장음표시 사용
151쪽
Io. BARC LAII ARGEN.hilibus illustrauit Quod si te priuatim aliquo ossicio demereri ipsi datum est, grande illi obtigisse beneficium
interpretor, cuius nomine magnas bono sitio Genio debeat grates. Ego vero longe secius iudico, existimans siquisquam sit, qui de fratre meo conquerendi causam habeat, te maritumque tuum regem optimo iure queri de eo atque indignari polle. Is enim est, qui semper obstitit vestris conatibus, exhausit redditus regni, deteriora fecit vectigalia,profligauit exercitus, multumque de- triuit de veteri gemis vestrae gloria,deque omni nomine Iberico multa erexit trophaea. Scilicet haec sunt egregia eius in vos merita. Non est, cur haec iam repetas, filia mea, resipondit regina, sentio dudum, fatalem fore Poliarchi gladium, si
eum in nos strinxerit: sentio nec tamen aliter eo nomine doleo, quam communis regnorum sors patitur: affereti inquam regno nostro interitum, aut dabit ingens malum, si is erit qui esse debet, id est, Poliarchus. Idcirco
mea fert opinio,irritandum eum armis non esse: eadem
enim opera stuppeditabimus ei victoriam trophaeorumque de nobis materiem. Quotquot enim sitis sicio)ipsium lacessere bello ausi fuerint, experientur magno suo malo,quantum possit polleatque, facientque locum prouerbio , nulli feliciter unquam cessisse, qui ausus
fuerit Ioui tenantιontilere. Quanquam ut ingenue fatear, haec res me non magnopere sollicitam habet: unica haec mea cura est,quo nam pacto possim explicare me debito,cuius ei nomine obligata sum. Quod cum hac quidem vice non possim, faciam tamen quod possum, ut non reticeam memoriam benefactorum eius
quod ingrati solen t) & ti bi simul dubitandi
152쪽
L 1 A. III. PAR s III. I 'CAPUT LEPTIMUM.
n imigans a Piratis capitur a Postarcho caesis laia ironibus in libertatem afferaur. Potiarchus
SI c igitur accipe. Nondum multi menses abluere,cum Poliarchus frater tuus hac transiuit, Occulte tamen, ut nec ipse quis e flet profiteretur, nec a quoquam agno sceretur. Venerat autem ex Columbina Insula,quae est ex aduerso Ostii Canopici Nili, e regione AEgy pti, in regnum nostrum, deditimis a quibundam mercatoribus, quorum usius fuerat triremi. Vixit hic apud nos aliquot tdiebus in aula nostra, ubi plerorumque regni procerum, virtutibus de suauitare morum est adeptus amicitiam, quorum Ope in reg s quoque admissus familiaritatem, ungulariter ab eo dilectus fuit.
Meus igitur maritus, cum ad belli studia eum pro- pensum intelligeret, statuit eum cum auxiliaribus copiis in Galliam mittere, ut superbae ac pugnaci illi genti bellum inferret,quae omnibus prope nationibus imperitaro de leges praescribere audet. Praeiverant iam primae co- lhortes,quas rex noster Ambiodorigi auxilio miserat, attigerantque, utriusque regni confinia: cum frater tuuS, qui se omnino illis adiunxerat, veniens Hispalim, ubitum regia erat, accedens Regem ei valedixit. Insaniebat prope venationis studio Rex maritus meus,volebatque ut ego quoque cum eo proficiscerer venatum. EX-
cmplum affectumque principis secuti uniuersi aulici ad idem se accinxere studium, nec quisquam erat eX omni nobili-
153쪽
nobilitate, qui non suspensub humeris cornu venatorio , par canum indagatorum manu ductans incederet: quisque enim verebatur, ne a rege ex improuisis deprehenderetur, qui lebat frequenter se nobilium immiscere agmini, & increpabat si quos armis Dianae non instructos videret. Eo die obtulit se nobis ceruus ramosa iactans cornua; nos eum aliquandiu eodem sumus secuti impetu. Caeterum cum coelum sit dum esst, & ingens solis calor ureret non assaeta labori capita, plerique onulla ferarum persecutione,umbras arborum,qua densistinae stabant, captauimus, ut sub frigore aliquo modo recrea
Mihi tunc per opacam siluam spatianti aderat neptis
mea,duae virgines pedisse quae, & unus seruus. Cum hoc sane modico comitatu ingredior angustam, quae se forte offerebat,semitam,quae nos recta ducebat eo,ubi Tatis olivifera redimit vi tempora ferta pellucidis undis amoenissimas , densisque arboribus consitas alluebat ripas , tantaque erat loci suavitas &pulchritudo,ut nos vel nolentes cogeret ad di scumbendum in viridi cespite. Diceres amores Cupidinesque, leuesque Zephyros,Veneris socios, hunc locum suis coluisse atque consevisse manibus, ut ibi peculiariter deliciarentur: ita nihil non Dionaeum spirabat, adeo ut ipse Sol, reuerentia quadam loci tactus, radios sitios ab eo
Cohiberet, ne tantus viror & arbustorum madida vivacitas laesa nimio calore, velaresceret, aut detrimenti aliquid pateretur. Humus strata erat variis floribus mollique gramine intermisto, instar stragulae vestis, quae nullius adhuc pressa vestigiis virginitatem ipso vultu loquebatur. Huic proximisque virgultis videtur alludere senior Baetis, dum aliquando aquas suas modice elguans, quicquid adnatum erat ripae, velut per iocum molli rore asper-
154쪽
re aspergit, ut in sinaragdino suo virore perseuerare pol- sint ambitiosus sisne fluuius, qui floribus heibi sique fi gram ibus coronari malit,quam palustri viva aut pallenti hibisco. Incredibilis haec loci suavitas, ipsa Thessala
Tempe, ac tot modis decantatas Baias amoenitate viniscens , omnium curarum nos obliuisci iubebat, velut ibi Lethe non Baetis fluere r.
Neptis mea curiossior,& duae meae virgines pedisseq; satiari his delitiis non poterant, sed cum paulo longius pedem protulissent,fluuii dulcedinem gustare quadam
petulantia voluerunt,utrum plus delitiarum in ipsis undis estet,quam in terra,experturae. Ad hunc modum in ipsa crepidine conspicantur lembum piscatorium , ad truncum annosie arboris fune deligatum, quo arrepto traxerunr ad se lembum,ad ipsam vique ripam. Non erat
mihi animus ingrediendi scapham, sed cum illae quae
iam intrauerant,rogandi finem non facerent, ut delitiarum illarum particeps esse vellem,tandem me eXorauerunt. Erant imipso lembo duae palmulae hanc utranque arripiens seruulus meus, strenue remigauit, quanquam non magnopere Opus erat remigio ad celeritatem,stum ductumque fluuii sequentibus. Dum utriusque ripae pulchritudinem admirantibus arbitrabamur oculis; dum puellae meae demissa linea annexo lapillo profunditatem fluuii scrutari laborant, aliosque non no Xios ludos exercent, longius prouehimur qua credebamus. Madebant earum vestes& fluebant vultus adspersia aqua, cum ipse se ludendo conspergerent,&seruulus male gubernaret remos, nihilque audiebatur quam risus
iocusque,multaque alia recreationis genera. Tandem quanquam sero animaduertimus errorem nostrum. Latebat post curuaturam quandam amnis, ubi prominentia quaedam in profluentem excurrens, aggesta terra tumulum attolle dat, scapha quaedam, qua circiter sex
155쪽
vehebantur milites, ipso habitu ac lingua peregrinos te , stante, qui dicto citius facto in lembum 1aostrum impetu,eum assecuti,uti nos dederemus,proclamabant. Succurrebat mihi tum quod de Atagenibus Ionicis vulgo perhibetur : solere illas aues multum garrire atque cantillare dum libertate fruuntur. Postquam autem in manus aucupis deuenerunt , obmutescere penitus. Tales Atagenes nos quidem tunc eramus : defaciente enim voce lachrymae stupererant, quibus infortunium
nostrum deplorabamus: quas quidem praedones illi socci facientes, insilientes in lembum nostrum palmulas seruo ereptas,ipsumque una in aquas abiecerunt,ipsi contra in eius locum succedentes, remigis ossicio funisgebantur. Hoc modo nos omnes Velut bello capra mancipia ad suos deducebant socios, qui eos praestolabantur in celoce mediocris magnitudinis militariter instructa,quingentis circiter passibus ab eo loco, ubi Piratae isti nos ceperant, haud procul a Gadibus, ubi Bartis aquas suas in Oceanum praecipitat Atlanticum. Nobis imponebatur necessitas, siubeundi iugum barbarorum
istorum latronum, assummo coelo autem expectare opem auxiliumque: nam lachrimae quidem nostrae testari poterant sensius miseriarum nostrarum,lenire aut tollere nequaquam poterant.
Vides, mea filia, quomodo res secundae &aduerse continuo se sequantur ducitu, & perpetuis vicibus tristia succedant laetisὶ Quicquid in hoc orbe est delitiarum
breuis est durationis, ut vix supersit memoria earum re rum, quae nobis tantopere placuerunt. Diademata nostra nos non praestant ab adueris fortunae fulmineis immunes ictibus, & quo quis est eminentiore constitutus loco, eo pluribus maioribusque ventorum procella rumque infestatur turbinibus. Appetimur ab omnii tere,& a pluribus,quia in omnium versamur oculis.
156쪽
Videntes igitur nos in manibus piratarum istorum constitutas , cum Incliora aut mitiora non expectaremus, quam quae seruulo contigerant, cessimus tempori& malae nostrae fortunae. Ego pol quidem, cum in extrema conscitissem naui,intuebar raptores meos, obfirmata ad patientiam facie, ut siue moriendum mihi fui .set siue vivendum,manum non vortissem. O quoties sciscitabantur ex nobis latrones isti: quaenam essemus,& quorsim nauigatulae fuissemus ita lar, in lembo pistatorio 3 Nos conterritis illorum quaestiunculis, pertinaci eos eludebamus silentio , ut verbum extundere e nobis possent nullum. Qimd cum animaduerterent, tardius impellebant nauigium, ut cararione lucrarentur tempus diiccndi ex nobis quae scire laborabant. Accedebat quod haud longe aberant a se a celoce, ut causa accelerandi itineris non esset. Capto lembo nostro,seruoque in aquas praecipitato, nobilis quidam e comitatu mariti mei Regis in vicini montis fastigio constitutus, haec ethaimaduerterat. Motus igitur iracundia continuo decurrit, scilicet ut recto&compendioso usus itinere praedones anteuerteret viamque nauigantibus interciperet. Probauit hominis consilium fortuna. Cum enim curuaturam qUandam terra quae instar paruuli alicuius promontorii in aquas excur Tebat , suo commodo superasset abiectis calcaribus &ocreis,e quo insuper detractis frenis lupatisque dimisso, undas line tumultu ingressus est, gladium ore mordi-CUS retinens ne natanti impedimento esset. Ad hunc modum in occulto latuit, loco admodum opportuno, re e sito latibulo in aduentantem scapham, in liliit tanto impetu, ut nos qui ad quosvis leues motus trepidabamus,Balaenam adesse crederemus , quae de more aquarum molem e cite in obuioS eiacularetur. At eques
iste incredibili audacia , sinistra lembum comprehen-
157쪽
dens id extera gladium intentans, ita inualit praedones, ut priusquam scirent quid ficto opus esset, aut se defensioni accingere possent,nonnulli grauissimis vulneribus acceptis sterni mortui in Oceanum ruerent. Neptuni pecudibus praebituri pabulum. Erexit nos haec res in aliquam spem tantisper, donec tumultus, quem caeteri edebant, nostris allaberetur auribus. In hos igitur conuersa facie conspeximus nouum periculum, quod generoso illi equiri non minus quam nobis omnibus imminebar. Et prosecto terruisset illa rerum facies cordatissimum quemque : at ille noster sospitator, qui ex rebus arduis & periculosis veram prouenire gloriam non ignorabat, nihili faciens omnes eos barbaros, audacter se iis opposuit, ut conseruaret gloriam nominis sui,quam multis editis fortibus factis parauerat in toto prope orbe. Quid multis. Ventum est
ad manus: erat conflictiis satis asper, cum tam inique composita essent paria , Ut qUatuor pugnarent contra unum: qnae inaequalitas gladiorum fecit, ut piratarum enses huius Hero is sang. ii ne cruentarentur. Caeterum sanguis eius in ipsius vestib. non admodum apparebar, quae aqua marina permadefactae dilutum liuidumque reddebant cruoris colorem. At noster hic conspecto suo sanguine tantum abest, ut perterritus a priore mentis gener ilitate quicquam remis rit, ut contra imitatus Elephantos, qui ad cruoris sui conspectum excandes uni acrius,sἰmunis annixus vitibus irruerit in latrones, ut proximum ex iis calce pedis perculIum, in aquas detur-hauerit; qui dum natando seruare vitam frustra satagit, In latin alterius capulo tenus abdidit ensem, ut moi tuus in vestigio concideret. Nec iam adeo dispar erat pugnantium numerus, ut antea fuerat, quanquam fatis laboriosumi esset, unum aliquem pugnare contra duos, idq; in loco tam angusto,
158쪽
accedente desiperatione, quod omnis effugiendi ratio& via praescis .i erat, quanquam duorum illorum animi& oculi iamdudum in fuga essent. Postremo alter piratarum maluit suctibus marinis incertam suam crederes illurem, quam experiri aciem gladii tam validi antago-1i illae: Supererat quartus: & iam aequo pugnabatur numero, cum protector noster id operam dedit, ut ais Deriarius se. mori sentiret antequam moreretur. Stringens enim vibransque praegrandem gladium , querit secum per aquas tulerat, qtra si in caldario Vulcani tinxisset, rutilantem, misero siubinde intentauit, ferienti 11-milis, ut ad splendorem eius, quoties manum Eques ex tendisset, tot sibi mortes quot ictus imminere alba traretur. Tandem eadem sors quae socios cius sustulerat
hunc quoque in an sit. Hoc pacto senserunt hi latrones, niihil este tam difficile aut arduum, quod mens generosa irritata ad iustam vindictam non possit c siicere. Huius postremi morte Pollarchus sibi quidem securitatem, laborumque finem, nobis vero perfectam libertatem peperit. Arrepto enim remo impulit lembum, nosque ad eandem ripam deduxit, unde digressi fueramus. Constitutis nobis in tuto , lemboque ad arbore ni propinquam deligato, cacurrit ad eum locum ubi equia
reliquerat, ibi repente indutus rursum ocreis, calcaribusque, conscensisque equo subduxit se e conspectu nostro. At nos existimabamus, eum ita ornatum at matum
que deducturum nos ad agmen regium. Verum ille cum nobis perfunctorie valedixisset , incitato calcaribus equo, tanta celeritate in sy luam se recepit, ut nec membri, nec oculis eum sequi potuerimus, multo minus cognoscere quis esset ille, qui tam egregie de nobis meritus fuerat. Me unica illa cura sollicitam habebat, ne hoc tantum beneficium ingrata apud nos sepeliretur memoria. Igitur cum acquiescere animo non possem quan
159쪽
quam vix grauissimum mortis periculum euitassemus, unde potius nobis fugae cura quam caeterarum rerum Omniuin elle debebat: tam e sollicita dispiciebam si quem forte nancisci possem, qui equitem illum curriculo sequeretur,donec nobis quis esset innotesceret. Commodum seruus meus, quem latrones e scapha in aquas praecipitauerant na nilo euaserat, inque terram erepserat,nullo alio accepco damno, nisi quod pavor at tulissct. Hunc ita fluentem madore tuis curriculo Equitem sequi, meoque uti imperio tam hominibus quam equis necessariis nec desinere donec eum alic cuius fulcsernii primum dinersbrium ubi peruenit puer intellexit eum idi obligasse uti inera , nec putabatur tanta celeritate percurrere posse,ut Illum seIuus non adipliceretur. Caeteriam praeiuerat iam coisor ineus unius femper diei itinere eum secutus,prope cum ipso ad regni fines peruenit. Adscriptus erat eoues ille cohorti militum, quos rex maritus meus in Galliam miserat: huc igitur se quoque curser meus confert, nomenque suum inter gregarios profi etur milites, non destituturus, donec quis ille esset, cognouisser. Interea per dispositos equos mittit ad meliteras, assecutum se peregrinum illum iuuenem,qui fortibus factis meruisset, ut ipsi vitam salutemque meam deberem. Contaitueram ego missis rebus preciosissimis gratitudinem ei meam ostendere,fimulque testari perennem
accepti benc ficii memoriam: sed iam in interiora Galliae profectus is,publice fuerat se regem proselsus in aliquibus esultatibus, quas nostri duces tum obtinebant. Se uus igitur meus cum haec cognouisset,' timore homini alas uiggeren te,ccleriter ad me rediit. Sic ego non potui dignas i eferre gratias Gallorum Regi pro benes ctis quibus me devinxerat peregrinus ille Poliarchus. Quanquam vel hoc saltim nomine magnas me superis
160쪽
grates debere profiteor,quod mihi tam elegantem se peditaverint occasionem,bene merendi de sorore, postquam de fratre non potui. Noueris igitur mea filia, me in libertatem te asserturam : eu si forte duriorem offendam regem, quam ut postulationi meae consentiat, ex cogitabo aliquod artificium,cuius ope tibi e trilii capti uitate exemtae libertatem machinabor. Interim tu semiama cura attente ad ea quae tibi misero: nec enim credo, Ambiodorigi vilis persuadendit mrationibus, Ut te volens sciensque e manibus dimittat,pro qua millies vitam suam morti consecrauit. Insanit enim homo amore tui, unde nulla spes est eripiendi te verbis suasionibusque ex eius potestate. Et grauius est odium mariti mei in fratrem tuum,quam ut arbitrer eum assensurum petitioni meae, etsi non ignorat, quam praeclare Poliarchus de me fuerit meritus. Apud exulceratum enim veteri odio animum, scis ipsa, quam nihil proficiant meliores suasiones.
tat Elisam minis. Regina inuenit viam ac rationem qua puesiam in libertatem vindicet. Uicorum harmonicm coram regina con
Nondum finiuisset sermonem Regina, nisi repentia
nus regis interuentus orationis rupisset filum. Qui cum diutius solito abesse miraretur uxorem, furtim accesserat ad ostium ergastuli, captans artenta aure collo-Κ a quentium