Ioannis Barclaii Argenis Ioannis Barclaii argenidis continuatae

발행: 1627년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

1o8 Io. BARC LAII ARGEN. subscribebant, constituit apud animum siuum, designare facinus,quod & patriae sitae emolumento, sibi suisque

gloriae & honori foret. Caeterum erat domus eius eo loco sita,ut posset nulli mortalium vitus ad littus maris inde descenderC. Circa vesperam coniecit se in mare, &natauit fatis commode, ut intra triremem Arsidae & Galactionis peis ne trauerit. Primi qui eum viderant, exterriti nescitierunt,quid monstrinocturni adesset, nonnullis iudicantibus spectrum esse, aliis belluam marinam existim antibus. Sed cum se ciuem procla masset, exceptus scaphainque nauem subleuatus est. Ductores ordinum volebant eum examini rigidiori ex disciplina militari subiicere, nec quisquam fere inter eos erat, qui non aliquid noui ex ipi sciscitaretur: verum ille curiosiuatem eorum repudiabat, se non ideo exposuisse mortis periculo vi tam suam asserens, ut de tribus capellis aliquid in medium afferret : habere se arcana maximi momenti, quae nulli mortalium praeterquam ipsi Poliarcho, aut matri eius reginae explicare vellet. Ad Regem igitur illico deductus,cum quis esset, partim exposuisset ipse partim ab aliis sponte cognitus esset, res hostium in urbe tenui pendere flo asseuerauit, orans, ut obsidionem magno

studio vigeret, & ad oppugnandam ciuitatem serio se accingeret. Addidit, victoriam non fore dissicilem, si suum sequi vellet consilium.

Iussus dicere, narrauit esse in urbe canalem, qui se, ter terram in varia eius loca derivaret aquas. Praeterea

extra urbem esse puteum fatis profundum, per quem demitti ipsumque canalem ingredi possent milites, qui ipsos rectavia deducturus esset ad alium puteum, intra vestibulum domus ciuis cuiusdam, quo cum hoc ipso numine ipse conuenissςt,qui emersentes e pulpo regios

in consedoratorum re amicorum domicilia distribui

122쪽

tus protecturusque esset, donec eorum opera com de rex uti posset. Hanc tibi videri commodissimam rationem, qua Legatus Ambiodorigis una cum ipsa vi bein Poliarchi possit redigi potestatem. Non improbauit hominiscosilium Pollarchus: cum iaque exploratores misisset qui periculum lacerent, utrum res ita ut Massiliensis dixerat haberet: elegit trecentos milites promptistii nos fidelissimosqtie ex omni exercitu , quibus ad tam periculo s conatus ut tritur. His

ducem dedit Gelanorem , notae fidei hominem, qui 3c primus cum Massibensi illo in puteum descendit. Hos duos secuti lecti illi milites, per canalem, per coenum,

per tenebras repentes instar Canum, pcncta aueiunt tandem,nec sine maximis molestiis, usque ad destinatum locum, quo Oportebat eos in lucem emergere. Excepti ibi fuere magna coniuratorum laetitia, & deducti india uersioria singuli, comiterque de opipare habiti sinat. . Interea Polyarchus cum suis naualibus co ais in terram exstenderat,vi cum omni exercitu ea ipsa i rora, de qua cum Gelanore conuenerat, terrestri assultu Urbem aggrederetur , dum Archombrotus in ipso portu a mari oppugnat moenia. Constitutum tempus iam aderat,' cunctabatur Po-liarchus, nolens incertum euentum certo tentare peticulo , cum quidam oppidanorum eadem usus via, qua Gelanor cum siris in oppidum irrepserat, adesse se, Scoptare,extractum se ad Polyarchum deduci. Ibi narra uit omnia in Urbe parata esse, nec quicquam ab iis qui regias sequerentur partes,expectari ulterius, quam op pugnationem murorum, qua de re iam inicet ipsbs con Uenerat. Peropportune hic nuncius accidit regi. Profligata igitur omni mora , vocatum ad signa militem applicare sicalas iubet,&auspicari oppugnationem. Con spicatus hoc Gelanor, vicinam turrim cum suis aggrα-dicur

123쪽

I IOIo. BAR CLAD ARGEN.ditur eamque occupat. Nec fuit hoc ipsi dissicile factu,

cum milites, qui ad eius custodiam ibi in statione collocati erant,ad murorum defensionem vocati fuissent, relicto uno solo, qui cum satis diu lapidibus missilibusque

in subeuntes detonuisset, boni militis ossicium gnaviter praestitit: donec Gelanor redacta in potestatem fenestra eum fugere coegit, & Poli archi Regis signum militare in ea constituit tu iri. At foris Polyarchus , visis in silmmitate turris illius signis suis factus animosior, cohortatus ad virtutem milites, ad conscendendas scalas ursit, qui cum se in oculis ac facie regis sui pugnaturos intelligerent, multa egregia fortitudinis ediderunt specimina, ut post Cruentam pugnam superauerint muros, seque cum Gelan Ore coniunxerint. Qui statim cum m

gna parte col tiarum ad Palatium profectus, coepit quatere ac perruimpere portam.

Incluserat se Legatus videns res perditas, plenus formidine cum non inueniret quid faceret: hunc Gelanor. viuum cepit, &clauium urbis simul potitus est. Omnes autem ciues Gelanorem velut faustum aliquod astrum, avi bonum Genium coelitus delapsum laeti intuebantur, . nec quisquarn ipsius armis obstrepebat: Gelanor contra militibus sui 3 direptione oppidi seuerissime interdixit, constituta capitis poena. Inde aperuit Regi portas , qui eum Matri detulit honorem, ut ipsa prior ingrederetur. Diceres totam Vrbem se effudisse ad visendium salutandumque Reges suos, & deprecandum debitum errori supplicium. Poliarchus potitus hac ratione Massilia, misit caduceatorem cum tubicine per plerasque Urbis plateas,uniuersis ciuibus, omnium delictorum veniam se largiri, pronuncians : utque illustrius exhiberet clementiae suae testimonium, iussit Legatum Ambiodorigis exsolutum vinculis adduci, dixitque se ei supplicium c pitis merito,&vitam,&quae habebat donare: qui prostratus

124쪽

stratus ad pedes Regis gratias quantas potuit egit maximas .Pollea omnes Duces, Tribuni, Centuriones, luctoresque ordinum, ciuitatem ingressi sunt, exornatis sumptuosissime templis praecipuisque urbis aedibus, ad excipiendos exquisita magnificentia Reges. Postremo fuit confirmatum magna solennitate inter Archombrotum Cyrtheamque matrimonium , estq; ad hunc modum laetam consecuta comoedia ili: Catastrophen.

125쪽

PARTIS TERTIAE

LIBER TERTI V S.

CAPUT PRIMUM.

A biodorix , qui se fuga ad gigurum Regem

proripuerat misso Feciali per Pollutehum re petitur Postis reipublice iudicatus. Dubitas LMur an supplicem dederet. AmbCuin ant-nu mittit ad considendum Oraculu Fortunio ita biodoraxparum sesidens Liguribus , fugit

in Iberiam. FErebant omnes aegerrimis animis, turpi fuga conse- lentem sibi Ambiodorigem ad Liguriae Regem euasissemec erat quisquam in omni Archombroti eomita- tu , qui non indignissime ferret, communem hostems istineri fouerique ab eo Rege, cuiris omne robur po tentiaque dependerer a foedere, quod ei intercedebat lcum Siculoruna rege,patre inquam Argenidis. Ad hunc sillo

126쪽

LIB. III. PAR s III. I 13

ergo Ligurum regem mittit Polyarchus Faecialem, non quidem res repetitum, sed ut Ambiodorigem sibi dederet quod si renueret, populationem in agro,obsidionem in urbe expectaret. Caetera quae bellum secum traheret incommoda,ipsum nosse. Sensit statim a principio Ligurum rex aculeum huius postulationis : nec enim reprehensione carebit unquam princeps , qui supplicem ad se confugientem hosti prodiderit. Sensit&Ambiodo. rix de se nunc maxime,si unquam alias agi, minus igitur minusq; Liguribus fidens,&a proditione sibi metuens, non cestabat per omnia sacra obsecrare , testatus Deos utriusque regni tutelares, iura hospitalia , & ipsium praecaeteris Iouem Xenium.

At altrinsecus Liguriae Rex metuebat, ne si recusaret Poliarchi petitionem,nalceretur inde scintilla ignis, quo totum eiuS regnum conflagvaret. Haerebat itaque in bivio, haec satis quid faceret expediebat. Minae tam validi principis suadebant deditionem fugitivi: Ius gentium es fides hospitalis non permittebant; in certam perniis

ciem hostibus dedere supplicem, qui siub eius confugis.set patrocinium. Cumque ad hunc modum dubius penderet animi, oppugnantibus illinc hominem minis vicini Regis, hinc cum dextera fide atque ratione: ut uteretur consilio immortalium, milit sacerdotes Antium, qui percunctarentur oraculum,quod illico respondit: videri regem optime facturum , si Poliarcho dedat Ambiodorigem .Reuersi sacrifici curn recitassent consilium oraculi,complures inuenerunt, qui ita faciendum cenis serent,fuissetque vulgo in hanc sententiam itum: nisi vir quidam grandis aetate, veneranda canitie, auctoritate

spectabilis, δύ--consilis habitus non sutilis auctor prodiens in medium,alterutrum sibi videri dixit: Lega-εOs aut corripuisse Oraculum aut non satis intellexiste.

127쪽

Nec enim verisimile sibi videri, Deos iussuros rem tam manifeste iniustam. Sacerdotes contra rite & legitii se egiste,& non nisi vera retulisse protestabantur. Non mouebatur his senex ille sed perstabat in sua sententia, faciebatque,ut caeteri omnes de responsi veritate dubitarent, etiam Rex ipse.

Visum in rebus tam perplexis alios Antium mittere, iisque senem adiungere, qui daret operam,ut interroga tio formaretur ex animo & sententia Regis, neve fraus aliqua interueniret, sed bona fide referretur responsiim oraculi. Sed Fortunae simulacrum, cui dedicatum erat antiquitus templum istud, unde dc responsorum veritas dependebat, eodem modo respondit quo prius. Diciscribique satis non potest, quanta cum indignatione haraaeceperit Senex, qui in eam prorupit importunitatem, ut publice idolo malediceret, & exiens ex aede paruas quasdam imagunculas marmoreas confringeret. Egres.sus igitur plenus irarum, conspicatus hirundinum nidum in suggrundiis templi lapides sublatos in illos conia iecit.Non tulit vlterius fastum &insolentia Senis Nu- 'men loci,qui audiuit continuo voce tenui sibilo a templo prodeuntem: Dic mihi sacrilege,quis tibi audaciam dedit exturbandi alumnos meos e nidis suis, a quibus Dec verbis nec facto unquam laesius es p Senex nihil pe territus prodigio, confestim reposivit: Facio idem quod tu facis, qui nobis imperas, inimicorum arbitrio dedere eos, qui ad nos velut Templum aut Asylum quoddam

confugerunt, nec ulla nos unquam iniuria affecerunt. Oraculum conuerso ad Legatos sermone facessere eos

iussit,his verbis increpans: Ite nefarii homines. Non in alium finem vobis respondi, quam ut confunderem vos& eluderem vestram amentiam. Ita ne oportuit consil-lere oraculum an sint ad necem dedendi supplices ρ Ibi

128쪽

senex, qui magno fuerat affectus moerore , exultans gaudio cum sacerdotibus in Liguriam rediit. Relato ultimo responso, diu disteptatum est, quisnam de Ambiodorige faciendum foret e Conseruari

non poterat sine ruina & interitu patriae. Dedere crudele videbatur & barbarum.Tandem ipse vocatu in senatum quidnam sentiret, dicere iussus est. Petiit tristis ut ad Arganto um Regem mitteretur. subscripsit huic sententia: Rex primoresque Ligurum, optimum factuarbitrati. si abiret ad alios ille, quam ut Polyalchus iniuria affectus bilem suam in eos despumaret. Qui enim sapit,non facile lacessit potentiores, quorum irae sunt plu-beae: sed caute inter scopulos fluctiisque lembum suum dirigit,ne vel illis illidatur, vel ab his absorbeatur,

Gnarus crudeles Salmonea pendere poenas

Dum flammas Iouis is sonitus imitatur Ol Ni

Demens,qui nimbos O non imitabile ferrum Aere is cornipedum cursiusmulauit equorum. Cui pater haud vanum densia internubila telum Intorsit olidums immani turbine adegit. mid enim attinet nostris iumentis nobis accersere mari lapquid necesse est ire in aduersum nostris infortuniis pAt Ambiodorix conseruatus Senis illius prudentia, in maximo hominem habuit precio, utique postquam

intellexit, quanta totum de Oraculo negotium curauerit dexteritate. Discedens igitur ab Liguria, eum secumduxit , estque deinceps solerti ipsius usus opera in suis machinationibus magno cum totius Galliae detrimen to. Prosecutus est Ligurum Rex discedentes humani ter, adiunctis aliquot triremibus, qui ipses securitatis causia, aliquo usque deducerent. Continuo igitur vela Ventis dederunt, cum nollet Ambiodorix molestus esse Regi amico,il quo urgebatur ad celerem profectionem,

metuente ne hospitis sui causa implicaretur duplici bel-

9 1 lo, quod

129쪽

lo, qnod gerendum esset cum duobus vicinis regibus potentissimis: cuius finis elle alius non poterat quamna totius Liguriae. Oderunt magni Principes amicitias ec ossicia, qcertis nituntur condicionibus. Summae prudentiae bonaeque gubernationis indicium est, si Rex eum in omnibus actionibus sibi proponat finem, ut conseruet integrum & incolume Diadema sirum , Huae res potissimum dependet a consciuatione amicitiae, cum vicinis sitis atque confoederatis, quos nemo sanus facile ostenis derit.

CAPUT SECUNDUM

FOrtuna inconsantia, o variabilis lubricitri pleiarumque imprudentes in exitium praecipitat. Ambiodoris in nauigium incidit, in quo capta vehitur Elisu : quae blandientem ibi cum indi

gnatione reticu. Fortuna vitrea est, inqust non nemo, cumsilendet frangitur. Nihil tam fallaciter blanditur quam instabilis ista Diua: nihil tam lubricis incertisque incedit passibus: nulli rei lapsus & ruina est damnosior. Qui eam recte

nouit, non praestat aures eius linguae, non imprimit pedem vestigio eius, &sisivitat offensacula atque lapsius. Bonam, inquam, Fortunam videmus fere sapientes non sequi nisi vi tractam, nec obedire prudentibus nisi coactam. Populus autem vice versa quadam alacritate iugum capistrumque eius sebit. Dominatur huic sapiens, quae reuereri eum cogitur ob constantiam: Illa

contra

130쪽

contra imperitat 'plebi, quae leuitate quadam ei iuramentum praestat, dum non alio conuertit oculos suos imperitum vulgus, quam in hanc oculis carentem, nec sentit nisi in hoc obiecto omnis sensius experte. Populum ergo Fortuna habet tanquam mensam,in qua prandet carnatque , tanquam lectulum in quo requiescit. Cumque caeca sit non admodum curat, apud quem diuertat hospitem: Vescitur cum Circe, sormit cum Omphale. Qui ei fidere velit, profliget ab sese oportet rectam rationem , taeniaque suos fibi obliget oculos,ne videat leuitatem eius & inconstantiam , cum summa coniunctam malitia & infidelitate. Arbitrabantur Galli, Litas in uniuersium ab sese abegisse Aten, seque iam propriam perpetemque possidem

re Bonam Fortunam, quae in aeternum exilium eiecerit

Malam Aduersamque , ablata huic omni spe reditus. Non considerabant caeci, sub dulci pacis nomine tapecrudelissimum occultari bellum ; &in ipsis laetitiae publicae a iuuentissimis undis generari quandoque noxium aliquod monstrum, quod apprehendat &absorbeat eos,qui se illis inconsideratius immergunt. Nam ecce dum Poliarchus Massilia recepta laetum de inimicis triumphum agit,aduersis fortunae rabies in ipsemvLque portum pervadit,ubi valde atrocem noxia illa diva accendit ignem,cuius flamma neque arte neque auxilio ullo extingui potuit.

Ambiodorige desperationis pleno iuxta Galliae littus

erranti,occurrit paruum quoddam nauigium,quod studiose cursum intendebat versus Liguriam. Ambiodorix statim illud insitam potestatem redegit, cum nemo esset qui ei ullo pacto resisteret. Omnibus igitur imperat, Vt protinus deserto nauigio in suam venirent triremem,cui dicto mos sine mora gestus est, quanquam non eodem modo. Nauarchus, quem ipse reliquerat Massiliae,ab

SEARCH

MENU NAVIGATION