장음표시 사용
131쪽
Io. BARC LAII ARCEN iicit se ad pedes eius gaudio & admiratione extra se rartus. Gavisus & ipse est Ambiodorix viso homine ; sed
non erat hoc gaudium ullo modo conferendum cum
laetitia suapore mixta,quam percipiebat visa Elisa, regali
filia,quam ei Nauarchus in conspectui readducebat. Ah, quantum ergo tacite miratus , tandem in has erumpit voces:Di deaeque, accipio hunc occursum velut laetissimum mei itineris omen i pergite sic Superi,sospitate im- posterum quoque coepta mea,felicique beate exitu, sic jDthac ipsa hora coepistis. Quam egregie mecum agitur, cum incredibilis illa pulchritudo offertur oculis meiS, quam poli tot menses & annos non visam lubens adoroliavid reddam votiis, o coelites, pro tanto, quo nunc moassicitis beneficio p Tu vero Domina, ecquisnam bonus Genius te nauigantem ad meas triremes adegit, velut inportum quendam securissimum, in quo potes tuto an Choras proiicere sine metu quassationis aut naufragii 'Si ultro & tua sponte confugi sti ad me,multum tibi profecto debeo. Si fortuna aut casus te huc duxit, noli me tuere,frueris tuis nihilominus desideriis,&perficies cogitata,cum haec sit votorum meorum summa, ut quicquid tibi placuerit cum cura faciam. Inuenies apud nos quicquid optare aut desiderare poteris a tales enim VOS scio, quibus silmmam debeam reuerentiam, Ut me magnitudini ac voluntati vestrae lubens merito subiiciam Parum admodum hae erb a cordi erant Elisae, quae Ambiodorigem haud secus intuebatur, quam columba miluum, cuius vel conspeetum longissime fugeret, si
qua via aut Iatio effugiendi pateret Frustra es,inquiebat , ludisq; operam, hominum crudelissimae, uinuam te tegere posse putas malitiam sub verborum inuolucro, quibus te obligatum fateris,ut te submittas magnitudi ni & imperio meo. Si enim magnitudincm meam reuereri. ; merita coptemno tς xuosque malpsanos com
132쪽
sam contrahere labem natus.Si mihi,ut ais,obaedire vis:continuo impero tibi, ut me restitutam libertati nauigiolo meo sinas reuerti Massiliam, ut persi uar felicitate mea, qua abstergam inis iustas quibus per te dudum affecta sium calamitates. Alia 'Tatione nunquam fiet, ut patietia mea succumbat tyrannico tuo Dominatui: neque speres, omnibus tuis bla ditiis vel minimum affectuum meorum tibi conciliat xum. An non potius,si quis in te color virtutis esset, erubescere debebas & verecondari, cum in conspectum meum prodis,gnarus, quantis metua malitia ex possierit terra marique periculis ξ MiroI profecto quod non totus contremiscas,cum vides ante oculos tuos Regalem
filiam Galliae, citius Regem tanta hostilitate persecutus CS,Regnum vero ipsum tot amixisti calamitatibus. An 'non sussicit tibi quod ausitis fuisti sacrilegis manibus r Pere matrem meam, Reginam tuam,illamq; in nauem impositam in L tiriam,vt ibi scilicet periret carnificum manibus,sacrosancta matrona,quae te tot cripuit necessitatibus, teque conseruauit in propriam plenis equis velisque rue Riem pernitiem λ Non sumiunt inquam haec tibi flagitia, nisi me quoque spolies consanguineis necessariisque meis, priues gaudiis ac recreationibus, extorrem facias patria, ut immoles victimam improbis tuis desideriisὶ Noli credere me propterea, quod rapta sum, unquam consensuram in amorem tui: quin potius istud metue, ne incensum pectus meum iusta indignatione ad vindicham male factorum tuorum armet Omnes meos sienses, ut pcrditus pessimis modis, praemia perfidiae tuae debita auferas. Vos autem 5 generosa pectora Galli, qui nati estis ad illustrandum totum hoc uniuersiim gloria nominis vestri, quam diu perferetis lassis manibus impC tentem huius Tyranni dominatumὶ an non sentitis laΠreas
133쪽
1io ' Io. BARC LAII ARCEN.bem sebiniustis huius hominis conatibus 7 Potestisn
aequo animo ferre ut dicamini Incendiarii patriae vestrae. Quod si vos huius hominis impietas non potest auertere ab hac dementia, at saltem miserabilis clamor
infantum,Vxorum, parentum amicorumque vestrorum
valere apud vos aliquid debet.Tangat vos,silnihil aliud, miseratio matris meae, quam senili iam astectam aetate hoc modo Higere religio sit. Quo enim pacto, quaeis vos ab ea laesi offensique estis 3 quid fecit, quod efferatis
harbariae animis armatis ferro manibus in eius itis per tritiem p Vix putem lupos aut tygres hoc facturos, aut siquid natum satum que est usquam immanius. Seruate potius aciem gladiorum vestrorum aduersus exterOS,&qui a vobis dudum alieno sitnt animo, quos iam videmus suauiter ridere Gallorum amentiam, contemnere vires. Iactatur prope apud omnes gentes, oblitos fuisse Gallos fortitudinis maiorum suorum, contentΟS prae
clara illorum facta in historiis legi. Dico enim vere, o mei Galli, nec sine lachrimis dico, si vobis cordi esset, pristina uti animi magnitudine, & armorum vestrorum proferre gloriam,possetis terrori esse omnibus gentibus ac nationibus.Nunc cum in vestra seu latis viscera,omis iisque exteris achostibus, ciuium sanguine cruenteti vestros gladios, ipsamque perditum itis patriam, Rς R empublicam, quae suapte sponte in ruinam inclinata est, valide impellatis, quid de vobis sperandum sit non video.
PERIO CHE. A Mor Ambio origis in odium acerbum conuer- suur, τηδε Elisa hutense illa mancipatur car -
134쪽
LIB. III. PAR s III. ceri. omodo capta fuerit se abducta. In
genium vini Graeci quodflammas momento Non verba,sed ignes visa est Elisa proloqui, quibus
cor Ambiodorigis amburebatur,qui & ipse dubius animi inter dissidentiam & desperationem fluctuabat medius.Videbat ex illa rerum incertitudine facile non esse, se expedire. Primum enim dissidebat suis, quod suspicaretur, orationem Eliis, auctoritate subnixam regia,plus valituram quam vanam spem, qua animΟS militum suorum inebriaucrat. Non ignorabat quod vulgo dici solet,latere ignem in ossibus Leonum : neque tantam suam esse auctoritatem , ut virginis praesentia cum facundia coniuncta eam non labefactare , vulgusque militum ab eius obedientia abstrahere possit. Altera ex parte torquebat eum desperatio, cum ad quiduis potius paratam promptamque quam ad amorem sui cerneret virginem. Hinc factum est, ut cum videret ipsam ad affectus suos flecti nulla ratione posse, paulatim ipse odisse inciperet. Mox iterum damnabat has cogitationes siuas , ipem patientia fulciendam existimans, quae nunquam desereret vi Mentes. Huic adiungebat praesentem felicitatem, quod n alius quam Bonae Fortunae beneficio possideret prinentem Elisam. Rursiis ita cogitabat: Poste se Polyarchum aeterno amicitiae vinculo sibi obligare, si ei redderet sororem; de Archombro to autem optime mereri si restitueret desponsatam. Piscem quendam perhibent, qui de historia animalium scripserunt, tantae prudentiae S sagacitatis esse ut certis qubusdam argumentis futuram praeuideat tem pestatem. Ibi arripere eum aiunt saxum, cuius pondere adiutus ad imum maris fundum destendat, latiturus ibi antisper,donec ua Neptuni deseruesicat:cauto consilici,
135쪽
ne raptus procellarum fluctuumque impetu, praeter arbitrium nec sine noxa iactetur.
Hunc imitatus Ambiodorix, non dubitabat, quin salubri Elis e posset uti opera, in sopienda regis utriusque aduersum se iracondia:ad diligentem igitur virginis curam conuersus,iussit quidem ipsam custodiri, ita tamen, ut exquisitis honoribus coleretur, ut praesentis fortunae captus & vivendi ratio nautica patiebatur. Interea ipse cum quietare non posset, plenus curarum&sollicitudinum,quae sine fine exedebant cor eius; vocatum Nauarchum iussit bona fide sibi referre, quo pacto regiam ipse adeptus fuisset virginem λ qui nihil tergiversatus moram gessit petitioni Ambiodorigis, gnarus inde dependere salutem fortunasque suas. Scire igitur debes illustrissime princeps, me armorum hostilium robore & seditione multitudinis supe-xatum, non potuisse probare tibi ulterius studium fidemque meam in conseruanda Massilia, quam tamen nisi Poliarchus proditione occupauisset, fortasse eam nondum cepitIet. Ego quidem nihil aliud expectabam
quam certissimam mortem , quam nec ipse nec alius quisquam, qui arma contra Poliarchum tuleramus effugissemus,nis ingens Entium numerus eum mouisset, Vt omnibus in uniuersiim ea flem opera veniam delictorum largiretur, constituta pseritorum amnestia, quatam ciues in urbe quam coloni in agro perfruerenuur.
Mihi quoque hoc beneficio gaudere contigit, cum exemtus vinculis in conspectum illius productus & comiter appellatus dimissusque fuissem. Vt autem verum fatear, longe mihi tunc erat alius animus, quam caeteris plerisque,qui ante ipsem comparuerant.Nam obedienti , qua tibi opstrictus eram, & fides qua me tuis deuoueram seruitiis, & studium dignitatis atque gloriae tuae, alias intra pectus meum voluebant cogitationes. Amiseramus
136쪽
seramus Massiliam, non ego animum, & libertas, quam e Polyarchus donauerat, non poterat me a tuis exsemere seruitiis. Tenebat me firma spes fore, ut se aliqua mihi offerret occasio, res a filictas perditasque ex parte instaurandi, quam ego in singulas horas expectabam atque aucupabar, tandem cum mihi capillatam frontem ostendisset,sestinus eam arripui, antequam mihi obue teret occipitium. Est adhuc ea Numinis pietas, ut etsi
non leui nos affecerit poena, non tamen penitus omno negauerit auxilium. Ademta mihi ruerat Tribunitia potestas in Urbe, supererat fauor & affectus in me pronus multorum ciuium. Erat in oppido quidam Negotiator magnariuS ex eOxum numero, qui cum orientalibus populis mercimo' niorum exercent permutationem. Nauta huic erat,homo prudens sagaxque, cui ob in rebus marinis dexteritatem ac scientiam multum fidebat Mercator. Huius opera postquam is magno siuo cum emolumento diu v-sus fuisset, ut rependeret homini gratiam, conciliauit ei matrimonium satis opulentum, cuius me quoque in teresse voluit solennitati. Ibi totum vulgus nauticum effusium in laetitiam,cum hilarius mero se inuitassent,dum recitant suo more magno clamore, quot quisque perpessius fuisset naufragia, sensim non quidem mercium sed sensuum rationisque fecerunt iacturam. Perpotatum hic est strenue &in multam pergraecatum noctem, nec ullum fere erat vinorum exoticorum genus, quod non hic gustui saltim praeberetur. Inter alia 9bseruaui lagenam vino Graeco plenam, xarae bonitatis, effectus vero admirandi. Hoc vino pateram deauratam cum impleuisset rex conuiuii, exhibuit mihi honoris ergo primo, cumque admotusset i snem,repente emicuit flamma, tantae quidem magnitu-ῖinii , ut vicinarum arborum, quibu animi gratia exor,
137쪽
nauerant cubiculum, rami nonnulli correpti arderent Ipsis quidem haec res erat nota & familiaris, mihi qui tale nunquam videram,maximae admirationi. Notum est enim, eos qui rem aliquam, quantumuis raram saepius conspexerunt, eandem postea sine admiratione & prope contemtim intueri: caeteris vero, quorum oculis vix unquam tale quid obseruatum est, in stuporem rapi. Ego examinata tam mira huius vini natura, statim iudicabam , profuturum illud mihi ad usus meos, quos iamdudum apud animum meum agitaueram. Peto a mercatore, ut mihi unius sextarii copiam faciat atque alterius,pollicitus vicissim omnem operam atque seruitium,
si quo pacto rebus eius commodare possim ; de precio enim cum illo pacisci vanum erat, qui abundabat auro, quique sibi acerbum atque turpe iudicas let, rem tantillam argento vendere. Iussit me expectare in posterum diem, quo donauit mihi exiguum doliolum eo vino plenum, cuius bonitatem & praestantiam in regia adeo depraedicaui, donec fama eius ad praecipuos aulae proceres , ipsumque adeo Poliarchum perueniret, Vt nemo prope esset, qui non illius liquoris suauitatem gustare Vellet, quanquam naturae eius vim & indolem ignor rent , quod admotum propius ignem seleret concipere. Erant papiliones & tentoria magno numero, In littore erecta in quibus degebat Polyarchus cum plerasq; magnatibus : Reginas reliquerat in triremibus ut ibi praestolarentur, donec Polyarchus regia magnificentia, Ingrederetur Urbem. Mihi tributum erat hospitium in praegrandi quadam naui oneraria, quae proxime stabat iuxta triremem, in qua diuertebat Elisia, iussu Archombroti, qui tunc aberat. Ibi ego scaphas quasdam foeno atque stramine Appietas adesse iussi , quasi pabulum comportarent pro equis regiis: has igitur scaphas collo-
138쪽
caui medias inter meam navim & triremem Archombroti. Collegetam autem in mea naui multum picis, resinae & cannabis, ad obturandas com sturarum rimas ex disciplina nautica, nec quisquam erat, qui suspicabatur, quas tunc machinabar fraudes, quanquam non dubitem, quin mihi vis aliqua coeli inspirauerit tam salubre consilium. Tempus erat
Ouo Sol in medio su et nitidissimu orbe Amburens rapido pecudes hominesis calore
cum proceres magno numero captandi frigoris umbraeque gratia in meam nauem conuenere. Excepi eos
epulo quam fieri poterat magnificentistina o. Quicquid Vsquam oriens gignit cupediarum deliciarumque ibi ab largo penu assiuxit, nulli que rei palsum est praeterquam
vino Graeco, quod non ad bibendum verum in alios viasus seruabatur. Di scurrebant omnes, Sciam laetitiae litabant ac hilaritati, cum ego de industria silicem proieci manu, qui in alterius cum incidisset partem acutam, excussit semina flammae, unde scintillae a vino velut astulphurato fomite conceptae, una cum dolio disrupto magna exarsere violentia, Vt correptae stuppae cum pice resinaque, agitante vento, ignem in vicinas scaphas, quas palea scenoque oneratas dixi,miserint, ut dicto citius ingenti reluxerint flamma. Ad hunc modum regnante Vulcano, Comus &iachus profligati, Consum quoque Bonamque Mentem secum rapuerunt. Vidisses ibi omnia repleta terrore, confusione,clamoribus precibus imperiis, lamentis. V-
nusquisque pro se satagebat,pauci pro classe solliciti, extinguendo igni operam dabant, ne caeterae quoque naues flamma, corriperentur. Nautae remigesque prae caeteris occupati erant,plurimumque vociferationis & tumultus excitabant. Qiuanquam autem strenuam nanabant operam,prohibere tametia non potucrunt,quin tri-
139쪽
remes quinque aut sex igne absumerentur, inter quas mea quoque nauis tam Valide ardebat, ut nisi scaphis lintribusque siccursum laborantibus fuisset, nemo ex hoc incendio statuus euasisset. De me ut dicam, caueram mihi ante, prouide & in antecessum, ut extra noxam ecfem . Haerebam assiduus comes Elita,neque ab eius latere discedebam donec discumbebatur, idem faciebam in grandi illo terrore, qui totam classem non modice per turbauerat Consulebat sibi quisque ut poterat. Paraueram iam ante celocem istam ,eamque ad latus nauis meae alligaueram,tali loco,ut si usus ferret, celeriter expediri posset. In hanc saltu me conieci assumta virgine regia neque me plures sequi possent, rudentem ab sicindi iussi& duplicari remorum numerum, sic inter sammam fumum prope nemine animaduertente euasimus, ut perexiguo tempore ab uniuersa classe ipsoque portu in apertum prolati pelagus,caeterorum conspectum euitatierimus. Caeteri se ipsos seruauerunt ut quisque in illo pauore potuit: de nobis non aliter iudicare poterunt sui mihi quidem videtur quam nos igne aut sumo suffocatos, aut aquis submersos periisse: quod non paucis contigisse nouerant.
INterea medium princeps iam classe tenebat, Certus iter, Iuctvique atrρι aquilonesecabat.
Α Duenim i Ambiodo lis in Iberiam. Elisa in
custodia asseruatur. Simulat amentiam. Hanc
ita assectam ossicii gratia inuisit Ambiodoris.
140쪽
Ut pelagus tenuere rates,occurrit Ibera Ambiguis tellus -- qua cospecta, Ambiodorix incubere suos remis iussit acrius,ut optata terra potirentur celerius, trahens post se celoce captiuam, quaElisa vecta fuerat, quaeq; postrema classem tequebatur. Conspicatus amicum litrus,Tutet res illius salutauit Deos Ambiodorix, eu sic portum ingressus est. Vix appulerat cum regi aduentus eius innotuit, qui profectus est ab regia sua, ut hospites,eo quo par erat honore & beneuolentia exciperet; cum autem de Elici intellexisset, prima cura utriusque fuit ut sirmo includeretur carceri, indignante Argantonio Rege, quod tot obsecrata modis in matrimonium Ambiodorigis consentire nollet, cuius publice audientibus omnibus detestabatur perfidiam. Crediderim ipsam plorasse carcerem , novumque praeter usitatum squalorem acquisiuisse hortorem, cum videret puellam regiam tanta formae elegantia includi, quae non poterat este sine innocentia, non herc te magis, quam carcer non esse tristis nocensque qui coherceret tantam innocentiam, & nouo exemplo ipsiim G-ctitatem &pietatem innoxiorum & maleficorum compesceret ergastulo. Quanquam autem a principio anus malefica,quae virginis custodiae apposita fuerat, eam satis duriter ruditerque tractareti. postremo tamen fatigata potius Elisae conitanti patientia, quam tacta miser tione eius, consilium suppeditauit captiuae quo elaberetur. Suasit igitur,ut amentiam simularet; utque carmen auxiliare succineret virgini , adiust Ambiodorigem, mirandum non esse ait, si defectum rationis pateretur,quq memor pristin fortunae regiae,si cum ea captiuitatis miseriam & sequatorem carceris conserret, perpetuo fletu, planctu, gemitibus lachrymisque vitam consum ret, accedente abstinentia a cibo potuque & nocturnis