Ioannis Barclaii Argenis Ioannis Barclaii argenidis continuatae

발행: 1627년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

natum, nec sine fastidio imperata faceret, ut qui imp rare ipse quam parere mallet ; non consultum iudicauit,

ulli mortalium quis esset aperire. Cum autem colloquendi cum Gelanore magno teneretur desiderio, hanc

ineundam sibi duxit rationem. Simulauit & ipse se aegritudine aliqua corporis teneri. Ita factum est,ut considentibus medicis, qui aegros ex distiplina sita sepius inuisere selent,nactus fuerit spacium, a stationibus vigiliisque distedendi, & cum Gelanore per speciem deam

bulationis & recreandi animi liberius colloquendi. Gelanor, qui nihil ininus suspicari poterat,quam Po-liarchum in suo ipsus regno vulgarem militem agere, non admodum laborabat de eo cognostendo. Colloquebatur quide cum eo, sed de rebus, quas scire quemque intererat, caute sibi & sollicite imperans, ne quid , proferret, cuius nomine periculum grauius posset adire. Meruebat enim ne a Poliarcho , aduersarum partium milite, captiosis & proditoriis tentaretur sermonibus. Agebat Cretensem cum Cretense Poliarchus, admistis non misquam rebus seriis , quae ad statum reipublicae per Galliam pertinebant, quem tamen sermonem ita instituebat, ut fere ad ignominiam & contemptum Poli archi Marrisque eius vergeret. Conabatur quandoque prudenter admodum Gelanor Poliarchum ab hoc colloquii genere dinertere, & quanquam non omnino pecsime de causa nostra sentiret, tam frigide tamen atque alieno de nobis loquebatur, vi suspenseo animi Polia citu 1, diu de homine dubitaret, si forte cum tot, quas per cilias fuerat calamitatibus coniuncta captiuitas, squalorque carceris & grauioris mali metus imminuisi. .set magnitudinem animi eius,eumque ab usitata perspectaque in tot rebus dubiis fidelitate transiuersium eg16.

Maiorem alacritatem, quam quae in Iberorum nat

102쪽

LIB. II. PAR s III.

ram tristiorem fere cadere solet, in Poliarcho conspicatus Gelanor, quanquam sine haesitatione Iberorum lingua loqueretur, amauit hominis mores & animi libertatem, ut inciperet sensim eo uti familiarius. Facto igitur initio de Regiorum per Galliam copiis militaribus, extenuabat aliquo modo collatum cum illis Ambiodorigis exercitum. Cumque hoc pacto colloquendo aliquot de triuissent dies, Poliarchus ita scrutatus e si mentem Gela noris, ut non dubitaret de fido eius auxilio, si quis quid conaretur, quod e re & dignitate Poli archi esset, unde larga essent expectanda praemia. Ad hunc modum Poliarchus nunc promissis Gela noris onerabat animum,nunc periculosis&dubiis consiliis perplexum reddebat & ancipitem, donec detracta persona, ei aperte diceret, esse se ipsum Poliarchum. Caeterum publice neuter prae se ferebat, quasi alterum ulla ex parte nosset, sed vivebant velut ignoti, ut ante, nihil nisi quod dc peregrini aut leuiter noti solent , inter se colloquenteS, quoties interuenissent arbitri. Cum autem soli conuenissent, longe alia tractabant conssilia, ut paulo post patuit. Sic autem rem au jucati sunt. Narrauerat Poliarcho Gelanor, praefectrum urbis, quanquam Ambiodorigis sequeretur factionem, mirum tamen in modum fauere iis, qui Reginae tuerentur partes. Poliarchus hoc intellecto, adluit hominem, talemque praeter omnem spem inuenit eum, ut nihil esset recusaturus periculi, dummodo egregio aliquo facinore suam in Regem posset explicare fidem & affectum. Collaudata viri voluntate, Poliarchus ab eo digrestiis,

Gelanorem conuenit , ex quo intelligit, tribunum militum, qui arci praeerat, ex nimia Poliarchi cum Gelanore

consuetudine nescio quam sinistram suspicionem hausisse, qui & ob eam causam Gelanori militem adiunxe- Iat, qui custodiret hominem, simulque arbiter esset ac

103쪽

speculator omnium eius dictorum factorumque. Erat autem hic miles vino ante alios plerosque deditus. Hanc duo illi captantes occasionem, impleuerunt gurgitem

mero, ut obrutus vino somnoque pone mensam dec heret, securus in utramque aurem dormiens. Stertentem tenebrionem Poliarchus & Gelanor deserunt, &nemine impediente egressi e conclaui isto portas castelli petunt. Enimuero Poliarchus res suas provide &in antecessem ita disposuerat, ut impetrauerit a Tribuno licentiam egrediendi ex Arce, cum quodam milite, cui Tribunus

multum fidebat, & de quo nihil quicquam sinistri suspi

cabatur. Hanc Tribuni permissionem nunclauerat idem Poliarchus praefecto vigilum , ne is sibi aduenienti in mora eslct. Sic rebus pulchre succedentibus, duo illi a ce egressi, recta praefecti urbani domum petierunt, qui secum habebat circiter duodecim optimates e ciuibus, qui non magna dissicultate agnouerunt regem sitam, errorisque pro se & pro caeteris ciuibus rogauerunt &impetrauerunt veniam. Cum autem in commune consultassent,animaduertentes, Poliarchum non posse potiri urbe,aut eam tuto possidere, nisi Arcem quoque obtinuisset, statuerunt inire rationem aliquam, qua Tribunum castri praefectum in suam redigerent potestatem. Ad hunc igitur praefectus urbis misit, qui rogarent hominem, ad se uti veniret, consulturus una de publicis negociis.Comparuit is sine mora, stipatus duobus miliatibus, qui cum Tribuno comiter & honorifice excepti in vicinos hortos deducti sunt,ut non animaduerterent, se in spatiosum & splendidum ingredi carcerem. . Poliarchus ibi prior magna cum seueritate intuitus Tribunum: Quamdiu, inquit, abutemini vos auctoritate mea, & clementia ac bonitate Matris mea: Reginaepc uamdiu essicietis, ut extraneorum ac peregrinorum

gladii

104쪽

gladii cruententur miserie multitudinis in regno meo sanguineiSicne oportuit plus apud vos valere perfidiam Ambiodorigis, quam meam authoritatem, Diadema, ius denique regni ' Quae vos intemperies agitat, ut a deatis contra me arma ferre ρ Si iam vellem iure meo in vos uti, & dignis vos asscere stuppliciis , iuberem vos in locum publicum raptatos excarnificatosque, per mille cruciatus immolari aut dissecari, ut taeteri atrocitate vestri supplicii exterriti, vel ad officium redirent, si exo bitauerunt aut in ossicio permanerent, si boni probiquestini. Et profecto, sic vos domeriti estis, sic siuadet mihi

iusta, ad quam me tot modis prouocastis , iracundia. Caeterum ut videatis , poti Orom me clementiae quam iustae seueritatis in vos rationem habere, mihi ipsi imperabo, nec committam, ut iure dicere quis possit, Polia chum Gallorum Regem thronum patrium conscendisi se per gradus ciuili sanguine cruentatos. Ignoscam igitur VobiS, squanquam me nondum rogaueritis Veniam,

quamuis tu quoque, Tribune, in Arce non ita mecum egeris, ut mihi causam stippeditaveris utendi erga te hac bonitate & indulgentia. Quid vobis omnibus in mentem venite putatisne me non tam polle ms cumulare beneficiis,ornare, extollere,quam ducem vestrum Ambiodorigem,a quo haec ne expectare aut sperare quidem potestis p Sic igitur vobis impero : claues arcis actiatum& sine mora mihi exhibete, meumque agnoscite dominium, nisi vultis experiri, quid in vos possit mea indignatio,& nisi vultis pessimis perire modis: haec esto poe- Ira vestrae inobedientiae.

Apparet in ipso vultu regum nescio quid diuini,

quod in eorum facie splendescit, ut contra intuentes metuere sibi cogantur, quanquam exporrecta fronte Schilaribus oculis aspiciantur. 'Poliarchus autem iusta commotus excanuescentia, composiverat vultum sitium

ad eam

105쪽

ad eam grauitatem,seueritatem, Maiestatem, ut infelix Tribunus, cui nihil magis praeter opinionem euenire poterat,confusus pudore & terrore, vix unum & alterum verbu magno conamine expediret,quod Regis sui tam minaci opponeret orationi: quanqua vel hac ratione se magis accusabat qua excusabat.Videns ergo se,uel- ut vulpem anum, praeter spem laqueo captum,imperata prompte etsi trepiae est executus . Claues castri Po-liarcho tradidit, seque ipsum in eius fore obsequio deseruitio pollicitus est. Rex nihil ultra postulauit, contentus & ipse hoc tam insperato successu , cumque Ur- hem cum castro ad hunc modum in suam potestatem redeg. siet, praeconis voce publice se Gallorum regem proclamari iussit, ciuium quibusdam sponte ac bona voluntate ad officium redeuntibus, caeteris necessitate aut metu compulsis. Inde pleno cursu secundo fluuio Robina usus,Heracleam ingressus est, inde Camarcam caeteraque oppida, quae in fide manentia Regis partes secuta fuerant. Nemausus aperuit ei portas,idem Vo- , logua fecit,& magna illa Chrysopolis. Et ut rem verbo comprehendam , tot sui iuris fecit urbes&oppida, ad quot cum effercitu accessit,paucas obsidione cinctas a mis recuperauit.Estque torrentis instar breuissimo tem poris sipacio victor totam peruagatus Galliam , ab omnibus instar iusti legitimique principis acceptus. Qui diuersas sequebatur partes, ante se victos intelligebant, quam Regem in regnum venisse senserant, sera velut i

Phryges ducti poenitentia.

CAPUT NON UM

PERIO CH E. Elanor amictu putatim mentitus, ab Posiarcho

ad Reginam millisur in Urbem a filiam.

106쪽

Dolin erin,quo Praesutrarios Vrbis , domesticosque regina lusit. Re benegesta saluus inco

gnitusque ad Poliarchum reuertitur. CVm suam iam adstruxisset aΠctoritatem potentia inque regiam, sui esse ossicii iudicauit filius meus, meum quoque astruere honorem, qui mihi debebatura populo. Gelanorern igitur Massiliam mittit, in quam

me receperam quia prae saeteris regni ciuitatibus in unitam noueram,simul ut portum illum longe conan. Odis simum filii bono in potestate mea retinerem. Hic maximis onerata curis,inter vota , lacrymas.&suspitia illius praestolabar aduentum. Sed mala mea sol tuna factum est,ut Vrbem inueniret adueniens in Ambiodorigis constitutam pote state,qui mala quoi undam fide abusiis ingressus fuerat, ipsumque portum cum omnibus nauibus sui iuris fecerat. His ego prope adobruta fluctibus , in stuper iubente Ambiodorige inclusa sui P domicilio cuiusdam negociatoris , cuius mihi ministrare iussa erat uxor, apposito ad ipsarum aedium vestibulum non modico excubitorum numero , qui me custodi

rent.

Quibus cognitis,desperabat Gelanor ingredi urbem

posse,iaedum mecum colloqui: cumque sciret, patrem1uum familiariter v sunt filisse ciue illo, in cuius ego diuertebam aedibus, non dubitauit, fore ut a dometticis agnitus admitteretur. Capta igitur audacia statuit videre me & alloqui, aut de ipsa vita periclitari, gnarus, gratissimum & mihi & filio meo Regi se praestiturum ossicium. Sic igitur fecit. Sumpto puellae rusti anae habitu canistrum fructibus arboreis plenum capite sustinens,audacter ingreditur urbem, eoque schem. re per mediam vigilum stationem penetrat: post recta diuersorium incum petit. Materfamilias delectata poniorum

107쪽

specie licitatur ea, iamque in eo erat, ut numeraret ei nummulos me inspectante: Vna enim intrauerant con claue,in quo ego tunc commorabar.Gelanor autem sub habitu ste mi neo villatico latens rogabat matronam , vepauxillam moram patienter ferret , este sibi obortum nescio quid incommodi,abiturum se ad focum & se calefacturum,&cum dicto culinam petebat: At materfamiliae rata iuuenculam esse,cui euenerit repente aliquid muliebre,vetuit eum descedere, sed admouit ad ignem, qui lucebat in proximo camino , quo ego ipsa quoque

utebar.Ne autem erubesceret, aut propter caeteros qui aderant verecundari cogeretur,imperat matrona omnibus ut exirent cubiculo,quod actutum factum. Gela-nor neminem praesto esse Videns,quam me & matrem familiae,continuo aperit quis esset, unde nos ambas magna cepit admiratio. At ille nobis omnia recitat, quae iam ex me audivistis, de expeditionibus Poli archi filii. quo pacto ingressus Galliam,felicitate mira usus, omne prope recuperauerit regnum. Ad hunc nuncium consultauimus satis diu, quibus potissimum rationibus nos in libertatem asserere possemus, & e manibus Ambiodorigis euadere. Caeterum multa nobis versabantur ob oculos:Matronae illius,cuius utebar hospitio, in me beneficentia, quae citra dubium omnium fortunarum ipsiusque capitis fuerat aditura periculum , si ego fugissem. Deinde periculosum cum primis mihi ipsi videbatur incertae fugae vitam honoremque meum credere. Tertio nulla apparebat euadendi ratio. Hoc igitur consilio omisso, Gelanor tacite nos deseruit,eademque qua venerat via urbe exiit, ne si longiores moras necteret, susipicandi aliquid excubitoribus causam praeberet,nobisque periculum crearet. Abeunti literas tradidi, quas redderet filio meo; his ego eum cohortabar, ut adhibita maxima diligentia de celeri

108쪽

i celeritate exercitum admoueret moenibus Massiliae. . bis antequam Ambiodorix illam opere manuque, no uisque adiectis munitionibus firmaret,& animos popuAli sibi conciliaret penitus, quorum permultos adhuc ei bene velle non ignorabam. Hanc ergo secum ferens Epistolam Gelanor,sub agrestis puellae amictu feliciter euasit. Quae autem poli id tempus acta fuerint,in meam cognitionem peruenire non potuerunt. Caeterum filii mei prudens industata, qua adducto ad oppidum valido exercitu, id obsidione cinxit, persuasit mihi ut crederem,Gelanotcin &exhibuisse ipsi literas, &caetera quarin mandatis habebat,recte curasse, nec adeo desperatas esse res eius,ut aduersarii suis mendaciis mihi persuade

re nitebantur.

O Psidio Vrbis UM liensis. Situs eius atque fi

mitas. Eruptiones aliquot obsiessorum s pugnae in regios,obsidentibusecunda. Fuga Ambiodorlas ab urbe.EStaissem,nisi fallor,ipsa Massiliae cum aliis nomini

bus clara ac digna memoratu obsidio,tum in primis promptitudine ac celeritate filii mei. Aduenit enim spe mea citius cum validissimis copiis, posuitque castra Campo peropportuno, occupatis locis editioribus, nec quisquam hostium ausiis fuit aduentanti prodire obuiam. Ipsius autem Urbis, ut nostis,situs est eiusmodi, ut difficulter obsideri oppugnarique possit. A tribus e nim partibus mari alluitur, a tertia, qua in continentem

109쪽

excurrit, obiectis muris, turribus, fossis propugnaculicque follissimis defenditur, quorum vel solus aspectus cordatissimum quemque ab inuadendo oppido deterrere queat. In extrema planicie, qua nauibus ingres.sus patet in portula,stat praealta turris, quadrilatera, antiquissimae struct arae, ubi a priscis temporibus mos obtinuit,ut de nocte ignis accendatur,in signum felicis ap- , . pulsus, quo secure accedere possint naues, adiuersis o bis partibus ad exercendam mercaturam huc confluentes. In ima huius Phari basi ingens assixa est catena ferrea, cuius altera extremitas in aduersam protense ripam, firmo velut obice claudit portum, ne quis inuito

praefecto ingredi egredique possit. Non latuit haec oppidi firmitas, & commoditas Ambiodorigem: cohortatus igitur ad virtutem ciues, qui nolentes volentes ipsius subluerant iugum, quibus p tuit verbis ad fortiter ferenda obsidionis incommoda commonefecit. Inde denso sagittarum imbre ingentibusque lapidibus machinarum ope in regios emissis arcere eos conatus est,ne accederent propius.

At Pollatchus sibi suisque ab hac ictuum violentia

cauerat fossis aggeribus, cuniculisque subterraneis, Murgebat obsidione oppidanos. Ambiodorix facta eru- tione, cum regiis conflixit acriter aliquot horis , ut so-um cadauerib .stratum pugnae acerbitatem loqueretur: cuius euentus is fuit,ut gloriosam Poliarchus nactus victoria repulsas Ambiodorigis copias ad usq; portas urbis persecutus fuerit. Ad cauedas igitur&prohibendas eius modi eruptiones,quib. etsi vinceretur Ambiodorigiani. Carpebant tamen regioru vires, Poliarchus meus ipsam portam urbanam opposito firmissimo vallo occlusit,adiecto propugnaculo super aggeres, ne egredi deinceps urbe oppidani possent. Tanta autem erat militum Po-liarchi alacritas, ut breui tempore omnia effecturi vide

110쪽

rentur. Verum rumor auxiliarium copiarum quae ab Albania &Iberia venire nunciabantur, ut Ambiodori ferrent suppetias,coegit eos, omissa urbis expugnationc peregrinis hisce cohortibus obuiam proficisci,& manus conserere. Vbi prope Ventum est, & contra constitere duo exercitus caeptum est praelium. Sed cum hostes non ferrent nostrorum hominum impetum, post primam velitationem terga vertentes, partim concisi partim in fugam acti sunt, ut magna eorum edita strage, ingens a regiis copiis patia fuerit praeda, inprimis armorum & equorum magnuS numerus, cum supellectile dc commeatu copioso, quae omnia victor exercitus, maximi precii aestimata, secum in castra ante Massiliam attulit.

Ditati his spoliis Poliarchi mei milites in obsidione urbis perrexerunt.

Erat ad ostium naualiorum, in ipsis Portus faucibus,

ad antiquam illam , cuius supra mentionem fecimus, turrim, rudentibus deligata praegrandis nauis oneraria: hanc occupauerant Ambiodorigis nautae militesque. Poliarchus ad hanc expugnandam e vicina parua insula misit tres quatuorve Liburnicas armatis plenas. Cum aute ea potiri, aut loco dimouere tam grandem machinam non postent, sagittis telisque igneis adeo Ambiodorigis milites obruerunt,ut, qui defendere cam debuerant, ultro tradiderint regiis. Captam hi nauem pice, sulphure,bitumine Asphallico, aliaque materia combustibili, tetri tamen & maligni odoris repleuerunt, quanquam ab aduersariis praegrandibus saxis, tragulis, scorpionibus, sagittis, omnique missilium genere sine intemmissione peterentur , & vetur grandine obruerentur. Hanc nauem ita exornatam siubiecto igne succendi ius. sit Poliar lius,unde exiliens flamma & fumus assurgens, odoris foeditate & fuligine , eos qui turrim defendebant,in summam vitae coniecit desperationem. Cum G 1 enim

SEARCH

MENU NAVIGATION