Ioannis Barclaii Argenis Ioannis Barclaii argenidis continuatae

발행: 1627년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

201쪽

i8α Io. BARC LAII ARGEN missione. Ipsa enim firmiter sibi apud animum seum

propossierat, trophaea statuere de omnibus suis amatoribus , eosque sub venereum iugum mittere , ita tamen, ut ipsa mente a puero illo imperioso nequaquam laederetur. Erant qui animaduerso Semei immoderato amore eum cum Lucifero compararent. Sicut enim Stella illa,quae Solis ori um velut anteambulo praecedere solet, singulis diebus mane ad salutandum clarissimum illud sydus, velut ad magni principis 'portam praesto est, ut iussa Phoebi capessat, eiusque prae-1entiam aut aduentum nunciet mortalibus, qui orientis partes incolunt, apud quos in praecipua id astrum est veneratione : Ita Semeius Hierophantes omnibus diebus ad fores huius tam lucidae stellae aderat, huc ferebat gressi is suos , in huius claritatem conuertebat oculos suos, hanc admirabatur & prope solam adorabat. Solitus ille fuerat in Deum statuas & oracula, ptaefectus existens Mysteriorum, olim intenta habere lumina men- 'temque: sed iam in Manadelae solius haerebat facie,ex eius ore expedlabat oracula &responsa, huic videbatur etiam paulo post sacrificaturus. Nec hoc erat omnino

abs re.

Die quodam cum exhibuisset puellae librum, in quo Hieroglyphicis AEgyptiorum litteris sacri Afrorum ri

tus descripti erant, coepit illa tanta suauitate & gratia cap Vnum atque alterum perlegere, ut Mystes continuo se linguae illius dulcedine captum fateretur. Totum iam quadriennium consumserat miser in hoc am ris seruitior quanquam post decursum primi biennii pa-τentes eius Vellent eam elogare nuptum alii quod tamen virgo constanter recusabat: cumque animaduerteret, Semeium , cui occulte sitos & ipsa mancipauerat amores, hanc rem impatienrissime ferre, & aperte tu-

-ltuari; vocatum ad se bono animo esse iussit, pollicita

202쪽

se nunquam ab usitata in ipsum discessuram benevole

His auditis homo prope amens prae gaudio, quid responderet quidque reponeret non inueniebat, cum Omnia quae mente concipiebat, minora tanta gratia dc fauore arbitraretur. Ne tamen nihil ageret,ut affectum

suum insigni aliquo documento faceret testatum, posutis humi genibus coepit eam adorare. Permisit hoc nefas fastuosissima puella, subscribente huic crimini perfecta ipsius pulchritudine ; qua se excellere non ignorabat. Antequam autem diuortium lacerent, mutuis se inuicem obligauerunt stipulationibus , neutrum conquieturum, dones hic amor publico inter eos & legitimo cunctis innotesceret matrimonio. Insignum firmisi simi foederis aperta vena Semeius paratus erat stinguinem ei suum oppignorare : sed puella istud deprecata

est. Tota autem eorum conuersatio tam diuturno tempore intra castitatis ac honestatis constitit limites , necvla a contactae manus aut pudicorum osculorum exivit oibitas: eratque tanta utriusque continentia, ut peripi

cacissimus quisque intercessisse inter eos tam arista VIneula odorari non posset. Magna igitur prutientia & circumspectione nouerat gubernare inquietum hunc affectitur,unde coetu ipsum iis arrisisse crediderim. Postremo cum tempus aduenisset, celebratae sunt inter eos nuptiae,ea qua par est solennitate & laetitia. Sex mensibus ante has Semeius de principis voluntate deposito sacerdotio,praefectui a quandain insulae susceperat, huc charissim:im secum duxit sponsam , exceptus cum ea a populo exquisitis honoribus. Sentit uniuersa multitudo huius mulieris beneficia, quae causa extitit cistibus magnae felicitatis, cum insuper summos iuxra ac infimos comiter ac bucunde haberet.

deque singulis quam optime mereri studeret: unde non

203쪽

leuis illi orta gloria,quae velut Dea culta fuit,donec cum

marito versaretur in iis partibus. Nec sterile erat hoc matrimonium, natis pulcherrimis infamibus,quos mater summo studio educabat.Sed ut nulla felicitas mortalibus est perpetua:ita hic quoque accidit,ut nescio qua vi fati celeriter morerentur pueri,&velut tenellae plantae transferrentur in coelestes delitiarum hortulos , ut ibi Deum ope transplantati cultique, melius quam in terra adolescerent. Statuerat Semeius iis morientibus se addere socium , nec deserere vita cassos,quos tantopere dilexerat superstites: nec sane diu superuixit charissimis pigrioribus, mortuus in illa Insula, quo ipsum bellorum ciuilium ardor compulerat. Pollicitus ille quidem fuerat populo, se eos nunquam deserturum sed frater illius , quem in grauissimis illis seditionum popularium tempestatibus seruatum cupi bas,coegit eum mutare propositum; hunc igitur secum assu intum in hanc insulam velut in amicum quietis portum detulerat.

Transierat per illas partes princeps quidam cum exercitu pciliferis & contagiosis morbis obnoxio, unde infecta maligna lue regione ista, in Semeii quoque domum labes penetrauit, qua propemodum omnis correpta familia, tam graue ac praesens concepit venenum,

ut cum vix uni clausi fuissent oculi , duo iam alii cum morte colluctarentur. Pauculis igitur diebus omnes Semeii interiere liberi,quos pater paulo post secutus est, tanta erat Libitinae violentia. His cunctis superstes fuit Mana dela, quanquam grauius aegrotare visa fuisset caeteris omnibus. Credo in hanc lolam Mortem nihil valuisse, quod fata constituisiant, hoc tantum elegantiae specimen instar miraculi seruare terris, &eandem statuere inuictae exemplum patienpiae.

204쪽

CAPUT QUARTUM.

PERIO CHE . Μ gnariti miris ac noxiis appetita calumniis, mincit innocentrasua acIores ipsemque socerum,absoluta a crimine or supplicio. V Ix enim ab atrocissimis animi respirauerat doloribus , vix colpus eius tam maligna aegritudine grauiter concussum, collegerat aliquantum virium, cum nescio quae Megaera ab inferis nouam ei lachrymarum sustitauit materiem.

Concitauit enim quorundam malitioQrum hominum linguas, ut solita impietate , innocentissimae flaminae famam diris appetcrent calumniis. Narrabant hi male feriati, illam extitisse causarn mortis Marito liberisque, quod neglectis iis aegrotantibus non oppoitu notemporc attulisset medicinam: inprimis autem accusia tio erat de marito. Ego vero, ut de me profitear, nunquam foediorem aut scelestiorem auditam fuisse calumniam post homines natos crediderim. Quodque omnem superabat eius dolorem, ii ipsi,quos vel sanguinis necessitas vel amicitiae cum coniugibus his initae ratio obligabat, ut larentur amictam viduitate mulierem: erant instar tubicinum , qui calumniatoribus istis ad sceleratam audaciam classicum canebant. Primus ad quem hic rumor penetrauerat,erat Semeii pater, siue publica fama siue aliquis necessarius ad eum de morte filii retulisset. Hic irarum plenus in Nades Insulam venit, ubi conuiciis, minis,maledictis in nurum debacchatus est. Nec contentus importunitate ista, iure

contra

205쪽

contra eam expertus, eam grauissimi sceleris ream per- , agere,& omnibus bonis,etiam dotalibus,omnique m

riti haereditate spoliare aggressus est: vi postremo conuicta criminis,capitis subiret supplicium. At assiustissima mulier huic hominis iracundi furori nihil opponebat praeter mansuetudinem dc Innoce tiam. Etsi enim honesto pectori recteque sibi conscio grauius nihil accidere potest, quam sitam atrocis criminis insimuletur, praesertim ab iis qui ipsi in laude &virtute nequaquam vixerunt: vicit tamen aegritudinem

animi constantia , parata coram legitimo iudice ad obiecta respondere crimina. Prius tamen Socerum accedens , magna animi submissione obsecrauit hominem , ut omissa tam praecipiti iracundia non recuseret cognoscere verum. Paratam se essecostendere ei cum Ο-mni mansitetudine falsitatem accusationis, qua eius per calumniatores occupatus fuisset animus, &satisfacturain non uno modo, ut ad oculum pateret quam preciose esset apud se mariti memoria. Agebant frequentes lachrymae deprecantis causem, an sexeum pectus senis emollire possent, quanquam omniafrustra essent, perstante in proposita duritie homine, & capitale crimen mulieri intentante: cuius quidem acerbitatis &rigotis non fuit alius effectus, quam ut magis magisque elucestora viduae nnocentia: causa enim in iudicio accurate

discutia, concordi iudicum sententia absoluta est mulier, non a stetere lotum, sed & suspicione criminis, cu-ιus nomine per quadruplatores illos accusata fuerat. Sic senex cum cauti cecidisset, confiisione dc pudore plenus se domum recepit, ut patiem ia concoqueret bulem, quae ipsi calua fuerat praecipitis&iniustae in inno. sentem nurum actionis, δc ludibrii, quod eo no

mine omnibus debebat bonis prudentibusque.

206쪽

LIB. IV. PAR s III. 187

CAPUT QVINTVMPERIO CHE.

Exemplum inuictae patientiae se constantiae in muliere vidua. Character hon sta se lauda bilis

viduataris. Manasia virtutes primo Galactionem in admiraiionem, postea amorem rapiunt. FErdui Manadela nouos hoste adueris fortunae in

suli qua

stantia.stri semper cxistens similis, adeo ut& verba sui quamuis acerbissimos. incredibili animi congestusque ii potcstate habuerit, nec ulla fuerit ex ca audita vox, grauioris doloris aut imbecillitatis reuliebris index. Assiustiones, calumniae, Iniuriae, adoriuntur quidem Iulum o tenacem propositi virum, non tamen deiiciunt. Non minorem autem praestitit in his aduersitatibus hςcscentina constantiam animique firmitatem, quam decantatae illae Historicorum Poetarumque monumentis Heroides, si iustam inire velimus rationem. Hinc factum est ut ii ipsi, qui noxio calumnia- Ium veneno eam appetiuerant laudem eius & existimationem reddiderint ampliorem. Enimuero virtus non opus habet, ut quaerat gloriam, quae illam haud secus ac umbra corpus sequitur, emeringitque ac enitet eo splendidius, quo plures nacta fuerit invidos. Sic fama huius mulieris,postquam ipsius ad ueris fortunae superauit assultus , adeo excreuit, ut abeatum iudicaret, quisquis in eius colloquium admitteretur. Ad hunc modum primus annus viduitatis eius finem suum sortitus est , nec quenquam ad secunda vota cohor

207쪽

Io. BAR CLATI ARGEN. cohortantem,aequis audire sustinuit auribus. Quamuis enim plures orocos haberet quam olim Penelope, in luctii tamen &lachrymis sine fine petieuerans , omnes eos ab se aimolita est,nec quisquam interim pedem intra limen eius ponere ausus est,nec ipsa eos ulla dignat a responsione. Succedente tempore,cum animaduerteret,

a tot viris iuuenibusque se peti in matrimonium, optimum factu iudicauit sequi consilium, quodcunque Dii suppeditavissent, quorum arbiti io cum se suasque res commisisset,precata est eos, uti tacepta rerum siuarum cura , id sibi expedirent, quod utilissimum saluberrimumque foret. NErat inter caeteros procos nobilis quid an Puenis, ex ea oriundus Insulae parte, cuius praefectiari Semeius maritus eius gesserat. Hunc ante alios spes prope certa ceperat, potiundae mulieris, quanquam illa ne nominari quidem hominem se audiente pateretur. Viderat eam etiam Galaetio circa Id tempus,cum primum in Semeii matrimonium consensisset, & ob pulchritudinem admirationi esset toti illi regioni. Sed cum multum intercederet inter utriusque conditionem discriminis, neuter alterius magnam rationem habuerat. Altera via ce eam videre & colloqui contigit hac occasione. Repetebantur ab ea quaedam volumina, quae ad aedem Palladis spectare dicebantur,quae commodato SC-m eius sumsisse perhibebatur,cum adhuc fungeretur sacerdotio, & perquirendis lacris mysteriis inuigilaret. Missus ad eam Galachio est,ut libros ab ea exigeret. At mulier conceptis verbis iurauit, nunquam se sciente Volumina illa in mariti manus peruenisse,aut si ea commodato sumserit, omnino ea remisisse, antequam evI-uis discederet: neque enim se tale quicquam inter eius libros rationales, quos magna excusserit diligentia, deprehenditia.Galactio,cusuisfactu ei esset isto responso, ad

208쪽

ad se os rediit, laetus quod sibi in penitius tam bellae mulieris conclaue ingredi & sine arbitro cum illa miseere sermones,contigillet. At Sacerdotes Palladis, qui eum miserant, nequaquam sibi satisfactum arbitrati sunt, sed

importunitate quadam eum negligentiae accusatum compulerunt,denuo eo redire, & maiore studio ac seueritate libros reposcere. Ivit homo sed coactus. Et quemadmodum nutrix, cum cogitur increpare paruulum alumnum, istud facere non potest sine animi lason ' Ita Galactio inuito animo hanc iteratam obruit legationem. Ad mulierem igitur cum iterato venisset, peierauit cogi se,ut ita faceret, adeoque orauit, ne sibi temeritas illa impii aretur, quod ei iussus esset nunciare, futurum uti iudices super hac re cognoscerent. Auditis his verbis sebirata matrona, rubore commotionis indice genas suffundente,affectum professa est. Vicit tamen naturali quadam dulcedine exigentium asperitatem, o

responditque Galactioni satis commode, non se deserturam vadimonium. Ambulauit igitur cum actore suom iudicium, egitque suam ipsius causura tanta integritate & facundia, ut concordibus iudicum sententiis absoluta,superior euaserit. Qujs unquam credidisset Galactionem, qui inclementior in illam visiis fuerat, & in

causa dicenda aduersarius, acquisitimam unquam fauorem eius atque beneuolentiam pEt tamen adeo coepit illum amare, ut postea solita fuerit commemorare poenituisse se propemodum, quod iudicum lententia absoluta fuerit, cum tanti non fuerit vincere causa,vtJςderetur

ullo modo Galactio. Ex disceptatione libraria facta est causa capitis. Negauit enim Galactio vivere poste, nisi bonitate illius, quae simul &aduersuti Sc iudicis in se

sustineret parteS.

Quamuis autem, Galactio dum laus alit rinis O taco carpitur urin

209쪽

non leuiter aestuaret desiderio tam amabilis obiectimon 'tamen sustinuit, ut qui ab omni vanitate estet alienisso mus, suos matronae detegere ac fateri affectus. Dissimulauit igitur ut poterat, inducta stuper aestuantem in

imo pectore ignem frigida glacie , facieque eam praesetulit firmitatem planeque Stoicam constantiam, ac si ab omni mentis affectione longe abestet, quanquam iugum pusionis illius excutere, utcunque liberum iacta- fret reluctabundus collum, minime posset. Intellexerat haec omnia nescio quomodo Poliarchus t, risit igitur timiditatem hominis, qui vel uno verbulo amasiam offendere ausiis non fuisset. Vt igitur consuleret pudori eius,misit eum in Mauritaniam ad Reginam, vitantis. per ibi in aula regia commoraretur,donec a Rege in pa

triam reuocaretur.

Amorem alatum non falso pingunt finguntque: nam is pedibus Galactionis alas addidit, qui non cessabat 'ventos accusare somnolentiae, quod tardiores essent in impellendo nauigio, quo mature in optatum felicitatis portum appelleret. Excepit eum Regina singulari frontis hilaritate,delectata nuncio, quod omnia Poliarcho ex sententia cedere per Galliam intelligeret :& quam- 'uis Elis eam illio, hoc Reginae aliqua ex parte delibaret

gaudium: oderatius eam tamen tulit, postquam superuiuere cognouit. Igitur Regina cum comiter atque pro

lixe accepissct Legatum, nihil intermisit, quod ad delectandum eius animum facere poterat, quanquam nulla re iplum adeo demulcere potuisset,quam oblata Mana-dcla. Quod cum factum fuisset,patuit e vestigio, constantiam piudentiamque hominis cedere magisterio amoris,neque enim poterat facere Galactio,quin latentem in pectore ignem rubore faciei proderet. Paulum igitur moratus, latis prima vice factum existimans, lubia duxit se gnarus, etsi forti ac generoso esset pectore, suf- ferre

210쪽

LIB. IV. PIII.

ferre se non posse ulteriores sagit tarum ictus, quae am

ta mulier in oculos eius eiaculabatur.

Distessit igitur sub vesperam e Gynaeceio, comitatus ossicii gratia Reginam, minus iam liber quam cum in Maurorum regnum venisset, quanquam nec ipse quidem ex hac seruitute eximi cuperet. Perscripserat autem

Poliarchus ad Reginam super amoribus Galactionis, i rogans,ut sublidio csset homini meliore praemio dignis. simo, quibuscunque possct rationibus, ut posset potiri desideriis suis hone itissimis. Regina cum Poliarcho nihil negare vellet,permisit ei viGynaeceium quotiescunque vellet libere ingrederetur, pollicita omnem ben Volentiam, quacunque in re gratificate ipsi posset. Ad Manadelam ubi peruentum est, patuit animum Cupidineo iaculo saucium, affectum non diu dissimulare , aut aliam personam decenter agere postu. Et si vel maxime lingua taceat, motus corporis gestus, obtutus& nutus oculorum , omnesque adeo actiones satis ciare loquuntur vim latentem. Nec hoc matronam latere potuit,quin statim animaduerteret, apparere aliquas in maiore illo ad suam praesentiam, manifestarias mutati nes. Etsi autem primo non satis caperet, quae nam posset stibesse illius tam repentinae alterationis ratio: postre motamen dubitanti aurem vellicauit Amor, monuitque,

ab se ea omnia proficisti. Recordata igitur, quam humaniter superiore die eam is saltitasset,abiensque quam impari ingressiis fuisset pasIu,colorem vero facie i aperte

mutasset: haec omnia inquam componens, assensa est monitori puero.

Galachio de die in diem differens colloquium, non

est ausiis animi tui aegritudinem ei aperire, quae sola me dicinam homini affer re poterat. Plus enim apud eum Valebat honor atque dignitas matronae, quam se a desta detria, ut quandoque vel ipsas damnaret cogitationes tale

SEARCH

MENU NAVIGATION