D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

IN potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex justis nuptiis

procreaverimus: sis g. I. Nuptiae autem y sive matrimonium, est viri A mulie- εω Modo .ris' conjunctio , individuam vitae' consuutudinem conti- t seri

I V s patriae potestatis Caius ait proprium esse civium Roman. quod nempe Vlpian. in ι. s.f. de his quisunt sui vel alien . jur. moribus populi Rom. ait esse rece.ptum, id est jure civili , de interpretatione prudentum aci veteres illas leges Revgias &TH. rab. quae ut Simplicius ait in Epictetum, permiserunt parentibus liberos vendere,& occidere. Ex his enim legibus, id est ratione harum legum, pleraquc in hoc jure constituendo inventa, efficta, & expressa sunt , quibus hodie constat Pori vestas patriae, etiam veteribus illis Iegibus sublatis. Hinc trina illa venditio imaginaria, quam egregio commento prudentes illi excogitarunt, in locum verae N non simulatae, quae leg. x II. tab. permissa fuit, de qua vi p. lib. Rei tis. Io. hinc exhe, Iedali O , quoniam , ut inquit idem Vlp. ct oecidere licebat. I. in fluis, L. de liberis

Hoc igitur jure moribus recepto, longo usia dc tritura sori, diligentius constiis tura fuerunt jura patrumfam. & filiorumtam . qui hoc sacrosancto potestatis vinculo patribus junguntur, I. 87.1f. adquirend. heredit. ac multis vigiliis, multaque subritalitate a prudentibus excogitata, ut de jure testamentorum loquitur, t. si quando F.

C. de in c. testam. Et hoc quidem est quod Ulpian. voluit in I. .F. de his qui sum sui vel a jur. Nam civium Rom. quidam sunt patresfam. quidam Funi Allifam. Quid est,

quod ait, civium Rom. quoniam tales patresfam. v et hiulam. apud alios populos non reperiuntur, vel ut est scriptum hoc loco, nullisunt populi qui talem potestatem habeant qualem nos habemus; moribus nostris nempe receptam, δέ ad veteres illas leges justo moderamine ita temperatam, ea ve arte dc prudentia confectam 3 ut nihil simile in ceteris populis reperire queas : sive modos constituendae hujus po-tςstatis inspicias, sive mirabiles effectus, qui jure civili ex hac parte emergunt. Adetienim hujus vinculi sanctitate jungitur patri tanti filiussam. ut quamvis in familia superemineat illa patris potestas, ipso tamen patre vivente filius familiae quodammodo particeps. & dominus censeatur; Δc patre mo tuo is quaedam continuatio domiqnii; quoniam de filiustam . sicut paters dicitur, ut hae sola nota genitor a genito distinguatur, ait idem V lp. d. I. in s is Eodemque jure si sit praeteritus testamento parris filius, non patitur valere ictamentum, quod tamen valeret si tolutum esset hoc potestatis vinculum. Et quamvis pater possit exheredare, qui & potuit Occidere , & hoc casu initio valeat testamentum: moribus tamen obtinuit posse retan da, si non sit meritis de causis exheredatus, i. cum ratio , Is de sonis damnat. . Eodem jure patriae potestatis facit pater filio testamentum, id est substituit pupillariter, quod & moribus nominatim dicitur esse introductum, I. 1.f. de vulg. σpupili.ρυ-. eidemque tutorem dad. tiam lex x II. tab. quae de hereditate gene-

62쪽

CAP. IX. De patria potessate. '

λ raliter loquebatur l. verbis legis, is deversi.Hu. sic accepta est moribus de interpreta-τione, ut jure patriae potestatis paterfam. tutores dare pollit, I. impuberi .f. de administrat. tui. Eadem quoque interpretatione inductum est, ut quidquid acquirit filius acquirat patri, longe alia ratione, quam servus acquirat domino ut acquirat nempe sola ratione,solbque jure potestatis; servus enim,non ratione potestatis tantum, sed de ratione possessionis, in ι. .st . de acquir. possess adhibita Cujacii interpretatione sis.1 Obs cap. s. Quae omnia,& si quae alia sunt quae ad hoc jus nostrum pertinent, convincunt nullos alios populos talem potestatem habere. Talem igitur dixit pinor,propter excellentiam, S praestantiam potestatis Rom. Sed haec praestanti repetenda est ex variis causis, effectious, & dotibus, quibus Iurisconsultorum Rom. tertia patria potestas donata est non ex sola lege Regia, quae permisit occidere, vel vendere. Et talem igitur, vel tantam, id est tam nobilem,oc excellentem, ut apud M. Tullium saepe, dc alios auctores. Ν N v v et ibe AvTEM J Nuptiae verbum dupliciter sumitur I aliquando generaliter , prout idem sonat quod matrimonium: aliquando specialiter, & proprie, pro celebes ritu ipsius matrimonii, nimirum , ut fiat deductio mulieris in domum mariti, t. mulierem, Τ. de ritu nupt. ut nupta tecta, dc obvoluta stammeo ducatur; inde siquidem nuptiae dictae a nubendo, quod pudoris gratia nuptae se obnuberent: sumpto exemplo a Rebecca, quae simul ac conspexit suum liaac, pallio caput obnupsit, Genesos cap. a . can. ne illud 3 o. quot. s.' UIRI ET M v xi ERI s J Dixit in singulari; quia plures simul uxores cuiquam habere non licet, L 2. Od. de incestis nuH. 6. Unitatis quoque, infra sit.seq. M plerisque aliis locis quibus polygamia damnatur.' CO NI U Mcrio 4 In nuptiis, sive matrimonio, duplex conjunctio desidera-vur , una animorum, altera corporam ; illa est persectio nuptiarum, ista supplementum tantum Conjunctio enim animorum, sive consensus perficit nuptias ι. nuptias, Τ. . acan. trimonium, can. I ci , 17. ' M'. 2. Conjunctio cor porum , usalis, consummat etiam contractum inter Christianos matri taententiarum auctor, lib. 4. dist. 17. consensius conju

gum copul Ira rini, & Ecclesiae, quae fit per caritatem , lignificat.

conam, tuu iam agri at, quae fit per naturae conformitatem. coNsVE TvDINEM J Id est indivisam , tam inmanis rebus I vir enim, & mulier in hac conjunctione mutua, sibi

'am vitae societatem promittunt: nimirum cum alio non vivere, : dividua enim seret vitae consuetudo, si uxor cum alio viro, aut vir cum alia muliere viveret, & commisceretur. quo nomine, matrimonium a concubinatu separatur, l. i. F. de concubin. Iure tamen civili receptum cst, ut matrimonium dirimi possit, captivitate, deportatione, bona gratia, dc aliis modis, qui reseruntur in Nov. 21. de nuptiis, cap. s. s.ct 7. ct seqq. inque ad χχ. Nunc autem jure Pontificio sola morte naturali dirimi potest; licet separatio tori & mensae, non vinculi, fieri possit ob adulterium. Et ratio diversitatis est; quia sure civili matrimonium est contractus, & ob id multis modis ejus dissolutio permisIa est; jure Ponti scio est Sacramentum, quod semel admis Tum numquam amittitur, cap. 7.

extra. de divortiis.

g. II. Ius autem potestatis F, quod in liberos habemus, proprium est civium Romaporum. Nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos

63쪽

3o INSTIT. D. IVS ΤIN. LIB. I.

sunt. Quae ait, debitorem hoc casu pleno jure dominum esse ; quasi debitor, quod notandum in qui pignus tradidit, vel specialiter obligavit, minus juris in pignore

habere videatur, ut convincit d. l. 3. Et ita, qui rem pignori traditam, vel 1 pecialiter obligatam vendit, furti tenetur creditori ; quod vix obtinet si generaliter

obligatam vendiderit t. si is qui rem 66. F. de fure. Et major profecto vis est ita

hoc calu specialis, quam seneralis obligationis, ut in I. quamvis, C. de pignorib. crhypothec. Sc in aliis plerisque casibus. Sed tandem obtinuit creditoris consensa

interveniente procedere manumissionem, I. . 6. .sf. de manumiss vindicta, l. 26.

G 27. f. vlt. F. qui a quib. manumissi, ι. 4. Cod.de servo pignori dato, l. r. Cod.de remisspignori quia consensu creditoris, debitor deteriorem pignoris causam facere potest, ut docet Paul. lib. .sent. tit. de manumus. QuF regula intellisenda est de re tradita . vel specialiter obligata pignori. & haec in debitore qui solvendo est certissima sunt. Si verb sol vcndo non sit, obstat manumissioni lex Alia Sentia, d. i. generaliter. dc in veteri fragmento, post collit legis Mosaica cum l. Rom. quod locum habet in servo etiam generaliter obligato, quem sine consensu creditoris recth manumittit debitor, qui solvendo est. Sed si servus sit specialiter obligatus, obstat quoque ratio juris ; quia deteriorem pignoris conditionem facere non potest sine creditore. Vtroque igitur casu non procedit manumissio, nisi consentiant qui fraudantur, qui . ve jus pignoris habent. His cognitis, nunc ad quaestionem propositam respondeo; eum qui solvendo non est, posse servum generaliter obligatum heredem instituere cum libertate, sine

creditoris consensu; hoc enim calu nominatim permittit ei lex AElia Sentia, quae in d. l. generaliter obstate dicitur nianumissiona, cum nempe simpliciter servas manumissus, nee heres institutus. Sed si sit specialiter obligatus, provisio legis AEliae Sentiae non facit deterius jus creditoris , cui specialiter servus obligatus est, i. r. C. de necessariis heredib. in Jit. Quae est specialis obligationis summa vis, cui non derogavit lex AElia Sentia. Sed ut in superiori specie, debitoris, qui solvendo non est, consensu creditoris procedit manumissio, ex rescripto Severi & Antina. d. l. i. C. de remus pign. Sic & hoc casu servus pignori datus necessarius heres erit, consentiente, vel dimi sso creditore, L pignori, . de hered. instit. Summa igitur hujus tractationis haec sit. Vel debitor solvendo est, vel silvendo non est a primo casu, generaliter obligatum recte manumittit, specialiter obligaeum sine

consensu creditoris manumittere non potest. Secundo casu, sive specialiter, si ve ge neraliter obligatus sit,necessarius est consensus creditoris;quod locum habet in danda libertate smpliciter, sine heredis institutione. At qui solvendo non est, generaliter obligatum recte heredem instituit, & manumittit: specialiter vero obligatus , non erit liber, & necessarius heres, sine consensu creditoris. 3 SERVVM sv v M NE c EssARIUM HEREDEM J Et hi casus est singuinLIris, in quo adversus regulam luris invito beneficium datur a lege AElia Sentia; ne infamia afficiatur dc imis, qui solvendo non est. Sed quaeres et li plures servi heredes instituti sunt , quid fiet Respondeo distinguendo ὁ vel enim omnes permixte, & confuse scripta suiu heredes, & v t ait Caius, in circulo, Instit. tit. I. adeo Qt quis psior, quis posterior nominatus sit cognosci non possit ; S hoc casu nullus eorum heres est, i. qui solvenἁo 421. de hered. instit. quia invicem se impediunt, Linvicem Α Τ eod. iit. Si vero separatim , veluti, Stichus, & Pamphilus heredes sunto, heres erit qui primo loco nominatus est, i. qui solvendo εo. F. eod. tit.

S. II, Idemque auris Est etsi sine libertate servus heres institutus cst.

64쪽

CAp. VI. Cui es quib. ex cauc manum. non postpunt. 3T

Quod nostra Constitutio non solum in domino, qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova humanitatis ratione' , ut ex ipsa scriptura institutionis, etiam libertas ei competere videatur: quum non est verisimile, cum, quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatisdationem, servum remanere Voluisse, NI neminem sibi heredem forc.

4 Nou A uvMANITA OS R AT I ON E J Sic nova ratione, in I. 4. pen. f. de eondim ob turpem caus i. cum hic status, si nurus, Τ. de donat. inter vir. 2 Uxor. adhibita interpretatione Cujacii, lib. a. s. Obs eap. 9.

g. III. In fraudem autem creditorum manumittere vidc- Extur, qui Vel lam eo tempore, quo manumittit, solvendo non 'est: vel datis libertatibus, desiturus cst solvendo csse. Praevaluisse tamen videtur , nisi animum quoque fraudandi manu missor liabuerit, non impediri libertatem, quamvis bona ejus creditoribus non sufficiant. Saepe cnim de facultatibus suis amplius, quam in his ost, sperant homines. Itaque tunc intelligimus impediri libertatem, quum Vtroque modo fraudantur creditorcs; id est , ω consilio manumittentis, & ipsare , eo quod ejus bona non sunt sustectura creditoribus.1 P RAE: v A LV iss E TAMEN v I D E T V R J An ex auctoritate magni Iuliani,

ut alia pleraque in jure t. ryg qua in fraud. creditor. Sed haec sententia locum tantum habet in directis liberiadibus, non etiam in fideicommissariis; in iis enim eventum tantum spectamus, i. . f. si in fraudem. verssi quis autem, f. desdeicommisside talib. l. vlt. C. qui manumist. non possunt. Di rectae competunt, iideicommissariae praestantur; sed non praestantur, nisi deducto aere alieno. P RAE VALViss E TAMEN VIDE T R J Vt alienatio in fraudem creditorum facta revocatur per actionem Paulianam, si fraudandi animus, & eventus fraudis concurrant, I. ro. g. ita demum, s. qua in frauae credit. ita praevaluit, ut manunullio quoque in fraudem creditorum facta, per legem 2Eliam Sentiam ipso jure roscinderetur, si iraudandi animus, de eventus rei, id est fraus ipsa, conjunctim intervenitent. Quae Iuliani sententia fuit in I. i f. eod. fit. quae confirmatur I. I. C. qui manumist. non Ps . Haec tamen sententia locum habet tantum in directis iber talibus , non fideicommissariis. Nam in fideicommissariis solus fraudis eventus spectatur, I. vli. Od qui manumist. non poss. Et ratio diversitatis haec est, quia fidei commissariae non praestantur, nisi deducto aere alieno, & postquam creditoribus omnibus factum est satis; directae competunt ipso jure, statim atque adita est hereditas , nec infirmantur per aes alienum, nisi in fraudem creditorum a debitore, qui solvendo non est datae fuerint. Vide Cujacium ad d. l. is. F. qua in fraudem re

ditor.

g. I V. Eadem lege AElia Sentia domino minori viginti annis, non alitor manumittere permittitur, quam si vindicta, apud consilium fi iusta causa manumissionis probata, fuerint manumissi.

ε Ap v v c o N s i L I V M J Fuit in urbe consilium Praetoris, in provinciis Proconsulis, vel Praesidis, ut Vlp. docet lib. Reg. fit. i. fuit in civitatibus , vel municipiis consilium Magistratuum municipalium, quos constat aliquando legis actionem Disitig Cooste

65쪽

31 INSTIT. D. IUSTIN. LIB. I.

habuisse, t. vlt. C. de vind. liber. ct apud consid. mam . De hoc consilio municipali ve tus inscriptio: Hoe opus omne facito arbitratu duumvirorum, Ur duumviratuum, dum non minus viginti ad Fent eum ea res consuletur. Fuit de consilium Principis, id est sacrum Consisto; tum, de quo in d. l. est. Apud consilium igitur maoumittitur se vus vindicta, vel ab ipso domino imposita, ut multae leges docent, vel ab ipso lictore, aut magistratu, ut supra docui. Magistratum enim vindictam imposuisse nominatim ait vetus interpres in illum locum Persi, Vindicta postquam meus a Pratore recessi. Ap vo Coti si LivMJ Consilium habebatur Romae Praetore sedente, Massistentibus ei quinque Senatoribus, & quinque Equitibus Romanis. In provinciis vero coram Praeside, aut Proconsule, adhibitis visinti viris, qui Peregrini Re- cuperatores vocabantur: apud quos justae manumisionis cause probabantur, seu allesabantur; quae si probatae fuissent a consilio, servus vindicta manumittebatur, ut docet Vlpian. lib. Rex tit. i. versis. eadem lex. dc Theophilus hic.

f. V. Iustae autem manumissionis cauta lue sunt: veluti si L si miηρη quis patrem, aut matrem , filium, filiamve, aut fratrem , - .

roremVe naturales aut paedagogum, nutricem,educatorem, manumissaut alumnum, alumnamVe , aut collactaneum manumittat; zzubabaaut seruum procuratoris habendi gratia I, aut ancillam ma- L matrimo- trimonii causa': dum tamen intra sex menses uxor ducatur, crnisi justa causa impediati Se qui manumittitur procuratoris '' ' 'habendi gratia, non minor decem & septem annis manumittatur. 7 PROCURATO Ris HABENDi c R A et I A J Vide Cujacium lib. 21. Obsere cV I6.ε MATRIMONII c Avs AJ is veteribus inscriptionibus passim: liberia stvxori bene merenti, conjux or patronus. Quo sensu mulier quae ex patrono liberos . suscepit, quos & matris patronos esse constat, si sorte nuptias secundas contrahat . non potest dotem in fraudem legis Papiae constituere, I. 1. C. Th. de ino Dios dotib. st l. vnis. C. eod. id est in fraudem portionis, quae lege Papia patrono debet ut a liberi , vel liberta, infra de succession. libent. Is libertus , ff. de Iure Patronat.

g. V I. Semel autem causa probata, sive vera sit, sive falsa, non retractatur.

g. VII. Quum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti annis dominis per lcgem AEliam Sentiam constitutus erat, eveniebat ut qui quatuordeci in annos aetatis cxpleverat, licet tcstamentum facere, Δ in eo sibi heredem instituero, legataque relinquere possci, tamen si adhuc minor esset viginti annis, libertatcm servo dare non posset. Quod non erat ferendum, si is cui totorum bonorum in testamcnto dispositio data erat, uni servo dare libertatem non permittebatur. Quare nos similiter ei, quemadmodum alias res, ita & servos suos in ultima voluntate disponere quemadmodum volucrit, permittimus, ut & libertatem eis

possit praestare. Sed quum libertas inaestimabilis est, de propter hoc an e

66쪽

C A P. VII. De lere Fusia Caninia sublata. 33

vicesimum aetatis annum antiquitas Iibertatem servo dare prohibebat: ideo nos mediam quodammodo viam eligentes non aliter minori viginti annis libertatem in testamento dare servo suo concedimus , nisi septimum & decimum annum ' impleverit, & Octavum decimum annum tetigerit. Quum enim antiquitas hujusmodi aetati,&pro aliis postulare conce1st, cur non etiam sui iudicii stabilitas ita eos adiuvare credatur, ut ad libertates dandas servis suis possint pervenirer

' γ NIs I DEci MuM SEPTi MuM ANNvM J Sublata est haec constitutio per Noveli. Hy. cap. 1. per quam etiam anno I A. permittitur manumittere, ex qua

Novella desumpta est Ambentisa, sed hodie, Cod. qui manumittere non poets.

De lege Fusia Caninia μblata.

I EcE Fusia Caninia certus modus' constitutus erat in servis testamento manumittendis. Quam quasi libertates impedientem , Sequodammodo invidam, tollendam cste censuimus: quum satis fuerat Inhumanum , vivos quidem liccntiam habere , totam suam familiam libertate donare, nisi alia causa impediat libertatem : morientibus autem hujusmodi licentiam adimere.

H v i v s quoque legis auctorem fuisse Augustum constat ex Suet. d. cap. 4o. qui nempe coercere voluit vanitatem quorumdam dominorum, vel ut Dion. Halicam. loquitur lib. q. α τωι - , διό, δικυαν, qui testamento totam familiam manumittere solebant, liberalitatis gloriam,& rumusculos populi, etiam post mortem aucupantes; vel ut in funeris pompa magna Pileatorum turba libertorum praecederet . qui locus omnino pertinet ad i. vnic. g. sed cst qui, Cod. de Lan libere. toli. Sed st qui domini semus Pileati antecedunt, inquit, vel in ipso lectati stantes cadaver ventia lare videnturi flabellis puta, ut in illo Claud. versu, Patricius, raseris pavonum ventilat alis. Haec enim officia liberti, & clientes defunctis patronis praestare solebant. Varro Nud Non. Marcell. 0sium protervi liberti semiarrati exequiantur. D. Augustin. do verbis Domini , in Evangelium seciandam Meam serim. 1 Qua potuerunt agmina pia

gentium esse servorum , ct ancillarum; qua pompa clientum . quis splendor funeris, quρή pretium sepultura '' Legis Fusiae Caniniae, cujus latores fuerunt Fusus Camillus, & G. Caninius

consules, auctor vero &suasor ipse etiam Augustus, ut constat ex Suetonio cap. 4 O. in hoc loco, st de numero, ct couditione, er de disserentia eorum . qui manumitterentur, oriose cavit. Duplex autem hujus legis ratio fuit; una, ut profusor mori cntium vOluntas coerceIctur quo enim liberaliores sint qui moriuntur, quam qui vivunt, eo magis coercendi sunt, ne res suas perdant, dc heredibus parum , aut nihil. relinquant. Altera ratio, ut vana & stulta quorumdam ambitio coerceretur, qui totam viam familiam, id est omnes servos tuos, etiam flagitiosis limos, testamento manu

67쪽

mittere solebant; ut inde post mortem laudem liberalitatis ferrent. & ut in funeris pompa magna Pileatorum libertorum turba procederet, quales se multas vidisse narrat Dion. Halicarnas us lib. q. CERTvs Monus J Hunc modum Paulus lib. 4. Sement. rit. I . sic explicat : ut a duobus usque ad decem pars dimidia, a decem usque ad triginta, pars temtia ; a triginta usque ad centum, pars quarta I a centum usque ad Soo, pars quinta, manumitti possent. Numquam autem plures quam centum, licci millenariam familiam habuisset. quod postea I vili manus sustulit, i. vnis. Cod. de lege Fusia Cantania tou. Qv v M saris p v ERAT INHvMANvMJ Quintil. declamat. 3o8. Grave videri potest ipsum patrimonium ,s non internam legem habet; cst cum omne jus in id nobis

permittatur viventios, auferatur morientibus.

De iis qui sui, vel alieni juris sunt.

CAPUT VIII.

Euhi Tu R de jure persenarum alia divisio. Nam quae ia,sdam personae sui juris sunt, quaedam ali cno juri subjectae. rursus carum quae alieno juri subjectae sunt , aliae in potesta

te parentium, aliae in potestate dominorum sunt. Videamus ' '

itaque de iis quae alieno juri subjectae sunt. Nam si cognoverimus quae istae personae sunt , simul intellegemus quae sui juris sunt. Ac prius dispiciamus, de iis quae in potestate dominorum sunt.

g. I. In potestate itaquc dominorum sunt servi. Quae quidem pol stas' juris gcntium cst. Nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necisque potestatem fuisse: de quo cumque per servum adquiritur, id domino adquiritur.

S v M M A M illam vitae necisque potestatem, quam ex jure gentium cives Rom. in servos habuerant; moribus, lasibus,& constitutionibus Principum fui si e ta dem moderatam, nemo est qui nesciat. Sed iuris progressum non reperio explicatum. Videamus an talis sit. Primum admissae fuerunt a judicibus querelae scrvorum de dominorum injuriis expostulantium e certis tamen ex causis, ob saevitiam, famem, & obscenitatem, ut ostendit notissimus Senecie locus lib. 3. de benefic. cap. 22. Atqui de injuriis dominorum in servos, qui audiat, positus est , qui ct sevitia nct sibidinem , est in praebendis ad vitium necessariis avaritiam compescat. Sequebatur Magistratus admonitio , qua nempe Eumani officii donum admonebantur, quasi quadam actione malae tractationis consenti. Servo tamen Occiso quocumque catu, homicidii reus non erat dominus. Primum reperio ex lege Petronia, anno septimo imperii Neronis, inductium fuisse casum, quo poena legis Corneliae teneri coepit dominus, qui sine judice ad bestias servum damnaverat, L. II. g. I. σρrfad ι. Comet. de sicar. Hoc enim caput legis Petroniae, vel ideo a Tribumano sub Dissili od by Corale

68쪽

C A P. VIII. De iis qui sui, vel alieni juris sunt. 3s

hoc titulo propositum fuit,ut ostenderet hoc supplicii genere non impune licere domino in servum animadvertere: ut quod de patre ex constitutione Principum obtinuit, in L h. eod. tit. positum fuit; Ut conste , contra constitutiones patrem occidentem filium, hodie teneri lege Cornelia. quod uno casu lex Petronia, generali ter in omnibus observanduna esIe constituit Adrianus, ut Spartianus scribit in ejus vita, Servos a dominis, inquit, occidi vetuit, eo e jussit damnari per judices. Sed haec Adriani constitutio cum d. capite legis Petroniae sic est accipienda , ut teneatur dominus, qui ultimo supplicio vult in servum animadvertere, eum simpliciter offerre judici, non instituta solemni accusatione adversus servum; sed ut hodie sit per modum querelae,& inde vulgo, la plainte. Eleganter Modestinus in d. l. itioblato tamen judici fervo, si justa sit querela domini Κ sic pararis inadetur. Ex hac igitur constitutione Adriani sublata fuit omnis potestas mortis, non tamen fuit sublata coercitionis , & castigationis potestas. Sed quia plerumque abuti solebant hac coercitione, & supra modum passim Sc indistincte saevire in servos, vinculis, verberibus, fustibus, flagellis, quibus ex legibus publicis levia crimina

vindicantur, Gevia , f. de accusari huic castigationi fraenos injecit Antoninus Pius Adriani filius adoptivus & successor, qui perfecit quod pater coeperat. Ex cor-stitutione Adriani non licet occidere, in constitutione Antonini nec supra modum castigale, nisi fortE ex causa legibus cognita. Temperatam ergo castigati nem dedit, qualem habent in servos magistratus municipales i. ir. f. de jurisae t. Exhao igitur constitutione Antonini sic distinguimus: vel servus occiitis est 1 domino supra modum flavaente, coercente, & castigante ex causa legibus cognita, id est cx causa, qua purum lus , ct castigandus est , etiam ex publicis legibus t & homicidii reus non est; quoniam noluit occidere, sed castigare ex nimia castigatione defecit, quod saepe solet contingere, t. aut damnum. g. nm ea. F. de poenis. Et ire lentcntia Pauli, apud pariatorem leg. Aso siue cum lege Rom. init.: h. quae omnino confirmat hancaneam interpietationem. Et de hoc casu accipiendae sunt leges, in

quibus servus dicitur a domino jure occisus, i. si heres, f. de leg. i. l. 96. f. de

se b. ObI. Vel servus occisus est a domino sine causa supra modum saeviente; & tunc homicidii reus est, quoniam dolo malo secit, ut Paul. loquitur d. loco. & haec est aperta sententia constitui. Adriani & Antonini , quas sine dubio Caius conjunxerat hoc ipse loco I ba. Institur. ut ex ruderibus Amani Gotici Iurisconsulti, qui Institiui oues Cati interpolavit, colligere licet sit. 6. his crum verbis , sed distringendi in servos, narratur constitutio Antonini juxta interpretationem incam ; illis verb verbis, nam si semus dignum morte crimen admiserit, narrat ut constitutio Adriani quae

praecesserat.

Ex his apparet errare Theophilum, & Accursium, ad illa verba sine causa, adnotantes duos caliis, quorum uno, etiam alienum scrvum occidere licet; secundo

vero, etiam liberum hominem, vulg. l. 3.Τ. de justit. 2jure. Valde igitur imminuta sint dominorum potestas his duabus constitutionibus. sed ad hanc Antonini con stitutionem subtilius fuit quaesitum de dolo malo domini: id cst quando videretuet occisus servus ab eo, qui occidere nolebat, sed castigare;& quando occisus consulto consilio. qua in re, ut primus Am notavid, ex jure Iuclaico habi a suit ratio dierum intra quos servus decesscrat, quod jus abrogavit Imper. Constantinus,l. I.

9 2. C. . demenae servor. Uri. unica, C. eod. tit. constituens, id aestimanduin esse ex

genere teli quo animadvertit dominus; ut si sorte servum loris, virgis, vel vinculis, afflixerit, ex susta causa puta, quod semper repetendum est ex constitutione

69쪽

36 . INSTIT. D. IUSTIN. LIB. I.

Antonini, non sit homicidii reus: aliud vero obtineat, si telo aut alio modo, consulto consilio, manu , aut jussu domini Occisus sit. Et denique, an voluntate occidendi , vel mente castigandi occisus fit, tractare, S quaerere licebit, ait l. 2. C. eod.

eo dem tit.

Concludamus igitur , domino licere servum castiga Ie , vel coercere, non Occide re , sine magistratus auctoritate , apud quem regulariter non existimo necessariam

este solemnemaccusationem, sed sumere querelam, ut coepi dicere. Excipiendus est casus rescripti D. Marci, de quo in I. femur , f. de accusation. quae pertinet ad i. Iuliam de adulteriis. Finge et servus quidam reus erat adulterii, debet hoc casu do manus servum offerre Iudici, ex constitutione Adriam; sed vult accusare instituta solemni accusatione secundum juris ordinem, quod vix admitti potest, ut judicio publico vel privato dominus agat adversus servum: Consultus fuit hac de re D. Marcus per libellum , & rescripsit posse dominum accusare servum I sortE quia eodem casu obtinebat , filium a patre esse accusandum, a. ff. ad i. Cornu de silear. Nam in ceteris casibus, i. C. de patria potest. est simpliciter, debere patres offerre filios judicibus, id est agere per modum querelae. Et haec est manifesta distinctio va riarum constitutionum de moderanda potestate dominica, quas plerique confundere uolent. Rescriptum ejusdem Antonini, de servis bonis conditionibus venden dis , fideliter exposuit D. Cujac. in notis posteriorib. st in responsis Papis . ad i. aetioni, ff. de addit. edae'. 'δ Qva Qui DEM P o T Es T A s J De quo tamen dubitari possit, cum rationaturalis, quae jus gentium constituit, tit. deIure nat. gent. O civili . supra, tantam severitatem pati non posse videatur. Verum cum hostem captum jure liceat inter

ficere , quo injuriae prius a se commissae justas poenas luat; quid mirum si potestas vitae & necis a jure gentium eme dicatur

g. I I. Sca hoc tempore R nullis hominibus, qui sub imperio nostro sunt, licet sine causal legibus cognita, in servos suos supra modum saeta Nire. Nam ex constitutione divi Pii Antonini, qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri jubetur, quam qui alienum servum occiderit. Sed Si major asperitas 'dominorum, ejusdem Principis constitutione coercetur. Nam consultus a quibusdam Praestidibus provinciarum de iis servis, qui ad aedem sacram , vel ad statuas Principum

confugiunt : praecepit ut si intolerabilis videatur saevitia dominorum, cogantur servos suos bonis conditionibus vendere, ut pretium dominis daretur.& recte expedit enim Reipublicae nc sua re quis male utatur. Cujus rescripti ad alium Marcianum emissi, verba sunt haec: D minorum quidcm potestatem in servos suos illibatam esse oportet, nec cuiquam hominum jus suum detrahi: sed dominorum intercst, ne auxilium contra saevitiam, vel famem . Vel intolerabilem inluriam deii getur iis, qui justo deprecantur. Ideoque cognosce de querelis corum,

qui ex familia Iuli 1 Sabini ad statuam confugerunt. Et ii vcl durius habitos quam aequum cst, vel infami injuria assectos cognoveris, Venire, jube, ita Vt in potestatem domini non revertantur. Qui si meae Consti tutioni fraudem secerit, sciet me admissum si erius exequuturum. Dissili os by Corale

70쪽

C A p VI I L De iis qui sui, vel alieni juris sunt. 17

Sto Hoe TrMPORE J Summa illa potestas vitae & necis, quam jure gentium cives Romani in servos habuerunt, legibus tandem & constitutionibus Principum sensim imminuta, & mitigata fuit. Imprimis enim, lege Petronia, & Sena ius consilitis ad eam factis, dominis potestas ablata est pro arbitrio suo, & sine iudice servos tradendi ad bestias , constituta etiam pinna legis Corneliae adversus eos qui id secissent, i. circuncidere, M. ut legem f. ad leg. Cornel. de sicariis. Deinde, D. Adrianus generaliter, & omni calii vetuit servos a dominis occidi, damnarique eos

jussit per judices, si supplicio digni ei lent, apud Spartianum in Ad iam . quod αpostea ab Antonino Pio D. Adriani adoptivo filio , ejusdemque successore confirmatum est, L is. I. f. hoc fit. atque ita exaudiendum quod dicitur ind. l. i. ct hoc loci . ex constituti e D. Antonini, non miniis puniri , qui servum proprium occiderit, quam qui servum alienum; id enim primus D. Antoninus non constituit, sed D. Adrianus. Idebque constitutionis verbum quo utitur d. l. i. or hic titulus, pro sola conlirmatione accipi cndum est. Et certh constat, saepissime in jure quar D. Adriano constituta sunt, Antonino Pio tribui, postquam fuit adoptatus in familiam de nomen Adriani; & vice versa , qu. e ab Antonino Pio, etiam Adriano tribui. id pluribus exemplis probat Cujacius in l. deducta, F. nAmmis centum acceptis I. ad Senatusconsuluem Trebell. Q v I si NE c Avs AJ Ergo, si subsit causa, possunt occidere impune, &sinc judice trucidare: Distinguendum; vel servus occisus est domino supra modum Leviente, ex causa legibus cognita, qua puniendus erat vel castigandus publicis legibus, & ex nimia castigatione defecit: Et hoc casu dominus homicidii reus non

est. Et hoc sensu accipiendae sunt leges, quibus servus a domino jure occisus dicitur , ut t. 13. g.)i heres,sf. de leg. I s t. de vorb. Oblig. Itemque l. sedetsi I . f. adleg. Aquit. Vel servus i domino supra modum seviente, sine causa legibus cognita occisus est; & dominus reus est homicidii.

SED ET MAio R As PERIT As J Hoc primus Antoninus constituit, ut etiam asperior castigatio servorum dominis auferretur. nam cum D. Adriani constitutione sola mortis, non coercitionis Sc castigationis potestas dominis ablata eL set, & plerumque hac coercitione abuti solerent domini, lupra modum, depastim vientes in servos vinculis, verberibus , carceribus, quibus ex legibus publicis crimina vindicantur, I. levia , f. de accusat. huic castigationi fraenos injecit D. Antoninus, nec voluit servos a dominis castigari, nisi ex causa legibus cognita. Temperatam isitur castigationem dedit, & qualem habcnt in servos Magistratus municipales , id est modicam, ι. ix. f. de Iurisdictione, aut qualem postea aescripsi Constantinus Imperator in l. unica, Coia de emendat. sereor. 3 ADsTAT v As P R i Ne I P v M J Temporibus Imperatorum invaluit, ut non templa modb, sed S: statuae eorum , & imagines, passim perfugium essent, L . qui statuas , Τ. adi. Iul. marestatis. Seneca lib. I. de clementia. BONI s coNDITIONI avs vs N DE R E J Bonae conditiones sunt, quae duris opponuntur, durae, quibus servus venditus oneratur, I. statvliberos as. ff. desta uliberis. Veluti, ut servus semper in vinculis habeatur, ut numquam manumittatur , ut revertatur in potestatem ejus qui coactus suit eum vendere, quo in eum rursus supra modum seviat.

SEARCH

MENU NAVIGATION