Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In librum artis medicinalis Galeni Paraphrastike anakephalaiosis in qua universa medicina ... quam dilucide enucleata continetur. Huic adjectum est practicum opusculum. De recto usu sex rerum nonnaturalium ... To

발행: 1747년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

De Aere.

per poros Curis Te perspiratio absque Aere impossibilis; quin & tota ejusdem vis,

atque essicacia in tenui illa iubilantia coe sisere videtur . quae per ipsum diffusa, elastica appellatur , α elateris nomine insignitur: qua forte absumpta, distracta , vel compressa, reliquum Aeris inutile prorsus

remaneret.

suae , fit Salubrior Aeris consitatio. O Uaesitum hoc in sanis dumtaxat Coriaporibus proponitur examinandum :nam in aegris, pro virborum, & .Causa. Ium Morbosarum uarietate, varius Aer est praescribendus. Quare omni aegritudine reis mota, quaeritur hic solummodo, quinam

Aer salubrior sit existimandus, ad Hominum vitam, sanitatem ure conseruandam .

hus optime constitutis Temperatum Aerem salubriorem arbitratur. In iis vero, quorum a mediocritate, vel ab optima constitutio. ne aliquis est recessus, tantum, inquit, ab ipsa mediocritate mariare oportere, quate nus ab ipsit recessus factus suerit. Ratio deducitur ex eo, quia vita humana, ejusque naturalis constitutio, cum bene Valet, Inistra limites mediocritatis versaturo quamobrem Aer illi aptandus, temperatus quoque,& mediocris esse debet , velut eidem maxime conformis, & consentaneus. Si enim praecalidus esset, Corporae extenuaret, sanguinem funderet , dissolveret. , labefacta. ret , adeoque naturale robur infringeret.

Hinc Aristoteles lib. δε ismiluine, in bre. vitate vitae, scripsit, Mihiopes , aliosque torridas regiones habitantes brevi ssimam vitam vivere, dissipato nimirum nativo illorum calore , ab axurente eius climatis conditione. Et contra, si frigidior fieribret, poros Cutis constipando, beneficin pedis pirationis impediret, dc languini per pulmonem refluo plurimum obesse , Omnesque partes spiritales laederet ue cum frigidum Pectori ossiciat .. Neque leviora mala imminerent eκ Aere, vel humidiori , Vel sicciori , cum ex Hippocrate omne nimium Naturae sit inimicum ι quin & ille delaxaret, hic plus 'usto extenuaret. Illum autem Temperatum Aerem esse subdit , in quo nec horret corpus propter frigus in temporibus hybernis , nec ludat propter aestum in aetii vis 3 at hic vis me te concipi potest , cum nullibi sit reperi.

bilis . Propterea commendatur alius aeqv - alens ab eodem s. meth. c. 12. Di icilicet, nee nimium sublimis , & montanis

sit , nee multum depressus , ac humilis, ut in vallibus 3 culus modi ipse subdit esse Aerem Stabiensem, dc Vesuvianum in nostra Campania , quo etiam tuos aegros Graecia mittere Consueverat.

Quoniam ergo thmperatus omnino Metvix invenitur, neque semper licet medium

ister sublimem, di depressum habere, aut

Stabierilem Aerem incolere 3. conveniet Prinpterea, ex reliquis omnibus Aerem seligere, tamquam talubriorem, qui ad siccum potius, quam ad humidum inclinet, cohaerenter Hippocratis documento M apbor, Ddicentis di Ex Anni Constitutionibus in unia versum Mevates sunt imbribus salubriores, 'ν mimo mortiferae. Siquidem in siccit tibus superfluae humiditates , quibus plerumque corporR abundant, dc vita humacia opprimitur, resolvuntur, dc nedum benefieio , inspirationis , sed etiam perspirationis, quemadmodum sese Galenus oste dere prosequitur in e menti eiusdem apb rimi : Atqui experimur quoque . Monta nos, Μaritimos , aliosque siccum Aerem incolentes , diutius , ac salubrius vivere, quam habitantes humidum , de in Uallibus conclusum, aut campestrem , vapori

bus plus justo resertum ; quandoquidem si

citas membra omnia confirmat , sanguinem ab impuritatibus. emundat , lentus acuit, corpora agiliora reddit 3. contra V ro humiditas delaxat, emollit , inquinat, hebetatque . Hinc etiam ioca humida in habitantes , facile putrefactiones incurrunt, fluxiones, torpores , cachextas 3 ut proinde scripserit idem Hippocrates 3. Aρbor. ΡAustrales ventos , uti humefacientes audi tum hebetare , caliginem visui offundere , caput gravare, tarditatem , ac languorem

Nec obstant , quae a quibusdam obiici solent, dc primo, quod ex eodem Hippom

bi fiant: ver autem laluberrimum dicatur 3 cum tamen Autumnus siccus sit , de Verhumidum . Nam relpondetur cum Galeno , eumdem Aphorasmum exponente, Allo

tumnum non tam ratione siccitatis. ilia..

tes morbos res re , quam ob illius summam inaequalitatem 3 quandoquidem in emdem die modo calor, modo tragus viget bunde idem Hippocrates ibidem tota g. irmquiit cum eadem die modo calor , modo frigus persentitur, autumnales morbos ex- ctare oportet . Alias quoque causas as

162쪽

De Aere.

Nos latius in nostris commentariis super Λphorismos sumus prosecuti. Nec obstat a. quod Senectus idcirco in. ter aetates pessima sit, quia siccat optima vero Pueritia, quia humida . Nam Respondetur siccitatem in senibus nocuam fieri, quia interna, & immoderata; quaeque junista est calori nativo iam languelcenti. At vero siccitas in Aere desideratur, quia externa, qua scilicet humida, dccopiosi, Fa excrementa absumi, extenuari , & digeri possint . Constat siquidem evidenter longaevius , ct salubrius vivere siccos senes , quam humidos , di excrementosos: qua motarem si his humida ista excrementa ab Aere siceo absumantur . melius, &e naturalius degent.

, Nec obstat 3. quod propria Aeris qualitas dicatur humiditas, non siccitas, adeinque illa potius, quam ista sit praeserenda. Nam rei pondetur ex dictis Naturalem Ae.ris qualitatem esse potius fluiditatem: sed etsi humiditas seret, adhuc ipsa consideranda esset non respectu ejusdem Aeris , sed Nostri , quae excedens , & immoderata humana corpora superfluitatibus adauget, cum Aer humidus , si ulterius vaporibus, ct imbribus humescat, impurus fiat, adeinque hamanae vitae infensissimus evadat.

Ivinam vir quibus Corporibus fit utilior. HActenus de Aeris constitutione saluishriori, ad Humanam vitam in gen re consideratam, comparata, nunc singularum Aetis ditarentiarum respectu uniuscujusque Corporis, tum sani, tum ggrotantis,

juvamenta, & detrimenta Ieseramus ,. ut

exinde prudens Μedicus variam Aeris habitudinem , singulis Corporibus, vel bene, vel male valentibus, adaptare stiat. Et quidem primo , crassus Aer confert

macilentis. ω iis*re Omnibus , quibus cutis forte sortuna,. vel a nativitate laxior est, facile in sudores extillans, ve, in transpirantes halitus uberius evaporat 3 unde Corporis marcor , virium dispendium crebra destillatio, sanguinis eruptio, aliudve simila contingit Crassus similiter Aer prodest podagricis, & eatarino obnoxiis, ex nimia lia O-Fum tenuitate, acritateque et Vigibbus item ,

& Iracundis r quippe in his crassior sanguis desideratur, qui aeris beneficio facillime acquiritur , praesertim , quia per inspiratio nem insim in pusmonibus ab illo crassescit

ma vero per Cor in Corpus univerium de

laetas , non solum reliquos Iuccos pedetentim inerassat i e densatque , sed etiam viscerum sermonia temperat , & moderatur . Contra vero tenuis aer , & apricus commendabilis est obesis, succi plenis , pituitosis: itemque obstructis, crudis, humidis , cachecticis , gravedinosis , cute lamium astrictis , somniculosis., atque ad Hydropem , de asctus Asthmaticos proclivibus. Obscurus, & opacus ex adverso,

vigilibus, lippis, ophthalmicis, & ceph

lalgia Iabotantibus . Puriis insuper, ac serenus Aer, quamvis, cuicumque Corpori,

aetati, & habitui laudabilis sit , specialius

tamen commendatur stupidis, atque ingenio, ac memoria hebetibus, Asthmaticis, animi deliquio, aut palpitationi obnoxiis LAt vero impurus, multis vaporibus rese tus , qualis est caliginosus, aut nebulosus, licet omnino nocuus videatur , utpote qu

sanguinem . & spiritus perpetim inficere possit ad vite internecionem 3 aliquando

tamen contulit in Pestisentiis, quarum ve

ne num aere , & arsenicale suit 3 fertur enim interdum desiisse pestes saevissimas, aere ex industria erassiori reddito , & multis vaporibus inquinato , ut olim Bizantii contigit per sterquilinia , carnes anima lium putrefactas, maleque osentes, ct si milia. Atque hinc sortasse evenit, eur Urbes, & oppida crassiorem aerem, ex stagnantibus aquis, & locis palustribus, sedilita ,. immunia a pestilentiis saepenumem observentur, cum reliqua purioris, tenvj risque aeris , vehementer admodum affligantur is Caeterum in hoc multum quoque valet consuetudo, vel ab ipso primo ortu, incolatus , per quam naturalis quaedam habitudo contrahitur ι ver etiam ex diuturno tempore contracta sit: Quae enim consu ta sunt, minua molestare solent I & consuetudo altera natura dicitur. Quod ad meum, dc Quietem praeterea υhaud commendabilis ex ςquo est, tam perpetuo quiescens, & immobilis, quam a sim. duo mobilis, ct immolice ventis agitatus: uterque enim veluti a mediocritate declinans, vitae humanas noxius fit. Conlarens' autem est , qui leviter ventis perflatur, iisque praesertim orientalibus, qui nimirum valeant clingestos vapores difflare, ac discutere, nct moram in aere contrahentes illum inquinent et Sed & eκ ventis ipsis, melius semper erit perflari aerem ventis borealibus, quam australibus et hr siquidem illuna turbant, humefaciunt, inficiunt; illi purificant, e2siccarit, serenantia At vero, Quoiatam aer recentari assiduo debet ς idcir-

163쪽

eo immobilis penitus improbatur.3 occlusus siquidem aer pessimas , & graves a 4eri , exitialesque aegritudines , quouiam exinde vis elastica plurimum depravatur, ct in idonea fit vitae tuitioni nisi etiam opprimat, & suffocet. Quod ad situm insuper , Montanus aer plerumque salubrior esse solet, nisi tamen

bigidior plus justo sit, & vendis continenter agiretur. Non sit autem penitus aversus a Sole, nec in omni tempestate nivosus, aliter nocuus seret pectori , ac pulmoni , & solum tolerabilis in aestate. Maritimus vero , utpote calidior , utilis quidem est in affectibus Pectoris , ex Crudas, crassisque humoribus progenitis 3 at vero nocuus, ex tenuibus, acribus , & sal sis. Vallium aer omnino perniciosus , quippe qui immobilis , nebulosus , crassus, aestate caliditumus, frigidiisimus hieme. Cam-

restris demum medio quodam modo se

abet, atque eo melior erit , quo a locis palustribus , lacunis, mephitibus , remotior fuerit , & salutaribus ventis sua viter commotus : juxta stagnantes aqua, , aut inter paludes situs , nocuus omnino reputatur , veluti nebulosus , caliginosus,. Scrassus, pravisque halitibus insectus. Demum calidus, apricus confert in assectibus a frigore ortis, & in quibus sudor

desideratur 3 nam poros aperit, humores attenuat, atque a centro ad circumferentiam illos promovet . Contra Vero frigidus, conducibilior est in his, quibus cutis laκior est, facileque transpirans . De febrientibus solum lis esse potest, quinam aer sit illis congruentior: Nam e uno capite videtur conserre frigidus ad servorem, α aestum Corporis temperandum ue ex altem , cum poros cutis corruget, sudoresque impediat, tantopere illis salutares, nullate-uus commendabilis videtur. Verumtamen, ut utrique commode consolatur , juvabit, aegros pannis quidem moderate contectos detinere, ne constipata cute sudor inhibeatur : sed liberior caeteroqui aer , jugiterque recentatus hauriatur. Hecticis autem, atque ex diuturna aegritudine extenuatis, frigidus undequaque aer captetur , quo nimirum acritudo febris retundi possit , dclanguis ab omnimoda dissolutione praecaveatur. Hinc Hippocrates 3. Aphora . Autumnum tabidis malum esse dixit : dc I. Apbor. I 6. Victum humidum febricitantibus commendavit. Luminosus insuper aer nocet omnibus affectibus oculorum praecipue

vera inflammationi : itemque morbis capitis cum dolore , Sc vigilia eonjunctis , Phrenitidae , Μaniae , Cephaleae , quibus

opportunior est opacus. Contra vero soporiferis affectibus, Lethargo, Comati, Apo plexiae , prodest lucidus , dc apricus , qui

quodammodo a sopore aegrotantes exciter .

Uerum in his , aliisque similibus , respiciendum semper ad causas morbos inserentes, vel conservantes; nam si illae' figentes sint, & coagulantes, lucidus, tenuis, dc calidus, aer expostulabitur 3 si vero diu solventes , & attenuantes fuerint, potius

frigidus , crassius , dc Opacus exquireturia Ita de aliis r attamen consuetudo non minimum attendenda est, quia sicut in caeteris, ita in aeris electione multum praevalet : nam caeteris paribus, semper aer patrius, , & eonsuetus melior insueto censendus erit, . nisi tamen aliunde manifeste noxius videatur ue unde com p tum, habitantes loca palustria , vel campestria melius,& salubrius quandoque degere in proprio, di

consueto aere , quam si in alienum transferrentur, licet puriorem : tantum valet usus,

dc consuetudo inveterata r quod dc iii ci bis , & potibus parisormiter experimur.

gnis quando liceat Arrem mutare, is quibus in aegrιtuinIbus . .

P Lura hic simu exquiruntur , plane in

Praxi Medica summopere scitu necessaria. Primum autem , an simpliciter loquendo evediat , aliquando mutare aerum vidque tam sanis, quam aegris Corporibus iaEt, dicendum prodesse non raro, tam ia-pis , quam aegrotis aeriu incolatum mutare . Sanis quidem documento Celsi l. I. east. Τ.diceotis 4 Ex salubri in eravem pruna bie me , ex gravi in eum , cui salubris est, stri ma aestate, transire mcitus es . Et sensus est quod ex aere salubri, idest, temperato, in gravem , scilicet calidiorem , ineunte hieme, est transeundum 3 ex gravi vera hoc est calidiore , aut etiam sicciore , 'inhalubrem, idest temperatum , aestivo tem pore , praesertim inter initia , migrandum est . Haec autem mutatio poti ssimum ne cessaria videtur, cum formido est , ne enmora in gravi aere , per aestatem febres sint adiuturae, vel contra , in aere laxi

ri , frigidiorique per hiemem immineant aegritudines , algoris inclementiam subsequentes . Quod si Regio mutanda nota videatur , cum de Celsus ipse admoneat vneque ex falubri Deo in gravem , neque ex gravi in salubrem. transitus sanis tur

164쪽

ν De Aere . . . oe

as I iste quia 6tnnis mutatio, de praeseditim maxima, humano Corpori nocua sit, ex Hippocrate a. anoram. praestabit saltem mutatione vestium uti adversus a Tis inclementias , documeoto vallesii ci- per 3. Artis ind/c. comment. 3. ubi in v eiis tela porum mutationibus , etiam per

singulos dira licere inquit , vestibus modo simplicibus nil , modo duplicibus , dc

modo delicatioribus , modo crassioribus. AEgris vero Coelum quoque mutandum aliquanda est, monitu Hippocratis NMem.6. H. s. ubi in morbis, inquit, mutare Caelum conveniens es: Quod explicans Gale. mus in commentario, subdit, mutationem Coeli prodesse, cum ad aerem morbo contrarium pertransitur. - .

At quibus is morbis id liceat, subdubitare secundo juvat . Quoniam enim mor. bi, vel acuti lunt, dc breves, qui scilicet vix quadragesimum diem transcedunt, vel

chronici , de longi , qui ad menses , &annos integros producuntur idcirco videndum , an in utrisque tuto liceat aerem mutare. Et sane in chronicis nulli dubium, quod aeris mutatio , nedum conveni ns, Ec tuta sit , sed etiam saluberrima, praesertim eum ad salabriorem , vel patrium, transmigratur, ex eodem Hippocrate cit. 6.epidem. 9ct. s. Cum enim morbi Chronici ab humoribus crassis, atque haerentibus pro sci scantur, adjuncta saepenumero mala vise cerum habitudine, non solum nullum timetur periculum ex eorumdem comminione, quae potius desideratur, sed etiam speratur ab ejusmodi aeris, & loci mutatione , sa-cilior illorum discussio, extenuatio, & rein lalutio. Hinc experimur nullum majus r medium in hisce diuturnis aegritudinibus inveniri, incolatu mutatione , ut lubinde aer tenujor tenaces humores incidat , atque extenuet , seseque quaquaversu in insinuans, & poros cutis reserans , Corporis impuritates difflet, absumat, aut exterius propellat. Atqui in affectibus Pectoris, ac Pulmonis , mirum quam emaciter operetur , se ipsum cum languine praeterfluente commiscendo , dc sensim universas impuritates absumendo, ulcere deteris, ac roborata parte patiente ι ut etiam emphyicos, ast hinnicos , phthisicos, hydropicos ex Pulmonis vitio relevet , atque in meliorem , lalubrioremque statum perducat: quod sane passi in evenit in locis ad Vese-Vi calcem sitis , atque ad oras sulphuraeias Puteolanas , ubi sulphuris , Vitrioli, di aluminis iaci inae inveniunt ... Torzi v. Med. Tom. v. . At vero m morbis actuis major est imter Auctores dissicultast quandoquidem il-li plerumque gignuntur ex humoribus te-

suibus, & facile mobilibus , qui prompis

nimis commoventur , Ac sermentationi subiiciuntur , aut de loco in locum iaciti lime seruntur . Hinc communi voto n xiam in illis putant Practici aeris muta. tionem , dc praesertim cum febribus co junctis, iisque continuis.

Verumtamen duo dumtaxat casus exci piuntur . Primus cum non proprie aer mutatur, sed locus solum , dc habitatio. cum scilicet de una domo insalubriori ad aliam salubriorem pertransitur, ut de humili, humidaque caia , obscura, tenebrosa, aut de carcere, in liberiorem, altioremque habitationem mutatio fit. Secundus, cum aer causa aegritudinis est, vel essiciens, vel f vens I veluti cum pravis vaporibus est in quinatus , maligna, pesti lentique contagione

insectus, aliusve similis. Unde Celsus tib. a. cap. I. Pessimum Caelum esse Qxit, quod ἀ- grum feeit, adeout in id quoque genus , quod natura peius est in Mesaris, salubris mutatio fit. Quamobrem opus omnino erit ae rem mutare, quando is Occasionem praebet aegrotandi, ex eodem Celta Bb. a. cap. Io.Quo aute in tempore id tutius liceat, tertio loco dubitare contingit . Et quod pertinet ad morbos materiales , dc chro. nicos , conveniunt omnes, quod purgato

prius corpore t si tamen expediat quam primum aeris mutatio iacienda sit , inter initia scilicet incipientis morbi, antequam ille altiores radices figat, juxta illud. Hineipiis obsta e sero iniueina paratur ,

cum mala per longas invaluere main

Quod ad Morbos vero acutos, dc prae sertula iebres , solent Practici , trani actu saltem septimo die aeris mutationem per

mittere : ante septimum vero penitus inhibere ι ut nimirum praetereatur primus impetus acutorum , dc ne humores priminum magis concitentur . Verum seminper, ac aer occasionem praestitit aegrotan.

di, vel saltem aegritudinem fovendi . putaverim. Ego statim prima , secunda, vel tertia ad summum die , mutationem esse faciendam , priusquam morbus incrementum adipiscatur ι nam in augmenta morbi minns tota mutatio est. Caeterum quod ad tempo, ra Anni, nemo audet in his nostris Regio-i ibus mutationem aeris, aut loci, commendare, diebus canicularibus, dc sub Autumno,

165쪽

De Aere

quousque iteratis imbribus , & flante Borea , fuerit aer omnimode repurgatus. Experientia enim constitit plurimos periisse ex eiusmodi inconsideratis mutationibus ιquamquam , & in id summe valeant itineris incommoda, per aestum, pulverem, vigiliam , ciborum , dc potuum varietatem idque genus alia ι quae ii fortasse vitarentur , non adeo de aeris mutatione time dum soret , praeter tim cum in salubrio. rem, ec patrium illa fieret.

o pacto Aer , eum pravus est , corrigi possit. P Rudenter equidem Galenus pluribus in

locis admonet, nullam morbi curationem esse inchoandam , non prius facta con-Venientis aeris electione , quippe qui multum conserat ad morbum , caulamque morbi profligandam , restituendamque sanitatem . Ue-Tum , quia non semper commodus huic finister invenitur, nec ab eo, in quo degit, secedere lieet, idcirco, si quae in eo lunt incommoda , ut arceantur, aut emendentur ,

praeliabit hic breviter , ex Artis industria

comparare, ut nimirum in morbi curationem concurrant omnia, quae illius execu. tionem explere valent . Quoniam autem

aeris vitia ad tres classes revocari possunt, videlicet, quae subitantiam aeris, motum, dc qualitates spectant , horum propterea

correctiones breviter recenseamus.

Si ergo vitium aeris sit in substantia , sorote , quia pravi halitus, ac vapores per illum dii persi, minantur corruptionem , depravato e latere, aut nimium distracto, vel plus justo compressio; quo citius fieri potest , causa ejuscemodi pravitatis adimatur . inare si ab Aquis stagnantibus proveniat,

illae alio deducantur, excavatis in hunc finem foveis, reserat itque canalibus. Si a cadaveribus insepultis, iterquiliniis , aluique crementis , illa sepeliantur , crementur , et alio transferantur; mox vero pravi halitus per aerem di1 persi ope ignis dusipentur :nil enim efficacius, emulque aerem perficit, quam Ignis , quo legimus Hippocratem e Graecia pei ilentias abegisse, silvis integris incensis, Accombultis. In idem confer aut fumigatioaes Aromatum, thuris, styracis, beninini, myrrhae , calami aromatici, baccamum iuniperi, ligni aloes, itemque lauri, rorit marim , myrti, oc similium . Si deficiat in mota , torii an , quia oc-

elusus , dc quietus plus jullo eli , quoaia fieri misit, it ibellis , vetati labris, oc sollibus agitetur ι Contra vero , si nimium mobilis , atque ventorum afflatu plurium agitatus , claudatur ad eas partes , unde flatus ipsi perspirant. Si denique intemperatis qualitatibus aseficiatur , calefiat igne , de aromatibus,ineenso quoque spiritu vini , si frigidior.

Temperetur vero gelidarum aquarum inspersionibus, ec sonticulis , itemque ac to misceo, oc flabellis, si caleat nimium . Sic pariter in caeteris occurrendum, prout necessitas expostulaverit. Quoniam vero majora , dc proculdubio pejora damna ex aere emergunt , propter turbatam ejusdem fluiditatem , ubi nimirum plus aequo densatus , aut distractus est propterea constipato aeri ignis printentaneum remedium erit ι Aqua vero, Acetum , dc his analoga conserent eidem rariori reddito. Expertum enim est in Q. dinis metallorum , ubi aer densior inveniatur , fossores tunc posse vivere, cum ignis ipse in iis perdurat, nec extinguitur: ma xima namque intercedit analogia inter ignem , dc Animantium vitam . Sic in Clypta Anguiana prope Puteolos , sicuti Animal quodcumque intermoritur , nisi cito in liberiorem aerem extrahatur , ita dc flamma quaecumque perit , de suffoca tur . In rariori, distractiorique aere Aqua frigida remedio est 3 quandoquidem inter aerem , dc aquam maκ ima cognatio inest a quo sane auxilio sibi subitam opem attule runt, qui per altissimos Peruvianae Regio. nis montes iter iacientes, periculum vitae in respiratione subibant. Neque leviora his mala incurrunt , qui varium in itineribus aerem, diversi gendiris halitibus insectum , inlpirantes , pravis, malignisque febribus subiiciuntur : eo enim sanguis in pulmonibus diversimode subactus , veneni conditionem nanciscitur , atque , tum Cordi , tum caeteris partibus perniciosus evadit 3 quippe qui per termen lationem indebitam . vel in coagulati nem, vel in dissolutionem tendit, utram. que vitae inimicam , prout halitus cum

aere permisti , figendi , vel diffolςendi

vim sortita fuerint , veluti ex variis, di versiiciae Terrae hiatibus , specubus , vinraginibus, aut fodinis, in sublime elati. praestabit ergo in his, ut iter sae:entes ejus

generis medicamenta aisiduo ore detineant, quae pravos aeris halitus infringant , aemciderentur: Sic plerique te praemuniunt, mansis matutino tempore aromatibus, Cinnamomo, caryophyllis, croco, mastiche, styra-

166쪽

styrace, benEoino , ambra gri se a , ligno

allaes, rore marino, theriaca , mithridato, antidoto magno Μatthioli , caeterisque similibus; alii epoto vino generosor alii ju-lapio vitali, vitae elixire, proprietatis, aut magnanimitatis , aqua theriacali, aut spi. ritu theriacali cum camphora , ali pro tamen grato liquore temperatis: & rustici assumpto solum allio, de quo Emil. Macer. a Allia qui mane Jejuno sumpserit ore :Hunc ignotarum non laedet potus aqua

rum ,

Nee viversorum mutatio facta locorum. Fertur quoque ad hoc idem valde essicax Ruta , ex qua plerique antidotum Confece. re ad pestem praestantissimum , caricis , nucibus, & ruta commistis . Id ipsum alii Larentur de Angelica , seu Carlina , de Scordio, Scor soneria, Ruta ea paria , Va leriana , aliisque . Sunt qui loco horum utuntur potius pitulis odoriseris , quarum sermulae plurimae reseruntur ab Auctoribus, in tractatu de Febre pestilenti ν ouasi vero istae suo odore opitulentur spiritidus, ct Capiti, cum tamen aeris correcitoni parum , vel nihil suffragentur . At praeestit cunctis Camphora sieu Caphura tum olfacta, tum assumpta, ad verius quamcumque aeris infectionem, recte tamen adhibita, &Cum aliis convenienter commista 3 ea etenim volanti sua substantia vapores malignos potenter discutit, aut invertit , quapropter

Praecavet, ne inspirati sanguinem inficiant, ac depravent; & si verum est, quod non ita pridem prodidit p. Athanasius Kircherius in serutinio de Pesse, vagari per aerem in Pe-1hilentiis, & aeris insectioni hus, Vermiculos quosdam, qui de Corpore in Corpus contagiosam labem transferant, & imprimant, plane nil aeque potens erit, aut evicacius excogitari poterit , quod valeat vermiculos istos fugare, expellere , dc enecare quam Camphora, vel olfacta , vel manibus contrectata , cum haec tota in halitus disperdatur, & quam citissime corpora quaecumque subeat, ac pervadat. Iure ergo optimo celebriores Medici , praestantioresque Pharmacopolae , in Antidotis extra Pestem, camphoram semper adjunxere. At mihi plura e lent in animo de illius emcacia commemorare, ut quae nostris temporibus sere neglecta, in ulum sane laudabilem redigeretur ;sed nec locus, nec tempus permittit, ut in his diutius immoremur; satis propterea sit haec obiter tonuisse. Caeterum ad roborandos spiritus, attenuandumque sanguinem, ocventriculum vigorandum , nil praestantius oleo Cinnamomi stilla titio , ad guttas ali quot, cuicumque alii liquori permisto. Et de Aere latis.

De cibo, i i ritu.

P Ost Aerem nihil est quod vitae tuendae

magis necessarium sit, quam Cibus, de Potus, quandoquidem iitriusque usu, iugis viventium consumptio rei auratur, & sanguis ipse, perpetuo suo circuitu exolutus, extenuatusque , quodammodo , novi cibi.& chyli suggestu, revalescit, vigoratur, dcreviviscit, ne scilicet in suo motu , unde pendet vita , deficiat. De his ergo , tamν quam causis, ad vitam sustinendam omnino necessariis, simulque ad juvandum; de ad nocendum indifferentibus, hic selectiora referemus, atque in usum Medicum revocabimus, omissis inutilibus, dc supervacaneis.

De Natura, , cferentiis Cibi Potas.

C ibus hoc loco, sub duplici respectu a

Medicis consideratur, vel ut distinctus a Veneno , & Medicamento, vel ut quid di Dserens a Potu . Sub priori sensu, significat omnem, & quamcumque substantiam , ex quacumque materia desumptam , humano corpori nutriendo idoneam. Uenenum enim a id dicitur , quod naturam nostram non tutatur, sed corrumpit, adeoque potius iulam mutat, quam mutetur in eam . Μedicamentum vero, quod nec mutat, nec mutatur , sed alterat solum , commovetque Naturam ad sui levamen adversas morbos, causasque morborum. Alimentum demum mutatur, & vertitur in substantiam p rtium Cum igitur Naturam eoncoquendo superat, commutatque res in sui substantiam, atque per chylosim vertit eas in sanguinem, & casenes, Alimentum inde fit, Ac Nutrimentum Corpori; at vero cum ipsa ab assumptis, potius commutatur, eorrumpiturque , vene-'num emergit. Cum denique medio quodammodo , patitur solum , dc alteratur, & neque 'superat, ac vincit, nec vincitur, oc super

tur, medicamentum exoritur.Hinc antem est,

cur uni venenum fiat, quod alii cessit in alia mentum , vel medicamentum , & vice versa: L 4 . varia .

a Lib. I. e. s. ex illo Metit. Allia serpillamque berbas eontodit olentes.

167쪽

varia enim Corporum habitudo , laccoriam , ac sermentorum dispositio , viscerum , ct Ventriculi praesertim ,. diverIamnili tutio, multum in hac re valet. Sumitur secundo, Cibus , ut quid dif&rens a Potu, & ita significat omnem solidam iubstantiam , quae mansa, ac dentibus

attrita, in nutrimentum abit ia Qua ratione Theologi litorales , res , quae potantur, aut Brbentur, etsi sint alibiles, aut instauran- aes, ad cibos , ct alimenta non reserunt, ut est chocolates, vinum, julapium quodcumque , elixir Uitale , &c. Pepones vero, mala aurea, ei tria, di similia, licet nihi nutriant, , qtla tamen dentium molitura egent, jejunium frangere dicuntur: quamquam , di plura ex his ad classem indi.

came utorum revocentur.

Sed de cibo, atque Alimento, notabile est , quod Hippocrates admonuit lib. de Atimento , illud scilicet triplex esse r di quod

trιmentum est , & quod velut Nutri. mentum , & quod futurum est Nutrimem tum. Primi generis Alimentum est, quod immediate nutrit , Ac in aliti substantiam migrat : Secundi generis est Alimentum, quod proxime est ut nutriat , nempe chylus, appellatus ab Hippocrate , velut Nutrimentum . Tertii generis est Alimentum iuturum , quod remote se habet ad nutritionem Corporis peragendam, licet habile sit, ut nutriat, quemadmodum Cibus omnis , qui ingeritur, vel praeparatur ut edipossit, oc de hoc potissimum hie agendum erit , veluti de re indisserenti ad iuvandum , vel nocendum , . is caeteroqui ad

vitae conservationem necessaria..Hod itaque pacto consideratus , acceptusque Cibus, multas habere potest differentias , quas Medici cum Montano A-pbor. I. comm.4, ad decem revocant, cum

decem in ' universiam in Cibis considerari polDat , videlicet Substantia , Quantitas, Qualitas, Modus, uisiis, Cum potitio , dc Auxplicitas : Candimentum, Motus, Ordo, α Lmus. Quod ad Substantiam, illa, vel ad nu. tritionem , vel ad succum nutrientem resertur . A matritione , aliqui cibi multum ,

dc vehementer nutriunt, ut carnes vitulinae, suillae, caponum 3 alii vero parum, ac debiliter , ut sunt olera . A succo autem nutriente , nonnulli sent boni succi, ut testes gallorum, ova sorbilla: alii mali

succi, ut carnes bubulae, caprinae.

Quod ad Quantitatem, datur cibus Plentis , Tenuis, & Μxdiocris. Plenus non isolum vires tuetur, sed auget. Tenuis misnuit potius . Mediocris tuetur solum, &conservat. Rurias Plenus, vel multum , &bene nutrit , ut carnes vitulorum , capo

num, vel multum, & male nutrit, ut legumina , pisces, cames bubulae . Tenuis vero, quia modice nutrit , ct parcus est xidcirco subdividitur in simpliciter tenuem ,

exqpisite tenuem, tenuissimum , ct exquisio te tenuissimum. Simpliciter tenuis minuit potius vires, quam augeat, ut suit Pusandi Antiquorum . Exquisite tenuis est idem tenuis simpliciter, sed minori quantitare ex hibitus . Tenitissimus , qta ad maximam

inediam accedit, ut iant uvae passae , c ricae , amygdalae , certis tantum tempori bus. exhibliae . Exquisite tandem tenuissis mus, est omnimoda inedia ut cum reficiuntur totum aegrotantes per certa inteam

valla, tincturis alchermes, lulapio vitali,. aqua cinnamomi, & sia nil ibus. Quod ad Qualitates: illae in cibis contaderantur, vel tactiles, vel gustabiles, vesollactiles. Unde damus Cibi calefacientes,

refrigerantes , humectantes, exsiccantes, duri, molles, densi, rari, graves, leve, i. cc. Sic Aromatici dicuntur calorifici; herbacei frigorini. 3 lacculenti humectantes Iaridi exliccantes . Similiter duri, ut casenes assae, vel sumo ex liccatae : molles, ut elixae, luscula. , α Olera r densi , ut cot neum : rari, ut ficus; Sraves, ut panis azy mus: leves , ut panis termentatus: asper, ut panis nauticus: leves. ud butyrum, &Omnia pinguia, ac oleos a . Ad gustabiles reseruntur Cibi dulces , ut mel , saccha- .rum: amari, ut lupin I., glandes, cacao ς acerbi , ut fructus immaturi , & ompha.cium I aulleri ,. ut meipilla , 1Orba cydonia, immatura. Ab Olfactu, aliqui Odorem redolent, ut mentha, amaracus 3 basilicum 3 alii male olent, ut , allia , caepae, porri.

Quod ad Modum , aliqui iunt nimium excrementosi . ut olera , radices, iungi

alii modicum proserunt excrementum , u ova sorbilla , . testes gallorum , lac recens.

Quod ad Usum, nonnulli Cibi lant meis re cibarii, ut panis, caro; alii sent simul cibarii , potulenti, ut lac , uvae fructus x.

melopepones , succus carnium t alii deo mum , iunt simul cibarii ,. Ac medicame tosi, ut pruna , ceras a. manna , foeminam elonum, & quaecumque potant urinam ,

ludore in , νοῦ I .iscessum etiam promovere. b.

Quod ad Compositionem , & Simplicitatem': quidam iunt simplice , quemadmo . dum fuere, natura Mniti I. alii coin politis,

168쪽

di artis industria comparati, δc diversimo. de conditi. Quod ad condimenta , pari modo dantur cibi non istum compositi, sed salsamentis

ullo condimento parati . Inventa autem sunt ejusmodi condimentorum varia gen

ra , ad stomachi gratificationem , praesertim in vomitibus , nauleis , alvi dejecti nibus , aliisque aegritudinibus , in quibus

aegrotantes adeo cibos abhorrent , ut cingendi sint, ut illos capiant, multi sariam saltem praeparatos.

Quod ad motum , sive Iotalem , sive sermentativum', digestionis , distributioni Lque, nonnulli cibi sunt facilis digestionis, ae distribuesonis , in jura , ova recentia , cerebella animalium 3 alii vero di mellis , ut ostreas, spondyli , ac pisces testacei sitemque caseus vetus, pedes Animalium , Limaces, Testudines is

Quod ad ordinem , aliqui veluti labiles, facileque corruptibiles , primo loco ingeri

solent r alii solidiores ac duri secundo lo Co. Plurimum autem refert in cibis assu. mendis , ordinem se vare , ut lase nimis edocuit Galenus de causis Μοrborum ,

o tomatum, ad tuendam valetudinem , aegritudinesque Vitandas., Postremo quod ad loca , ex quibus aliment A comparantur ι dantur cibi ex Tellure eliciti, ut radices, fructus, semina , sintia : ex animalibus alii, ut carnes , pisces: ex animalium partibu8 , ut testes , mammae , ac viscera : dc demum eκ partibus

corumdem spuriis , dc impropriis dictis ,

ut sanguis, lac, serum , Ova ia. - Quod in lupe r attinet ad potum ,. hic proprie significat liquidam quamcumque substantiam, quae humesaeere, & sitim ladare apta sit. At vera necesse non est, ut frigida illa sit, quippe multa. sunt, quae e si calida , vel ealorifica putata, sitim leniunt, vel extinguunt, ve flati vinum , ejusque spiritus, decoctum Casse , de herbae Thee ι colates, aliaque hujus generis. Hinc salluntur , qui putant, potum proprie samptum refrigerandi, humectandique facultatem exi. ere , adeoque solum Aquam gelidam sitim redare posse: haec namque in vera siti, quae

humidi carentiam sequitur, magis. e X pol uiniatur; secus, cum a lymphae, & salivarii roris cra isti e . a a viscositate proventu, dclaua dici seler . Uerum de hac re alias. sed , de nec minuς decipiuntur, qu ,-- Tum potum arbitrantur esse oportere , qui

Eraestet i ue'se essem tales conditiones participet : nempe quod stlim sedet i asciborum in ventriculo elixationem conserar,

dc ut alibilem substantiam in omnes corporis partes devehato Siquidem , ut dictum,. iii im multa alia temperant, praeter Aquam: latis enim et , si lympham , serumque sanguinis absumptum , resarciant . Coctio autem , quae in ventriculo peragitur , humido solum eget, non frigido liquore 3 quin nec desuere, qui absque ullo potu, aut re potu lenta , cibos quam optim consecerint stquoniam isti ope quorumdam succorum aci-do-acrium in ventriculo dissolvuntur , minre quo metalla diluuntur Aquis stygiis, dcco. elixantur. Denique bene chylus , per vasa lactea trajectus, pressione musculorum

aphragmatis , de Abdominis per ductus Thoracicos protruditur in Cor , indeque per

universas arterias una cum sanguine circumit. Sunt dc in visceribus tantae efficacitatis sermenta , ut etiam ab exsucco chylo liquorem extrahant , non dissimili m do, ac ex rebus durissimis nγvit Ars Spargirica oleosos liquores, spiritus , & aquas ei cere , Ope ignis aut mistura aliorum corporum , compagem partium ex mistis, dissolventium. Itaque videtur Potus a Natura potius institutus ad reficiendam in propriis ductibus lympham , serumque , quod languini, per Cordis ventriculos refluenti, ad vitae tuitionem usui est 3 atqui nedum ex aqua , caeterisque liquoribus , verum etiam eκ cibis ipsis, ope dissolventium succorum haec haberi possunt , quamobrem necesse non est se ut Potus essentialiter sei-giditatem exigat , sed nec aliquando h miditatem, cum satis sit, ut per liquid itatem , fluxilitatemque in suo circuitu sanguinem sustineat . Dixi per liquiditatem , fluxilitatem de non humiditatem , quoniam pleraque fluida sunt, sed non h amida, ut sunt hydrargyrus , spiritus vini rectificatus , aliaque hujus' generis 3 imoe dc Aesipse , qui perpetim nos ambit, dc inspira.

tur .. Et e converis , nonnulla. sunt humida , & quae manifeste humefaciunt ,

sed non fluitant quin imo tenaciter adhaerent , ud olea pleraque chymice destillata . Saas qnoque potus patitur disserentias. Et primo di Widitur in Potum Simplicem , Potum Alimentarium,& Potum Medicamen losum . Simplex ratus dicitur, qux solum extingnendae siti videtur addictus r. Caeterur , non nutrit, ut Alimentum , neque alterat is aut aliquam evacuationem promovet , ud Medicamentum cujas quidem. Leneri, sunt.

169쪽

ponitur pura, dc simplex Aqua . Alimentarius, quodammodo nutrit, vel saltem spiritus, & vires reficit, quale est vinum, lac, jurea consumpta , & similia . Medicamentosus denique, praeter vim, facultatemque sedandi sitim, pro rata sua etiam a Iterat, dialiquam evacuationem promovet, sive per sudorem, sive per urinam 3 unde extant ρο- tiones sudoriscae, diu reticae, di similes. Secundo dividitur Potus in Naturalem, &Artificialem. Naturalis absque nita Artis industria , Naturae solummodo beneficio, Ani mantibus est concessus, qualis est pura Aqua, Artificialis vero, qui ab Arte est inventus, i ut sunt Omnes aquae medicatae, Cere visi a Germanorum, Birra Turcarum, aliaque his similia . De Uino autem controvertitur , num ad Naturales, an ad Artificiales Potus referri debeat, cum ex una parte Naturalis dici possit, eo quod sit succus uvarum exin ressus; ex altera vero dici debeat Artificia- is, quoniam exigit non solum uvarum presesionem, sed etiam sermentationem, & a se cibus purgationem, ac multa alia per humanam solertiam investigata . Caeterum multae aquY medicatae, ut cinnamomi, anisorum,

hordei, lalsae, &c. ad Artificiales referri debent; aliae multae ad Naturales, cum pleraeque Aquς Thermales medicamentolae sint, di aliquae ventrem laxent,aliς urinam cieant, aliae excitent sudorem I praeter eas, quae ad

usum externum adhibentur, ut ad scabiem, ad aegritudines oculorum , ad articulorum dolores , ad renum calculos, dcc. At vero ,

quia frequentiores Potus sunt Aqua , & Uinum, de his speciatim aliqua recenseamus.

ΡR imum hic dubitandum occurrit, an revera Aqua, praesertim Naturalis , &iimplex , nutritioni apta sit 3 & communior

sententia est, illam nuIlatenus nutrirer quia Nutrimentum, ut vult Aristoteles , debet esse compositum , eo quod mistis corporibus usui fit. At vero simpleκ Α qua est, imo Die mentum purum credita , adeoque nutricatui inepta existimanda. Alimentum praeterea, ut partibus nutrientibus adhaereat, atque in illarum substantiam convertatur , aliquam

prae se ferre debet consistentiam , & glutinositatem 3 Aqua vero utpote omnino fluxilis, nequit partibus appingi , adeoque ali-bilis esse non potest o Attamen extant ex adverso, quae suadeant illam pro rata sua

etiam nutrire, cum experiamur Aquae potores , ct abstemios, plus reliquis pingue

scere : imo plerique referuntur ad plures menses solo aquae potu, & absque ullo crubo vitam sustinuisse. Uerumtamen ipse putaverim Aquam solam proprie non nutri. re , sed augmentationem nutritionis coadiuvare , scilicet Nutrimentum jam antea cum sanguine commistum , & congestum, diutius conservando , atque a di Glutione tuendo: adeoque hac ratione vitam ad aliquod tempus sustinere posse . Cum enim portio sanguinis glutinosa, quae in alimentum partium cedit, perpetuo circuitu continenter absumatur , & extenuetur , epo

tae Aquae beneficio tenacius consistit , ac diutius in suo glutine perseverat , ut pro eterea non tam facile diluatur , & lique-icat . Sed & fermenta dissolventia retundendo , sanguinis circuitum rem Orando , partium exolutionem , perspirationemque impediendo , id ipsum peragens Aqua, po terit subinde Uitae dissolutionem retardare, atque in longius tempus illam protrahere. Quamquam autem Aquam limplicem ac puram alere non passe , probabilius videatur , eo quod partibus agglutinari nequeat : si tamen interius talem salium compagem , aut liquores quosdam inveniat , ex quibus facile in coagulum veri tur , haudquaquam inepta penitus fiet nutricatui , cum aliunde constet plerasque

plantas , ut cucurbitarum , cucumerum ,

melopeponum , & similium , superassu sis

perpetim aquis , intra paucos dies sensibiliter increscere , dilutis scilicet ex Terra

salibus, nutricatui conserentibus .cii tm-

luper durissima corpora , quibuidam liquoribus asperis, mollescunt, & alia liquid il-sima congelascunt ἔ ita etiam poterunt intra Corpus ob mi sturam similium se corum , aquea , & fluida nimis, condensari 3 atque e converso densa , ac dura liquefieri , uuidaque reddi, in peculiaribusta item Corporum tonstitutionibus. Id ipsum confirmant gemmae , lapides pretiosi , crystallus, glacies, ex aquis per salia qui dam congelatis , solida reddita. Sed & insuper aqua, multa plane commoda , quae nutritioni conferunt , asseri , ouae breviter complexus est Uallesius I. R.

uae Methodi : & quidem sitim temperando, cum illa praesertim ab aestu, & lymphici humoris inopia dependet , calidos

vapores , humoresque quaquaversum es

sumantes reprimit , & ebullientes compescit; inutilia excrementa per sudores , &urinam promovet , dc demum alvum non raro lubricat 3 quae omnia salubritati Cor

170쪽

Poris platimum proliciunt, adeoque saltem

indirecte nutricationi, ac vigori. Quaenam autem aqua ad potum ordinarium 1alubrior censenda sit, solet hic ulterius ab Auctoribus examinari. Et licet Hippocrates ob. de aere, aquis : On lacis doceat, ca innum , dc bene valentem nullam aquam distinguere debere, sed quamcumque obviam bibere, eκ iis tamen, quae

frequenter potati tolent; nihilominus melior semper reputatur a Galeno tib. de Ptifana , rv. a. dc I . de fi l. medio. facult. caρ. q. ' s. quae limpida est , omni odore , lapinxe, dc colore carens ι siquidem ista sincerior,

di impermistior est : id quod videtur alia phrasi edocuisse idem Hippocrates cit. loco, cum inquit, Aquas pro potu debere esse abbas , dulces , fragrantes r ubi pro albis Purae, pro dulcibus, gustui gratae, & pro fragrantibus, nihilum mali odoris redolen. res , intelligendae sunt. Idem quoqRe Hippocrates Aphor. s. t. 26. Aquam illam commendavit , quae cito calet, & cito refrige- Tatur , inquiens ἔ aqua, quae cito calet, o eito refrigeratuν levissima es : non tam pondere ,quam virtute ac puritate: quod scilicet facile meatus Corporis pervadat,nec impuritates deserat; unde enim arguitur nil eum

illa permisceri, quod valeat ejusdem distributioni obicem ponere, aut puritatem inquinare , ut ex vitriolicis, sulphureis, aluminosis, ferreis, & similibus accidit. Quae igitur praedictas conditiones melius

reserat , videtur esse aqua , e radicibus Montium extillata , de quodammodo perfiltrum traducta, omnique impuritate exuta . Contra vero mala est, quae e Terra limosa, & keculenta exoritur, dc ubi Uermes, Hirudines , aliaque pravae conditi mis animalcula immorantur. Q. Quae praeterea excurrit per loca saxosa,& Soli est exposita , commendatur: imprinbatur ex adverto , quae restagnat, Solemque aversum habet . Huic succedit aqua Pluvia, diutius tamen asservata in Cister. nis convenienter ad hunc usum extructis, dc quae ex una in aliam cisternam depoli. ta , dc collecta sit. Ex aquis vero pluviis, meliores illas idem Auctor existimat πι- aem. 6. sta. 4. Quae decidunt cum tonitru , temporibus aestivis 3 siquidem , ut interpretatur Uallelius , sunt a Sole concoctiores , alque e vaporibus sublimius

seu quo sanus es , ae valet, is nialam Horamen fac/at, sed semper eam, quae praeseni es, bibat. Hipp.

l H i , provenientes. ω verum, quae per

vernale tempus ' decidunt , probae quoque sunt. Post aquas pluvias referuntur Putea les , quae tamen e petrosis locis, multumque excavatis, extillent, unde quo Puteus magis altus est, latus, adapertus. capax, dc ventilatus , eo melior . Has sequuntur aquae fluviales , modo istae libere excurrant, de cum stagnis non communicent kquaeque e medio gurgite hauriantur, & deinde per filirum traiiciantur: quo pacto RO-mani Aquam Tyberis repurgare conludiverunt. Peisimae demum sunt stagnantes e lacubus recollectae , palustres , atque ex glacie , niveque liquatae , ex eodem Hiin pocrate eit. tib. de Aer. Aq. sic. unde

Obor. s. text. 24. inquit : Frigida qualismae , θ' glacies , pectori inimιca a tusses movet, sanguinis sputum, desiliationes , o c. His nune luecedunt aquae Thermales , quae inter sese disserunt , pro varietate metallorum , dc fossilium , per quae tran seunt, vel in quibus innascuntur . Et quidem sulphurea alvum movent, abstergunt,& urinam promovent , quandoque etiam dysenteriam, de ardorem urinae excitant. Nitrosae urinam, & menstrua provocant,

in Iongum autem usum adhibitae diabeten asserrent , dc stomacho nocerent . Bituminosae , meatus Corporis infarciunt , sitim citant, uterum , de vesicam laedunt , caput gravant. Ferrae , di Chalibeatae abstergunt ' deobstruunt , incidunt : succos Corporis , & sanguinem acore infectos corrigunt , quandoque , hac eadem rati ne , fluxus inhibent, dc astringunt: Aluminosae , de Μaritimae cutim abstergunt , Ac emundant , atque impactos in ejusdem glandulis humores attenuant, dc exsolvunt; alvum tamen, & intestina corrodunt , si

interius assumantur . Mercuriales , Ventrem laxant, & vermes enecant. Quς vero solum ad eκternos usus adhibentur , ut sunt Aquae thermales Puteolanae , & Pythecusanae, Lucenses , Nucerinae, Spadanae , dc similes . ad sudorem promoven dum , tumores dissolvendils , artus roborandos , detergendos renes , aut Vesicam,

aliterve , late delcribuntur a Lombardo , Capacio, Savana rota , Iasolino, ab Heers, Hel montio, Chesneau , aliisque , quos lo

gere est . .

Denique Aquae medicatae dc artificia les , variae quoque sunt , pro affectuum varietate , ex diversis simplicibus , sive

per ia

SEARCH

MENU NAVIGATION