Ioannis Barclaii Argenis Ioannis Barclaii argenidis continuatae

발행: 1627년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

141쪽

Io. BARC LAII ARCEN. vigiliis, quibus rebus factum eser, ut non tantum In mentis inciderit delirium, sed& de praeclara illa faciei

formositate multum detriuerit,ut qui eam rebus eius integris videri iam vix sit agniturus. Vereri igitur se, aiebat anus ne victa malorum magnitudine in damnosam Phrenesin laberetur. Suadere se ergo ei, Ut exemtam carceri virginem, libertati aliquo saltim pacto restitueret, ne simul iacturam tam nobilis puellae faceret,&crudelis nomine notaretur.

At Ambiodorix, cum conceptas ex adspectu virginis intra pectus suum flammas extinguere ponitus non posset, liu noluit verbis aniculae praebere aures, negans secrediturum tam illustrem enerosam mentem eiusmodi alterationes aut motu S admittere.Postremo, cum non desineret vetula ipsum admonere damni sui, flexit animum eius, ut attenderet dictis. Ne autem alienis potius quam siris crederet oculis, coram eam videre voluit, ut prius ipse Vere stultum ageret quam virgo simularet. Ipsus ergo venit in carcerem,Vt coram arbitraretuc oculis quid spei sepere stet, quid metus. Exorsus iterum a blanditiis, plenis ossicii & beneuolentiae verbis, conatus est sopire vehementes animi cius commotiones, quibus ipsa concutiebatur. At virgo parum curiosi blanditiarum eius, recordata, quae a magistraanu accepisset praecepta,aliena admodum & perabsiarda respondit erant omnes eius actioneS a sana mentis gubernatione adeo remotae, ut inciperet credere iis quae carceris ianitrix ei retulerat: poenitebatque hominem, quod sua potissimum violentia &malaciactatione virgo in tam grauem mentis incidi siet aegritudinem. Accedens enim ad captiuam tentauit apprehensam manum eius ori admotam exos alarii sed potuisset supersedere huic labori: ipsa enim virgo apposuit ori eius dexteram, sed non ex

142쪽

L 13. III. PAR s III.

voto&sementia eius: tam grauem enim inflixit ei alapam,ut ipse sonus toto exaudiretur carcere.

Distimulauit multis,quasi non sensisset, & si ruborem facies tegere non posset: nec enim ad iracundiam eum suscitare potuit haec tam insignis iniuria,quin quod iure mireris accedens ultro, quasi non ipse sed alius quis. piam percusius fuisset, ausus est eam submissa voce percunctati , quaenam potissima illius hactenus, dum in

carcere detineretur fuisset cura e Vt pervestigarem, re pondit furiosae similis, nidos avicularum inter dumeta. Caeterum scrutantem deseruit me frater meus Poliarchus in ipsis vepribus sine socia. Sed,quaeso te, an non actutum aderit is,ut me inuisat ρ Interim censeo ego ut venatum profici stamur. Ecce quae tibi nectam tenda que retia, ut capiatur omne quicquid se nobis obtulerit. Et cum dicto capillorum suorum vulsas antias variis nodis implicauit, quandoque etiam Veneris vincula nectens,quae tamen omnia evestigio concerpta digitis

abiecit, ut stultitiam suam redderet verisimiliorem. At assidens ei stolidus Ambiodorix,cum omnia miraretur, abstinere tamen a lippo,quod dicitur, oculo manus non poterat: at tibi, inquit, aliquando fraudi erir, quod ruperis haec veneria vincula nodosque, quae ipse Cupido Dioneus tuis plicauit.manibus. Haec enim vincula, haec ipsa retia erant perapposita, quibus imperiosus ille puer permultas generosas animas capere,suumque sub iugum redigere potuisset. Addidit his verbis preces, nunquid sibi unum ex illis nodis siue plicaturis vendere donareve vellet ρ Hos quidem nodulos, respondit illa, nemo a me auferet, nisi qui fructus illos mihi attulerit, quos tantopere esurivit, Tantalus, nescio quis,aut poma, tuae proueniunt in hortis Hesperidum. Vt enim vendam,frustra est, cum eos pluris aestimem, quam o I mnes

143쪽

13o Io. BARC LAII ARCEN. . .mnes Arabum Indorumque thesauros : Unus est Ar-cbombrotus meus,quem his GaZis praefero. Haec cum magna linguae volubilitate effudisset, cantilenas quasdam rusticas canere occoepit , quibus nondum finitis,infelix amaror assidens,' aliquando risit absurditatem morum verborumque, aliquando indolui videns sua potissimum opem ad insaniam mentis redactam virginem .Postremo cum etiam miseratio accederet dixit palam, se eam liberam dimissurum, utque constaret sumoni fides,iussit eam exire carcere, inque vi-c inis pratis,floribus variis naturae opificio perpletis, recreandi an inu gratia deambulare, ut si fieri posset susciataret oppressam moerore mentem.

At Elisature suspectam habens malitiam huius siet

pentis,cum metueret, ne hoc ille comminisceretur, ut

dissimulanter irreperet in penatiores eius sensius, simulauit se ridere hominis stoliditatem , qui talia ipsi suadere auderet.Se enim,inquiebat,in tali loco,iam viuere, ubi nullius mortalis subderetur imperio , quae suo arbitrio caeteris omnibus dominari posset. In tam luculento igitur & amoeno loco expectaturam se aduentum sponsi Archombroti , de cuius promissorum veritate nihil quicquam dubitaret. Spopondisse eum autem, reditu rum breui ut eam sibi vendicaret, dc de victu necessario prospiceret,curatis insuper vestibus nuptialibus. His absiurditatibus Ambiodorix magis magisquα perseasius est,insanire virginem: sed ut ii solent,qui dissiculter ad aliquid credendum perducuntur, statuit adhuc uno experimento tentare rei veritatem. Exivit ergo Occlusis carceris ostiis, excitato grandi strepitu , Ut omnes quotquot aderant, discedere eum certo scirent.

Deinde tacito x suspenso gradu rediens ad ostium, captauit auribus oculisque, quid factura esset Elisa constituta sine arbitris. Verum haec frustra fuerunt. Longe e-

144쪽

nim maiore mentis acumine ac prudentia erat praedita, quam ut his astutiis caei posset. Ergo non ignara insidiarum,Volam volae impegit, cecinitque, praeter morem, cantilenas tam varias, absurdas dc male concordantes , ut de furore eius dubitati non posset. Eodem momento ridebat, eodem irascebaiatur, omniumque aures querelis replebat, indulgens lachrymis suspiriisque. Ambiodo ix igitur, iudicans Elmis simulatum furorem verum este, discessit tristis,omniisque cura anxius est, si quod huic tam graui affectui afferre posset remedium, Ut assispito humore merilancholico ad pristinam rediret spiritus eius alacrit tem . Et profecto si verum fateri volumus, haec fictio, haec simulatio causa fuerunt restitutionis illius atque libertatis. Vulgo aiunt, Magnis Principibus omnia licere, quod non negauerim forte: istud saltim dicam, non cuiuis licere simulare stultitiam aut morionem agere, nisi excellenti ac praestibtili sit praeditus ingenio. Qui ame

tem aut rationis eXpertem sub persona Iepraesentare vo

let, illum sapientem & ratione optime praeditum esseiaecesse est. Tunc enim nihil est sapientius hac insipientia, inprimis cum sibi linem saluberrimum, a quo totius reipublicae alus dependet atque incolumitas, propositum habet: cuiusmodi haec Elisae fuit simulatio: quae tamen si aliter potuisset, fortastis ad hoc exorbitati di genus nunquam descendistet, quod generi splendorique

eius parum conuenire videbatur.

CAPUT QUINTUM

PERIO CHE. Nouin regem Iberorum pruritu Alicitat, ad bel

lum Gala inferendum. Insidiae crudeles Et

145쪽

i32 Io. BAR CLAII ARGEN.ses luit ac vita ru-ntur: quam ob canis. rem detrus carcerem, virgo Agrisque caedi

tur,cumd miseratione rangitur Regina.

N Emo facile dixerit aut persuaserit, quam exquisitis

honoribus exceperit tractaueritque Ambiodorigem Rex Argantonius. Et hic quidem cum in spem certam venisset perturbandi Galliam seditionibus plebeiis & discordiis magnatum , non intermittebat ullum

diem, quo non aut ad se vocaret, aut ipse ultro veniret ad Ambiodorigem, ut iniret cum eo consilium,quonam

pacto commodissime Lammam bellorum ciuilium,quq vix male sopita fuerat, latebantque supposita cineri dolosio, excitate denuo possent. Caeterum Ambiodorigis mentem non tam Mars galea clypeoque suo quam Eros sagitta

mouebat. Ergo non tam cogitabat, homo caetera bellicosus&pugnax, minimeque ignarus, quo pacto hostibus caede ac sanguine victis superior euaderet : sed quomodo animum tam obstinatum regiae virginis exis pugnaret, & miserae sanitatem mentis restitueret. Talia cogitans Iberorum Regis palatium ingreditur, ut de fututi belli rationibus &administratione cum illo collo queretur. At Argantonius expauit,viso homine ta tristi, di curis nescio quib.implicito,ut praeter innatam animo eius ala critatem &consiliorum abundantiam,deiectum oculis in terram videret , nihil sani aut certi expedientem. Dubitanti regi scrupulum exemit ipse Ambiodorix, aperuitque causam tristitiae. Rex constituit homini, ut aut dimitteret uliginem, aut liberiorem ei constitueret custodiam, sublata ex parte tanti moeroris causa. At alii censebant, exemplisque nescio quibus compertum

asseuerabant, expedire, ut arctiori mancipata carceri,

Virgis flagrisque caederetur, donec excussa amentia ad arutatem rediret: & haec posterior sententia obtinuit. Totus

146쪽

Totus autem carcer situ & fuligine squalebat, ex natura cryptarum subterranearum : eratque in eo conclaue quoddam paulo lucidius &tersius, si modo quid lucidum aut tersium in carcere esse potest.Huc deduxit ianitrix Elisam, proposuitque edicti regii rigorem et quamquam autem trepidaret tremeretque non tantum m nibus,sed roto corpore anus venefica, vires tamen inue

nit, quibus nudatum vestibus innocens corpus flagris caideret, de quidem non perfunctorie, ut credam iptiim Solem inducta caligine ad ii uius spectaculi commiserationem auertisse oculos. At immanes illi crudelesque homines non improbabant hunc vetulae rigorem, dumque marmorei colli caeterique corporis candore lasci-uoSpascunt oculos facere hoc studio eius ad sanitatem mentis reducendae mentiuntur. Quis iam non diceret,anum illam scientem prudentemque miseram hanc captiuam in hos tantos cruciatus praecipitasse, dum ei suasit simulare vecordiam certe non alia erat huius amentiae merces & exitus consilii, quam virgarum flagrorumque crudeles ictus, striae purpureae , v ibices. Sed satis constat,illam amore libertatis captiuaesiuasisse ita ut faceret; & verbera, quae praesentibus Tyrannis ei impegerat, satis loquebantur, praeter ipsius voluntatem ac arbitrium haec fieri. Quicquid autem sit fatendum est, hoc fuisse filum Ariadnes, quo euasit Elisa e tam periculose Labyrintho , adeoque ex ipsorum Tyrannorum barbaris manibus. Iberorum enim Regina,audita crudelitate, quam exercebant Ar gantonius& Ambiodorix in miseram virginem Poliarchi sororem , tacta miseratione ad maritum regem se contulit, conata virum commodis verbis ad mitiorem flectere siententiam,vt habita ratione tam nobilis prosapiae humanius agi iuberet cum regali puella Sed Argantonius, praeterquam quod negaret ferendam esse ux

147쪽

rem,quae arbitra & Magistra foret actionum mariti: r spondit persuasum sibi esse, rigorem illum maximo ca ptivae fore emolumento. Nec enim erroneos eius spiritus, & perturbatas animi facultates aliter ad sanitatem reuocari non possie, quam eiusmodi acerba castigatione; tnec se dubitare, quin ipsa uxor approbatura sit hunc a gendi medendique modum, si vellet ingredi carcerem& videre infimientem . . Desiderauerat iam dudum Regina videre captiua,sed verecundia quadam istam a Rege petere licentiam ausa

non fuerat. Accepit igitur oblatam occasionem, Regiries,

que marito ultro gratias egit, eo die adhuc se visuram professa V irginem, deinde narraturam, quid sibi de ea

videretur. Ingressa carcerem Regina inuenit decum' bentem inlectulo& dormientem Elisam. Dum autem corpus eius quietem capiebat, doloris vehementia in quietum reddebat somnum, ut per diuersos motus δέ velut conuulsiones membrorum, nec non lachrymi manantes semiclausos ocellos,internas animi profitere rur compunctiones Dixisses tristem hanc Auroramifoedare roseam suam faciem,natiuo xubore rutilantem, nebularum rorisque uda illuvie, ceu solet olim cum . diem auspicatur hybernum. Ego quidem existimauem,rim, virginale eius ac tenerum cor, quod vix dum primoribus labris, ut sic dicam gustaverat,quid esset Ama re, adobrutum tanto amaritudinis cumulo, cum sub ipsum statim huius artis Tyrocinium orbaretur obiecto amato, tetroque insuper includeretur carceri,& crudelissimis haberetur modis centies moriturum fuisse,nisi se diuinop opis certo solatio erexiliet, qua sola spe genexosissima Wirgo omnes superauit aduersitates. Paula. postquam ingressa fuerat in eius ergastulum Rcgina, pudito strepitu euigilauit. Visa igitur matrona tantae du

148쪽

vultu nec enim aliter permittebat internus animi do Ior,qui omnem corporis aegritudinem superabat tam iniserabili voce lamentata est calamitatum suarum atrocitatem, ut vel ipsam Tisiphonen aut aliam quampiam furiarum indolit uia fuisse credam, ad tam lachry-mabilem quiritantis orationem. Reginam non latuit,

falli ac errare eos vehementer, qui credant virginem hanc mente captam esse, nisi forte tormentorum magnitudo aliquantum conturbauerit eius spiritus, quos tales esse non dubitabat, quin rectae rationis ductum sequerentur, nisi magno al1quo violarentur infortunio. Nolebat regina, ut puella longum texeret aduersitatum suarum catalogum, quod eam facturam certo praeuidebat, cum calamitosis nihil esse loquacius vetus verbum habebatCipla igitur prior orsa verbis melleis,sesamoque& papauere sparsis,u t non nemo ait,aggressa languentC, hortataque est ad tolerantiam, nec enim alia magis ratione animi magnitudinem eam ostendere posse, quam patienter ferendo tam graues adueris fortunae insultus,quq plerumque infestiori animo esset in homines splendore familiae, vitaeque genere ac dignitate prae caeteris eminzntes , Ut tanto plus acquireret inuida gloriae, si cos pessum dedisset. Caeterum hoc consolationis genus imbecillius multo erat quam ut tam grauem fulcire atque sustinere posset

ruinam. Amittere enim sponsium regem, orbari matre, priuari patria, amicis,necessariis, detineri captiuam in

carcere, verberari. haec omnia inquam grauiora erant,

quam ut obliuioni tradi possent.Nam ut amori satis fieri non potest, nisi alio amore reciproco: ita videbatur Elisa satisfacere suis doloribus non posse, nisi oppositis lamentis lachrymisque, quarum perpetua apud illa erat scaturigo, postquam fons ipse, unde subsiliebant, continuo ipsi versaretur ante animum oculosque. Non

149쪽

ignorabat perfectae Virtutis esse,contemnere tam graues fortunae insilientis ictus, moderato animo ferre, avelli se a tam desiderata tot charissi morum capitum consuetudine; non succumbere tot calamitatibus de tormentis.Nec fugiebat eam, degeneres animos plebeiosque cedere solere tempori, quod tamen ipsium finem imponit omnibus dissicultatibus, mutatque sita vicissitudine rerum faciem. Haec inquam omnia tam nouerat Elisa quam nomen suum. Nec tamen adduci poterat, ut finem imponeret lachrymis planctibusque suis, quos continuare sine modo sine fine constituerat, ut vel hi testes publici essent tormentorum, quibus velut in eculeo distenderetur corpus e ius; & aegritudinis animi , qua Ob priuationem chaIissimorum affectuum lancinaretur pectus miserrimς puellarum. In aeternis igitur lamentis, fletib. gemitibusq; infelicem hanc consumere vitam si tuerat, donec persoluto naturae debito frigida contu-milaretur humo, postquam in ipso quoque sepulchro queri & plorare communis vetat morientium conditio.

PERIO CHE.

olloquium Reginae cum E a captiua, sprima mentio beneficiorum Poliarchi in ueram.

Euius hoc erat consolationis genus, quam vi Eliis incoetiim tristitia pectus serenitate solatii erigere posset: quod Regina videns, catapultis &arcubalistis opus esse iudicauit,cum profundius esset vulnus, quam ut miti cataplasmate imposito coire & ad clatrice mPerduci posset. Igitur ne frustra squalori ergastuli se summitaet

150쪽

LIB. III. PAR s III. 137

summisisset matro Ra Regia,extare voluit'fructum aliquem visitationis huius. Assidens igitur ad lectulum, comprehensa manu virginis ad hunc modum loqui orsa est.Nihil,inquit, tam est acerbum,quod non diuturnitate temporis mitescat; laihil tam amarum gustu,quod non diuturno dulcescat usu. Quod si hoc obtinere solum potero, ut composita ad patientiam mente usaque rectae rationis ductit hanc fortunae iniquitatem fortiter sustineas, videbis amictiones tuas longe maiores esse, quam ut diu durare possint : neque enim supremum numen desinet tui curam suscipere, modo non per desperationem mentem animumque penitus ipsa abiicias.

Novi, mea filia, noui te non uno malorum genere ami-gi,dum modo tu noueris, me non minore tui tangi misericordia, neque abiecturam curam tui, siqua ratione

ope consilioque prodesse tibi queam. Crede mihi, crudelitatem,quam hactenus in te exercuerunt, adeo mihi improbatam fuisse , ut firmiter apud animum meum proposuerim,vel asterre huic rei lubre remedium, vel Vitam ipsam cum morte commutare. Scire enim debes, me nondum penitus abiecisse memoriam Poliarchi, aut

oblitam eorum,quibus me sibi devinxit, boneficiorum. Ipsi enim acceptum ferendum est' quod vivo, cum nemo alius praeter ipsium , a praesentanea me liberauerit mortemec aliud est vita mea, quam locuples sortitudinis virtutisque eius testimonium. ιAd mentionem Poliarchi, dilatauit se cor Eliis, quae

tam suavi orationis diuerticulo in admirationem rapta: quid ego ex te audio, inquit, reginarum nobilissima Potuitne unquam de te bene mereri Polyarchus Gallorum rex, frater meus e potuitne ulla priuata ratione tibi

probare virtutem studiumque siuum, praeter publicam illam, qua totum hoc uniuersum gloria nominis sui sibi devinxit, factisque ad omnem posteritatem memora

bilibus

SEARCH

MENU NAVIGATION