Ioannis Barclaii Argenis Ioannis Barclaii argenidis continuatae

발행: 1627년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

221쪽

2o2 ΙΟ. BARC LAII ARCEN. eius nomine labores,quantas sollicitudines.Nostis enim

opinor,quae sit mea mens,quis meus animus,quem nulla adueris fortunae acerbitas ab eius auertet amore, qui immortalis est eritque: nec me unquam commissuram, ut iure leuitatis nota arguar & inconstantiae.

Talia quiritanti, tristitiae dolorisque magnitudo, Vo- cem interclusit, ad gemitus igitur & suspiria quasi postliminio reuersa, tam miserabiles edidit eiulatus, ut non dubitem, ipsos saxeos parietes, si sensum habuissent, indolituros fuisse. Postremo tamen, recepto nescio unde animo pollicita est sibi, celerem Galactionis reditum, constituitque interim patienter atque moderate ferre, quicquid intercederet morae, ut dignum esset tam decantata eius sapientia: fore ut supernum numen, quicquid interea pateretur molestiae, duplicato ex felici Ga- lactionis reditu sarciret gaudio: quae cum dixit non vano seipsam decepit vaticinio.

potito, gratissimus Galactionis aduentin Qe opportune accidit. Congressi dicta redditaque inuicem salute,alter alteri miros suos narrat casim se vicissitudines. Consequens est, ut cuius ministerio Galactio usus

fuerit in mittendis ad amasiam litteris exponamus. Galactioni iam altum nauiganti pelagus Occurrit triremis, quae spectabat ad Archithalassum Mauritaniae: huius

222쪽

ius usus ossicio,literas,quas ad amicam scripserat,ad eam misit. Cumque e praefecto nauis intellexisset, redire eum ab insula minore Balearicarum: captus desiderio illius inuisendae , quod nondum oblitus citer, quam comiter,& hospitaliter ab rege Minoricensi aliquando habitus cultusque fuisset,conuertit in eam proram.Subseripsere venii consilio hominis, quorum ministerio fictum est, ut spe citius in portum Senegar oppidi appelleret: ubitam propitium habuit fatum, t ibi inueniret quod alias perdiderat. Erat haud procul ab oppido campus con- pascuus,ubi in prato quodam, quod fere medium illius obtinebat,deprimebatur spelunca quaedam, magna sui parte subterranea. Omnia circum eam e rant oblita dumetis, crebrisque arbusculis&frutici b.opaca, ut saxum, quod limem aditumque praeberet vix cerni posset, musco viridi undique coopertum, ea potisIimum parte qua

antrum ε

Ρluestris denostasit labrusca racemis.

E medio antro scaturiebat fons aquae vivae , claritate quod uis vitrum aur crystallum stiperans: cuius alueus, cum seipse decursu distudisset, in umbrabatur frequentibus palmis, quarum parentes rami a solarium radiorum ardore defendebant natiuum undae frigus. Super huius amoenissimi riui delectabilem ripam cum aliquando deambularet Galactio, fessi is accubuit in herba , captans amicam umbrae frigiditatem, assiimiis nonnullis e domesticorum suorum numero. His ille relictis, cum solus paulo propius ad antrum accessisset, naetiis est commoditatem, absentibus comitibus scrutandi penitiora.

Ibi se obtulit ei mira quaedam res, quae tanto plus homini staggestit laetitiae, quanto minus ille tale quid spera-uprat. Allapia est enim vox hominis eius auribus,siuspirantis

223쪽

xantis in ima cauernae parte, quae res eum commouit uvattentiore sonum illum captaret aure. Tandem deposita

formidine, cum propius accessisset, visus est sibi audire

vocem Archombroti, qui loquebatur nesciocui mulieri. Narrabat autem ei priores sitos in Elisam amores,obtestabaturque foeminam illam, ut miserta siti in libertatem adeoque sibi ipsi restitueret illam, sine qua sibi vel

ipsa libertas grauis esset futura seruitus. Addebat & alia Princeps iste, qui b. ei persiuaderet φ cupiebat, eamq; Ο-nerabat pinguib. promissis. At illa mille Bferebat excusationes,quib. impediretur,ne gratificari petenti posset: imprimis asperitatem mariti, qui nunquam adducendus estet, ut dimitteret virginem, frustra igitur fore oannes, quotquot hoc ei persuadere niterentur. His obiter auditis, Galactio suspenso gradu longius ab antro seis ccisi, ut Dus Insulae tutelaribus in solitudine illa gratias ageret, quod eorum beneficio tantum virum praeter spem ibi offendisset. Ipse ut coeptam perageret fabulam Occultauit se inter densas fruticum frondes,donec Princeps cum muliere illa , & filiabus eius spelunca exiuiu

ibi prodiens imperauit uni e domesticis, ut ab aliquo interuallo sequeretur nobilem illum sic enim appellabat Archombrotum) ad usque hospitium ubi diuem tebat. Reversius hic cum de diuersorio retulisset, profectiis Galaetio implo hospitio conuenit salutauitque Archombrotum: qui viso homine obstupuit prae admistione, existimans Galachionem eo nomine huc missiim fuisse, uti se reuocaret in Galliam, quo tamen reuerti neutiquam constituisset, nisi aliquid certi haberet docharissima sua Elisa. Dicta igitur redditaque salute, Archombrotus amplexus Galactionem narrat ei inter caeteras blanditias,offendisse se regiam e Gallia filiam in eo ipso oppido, tam mira& insperata ratione, ut dubitareno'

224쪽

LIB. IV. PARS III. ac s

non posset, quin deorum prouidentia hac ratione voluerit finem imponere laboribus aerumnisque suis. Vrgente Principem Galactione, uti ic quoque illius ga dii redderet participem , nata ara totius rei gestae serie;

Archombrotus post prandium se id factitrum pollicitus

est, recitaturumque totam scenam in eo ipse antro, in quo anta meridiem illius eiusdem diei fuerat. Annus intercedere visius est Galactioni. aaco impatienter ferebat moram, cum nimis cunctari videretur Siculorum Rex. qui postremo promissis satisfaciens,ad condictum adfuit. Decubuit uterque in thoro gramineo, quem fortuitus cespes suppeditabat, captantes arboream Vmbram & murmurantis rivuli gratum frigus. Iba Archombrotus exclamans. Di deaeque,inquit, quantopere hic locus me admonet infelicitatis meae cum prospera triana confligentis neque video, quo pacto tot aduersitatibus quae me undique appetunt, obluctari, aut me

inde expedire queam. Noris igitur, Galachio, Elisam me hic offendiste, sed in tali consistulam loco ut impossibile videatur illam liberare. Liberare bona verba, reposuit Galaetio mecum esto iste labor, qui nec impossibilis, ut tu lentis, neque adeo dissicilis. Meae igitur rem istam committe sollicitudini: tu nunc , nisi sectis videtur rem illam nobis exprome, quo pacto cogn oueris , regiam in his oris versari virginem. Archombrotus ducto suspirio, placeat superis inquit,amicissime mi Galactio, ut hanc rem mihi essectam des,&promissis tuis tam audacibus prosper euentus respondeat' fatebor enim lubens, me tibi plus quam ulli mortalium debere , quod & paulo post me in regnum patrium reuerso , luculenter experieris, praeterquam quod tibi ex tam idustri facto immortalis accrescet gloria. De eo quod a me petis, non video causam cur te eam

celare velim aut debe a, quo pacto ipsam in his locis de

225쪽

ao , Io. BARC LAII ARCEN. litescere,in notitiam mei peruenerit. Persequar autem ihistoria eo maiore voluptate, quod sciam, te non minUS i iucunditatis percopturum ex narratione hac, quam e go ex re ipsa,&inuentione tam charae animae hauserim.

Iam primum igitur scire debes, Elisam per Tribunum quendam militum , qui Mallitiae in praesidio fuerant, raptam & in Iberiam deductam fuisse r poti ab eodern

mancipatam carcerfidurissatis lite modis habitam, sed suggerente Regina exeundi e carcere ratione feliciter euasit. Hinc misella iterum se credidit mari,siperans se hoc modo parta gavisuram libertate, quam tanta cura,

industria & periculo sibi peperistet. Sed in medio se

licitatis suae cursu experiri coacta est, quam dolosis blanditiis Fortuna mortalium fascinet animos, dum sub prosperitatis aliqua specie extremum iis machinarur interitum. Parum enim crudeli illi divae visum est, Piratarum cruentis manibus prodidisse virginem , qui illam inter caetera mancipia vcndideruntmis insuper in potestatem Pontificis deueniret, qui eam pro i ruo mercatus fuerat: ubi parum abfuit, qui crudele & periculosum faceret naufragium.Sum serat illa arructum virilem , ut consuleret imbecillitati sexus sui, cum primum ignorans Piratarum nauem ingressa est. Hoc habitu inter caetera libera corpora,quae latrones serua offecerant, pro mancipio vendita est, mercante cana Pontifice Senegae oppidi. Sed Pontifex homo seuerus, longe aliter habuit nouitiuin hunc seruum,quam uxor eius. Haec enim cum diligentiu , latentem sub virili .veste consideras et puellam, paulatim concepit amoris flammas, nec animaduertit in quam ipsa sese stolidam praecipitaret infamiam. Capta enim virginis forma , quam adolescentem aliquem rata fuerat, eo prolapsa est impudentiae , vrausa fuerit cum ea de iis rebus colloqui, quarum ad selum

spectabat

226쪽

spectabat maritum posIcssio. Si qua fides, erubesco referens, qua impudentia & lasciuia prodiderit stoliditatem suam, ut vix unquam credidi siem, affectum illum corpus muliebre adeo in insaniam p ceps rapere potu ille. Cum enim ea oculorum libertate frueretur, ut

tam desiderabile obiectum quoties vellet, intueri ac considerare posset,perfricuit frontem ostenditque quibusdam gestibus signisque parum pudicis, qualem intra pectus suum foueret hospitern,quanquam Elicesimplicitas & innocentia non satis a sicqucretur, quorsum illa tenderent.

Intelligens libidinosa mulier, frustra semimam agere, omissis mutis signis, statuit sine interprete suam ipsa

perorare causam, linguaeque ministerio una ad perionatum seruum locuta est. Vides tu, adolescens, vides in quam Perad illam, ob formae elegantiam sine dubio decus & ornamentum omnium mulierum huius Insidae, unicum mariti sui delitium, multisque frustra appetitamst minam: ea iam nunc se suaque omnia tibi offert, quem solum dignum iudicat qui amore eius perfrueretur. Vides etiam in quam humile vitae genus fortuna te praecipitauerit, cui unum est quod opponas: si non ignoraueris, in Peradi the fauore, amplexibus, concubitu, omnia . tibi reposita esse, libertate,opes,gloriam. N 6 i norat illa formet suae pulchritudine,in cuius cosesi Onc omnes co- sentiunt, quam tamen tibi substernit prostituitque, quia te solum tanti boni capacem arbitratur. Nec existimes velim quod mihi animaduertere videor ex vultu tuo Jeam libidine & impudentia stimulatam in te toto affectu ferri: ratio grauis, adolescens interuenit, cum tanta sint tuae virtutes, tam singularis morum concinnitas resilauitas, utqui te cognoscat, non possit non amare.

227쪽

sponte sua id quod nemo mortalis petere auderet sine praesentissimo capitis periculo. Cave igitur flos adolescentiun,ne per imprudentiam

recuses hoc tantum bonum , quod tibi ultro offero, in quo omnis tua recondita est felicitas : neque enim est quod speres, post id tempus unquam fore, ut tale qui quam tibi offeratur,ut ego nunc facio. Facilis est coniectura quantopere obstupuerit Elisa ad hanc orationem, quae nihil minus expectare potuit a Peredilla, tantae dignationis & semet muliere.Tantum autem abest, ut ullo modo perfrictam foeminae frontem approbauerit, aut ullam vanam spem fecerit,ut contra paucis sed grauibus verbis asseruerit,nosi e se, quod esset boni serui ossicium, ut intra fidelitatis & in nocentiae se contineret limites: illam vero debere contentam esse mariti consuetudi

Haec recusatio, quanquam esset honestissima, optimisque niteretur fundamentis:causa tamen fuit Elisae aliarum calamitatum. Contomni enim saa bona ct dens mulier, amori odium substituit, cuius tanta furtmagnitudo, ut depromptis vaferrimorum mendaci rum plaustris e malitioso suo pectore, sinistris animum mariti r leuetit suspicionibus, ut multum in uxorrs verbis collocans homo fiduciae, miserum illum personatum seruum durius multo quam ante tractauerit, Variisque modis edi agitauerit.

Qui teneriter eu delicate nutriti sent, non facile se runt crudeliter & rigide secum agi. Victa ergo heri duritie dc immanitate Elisa, statuit se iis eximere miseriissCumantem in sola innocentia sua omnem spem collocaret & rcsugium ; obseruato tempore, quo Pontifex in delubro sacris operabatur , accessit heram , ingressa in eius cubiculum ad eius usque lectum, quae visa illa varie intra animum suum assecta est. Recordata igitur, indi

gnis

228쪽

gnis se contemtam modis a seruosito, statuerat contia

nuato in eum rigore duriter persequi superbum inaniacipium,&ita suadebat impotentia muliebris iracundiae. Altera ex parte Amor, qui non tu penitus obsoleverar, ad con spectum tantae elegantiae recepit vires, qui pro hibebat eam ultra facere in innocente hominem, unde pollet nescio quid delectationis percipere. Magna est&mira ipsorum vitiorum intra se contrarietas,unde homo, qui iis mancipauit animum suum, in varias ab iis raptatur partes. Cum ad adspectum eius aliquandiu haesita liet; dubia quid comminisceretur tandem coepit eam de nouo sollicitare, & maiore quidem ardore ac in ania quam pridem. Elisa ad hoc tam improuisum telum exiliit metu : Caeterum videns se solam cum sola , omisi a formidine receptaque mente, statuit Herae aperire quae ipse esset, ut&ue&illam leuaret sollicitudine.Quid, inquit.frustra cras, Domina 8 quid

de me tibi polliceris ocredis ne te Gogere posse meam voluntatem, ut exequar id quod ni hi natura negauitὶ haec trulli negauit, ne reuera is sim,qui cora oculis tuis appareo. Scire igitur debes,puella tibi praeliare ea non posse, quae maxime velit, vel eo altim fine, ut ostenderet,non Contemtu,aut ingratitudine,aut deniq; ignorantia sortis siuς te hactenus caruiste tui coplemento desiderii, sed sola naturali impotentia. Imposivit tibi,o hera infelix hic& peregrinus alienusq; ab sexu meo amictus, quem, noue rit Numen quam inuita sumselim.)Sub hoc schemate

aliquoties feliciter latui: sub hoc habitu texi castitatem

honoremque meum,fingens me esse quod non eram,ut manetem quod ellem. Et nunc quidem omnis mea in eo veIsatur cogi Patio, ut quam 'primum fauore De uiri redeam in patriam, unde rapta sum inimicorum manibus, & non sine coelesti prouidentia in tuam deuenipotestatem .Et tibi quidem facilius sexum meum sperio,.. o Domina,

229쪽

ΣΙΟΙΟ. BARC LAII ARGEN. Domina,nihil dubitans, te,mulier cum sis, affectam tactamque sensu miseriarum mearum, habituram me clementius: eaque de causa spes in te sita vicit timorem, ne tibi haec arcana reuelans displicerem. Ne autem de verborum meorum veritate quicquam dubites, ecce tibi sinum meum, quem non ideo detego, ut tantum cO- Enoscas, sexum meum, sud & mentis apertae libertatem, simulque, siquid in his rebus opis est, ut commoueam te,ad praestandum mihi auxilium in honestis meis desideritS. Peroraverat Elisa, &Peredilla rei tam inexpectatae nuncio stupefacta,multo magis autem stolide & ridicu- Ie decepta in amore suo, non habuit quod responderet. Oppressis autem postremo biliosis animi motibus, collectoque spiritu, statuit optimum factu,hoc tam insigne ludibrium patientia & taciturnitate vincere et nec enim quicquam videbat se effecturam, si vel rumperet ilia. Vt autem aliquo modo violentos conatus suos excusaret, accusauit naturae humanae imbecillitatem, quae raro ea esset firmitate, ut tam imperioso ac potenti Puero resisteret.Sed& in aliis aiebat id nobis fere cotingere erroribus,ut superati affectibus,& defectu iudicii, in ea prascipites feramur delicta,a quibus vix magno nostro malo nos expedire queamus. Simulauit Elisa se herae subscribere sententiae, & approbare purgationis argumenta,ut eius vel hoc pacto acquireret fauorem. Nec decepit seipsam. Peredilla enim magis amauit eam postea etsi amore diuersissimo quam unquam antea: fuitque haec res deinceps causa non tantum melioris tractatio

nis,sed & plenae Eliis in libertatem assertionis, ut in posterioribus edisse

remus.

230쪽

LI B. IV. PARs III.

CAPUT NONUM.

PERIO CHE. . Iactabundus Iberus, velut alter quidam Thrasio aut

Pyrgopolynices , i Archombroto adperues ano dum Elisam trans Pyrenaeos montes iter facienti, facundum se iungit comitem. Ingentia elus men.

ducia se vanitates. Exemplumst obde gloriosi in egestate hominis. ET haec quidem in domo Pontificis circa Elisam tu

debatur fabula. Ego vero non minus iactabar in inquieto mari desperationis &desideriorum. Reversus ab expugnatione Fraxineti, cum ad Massiliam appulis. sem, intellexi amissam esse virginem. Constitui igitur fi imiter apud animum meum, ipsam e vestigio sequi,ut praeberem me calamitatum eius secium.Tu quidem mihi nunclaueras,visam eam ad vicinum sinui Sucroniensi promontorium. Ibi ego abiecta omni mora , peregrinosumto habitu, ne agnoscerer, celeribus usus iumentis ad. Tadices Pyrenaei montis perueni,toto illo itinere nihil ad

semmam diligentiam reliqui faciens, sicubi aliquid de illa inaudire possem.

Attigeram iam fines Boeticae, cum mihi occurrit homo quidam nobili genere natus ex ea prouincia,qui mitis modis suis me oblectauit sermonibus, ut ne nunc quidem, cum illius recordor, a cachinno mihi temperare queam. Constat iam ab antiquis teporibus,gentem illam arrogantiae deditam fuisse atque Alagoniae adeoque altas vitium istud in hac natione radices egisse, ut de humilium plebeiorumque viles caeteroquin occupauerit animos: nec facile quemquam in iis locis reperies, O a quan

SEARCH

MENU NAVIGATION