Ioannis Barclaii Argenis Ioannis Barclaii argenidis continuatae

발행: 1627년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

161쪽

quentium sermones. Non fefellerat haec mariti euriositas reginani: igitur ut aucupio illi obviana iret, toto hoc colloquio submilla voce via fuerat, ne a quoquam extra cubiculum illud constituto, vel unum verbulum exaudiri posset. Ingressus ad captiuam rex sine ullo com miserationis indicio contemplatus misi ram &salus

Galliae, inquit, & tua libertas dependet a vobis ipsis, si quidem assentiatis honestis Ambiodorigis posita latio ni

bus. Quod si tu illum amas , ut merito sacere debeS, exibis confestim ex hoc carcere ad gubernacula regno rum S imperiorum. Sin obstinata in tua persiit ere pertinacia malueris, nec illi satis facies, nec mihi ullo pacto tui posthac erit cura. Misiricordiam illa ratione frustra expectas: nec enim est quod speres, mitius tecum actum iri quam hactenus, ut scias omnes spes tuas extinctas sepultasque elle in tua amentia. Non habebat quod responderet ex rempore Elisa. Igitur cum iudicaret fastum illum minime tanto regeo agnum, aliam responsionem non mereri, utque simul coepta in perageret fabulam, cuius series constare debebat: in risum atque cachinnum soluta, tam absurda &extra oleas,quod dicitur, vagantia protulit verba, ut Rex iam de mania eius aperta nequaquam dubitaret. Disce dens igitur non sine stomacho, uxori uti sesequeretus mandauit, deserta stolida illa, & cerebro vacua puella.

Statuerat apud se regina admonere maritum, non esse motam mente virginem,ut credebatur: sed cum videret hominem ea opinione ebrium, sana consilia non ad

missurum, maluit tacere. Ne tamen omnino nihil ageret, obsecrauit maritum, ut mitius tractari iuberet, tam tenerum & delicatum corpus, nec enim tam acerbas

meritam fuisse puellam poenas. Tantum autem abfuit ut mitesceret Tigris illa, ut e contrarios quasi verbis iis carbones subiectilet illius iracundiae, uxori interdixit.

162쪽

L 1 n. III. PAR s III. ἔ s

ne posthac illius mencionem ullam faceret, multo minus, ut eam in ergast ulo poli hac acturam vitam, de imceps inuisere auderet. Non autem tantum valuit haec mariti importu uita ut Regina desponderet animum, aut ab liceret liberandae virginis consiliui quin potius Provida cum partes animum Persa set in omnes, si qua se offerret via ac ratio illius asserendae, postremo inuenit medium quo cogitata feliciter perficeret. Videns enim armis se eam e carcere eximere non polle, quod maior esset vigilum solertia, vires validiores; aham ineundam esse rationem duxit, astutia vincens CL cubitorum diligentiam & intellechum, quae erat huius modi. Vnum ex domesticis suis sibi ad hanc rem delegit,cui plurimum fidebat, experta illius fidem dc dexteritatem in omnibus rebus honestis: eratque hic ipse peritissimus ludendi cithara. Habebat is frequentes circum se adolescen res Ligures, quibus cum exercebat artem musicam, instituto concentu symphoniaco, quo mirum in modii recreabatur. Hunc ad se vocatum Regina blandis verbis orat, v t in sua in gratiam ossiceret sibi rem quandam,qiue ut factu facilis, ita maximo ei esset futura emolumento. Valebat mente animoque hic

iuuenis, ut nihil tam dissicile iudicaret, quin ipse effecturus esset, imperiti insuper agrestisque ingenii esseratus,petenti Reginae aliquid denegare. Condixit ergo operam suam. Primus actus futurae Comediae erat, ut peregrinosia into habitu, adscitis sectis discipulisque suis ad Iberiae fines succederet: inde in interiora regni se conferret, fingens se cum suis recenter ex Liguria aduenisse : quod ipsis dissicile factu non sit, edoctis linguam ligusticam, cui si habitum moresque Ligurum adiunxistent, imposituros facile omnibus qui ad eos visendos adueni-K 3 rent,

163쪽

rent. Debere autem unumquemque sua instructum prodire cithara, & concentu aliquo salutare nobilium procerumque domos in pagis oppidisque, ut hac ratione eorum bonam demererentur gratiam; utque fama artis eorum ad ipsam Vsque aulam restiam perferretnr:

ipsos interim ad summam diligentiam nihil reliqui facere debere, si qua ratione Regis possent ingredi palatium. Quod si obtinuissent, tum darent operam, ut in carcerem ita quo detineba .ur Elisa admitterentur. Admissi canerent coram illa versiculos quosdam, quos ipsa eis dictatura foret: relinquerentque in ergastulo ci. tharam , non quamuis, sed eam quam ipsa sigillatim in hunc usium esset fabricatura. Summa promptitudo erat Musicorum ad exequenda reginae mandata, haud secus ac quondam Delphinum Rrionem musicum excepto dorso celeriter in siccum

deportasse perhibent: ita hi sine mora ad regni limites

se conferentes , personam quisque suam agere coepe- 1runt. In primum pagum delati, increp citharas concentumque ciere orsi sunt,quod quidem tanto cum suciscessu fecerunt, ut omnes quotquot eos audiuissent, cantu suo demulcerent.

Hoc modo pergentes in interiora regni penetrauerunt pulsantesque hinc inde citharas, postremo peru nerunt ad Castellum, quod non longe aberat a Palatio Uisipalensitivbi tune temporis Rex & Ambiodorix non diuertebant. Uxor Praefecti,aucustodia castri illius demandata filerat,iussit eos continuo ad se vocari, uti in sui gratiam sua uo quidpiam concinerent, etsi maritus abcsset; habituram se eos comiter atque dapsiliter. Non opus erat precibus , cum chorus ille musicorum haud modice laetaretusipraeter expectationem offerri sibi tam

pulchram occasionem, Olli bella nouerant dissimulato desideria sua.

Quid

164쪽

Quid multis 3 accedunt, ingrediuntur, ludunt fidi bus placent uxori praesecti supra modum, teliniunt sitauitate cantus domesticos, irrepunt in mentem excubitorum ipsiusque ianitricis, CG Aentariensis, quae custodiebat Etham ut apud omnes quotquot Symphoniae v-psius aures commendauerant, in magna essent stratia. Et certi', quia hic erat Rhodiis,ubi altandum erat, annitebantii omni ope ut quicqu: d b iberent suavitatis aut delectationis in uniuersa sua arre MDiica, id c x promeren nunc de in magnam rapti admirationem audito res, quicquam dulcias aut perfectius te unquam audi-uisse negabant : alii vero ne Deos quidem esticatius quicquam ad mentes hominum commouendos inuenire posse, quam harmoniam & dulcedinem Musicae asseuerabant. Non ignorabam can ores, isti senius Acogitationes hominum. igitur ut magis placerent Theatro , magis magisque adnixi, se apios cantando vincebant, in maiorem audit, res stuporem ἔc velut extasin rapientes. Cumque affatim ludendo satisfecisse, it senatulo illi mulierum Ianitrix , quae non omnino male

volebat captitue Virgini, non inuidebat ei, si&ipsa in I artem huius Iaudii veniret. Hoc ut permitteret,roga- at praefecti uxorem,quae non dissiculter assensit, dummodo mulicis istis persiladeri posset, ut id facerent. At hi nescio quam moram causati , festinare se alio fingebant,addentes parum sibi cordi esse, ingredi squalorem carceris homimb.insuetis,& qui plusquam ipsam vitam

amarent Auream Libertatem. At vetula, quae suauitate cani aes ebria mpertire eodem sensu dulcedinis omnino volebat regiam virginem, non omissa occasione hac rabat eos vltcrius,allata causa, quod sperare se diceret, perturbatos puell.e sensus suauitate concentus musici, adfinitatem reduci, & molestiam carceris aliquomodo

abstergi posse.

165쪽

Tandem obsecutianiculae precibus ad ianuam usqu exteriorem, qua ad ipsium ergastulum itur, peinidiae. runt, ibi exorsi cantilenam citharam quisque suam pul sauerunt. Caeterum anus, quae nouerat lectulum Elisae longius abesse, unde non satis commode posset dulcedinem cantus ipsae3audire, aperuit ostium iussi que se cedere custodibus, admisit citharoedos istos , qui ubi salutassent bellam illam captiuam, tam docta manu retigerunt fides,concinenteS arguta exactaque voce, ut Eliti e profundis crassisque tenebris in lucem se emergere, imo ab ipsa morte ad vitam redire arbitraretur. Praecentor non immemor eorum quae in mandatis habebat, or- sus est Hymnum, quem et Regina ex compacto praescrupserat, quem statim deprehendebat Elisa, qua matre Iig-pus estet.

CArmen siue cantilena, quam Usci in carcere decantarunt. Elisa petit se impetrat citia. rama usicis, cuim beneficio exempta camuri in libertatem se asserit. QVis te tam lepido vultu, Regina, venustam

fimuit c cis claudere carceribus nonpurpureae .genae ubicunda labet , Candidafrons, nivea perdomuere manm' i Aundu dereo rutil intes lumine oci Ei

Te libertati nstituisse queant t

o qua sides tua vincla dolens operione natus yy1 desidi rio marcuit Ese tuo;

166쪽

L1 D. III. P A R s III. II Occuluitque caput patiens ech eos umbram: Trastor haud meret cum Phaethon afuit.

Virgo tuam froni ruios purgare memento, C lligere hinc animuM te Lyra nostra rubet. Redde nouum Phaebo lumen, mundoque decorem Clarior ut terri uDeat atque polo. ualda carceribusretis exsurge puesia, Exerit Ῥt densi nube Diana caput:

Et seciosa tuo te redde haud tripis amanti, Ut pro te stuperis pinguia vota facit. Sordida damnatis ergastula linquesupernum Assice purgata fronte redemta Iovem:

Hancs tene cis haram qi libertate beabit Te, Venus, ct cra As eruet e tenebris.

Et citharoedi finem imposuerant ludo, dc cant res carmini, cuius utatusque tanta fuerat suavitas, ut quotquot audiuerant diuinum hunc concentum, extra se rapti vix

ipsi suis crederent auribus.Sed & ipsa Elisse quamuis immersa esset calamitatibus S doloribus , paulo plus sibi

indulserat ad percipiendum animo tam suavem concentum : sed mox ubi memor fortunae suae,se collegisset, pressius considerauit quis esset, sensus cantilenae illiusquam chorus iste Musicorum postremo concinuisset. Tandem cum varie ponderasset verba carminis, visi est sibi latentem assecuta sententiam. Con Mersa igitur ad ianitricem, rogauit eam, ut cum ipla destitueretur argenio,cantoribus suo nomine honorarium aliquod munus Offerret.Exeuntes ad ostium usque prosecuta Elisa mul-ris verbis orauit, ne locum tam tristem omnino priua-xent gaudio&hecitia, quam ex harmonia illorum con- scpisset, eaque modulorum suauitate, quae adhuc eius

167쪽

4 inerraret auribus. Saltem ad memoriam tantae dulcedinis unam e citharis ibi relinquerent, qna foeditatem ergastuli solaretur, suumque aliquo modo leniret dolorem. Auditis his Eliis verbis ianitrix interrogauit: nunquid & ipsa nosset ludere fidibus p utque periculum artis

huius faceret , acceptam unam e manibus citharoedi porrexit virgini, quae tanta lusit dexteritate, ut essent inter ipses cantores, q ui se cedere illi in hoc arti ficio palam

fateri non erubescerent. Capta symphoniae suauitate anus, quae hactenus ex alumna nihil audiuerat praeter lachrymas, gemitus, Ciulatus, quiritationes, &ipsa rogauit cantores ut gratificarentur petenti. Recusauere initio citharoedi, non leue se pastiiros detrimentum causati, unius tam necessarii instrumenti iactura: sic enim futurum, ut harmonicus eorum concentus interruptus multum deperderet gratiae: accedente insuper alia causa, quod patriam Liguriam repetituris longumque iter confecturis , soluta Symphoniae integritate , non sint suffectuia alimenta. Tandem anus succinente virgine & miris blanditiis illos sollicitante, persitia sit eis, ut Elisis petenti citharam unam concederent, subinde repetenti, posse illos qui sua fruantur libertate, exiguo labore sumptibusque aliam sibi parare, quod captiuae facile non ellet. Ita victi

precib. luasionibusq; tandem consens runt, & Praecentor, cuius erat praecipuae inter eos partes, ut se prae caeteris hominem urbanum & elegantem ostenderet, suam ei vitro, . btulit, additis his verbis: haberet eam sibi, uter turque salutari ad recuperandam libertatem instrum et .ro. His facti 1 Musicorum chorus valedixit omnibus qai ii. arci' crant, digni imque est admiratione, quod tota ha c fas uia tanta vultus inter ipsos acta est constantia, ut ovi vaserrimi inter custodes erant, compactorem

inter ipsos agi, nullo penitus indicio ammaduerterent. Iis

168쪽

Iis igitur digressis, virgo captiua ad pristinum vivendi morem, usitatamque solitudinem reueisa, sedulo cauit, ne quis rescisceret, habere eam penes se in carcere libertatis instrumenta, quorum beneficio in integrum esset restituenda. Quanquam ne ipsa quidem satis animo comprehendere posse inuo pacto cithara ciendis concentibus musicis nata& saeta, captiuae libertatem restituere posset. Diu igitur illam versans manibus, cum varie considerasset, tandem deprehendit superiorem eius partem solito crassiorem esse animaduertit insuper in illius conc uo versari aliquid atque volutari. quod etiam sonu in obtusum edebat,quoties tollebat instrumentum aut reponebat. Et anus praeter morem crebro in uiuebat captiuam, subinde ab ea petens, ut ludens fidibus utriusque oblectaret animum. Ad hunc modum quatuor aut

quinque diebus elapsis, Elisa simulato languore, abstinuit per causam inualetudinis manum a cithara, ut hoc pacto arbitram secretorum suorum anum a se abstine rei. Interim ipsa acceptam ab summo aperuit, inueni

que ibi limam praeacutam, ad cuius manubrium affixa erat epistola. Has res inuentas sollicite sibi seruauit, ut Offerente se occasione iis uteretur. Reversa aliquando anui narrat, humoru carceris culpa labefactato glutine solutas fuisse commissi ras, dum aegra illam negligentius haberet, & sic persuadet ei, ut delatam ad opificem refici curaret: quanquam longe aliud agitabat animo consilium, quam ut luderet fidibus. Haec utensilia non diu penes se seruauit ociosa, sed iis tam dextro uti nouit, ut una nocte ruperit cancellos ferreos fenestrae, quos iam ante lima ex parte de triuerat. Hinc cum se saltu demisit let, in proximam sylvam se recepit, in qua literae a regina scriptae tuinciabant, reperturam eam pecunias,

quantis ad taciendum iter opus esset habitura. Responi dit

169쪽

dit euentus promissioni. Duas igitur cincturas e lino cum sibi parasset, infersit illos nummis stureis, suoque circumposivit corpori,M Ita proficisci coepit. u

boni mal ae acciderit. Himus qui ei occurrit ,fhit pauper Eremita, qui structo sibi fortuito tuguriolo, ad ostium illius rogabat praetereuntes stipem Petenti huic Elisa numum aureum dono dedit,petiitque, si posset sibi ostendere rationem adipiscendi amictum virilem, additis maximorum h neficiorum promissis. Eremita actis pro dono gratiis, cum noscitabundus eam attentissime intueretur, visa forma non vulgari, & quae haud temere in aliam quam Elisam caderet, pollicitus est ei prolixe, daturum se operam,ut voti compos fieret. Prius tamen per omnia secra obtestatus est, ut sibi citra ambages ediuereret, essetne ipsa seror Polyarchi, quae aliquando e sinu& amplexibus matris per Iberos rapta, post per Regem Tune num e minori Balearicarum Insularum auecta, cum rex iste captus eius pulchritudine suppeditara falsa naui miseram decepisset, inque illius urbis regia grandi turri inciusa fuisset, quo tempore Galactio & Pyridorius comites viae eius,diuersis carceribus mancipati, grauitermamicti extremum vitae adiissent periculum. Auditis his virgo supra modum mirata est qua nam tinione livi omnia homini peregrino innotuissent, yem inde

170쪽

inde ciet in conscientia eius negare eam haec non sineret, fas Iacst ingenue, ita se rem habere, ut Eremita dixerat. Longe vero magis obstupuit postquam se Elisam confessa, audiuit alterum dicentem,se Pyridorium illum esse, Attonitae enim similis velut immota diu in loco illo constitit defixis in loquentis facie oculis. Caeterum E- remita apprehensam manu virginem deduxit secum in mapale suum, ibi occaepit ei varios suos casus mirasque fortunae iactationes narrare in hunc re modum, diligenter attendente virgine.

Igitur Pyridortus,satis nosse te arbitror, Domina, in quit, quo pacto Tunetalaam ciuitatem ingresti fueriamus, ubi dolentes ego sociusque meus Galactio. videre coactu sumus rapi te, deduci, inque carcerem coniici, cui neuter nostrum quidquam opis afferre potuit. Ad illud infortunium grauius accessit, quod separati nos duo inuicem diuersis inclusi fuimus carceribus. Mihi additi sunt cusi cades , quibus capite luendum erat, si me vel

sponte vel per indiligentiam dimisissent. Paulo post iussu Regis deductus fui per Numidas in ipsa usque deserta Libyae, ubi inret Troglody tas ctIm versarer, parum abfuit, quin una cum pietate , quam in patriae scholis combiberam, ipsam quoque visam amittetem. Tandem benignitate Deum mihi contigit e manibus eorum elabi ubi in Lamiarum ciuitatem forte fortuna deueniens, offendi praeter spem Galactionem , Galactionem inquam, cuius Semper honos, noninique decus laxilesque manebunt, Donec erit ullus mera donec erunt.

Non fugiebat eum, in quod me coniecissem stolida le-

tate periculum,& inquas miserias me mala mea fortuna reduxisset. Miseratus igitur ex animo vicem meam

suasit mihi,ut quantocius fugeremae mihi comitem fugae futurum, usum beneficio noctis. Ex Hesperidibus

SEARCH

MENU NAVIGATION