Ioannis Barclaii Argenis Ioannis Barclaii argenidis continuatae

발행: 1627년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

sisque quisque conaretur in hostilem carinam sibi sacere

aditum.

Rex Siculus,velut otiosius spectator pugnae, ad id horae loco se non mouerat: cum autem videret gliscere praesium,& iam iusta acie confligi, medium se cum Praeistoria sua femori pugnae intulit, v t statim appareret, non ignauia quadam aut timiditate eum hactenus cessaue, sed expectasse occasionem fortiter faciendi. Cum intellexisset,quae esset Praet0ria Ambiodorigis, imperauit

praefecto,ut in eam conuerteret proram. Hie ne Domi .no suo in mora esset,virgis lorisque & taureis acriterit crepuit remiges inter transtra rosque, ut omnibus vi ribus remigantes,quam maxima celeritate impellerent nauigium.Sic inter medias inuadentium naues, obue fasque earum proras,ictus,scorpiones, tragulas, pila, s gittasque,peruasit Archombroti Praetoria ad triremem Ambiodorigis,eamque harpagone correptam firmiter alligauit.Sicula gens,rerum marinarum non ignara, mnia faciebat quae poterat, ad confundendam aciem

hostilem inprimis autem Ambiodorigis praetoriam infestabat. Ollas enim fictiles igne artificiali refertas, suraphure insuper, pice, resina, oleo, stuppisque plenas in

eam coniiciebant,quo igne cum correpta nauis arderet, in momento vela,funes, antennae, tenis, palmulae, δίquicquid praeterea erat instrumenti nautici conflagrabat ut miseri remiges inter transtra excalfacti seruore, horrendos clamores ad coelum tollerent, & accedentae armorum senitu pugnantiumq; barritu aer ipse vocum multitudine percussus reboaret. Archombrotus clam

bat ipse & per suos proclamari iubebat, se libertate do

naturum Ambiodorigis remiges si omitterent remos Contra Ambiodorix minabatur dirissimam seruitutem&extrema supplicia , nisi gnaviter ac strenue facerennofficium. Interim alii complicabant, quae supererant vel

92쪽

LIB. II. PAR s III.

vela,extinguebant ignem, stuppis ac asseribus obstruebant rimas nauis, faciebantque quae eos praesens neces.sitas iubebat. In primis Ambiodorix omni ope nitebatur,ut a se arceret hostem , quae res multos ab utraque parte tollebat milites,cadebantque Gallorum non pauci, & e Mauris Siculisque promptissimus quisque, antequam Archombrotus cum suis triremem Ambiodorugis in silire posset. .

Postremo tamen,cum ederet se stipatum aliquot viris sortibus, vincens animi Gerositate magnitudinem periculi iniecit se primus in hostilem nauem .Ambiodorix videns in praetoria sua Mauritaniae & Siciliae signa

erecta, stupra modum excanduite magno igitur irruens impetu,gladiumque praegrandem vibrans victores re pulit: cedere nolentes obtruncauit,ut foros nauis suae re

pleret cadaueribus, Siculisque magno venderet partam de se victoriam Breuiter,nihil erat Ambiodorige furiosus , cui nequaquam cedebat generosus Archombroti animus , quanquam prae ter expectationem validum depugnacem nactus esset aduersarium. Cunctantem A1ubdubitantem,utrum in desperatos iret, Gobrias, qui pone Regem stabat, unaque insili erat in hostilem Ambiodorigis triremem,monuit tempestiue, ab hoc certamine dependere totius naualis praelii victoriam ac fortunam Iortiter ergo,si unquam alias, agendum. Addebat & alia,quibus princeps permotus, accedente Verecundia, collecto spiritu prosiliit, magnoque impetu hostes adortus, multa edidit fortitudinis specimina, ut caeteri incitati Regis exemplo, redintegrata pugna hostibus multo quam a principio irruerent validius. Furente ad hunc modum Marte dc Vulcano, Ambiodorix victus multitudine magis quam virtute, cum se frustra pugnare videret, proram Praetoriae suae occupauit,saluti vitaeque suae consu urus, ibi consistens, colis F locato

93쪽

locato ante sese manipulo militum, ut lateret comm Odius , nachiis est tempus, descendendi in scaphain actuariam, quae pone triremem deligata erat: in hanc ubi se demisisset, assumto uno e propinquis siliis & tribus nautis, abscisso rudente, credidit se arbitrio undarum, ubitam fideli quatuor re gum suorum usus est opera, ut littore potitus in terram edesius iit nemine prohibente. Fuitque haec eius erupti am clandestina, & tantus

feruor ac tumultus praehantuam, ut non animaduersa

fuerit fuga eius, nisi posti m debe ilatum est.Elapso ad

hunc modum Duce, carieris perdissicile erat seruare nauem, militibusqne simul ac nautis imperare, qui cum nusquam con dicerent Ambiodorigem, periisse hominem rati, spem animumque abiecerunt. Gererae naues cum admonerentur, deponerent arma, clementiamque

Victoris quam seueritatem experiri mallent, exemplum Praetorve secutae deditionem fecerunt. Pepercit his A chombrotus,ad alias laudes clementiς quoque gloriam adiungens,gemina potitus victoria:& de hoste,&de seo ipsius animo. Quaedam naues quae in postre imacie steterant,perterritae successis Archombroti,in fugam se dederant,effugissentque haud dubie, nisi Gobrias cognito Corum,qui iis praeerant, maturae consilio, illos assecutus monuisset, ut se dedere victori mallent, eiusque se credere clementiae,quam Incertae fugae. Sponsor insuper illis erat, fore ut Polyarchus iis ignosceret, gratiam que omnium faceret delictorum, quod nequaquam sibi polliceri possent, si importuna hac & periculi plena fuga

nouis ansam praeberent motibus, & damnota rebellioni, quibus omne nomen Gallicanum noua apud exteros adspergeretur macula atque labe , dc charissimae patriae laniarentur viscera. Constitere ad hanc vocem Gobriae triremes, praefectique earum ad Archombrotum profecti, cum veniam

94쪽

postulassent, ambabus ab eo, quod dicitur, sunt exceptivinis. Ductorum exemplum secuti milites, &ipsi sessi victori dediderunt, suntque ab eo benigne comiterque habiti, unde non leuis utrinque orta laetitia, luctum tri stitiamque e praelio perceptam multis modis tempera uit. Neque enim minus gaudebant &acquiescebant victi quam victores, nec inuidebant Siculis Archominbrotoque Galli, nec illi superbe instillabant his.Illis quidem gloriosum erat post pugnam tam cruentam &anincipitem potitos fuisse egregia victoria : Galli se victos moderatius ferebant ab eo, qui regiam coniugem & regiam filiam, sola, vera & fatalia huius victoriae organa, secum vehebat in patriam. Audiebatur cumprimis in dedititiis Gallorum nauibus effusus clamor,publicae laetitiae testis, cum vulgo intellexissent, Cyrtheam Regis Magni filiam una adesse, quam ante multos menses periisse crediderant. Argen idem insuper saluam sospitemque esse,quae,ut Poliarchus ipse narrauerat, tot dissicultatibus &periculis fuerat exposita. Eratque in utraque

gente frequentissimus de duabus hisce tam illustribus virginibus sermo,postquam quid iis contigisset, serpens paulatim fama per mutua colloquia disseminasset.

CAPUT SEPTIMUM

PERI OCHE. ΜIra numinis in Timandram Reginam indulgen

tia:quae cum ab Ambiodorige ad certum duceretur mortem,versa fortuna reperta in pn toria Ambiod rigis,vicistim Cyrtheam tum Archombrotum Generum, se Argenidem nurum inuenit, unde maxima perfusa μ

95쪽

titia , illos quoque gaudii huius participes fa

cis. .

HVic victoriae longe maximae gloriae maximoque honori fuit Timandra Regina. Galaestio enim cum intrasset conclaue in puppi praetoriae Ambiodorigis triremis, inuenit salutauitque eam. Regina in admirationem rapta spectrum se videre rata est non hominem,adeo obstupuit ad Galactionis conspectum. Multo magis autem mirata fuit, postquam recitauit ei Galactio, A chombrotum Generum eius esse, qui conflixerit, profligauerit, devicerit nauali isto praelio communem hostem. Audito hoc nuncio dubitauit regina, laetareturne ob victoriam quam consecutus fuerat Archombrotus: an ploraret, quod vivus euasisset Ambiodorix , quem sciebat non conquieturum, donec perduellis ille vitali

vesceretur aura. Accedebat autem &alia causa, quae subdubitantem collacrymare coegit. Audito enim nomine Archombroti recordata est Cyrtheae filiae suae,quae nobilissimo huic Regi in matrimonium promissa fuerat per Poliarchum: non tenuit igitur lacrymas, cum crederet, iuuenem hunc ideo Galliae regnum petere, ut loco taedarum nuptialium, quas in nouo isto matrimonio Iunoni ac Hymenaeo ex ignibus Amathuntis accensurus erat, suscitaret ferales faces, Quibus dilectissimae sponsae rogum succenderet, Proserpinae pro Zygia fac

facturus.

Nec admodum ingratae fuerunt Galachioni reginae lacrymae, quae purpureas illius ubertim madefaciebant genas: verebatur enim, ne nimio perfusa gaudio, dilatante se, ut fit in maxima laetitia, corde, sanitatis faceret aliquam iacturam, aut ipsius vitae periculum adiret. Solatus igitur eam verbis suauissimis, sensim ad obseruaridain regiam grauitatem cohortatus est. Ergo, percontabatuae

96쪽

eabatur eum magno studio, ubinam & quibus de causis tamdiu abfuisset ρ ubi amisisset Curtheam regalem filiam ν qua ratione Archombroto obuiam factus fuisset De me quidem,inquit, non est quod sis sollicita, Domina, quicquid de me famam sit aut fiat, dummodo istud

noris,salvan ibisbspitemque filiam. Praeterea nectem. Pus nec locus patitur, ut pro dignitate aut exigentia rei Persequar ea, quae mihi toto hoc itinere euenerunt, quas

exhauserim disticultates,quae superauerim pericula. Vivit tibi valetque filia recte. Certorum enim hominum nobis narrauit fides visam ipsam saluam vegetamque in Mauritaniae regno,quae pars est Africae. Atqui scire debes, ait Timandra, me non ita de te meritam, ut fallacibus me verbis ludas,aut vana spe lactes, cuius nullus futurus sit effectus. Quin tu mihi libere & citra ambages Prodis, quonam potissimum e vivis sit siublata inseri nio 3 Ita enim in sileui malis calamitatibusque meis, Ut nulla ad dolores meos videatur posse fieri accessio. Africam quam mihi narras,credo ego esse Orcum aut Ache-Tuntem , ubi intra Ditis patris brachia videris filiam meam,si ituram Proserpinae pellicem. Quam ego admodum vereor , ne Archombrotus lumine cassam in suo regno sepeliverit,ut tam charum depositum sibi seruaret in tumulo, cuius debuerat perfrui gaudiis in tha

Quid autem 'factura es Domina , inquiebat porro

Galaetio, si tibi confirmem, filiam tuam in via esse, Ur redeat in patriam, vis ira matrem,fratrem, necessario uustos: teque illam propediem visuram salvam dc incolu

mem, expertem dolorum querelarumque Vnum ne

scio, Regina, utrum illam cognitura sis annon, si tuo sorepente offerat conspectui, postquam stibalio climato Vixitialium reciprocauit aerem, alio collustrata est Sole,

97쪽

IO. BARC LAII ARGEN. qui longe est in terra Africa feruidior, quam in ea, ubi

nata educataque est,regione.

Nugas agis,inquit Regina,&sciens deliras Galactio. Nisi enim me decipis, vana pro veris narrando, & si illa uiuit,fieri non potest,ut eius mihi mentiatur facies.Quae si vel maxime decolor effecta mihi imponat, vox tamen eius, & gestus, & loquela cognitionem meam nunquam effugient. Faxit Deus, ut hic solus cognoscendi filiam mihi incumbat labor, & aliquis bonus Genius aut Galliae tutelaris a caeteris curis me eximati O mea filia, mea Cyrthea, si te quis Deus conspectui meo offerati Atqui huic rei inquit Galactio, ipsa in mora non est, neque per ipsam stat, quod non eam in vestigio conspicis. Assurge modo,nisi glaue est, & conscende foros, ad excipiendum Siciliae Mauritaniaeque regem: aut si id potius videtur, dabo operam, ut ipse ad te veniat cum nobilioribus e suo comitatu. Vtrum velis admitte: spondeo tibi ac respodeo, maius te percepturam gaudium, quam vel tu ab ipse coelo expectare, aut ego tibi polliceri posisim. Nullus unquam accipiter tanta agilitate paribus se sustulit alis conspecta praeda, quam Timandra ad hanc .Galactionis vocem exiliit. Deserto enim conclaui, in quod eam Ambiodorix captiuam compegerat, curri culo prodiit ad excipiendum salutandumque Archom brotum. Nec iuuenis minus miratus est, postquam didicite Gobria, esse hanc Reginam matrem sponsae suae Elisae. Quis iam satis digne persequatur aut recenseat honores.&affect aes, quibus eam Rex Siculus affecit de amplexus est Ipsa quoque Argenis in partem venit huius hetitiae, nec est nostrarum virium narrare, quibus se inuicem exceperint amplexibus, osculis, honoribus. Stabat Gobrias,fidus regni Galliae ciuis, & fundebat calidas lacrymas , cum videret Reginam Dominamque

suam pulchm libertati restitutam: contra Regina illum vicissim

98쪽

vicissim peramice intuita,de ratione itineris eius &tam diuturnae absentiae interrogabat. Dum Gobrias nunc has nunc illas morae suae musas affert, Galactio colloquio distinet Elisam, ea moe in-muit,quo pacto in conspectum matris prod e debeat. Elisa intellecta matri; praesentia,cum incredibile concepisset & gaudium & illius visendae desiderium, contineri amplius non potuit , quin ad tam laetum nuncium exiliens, desieria naui, qua hactenus usa fuerat, ad matrem curreret,inque collum eius irrueret. Agnouit Timandra vocem filiae, amplexuique eius inhaerens prope deliquium animi passa est, ut a filia sustineri necesse haberet. Ibi videre erat, utriusque, filiae ac matris,faciemudam basiis ac lacrymis, cum tam arcto nexu cohaererent,ut coaluisse aut concreuisse viderentur. Cum a

tem stylus noster minonsit, quam ut haec talia satis exprimere possit,relictis his affectibus,qui melius sentiuntur quam enarrantur,ad caetera pergemus, quae calamo nostro minus exhibebunt negocii.

CAPUT OCTAVUM.

PERIO CHE Hsoria reditus Poliochi in Galliae regnum, eius que victoriarum aduersus dirio os, recitaute Timandra regina. Poliarchus prospero successis usus, Gasiorum se regem esse, in i Arelatens ciuitate profitetur es in aliis regaei locis.

LAEtis autem supra modum reginis ob victoriam,imri perat Archombrotus siris , ut inter mortuorum' cadauera Ambiodorigis corpus quaererent. Quod cum

F nusquam

99쪽

nusquam compareret, mittit duas celoces, ut vicinum

littus legerent,si quid forte de ipsius fuga aut euasione in tesom cognoscere possent. Sed & hoc frustra erat.

Ambiodoox enim usus opportunitate temporis hostes suos multo anteuerterat, superatisque Liguriae montibus euaserat in superbam illam urbem, quae a bifronte Iano nomen habet, quo structore se conditam asserit. Quem redeuntem in Galliam , & suppeditantem Po- , liarcho maiorem gloriae laudisique materiam, finemque factis ac rebellione sita dignum inuenientem,insequentibus videbimusmunc alia persequamur. Igitur Timandra Regina, quam conspectus charissimorum pignorum curiosam admodum faciebat, ut nunc haec nunc illa percunctaretur, postquam quae v luerat,ex iis intellexisset,miserata vices tam admirabiles puellarum , & mirata fati prouidentiaeque diuinae vim

ac rationem , rosata ab Archombroto reduce a perse

ruendis belli reliquiis , vel quae haberet de Poliarcholio, recitaret, quonam pacto tam feliciter peruenissedi in regnum avitum,ad colligendam tam uberem gloriae victoriarumque messem et ut morem sereret rogantibu scorsa est. Quo fine Galactionem ε regno meo in Siciliam I sulam ablegauerim , scilicet ut edoceret Poliarchum hoc n.eum appellabo vobiscu nomine) de confusionibus turbisque,quae per eius absentiam in regno coorta:

fuerant,nulli obscurum est. Quid ibi fecerit, apprime,

Opinor, nostis omnes , ut non minus illud, pollicitum fuisse regem,se quam primum in regnum reuersurum, magnaque diligentia extincturum nascentes in patria

seditionis popularis flammas. Duos igitur illos Galactionem & Gelanorem,ante se misisse in regnum nostis. GaIactio inuenit filiam meam , quam Ambiodorix r Pucrat per sum, custodiae mancipauerat. Haec dein

100쪽

ceps cum Galactione variis agitata malignae fortunae Minuidis insultibus,terras ac maria peragrauit. Gelanori fata nihilo fuere aequiora. Hic enim cum vix pedem in Galliae regno posivisset,captus, inque Castellum Arelatense deductus, ibi haesit, donec a Poliarcho mira ratio- .me libertati restitutus est. Hic enim, postquam mare AZ-gyptium nauibus emensus, in Iberiam usque perueniΩset, usius nauigio mercatorum, quorum ope euasit Emanibus eorum, qui iurati sunt & aeterni Gallici nominis gloriaeque hostes,adiunxit se pro milite , signo cuiadam peditum , quos Rex Tartessus mittebat in auxilium Ambiodorigi,mouenti coelum δc terram, superos Ec inferos,ut obtineret propositum,quod erat, acquisitio coronat Gallicanae. Ad hunc modum auxiliares Ibe- Torum copiae,quae eo admirabiliores & illustriores fuerunt, quod Reges in iis gregariorum militum os scia obierunt, parua interiecta mora,in territorio Narbonens aduenerunt, ubi Ambiodorix obuiam progressus eas excepit,bifariamque diuisis, partim ad pristinas suas copias adiunxit, ut numerum earum hac accessione locupletaret,aut sane, si usus postularet , sibi praesidii loco

retineret.

Polyarchus autem &ipse Arelatensi Castello inclusus quiescere non potuit,donec es nouas moliretur. Et primis quidem diebus, quibus ibi pro gregario milite fuit Polyarchus,incidit Gelanor in morbum,vel ex moe rore animi vel ex diuturno carcere. Permissum ei est,ute Camera in qua custodiebatur,prodire posset in publicum , ad abstergendum squalorem & hauriendum liberiorem aerem: haec enim ad recuperandam valetudinem multum ei conducere credebantur. Poliarchus vi-stim eum in area arcis deambulantem e vestigio cognouit. Sed quia ipse iam in suspicionem apud ductores o djnum venerat, quod impatienter ferret eorum dominatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION