장음표시 사용
21쪽
Μ.Υ. CICERONI seo fuisset, eprehendebant. Nec definiri aiebant necesse esse,quid esset cognistio aut perceptio aut si uerbum e uerbo uolumus,comprehensio, quam κισἀι
illi uocant. Eos qui persuadere uellent esse aliquid quod comprehendi 8c percipi posset: inscienter facere dicebant,propterea quod nihil esset clarius erientis, ut Graeci: perspicuitatem aut euidetiam nos,si placet, nomines
mus,fabricemurii; si opus erit uerba,ne hic sibi e me appellabat iocans I hoe
licere putet soli. Sed tamen orationem nullam putabant illustriorem ipsa evidentia reperiri posse,nec ea quae tam clara essent definienda censebant. Alii autem negabant se pro hac euidentia quidqua priores suisse dissituros, sed ad ea quae contra dicerentu dici oportere putabant,ne qui fallerentur. Plerim, tamen & definitiones ipsarum etiam euidentium rerum non improbant, Mxem idoneam de qua quaeratur,& homines dignos,quibuscu disseratur, puotant. P hilo autem dum noua quaedam comouet,quod ea sustinere uix pote xat,quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur,& aperte mentitur, Di est reprehensus a patre Catulo,& ut docuit Antiochus in id ipsum se induit,quod timebat. um enim ita negaret quidquam esse quod comprehedi posset,id enim uolumus esse abum inseri si illud eet,sicut Zeno definiret, tale uisum: iam enim hoc pro φαντασια uerbum satis hesterno sermone triuiomus: uisum igitur impressumessi stumh3 ex eo unde esset,quale esse non pose set,ex eo unde non esiet:id nos a Zenone definitum rectissime dicimus. Qui
enim potest quidquam comprehendi,ut plane confidas perceptum id cognitum in esse,quod est tale quale uel falsum esse possitet Hoc quum infirmat,tollit P hilo,iudicium tollit incogniti S cogniti: ex quo efficitur, nihil posse
comprehendi. Ita imprudens eo,quo minime uult,reuoluitur. Quare omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis,ut retineamus eam definitione, quam Philo uoluit euertere: quam nisi obtinemus,percipi nihil posse conce dimus. Ordiamur igitur a sensibus,quorum ita clara iudicia dc certa sunt,ut si optio naturae nostrae detur,& ab ea deus aliqui requirat,contenta ne sit suo is integris incorruptis sensibus,an postulet melius aliquid,non uidea quid quaerat amplius. Neq; uero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo, aut de eoIIo coIumbae respondeam. Non enim is sum,qui quidquid uideatur tale,dicam esse quale uideatur.Epicurus hoc uiderit,& alia muIta. M eo auteiudicio ita est maxima in sensibus ueritas,si sani sunt ac ualentes,& omnia reo mouentur quae obstant&impediunt. Ita &Iumen mutari saepe uolumus,& situs earum rerum quas intuemur,& interualla,aut cotrahimus,aut diducimus,multaq; facimus usepeb,dum aspectus ipse fide faciat sui iudici j. Quod idem fit in uocibus,modore,in sapore,ut nemo sit nostrum,qui non in sensio hus sui cuius generis iudicium requirat acrius. Adhibita uero exercitatioone,& arte,ut oculi pictura teneatur,aures cantibus,quis est quin cernat quanta uis est in sensibus quam multa uident pictores in umbris,& in eminentia, quae nos non videmus ci multa quae nos fugiunt in cantu,exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt,aut Andro
macham,quum id nos ne suspicemur quidem Nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui,in quibus intelligentia,& si uitiosa est quaedam tamen. id de tactu,&eo quidem quem philosophi interiorem uocant, aut doloris, aut uoluptatis,
22쪽
xv CV Vs 7 uolaptatIs,ur quo Cyrenaici solo putant ueri esse iudiesum'. quis sentiatur: Potest ne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat,& inter eu qui in uos Iuptate sit nihil interesse aut ita qui sentiet,non apertissime insaniat Atqui qualia sunt haec,quae sensibus percipi dicimus,talia sequuntur ea quae no serisibus ipsis percipi dicuntur, sed quodam modo sensibus: ut haec, illud est alhum, hoc dulce: canorum illud,hoc bene olens, hoc asperum. Animo iam
haec tenemus comprehensa, non sensibus. Ille deinceps equus est . ille canis, cetera series deinde sequitur maiora nectens: ut haec,quae quasi expletam reorum comprehensionem amplectuntur,si homo est,animal est mortale,ratinonis particeps. Quo e genere nobis notitiae rerum imprimuntur, sine quibus
nec intelligi quidquam,nec quaeri disputarive potest. Quod si essent falsae notitis cἐνHἱοω enim notitias appellare tu uidebare I. Si igitur essent hae falssae, aut eiusmodi uisis impressae, qualia uisa a falsis discerni non possent,quo
tandem his modo uteremur c auomodo autem quid cuil rei cosentaneum esset, quid repugnaret,uideremus Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam,sed omnis uitae usum omnes artes una maxime cotinet, nishil omnino Ioci relinquitur . Quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit,quod non animo comprehendit 8c tenet Ars uero quae potest esse, nisi quae non ex una aut duabus,sed ex multis animi perceoptionibus constat Quam si subtraxeris,qui distingues artificem ab inscio: Non enim fortuito hune artificem dicemus esse,illum negabimus: sed quum
alterum percepta 8c comprehensa tenere videmus, alterum no item. Q uulartium aliud eiusmodi genus sit ut tantummodo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid & faciat,quomodo aut geometres cernere potest, quae aut
nulla sunt, aut internosci a falsis non possunt: aut is qui fidibus utitur, exoptere numeros, δέ conficere uersus et Quod idem in similibus quom artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. Quid enim est quod arte effici possit, nisi is qui artem tractabit multa perceperitet Maxime uero uirtutum cognitio confirmat percipi 8c comprehendi multa posse, in quibus solis inesse etiam scientiam dicimus: quam nos non comprehensios nem modo rerum, sed eam stabilem quom S immutabilem esse censemus. Item l sapientiam artem uiuendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam. Ea autem constantia, si nihil habeat percepti Sc cogniti, quaero unde nata sit,&quomodo et Quaero etiam, ille uir bonus qui statuit omnem cruciatum peroferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat, aut fide, cur has igitur sibi tam graues leges imposuerit,quu quamobre ita oporteret, nihil haberet comprehensi percepti,cogniti,constituti et NuiIo igitur modo fieri potest,ut quisqua tanti aestimet aequitatem & fidem,ut eius conseruadae causa nullum suppliciu recuset,nisi his rebus assensus sit,qus salta esse no possunt. Ipsa uero sapientia si se ignorabit sapientia sit necne, quomodo priν mum obtinebit nomen sapientiae Deinde quomodo suscipere aliquam rem, aut agere fideter audebit,quum certi nihil erit quod sequature tu uero dubitabit quid sit extremum 8c ultimum bonorum,ignoras quo Oia reseratur,
qui poterit esse sapientia: At etiam illud perspicuum est, constitui necesse
23쪽
Eo M. T. C I C E R O N I sesse inlitum quod sapientia,quum quid agere incipia equatur. Id initium
esse naturae accommodatum . Nam aliter appetitio ceam enim esse uolumus
qua ad agendum impellimur,& id appetimus quod est uisum, mouerino potest. Illud autem quod mouet,prius oportet uideri,eissi credi: quod Morinon potest,si id quod uisum erit,discerni non poterit a falso. Q uomodo autem moueri animus ad appetendum potest,si id,quod uidetur,no percipitur accommodatuin ne naturae sit an alienum Item*,si id quod ossicii sui fit,no occurrit animo,nihil unquam omnino aget,ad nullam rem unquam impelIetur,nuquam mouebitur. Quod si aliquid aliquado acturus est, necesse est id ei uerum quod occurrit uideri. Quidetquod si ista uera sunt,ratio omnis tollitur,quasi quaeda lux lumeni uita tamen ne in ista prauitate perstabitiscNaquaerendi initium ratio attulit,quae persecit uirtutem,quum esset ipsa ro confirmata quaerendo. Quaestio autem est appetitio cognitionis, quaestionis , finis inuentio. A t nemo inuenit salia: nec ea quae incerta permanent, inuenta esse possunt. Sed quu ea quae quasi inuoluta suerunt,aperta sunt,tum inuenta dicu tur: sic & initium qugrendi,&exitus percipiendi 8c comprehendendi tenet. Itaq3 argumenti conclusio,quae est graece , ita definitur. Ratio quae ex rebus perceptis ad id quod non percipiebatur adducit. Quod si om nia uisia eiusmodi essent, qualia isti dicut,ut ea uel falsa ee possent,ne ea pose set ulla notio discernere,quomodo quequam aut conclusisse aliquid,aut inuenisse diceremusraut quae esset conclusi argumenti fides Ipsa autem philoisophia,quae rationibus progredi debet,quem habebit exitum Sapientiae uero
quid futurii est,quae nech de seipsa dubitare debet,nem de suis decretis quae philosophi uocant dogmataJquoru nullum sine scelere prodi poterit: Quis enim decretu proditur,lexuerire sti* proditur. Quo e uitio & amicitiarum proditiones,& reru publicarum nasci solent.Non potest igitur dubitari, an decretum nultu falsum possit esse: sapienti* satis sit no esse falsum, sed etiam
stabile,fixum,ratum esse debea quod mouere nulla ratio queat.Talia autemne esse,neq; uideri possunt eoru ratione,qui illa uisa,e quibus omnia decreta sunt nata, negant quidquam a falsis interesse.Ex hoc illud est natum quod postulabat Hortensius,ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis,nio
his posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti quum diceret,eiq; asstrinaret nihil posse percipi consentaneum esse,unum tame illud dicere percipi posse consentaneum esse, ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. Nam tantum abesse dicebat ut id consentaneu esset, sed maxime etiam repust gnaret. Qui enim negaret quidquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere: ita necesse est ne id ipsum quidem quod exceptum non esset, compre
hendi 8c percipi ullo modo posse. Antiochus ad istum Iocum pressius uideo batur accedere. Quoniam enim id haberent Academici decretum. Sentitis enim iam hoc me dogma dicere Nihil posse percipi, non debere eos in suo
decreto,sicut in ceteris rebus fluetirare,presertim quum in eo summa consisteret. Hanc enim esse regulam totius philosophiae,constitutionem ueri, falsi,coniti,incogniti. Quam rationem quoniam se stiperent,docereq3 uellent quae quouis accipi oporteret,& quae repudiari,certe hoc ipsum ex quo omne ueri falsis iudicium esset,percipere eos debuisse.Etenim duo esse haec maxima
24쪽
in philosophia, iudicium ueri,& finem bonorum: nec sapientem posse esse,
qui aut cognoscedi esse initium ignoret,aut extremum expetendi,ut aut unde proficiscatur,aut quo perueniedum sit,nesciat.Hsc autem habere dubia,ne his ita eo fidere,ut moueri no possint,abhorrere a sapientia plurimum. Hoc igitur modo potius erat ab his postulandum,ut hoc unum saltem percipi nio hil posse,perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius ilIorum sentenotiae si ulla sentetia cuiusquam esse potest nihil approbantis sit ut opinor dictum satis. Sequitur disputatio copiosa illa quidem, sed paulo abstrusior.
Habet enim aliquantum a Physicis,ut uerear ne maiorem largiar ei qui con tradicturus est libertatem Sc licetiam. Nam quid eum facturu putem de abditis rebus,& obscuris,qui lucem eripere conetur Sed id disputari poterat subtiliter,quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne, des inde hominem maxime,quae uis esset in sensibus,quemadmodum prima uisanos pellerent,deinde appetitio ab his pulsa sequeretur,tu ut sensus ad res percipiendas intenderemus.Mens enim ipsa quae sensuum fons est,at etia ipsa sensus est,naturalem uim habet.quam intendit ad ea, quibus mouetur. Ita alia uisa sic arripit. ut his statim utatur:aliqua sic recondit,e quibus memoria oritur. Cetera autem similitudinibus construit,ex quibus efficiuntur notitiae rerum,quas Graeci tum οἰνοἱασ, tum uocant.Eo quum accessit ratio,argumentit conclusio,rerum p innumerabilium multitudo,tum 8c peroceptio eorum Omniu apparet,& eadem ratio perfecta his gradibus ad sapie tiam peruenit. Ad rerum igisur scientiam uitae constantiam aptissima quusit mens hominis,amplectitur maxime cognitionem,& istam καταλqua. ut dixi,uerbum e uerbo exprimentes comprehensionem dicemus,quu ipsam per se amat: nihil est enim ei ueritatis luce dulcius,tum etiam propter usum: quocirca Sc sensibus utitur,& artes efficit quasi sensus alteros,& u scp eo phio Iosephiam ipsam corroborar,ut uirtutem essiciat,ex qua re una uita omnis aspis sit. Ergo hi qui negat quidqua posse comprehendi,haec ipsa eripiunt uel
instrumenta uel ornamenta uita uel potius etiam totam uitam euertullanoditus,ipsumcis animal orbat animo,ut difficile sit de temeritate eorum,perinode ut causa postulat,dicere. Nec uero satis costituere possum quod sit eorum cosilium,aut quid uelint. Interdum enim quum adhibemus ad eos oratione eiusmodi si ea quae disputetur uera non sint,tum omnia fore incerta, responstdent.Quid ergo istud adnoscnum nostra cuIpa est Naturam accusa,qus in profundo ueritatem ut ait DemocritusJpenitus abstruserit. Alii autem eleogatius,quietia querulur,quod eos insimulemus omnia incerta dicere, a tui pintersit inter incertu,& id quod percipi non possit,docere conantur, ea* diststinguere.Cum ijs igitur agamus,qui haec distinguut: illos qui omnia sic inscerta dicut,ut stellarum numerus par an impar fit,nesciatur, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volui enim c& hoc quide uel maxime uos animaduertebam moueri probabile aliquid esse,& quasi uerisimile, ea is se uti regula. 8c in agenda uita,& in quaerendo ac disseredo. uae ista regula est ueri et falsi,si notionem ueri 8c falsi,propterea'ea non possunt internosci,nulla habemus Na si habemus,interesse oportet,ut inter recitu et prauu,sic inter veru et
falsum Si nihil interest nulla regula est,nec pol is cui e uisio ueri falsi p comρ
25쪽
zz rΜ. T. C I C. ERONI smunis ullum habere Iudicium,aut ullam omnino ueritatis notam. Na quum rdicunt hoc se unum tollere,ut quidquam possit ita uideri ut no eodem modo. falsum etiam possit ita uideri cetera autem concedere,faciut pueriliter . Quo enim omnia iudicantur sublato,reliqua se negant tollere,ut si quis quem ocu Iis priuauerit,dicat ea quae cerni possent,no se ei ademisse. Vt enim illa oculis modo agnoscutur,sic reliqua uisis,sed propria ueri,no communi ueri & fain nota. Quamobrem siue tu probabilem uisionem siue improbabilem, Sc quaeno impediatur ut Carneades uolebao siue aliud quid proseres quod sequas
re,ad uisum illud de quo agimus tibi erit reuertendum. I n eo autem si erit coomunitas cum falso,nullum erit iudicium,quia proprium in comuni signo natarino potest. Sin autem comune nihil erit,habeo quod uolo. Id enim quae' ro,quod ita mihi uideatur uerum ne possit item falsum uideri. Simili in erro:
Te uersantur,quum couicti,ac Ui ueritatis coacti, perspicua a perceptis uolunt
distinguere,& conatur ostendere esse aliquid perspicui: uerum illud quidem impressum in animo atque mete, neq; tame id percipi ac comprehedi posse. Quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid,quum possit accidere, ut id quod nigrum sit album esse uideatur: Aut quomodo ista aut perspicua
dicemus,aut impressa subtiliter,quum sit incertu uere inaniterue moueaturcI ta neq3 color,neo corpus,nec ueritas, nec argumentum, nec sensus,neq3 Perstspicuum ullum relinquitur.Et hoc illud his usu uenire solet, ut quidquid dia Nerint,a quibusdam interrogetur. Ergo istud quidem percipiscSed qui ita interrogant,ab his irridetur. No enim urgent ut coarguat neminem ulla de re
posse coicdere nec asseuerare sine aliqua eius rei,quam sibi quisq3 placere distcit,certa S propria nota. Quod est igitur istuc uestrum probabile et Nam si quod cuil occurrit, et primo quasi aspectu probabile uidetur, id co firmaturi quid eo leuius Sin excircuspectione aliqua,& accurata cosideratione, quod uisum sit,id se dicet sequi,tame exitum no habebui. Primum quia i js uisis,inst ter quae nihil interest,aequaliter omnibus abrogatur fides. Deinde quum diocant posse accidere sapienti,ut quum omnia secerit diligentissime circuspexerit,existat aliquid quod& uerisimile uideat,& absit ictgissime a uero, quomodo si magna parte quidem ut solent dicere ad uerum ipsum : aut quaproxime accedat,co fidere sibi poterutc U t enim co fidant,notum his esse debebit insigne ueri: quo obscuro 8c oppresso,quod tadem uerum sibi uidebuturat tingere Quid autem tam absurde dici potest,si quum ita loquuntur, est hoc quidem illius rei signum aut argumetum,& ea re id sequor,sed fieri potest,ut id quod significatur aut falsum sit,aut nihil sit omnino Sed de perceptioe hactenus.Si quis enim ea quae dissita sunt labefactare uolet,facile etia absentibus nobis ueritas se ipsa defendet. His satis cognitis,quae iam explicata sunt,nunc de assensione atq; approbatione,qua Grsci συροαταλαν uocat,pauca dicemuS:n6 quo non latus Iocus sit,sed paulo ante iacha sunt fundamenta. Nam quum uim quae esset in sensibus explicabamus,simul illud aperiebatur, coprehcdimulta et percipi sensibus, quod fieri sine assensione n5 pol. Deinde quu inter inanimu Sc animal hoc maxime intersit,qcr inanimu nihil agit,animal agit, aliquid Nihil. n.agens,ne cogitari quidem pol quale si aut ei sensus adimedus est,aut ea quae est in nostra potestate sita,reddeda assensio. At uero aius quodam
26쪽
iv CVLIVS ' e 3 ossa modo eripiε his,quos ne sentire,neq; assentIri uolui. Vt enim necessse est Iancem in libra ponderibus impositis deprimi,sic animia perspicuis te dere. Nam quomodo no potest animal ullum non appetere id quod accomodatum ad naturam appareat Graeci id eμῖν appellan Osic no potest obiectarem perspicuam non approbare. anu si illa de quibus disputatum est, ue xa sunt,nihil attinet de assensione omnino loqui. Qui enim quid percipit, asesentitur statim. Sed haec etiam sequutur,nec memoriam sine assensione posse constare,riec notitias rerum,nec artes :idi quod maximum est,ut sit aliquid in nostra potestate,in eo qui rei nulli assentietur, non erit. Ubi igitur uirtus.
si nihil situm est in ipsis nobis Maxime autem absurdum uitia in ipsoru esse potestate,neo peccare quens nisi assensione: hoc idem in uirtute non esse,cuius omnis costantia & firmitas ex his rebus costat,quibus assensa est,& quas approbauit: omninoq3 ante uideri aliquid a agamus,necesse est,eicii quod uisum sit amentiatur. Quare qui aut uisum aut assensum tollit, is omne actione tollit e vita. Nunc ea uideamus quς contra ab his disputari soletised prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Componunt igitprimum artem quandam de his quae uisa dicimus,eorum p SI uim dc genera definiunt,in his quale sit id quod percipi,&comprehendi possit, totide uero
his quot Stoici. Deinde illa exponunt duo,qus quasi contineant omne hane quaestionem: quae ita uideantur,ut etiam alia multa eodem modo uideri possint:nec in his adqua intersit,no oes posse eo' alia percipi,alia noscipi. Niohil interesse autem no modo si omni ex parte eiusdemodi sint, sed etiam fi dio scerni no possint. auibus positis,unius argumenti coclusione,tota ab his cacomprehenditur. Composita autem ea coclusio sic est. Eorum quae uidenturalia uera sunt,alia falsa:& quod falsum est,id percipi no potest: quod autem
uerum uisum est,id omne tale est,ut eiusdem modi falsum etiam possit uideo xi.8c quae uisa sunt eiusmodi,ut in iis nihil intersit,non posse accidere,ut eorualia percipi possint,alia no possint.Nultu igitur est uisum quod percipi posse
sit. Quae autem sumunt ut concludant id quod uolunt ex his duo sibi putant concedi,neo enim quisquam repugnat.ea sunt haec: quae uisa,falsa sint, ea pφcipi non posse: 8c alterum,inter quae uisa nihil intersit, ex his non posse alia talia ee,ut percipi possint, alia ut no possint. Reliqua uero multa & uaria oratione defendunt. Quae sunt item duo: unum,eorum quae uideantur alia uera esse,alia falsa: alterum,omne uisum quod sit a uero,tale esse,quale etiam a falstia possit esse. Haec duo proposita non prsteruolant,sed ita dilatant,ut no mediocrem curam adhibeant S diligentiam. Diuidunt enim in partes,&eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur a sensibus,& ab omni consuetudine, quam obscurari uolunt: tum perueniunt ad eam Partem, ut ne ratione quidem'coniectura ulla res percipi possit. Haec auo tem uniuersa concidunt etiam minutius. tenim de sensibus hesterno sermone uidistis,item faciunt de reliquis, in singulis Q rebus, quas in minima dispertiunt,uolunt efficere his omnibus,quae uisa sint ueris adiuncta esse falsa, quae a ueris nihil differant.ea quum talia sint,non posse comprehendi. Hane
ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico,sed ab eorum causa qui ita disserunt,remotissmam. Definitiones enim S partitiones,& horuluminibus utens oratio um similitudines dissimilitudinesq3,& earu tenuis
27쪽
& acuta distinctio fidentium est hominu. Illa uero Sc srma & certa esse quς
tutentu r,rion eoru qui clament nihilo magis uera illa ee,si falsa. Quid enim agant,si quum aliquid definierint,roget eos quispiam,num illa definitio possit in aliam rem transserri quamlibet Si posse dixerint quid enim dicere haheanocur illa uera definitio sit Si negauerint,latendum sit quoniam uel illa uera definitio transterri non possit in falsum,quod ea definitione explicet id percipi possie quod minime illi uolunt.Eadem dici poterunt in omnibus partibus. Si enim dicent ea de quibus disserunt se dilucide perspicere, nec ulla comunione ut tu impediri comprehendere ea se fatebuntur: sin aute negabutuera uisa a falsis posse distingui qui poterunt longius progredi c Occurretur enim sicut occursum est. Nam cocludi argumentum no potest,nisi his quς ad coeludendum sumpta erunt ita probatis,ut falsa eiusdem modi nulIa possint
esse.Ergo si rebus comprehensis δέ perceptis,uisa S progressia ratio hocessi, ciet nihil possie comprehendi, quid potest reperiri,quod ipsum sibi repugnet
magisc Quum cI3 ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur,se aliud paotefacituram quod no appareat,& quo id facilius assequatur,adhibitura et sensus,& ea quae perspicua sunt,qualis est istorum oratio,qui omnia non ta emes uideri uoIuntrMaxime autem couincuntur,quum haec duo pro cogruenotibus sumunt tam uehementer repugnantia. Primum esse quaedam falsa uisa:
quod quum uolunt,declarant quaeda eri uera. Deinde inter falsa uisa dc uera nihil interem. Ae primum sumpseras tanu interem Gita priori posterius, posteriori superius colungitur.Sed progrediamur longius,5 ita agamus, ut nihil nobis assentati esse uideamur: quael ab his dicuntur sic persequamur, v tnihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa quam dixi mus,satis magnam habet uim,ut ipsa per sese ea quae sint,nobis ita ut sint in dicet. Sed tame ut maneamus in perspicuis firmius S costatius, maiore quaodam opus est,uel arte,uel diligetia,ne ab his quae clara sint ipsa per sese, quasi praestigris quibusdam & captionibus depellamur.Nam qui uoluit subueni re erroribus Epicurus iis qui uidentur coturbare ueri cognitioem: dixit sapientis esse opinione a perspicuitate seiungere,nihil secit.ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustuIit. Quamobrem quum duae causae perspicuis,
euidentibus rebus aduersentur,auxilia totidem sunt contra comparanda.
Aduersantur enim primu quod parum defigunt animos, S intendunt in ea quae perspicua sunt,ut quanta luce ea circulasa sunt,possint agnoscere. Alte rum est quod fallacibus SI captiosis interrogationibus circulcripti ato decepti quidam quum eas dissoluere no potant,desciscut a ueritate. Oportet igitur,et ea quae pro perspicuitate resp6deri possunt in promptu habere,de quio
hus la diximus,& e Te armatos ut occurrere possimus interrogationibus eo rum,captiones 3 discutere,quod deinceps facere constitui. Exponam igi, tur generatim argumeta eorum,quoniam ipsi etiam illa solent non cofuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse uideri em,quae omnino nulla sunt,quum animi inaniter moueantur eode modo rebus his quae nullae sint,
ut his quae sint.Nam quum dicatis,inquiunt,uisa quaedam mitti a Deo uelut ea quae in somnηs uideatur,quaeq3 oraculis,auspiciis,extis declarentur. Hscenim aiunt probari a Stoicis, quos contra disputan quaerut quonam modo salsa uisa quae sint,ea deus enicere possit probabilia: quae aute plane proxime ad uerum
28쪽
LVCVLLVS Σ3 ad uerum accedunt,essicere non possit. Aut si ea quo possit,cur illa no pos
sit quae perdissiciliter internoscantur tamen. Et si hare,cur no inter quae nihil sit omnino Deinde quum mens moueatur ipsa per sese,ut 8c ea declarat qua cogitatione depingimus,& ea quae uel dormientibus uel furiosis uident,non
inquam uerisimile sit sic etiam mentem moueri,ut non modo no internoscat
uera illa uisa sint, an ne false,sed ut in his nihil intersit omnino: ut si qui tremerent,& exalbescerent,uel ipsi per se motu mentis aliquo,uel obiecta terribilixe extrinsecus,nihil ut esset qui distingueretur tremor ille,& pallor,neque ut quidquam interesset inter intestinum & oblatu. Postremo si nulla uisa sunt probabilia,quae falsia sint,alia ratio est. Sin autem sunt,cur non etia, quae nofacile internoscantur:Cur non ut planhnihil interfitcpresertim quum ipsi dicatis sapietem in furore sustinere se ab omni amensu quia nulla inuisis distinctio appareat. Ad has omnes uisiones inanes Antiochus quidem dc permulta dicebat,& erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem no idem faciendum puto.sed ipsa capita dicenda,& primum quidem hoc reprehendenodum,quod captiosissimo genere interrogationis utuntur. Quod genus minime in philosophia probari solet,quum aliquid minutatim,& gradatim additur,aut demitur: Soritas hos uocant,qui aceruum eSciut uno addito grano. Vitiosum sane& captiosum genus. Sic enim ascendentis.Si tale uisum obieoctum est a deo dormienti ut probabilest,cur non etiam ut ualde uerisimiter cur deinde non ut difficiliter a uero internoseatur et deinde ut ne internoscao
me quidem postremo ut nihil inter hoc & illud intersit Hue si pueneris metibs primum quidl concedente,meum uitium fuerit: sin ipse tua sponte proι cesseris,luum. Quis enim tibi dederi aut omnia deum posse, aut ita faeturii eme si possitet Quomodo autem sumis,ut si quid,cui simile ee possit, sequaturin etiam difficiliter internosci possitcdeinde ut ne internosci quidemrpostre ano it eadem sint ut si Iupi canibus similes,eosdem dices ad extremu . Et a dei honestis similia sunt quaedam non honesta,& bonis non bona,& artificiosis minime artificiosa. Quid dubitamus igitur assirmare nihil inter haec interes.sertae repugnantia quide videmus. Nihil est enim quod de suo genere in alitid genus trasserri possit. At si efficeretur ut inter uisa dimerentium generu nitiit interesset,reperirentur quae dc in suo genere essient,& in alieno. Quod fiexi qui potest Omniu deinde inaniu uisorum una depulsio est,sive ilIa cogitatione insormatur, quod fieri solere cocedimus,siue in quiete,siue per uinum, siue per insaniam. Nam ab omnibus eiusde modiuisis perspicuitate,qua mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis.n.quu sibi fingit aliquid, et cogitatione depingit,no simul ac se comouit,atq; ad se reuocauit, sentitad intersit inter perspicua & inania Eade ratio est somniorum. Num ceses Enniu, quuin hortis cum Servio Galba uicino suo ambulauimet,dixisse, visus sum mihi cum Galba ambulare At quum somniauit ita narrauit. o Visus Homerus ademe poeta. Idem y in Epicharmo, ω Nam uidebar somniare me & ego esse mortuum. Ita 3 simul ut exprecti sumus,uisa illa co tenimus,ne ita habemus ut ea q soro gessimus. At. n.dum uident,eade est in somniis species eoru,quae uigilates videmus. Primu interest,sed id omittamus. Illud enim dicimus, non eandem
29쪽
Μ. T. C ICERONI sesse uim,neq; integritatem dormientium 8c uigilantium,nec mete nec sensu. Ne uincienti quide quae faciunt,eadem approbatione faciunt,qua sobrii: dubitarit,haesitant,reuocant se interdum,hisq; quae uidentur imbecillius assenotiun tur: quum t edormiuerunt,illa uisa a leuia fuerunt intelligui. Quod ideeontingit insanis,ut Sc incipientes furere sentiant,& dicant aliquid quod nosit,id uideri sibi: dc quu relaxentur,sentiant,aim illa dicant Alcmeonis, Sed mihi neutia cor consentit cum oculorum aspectu. At enim ipse sapiens sustinet se in furore,ne approbet falsa pro ueris,& alias quide sepe: si aut in sensibus ipsius e aliqua sorte grauitas,aut tarditas aut obscuriora sunt quae uidetur,aut a perspiciendo temporis breuitate excluditur. Quan* totum hoc, sapientem aliquando sustinere assensionem, contra uos est. Si enim inter uisa nihil interesset,aut semper sustineret,aut nuquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest leuitas orationis eorum,qui omnia cupiui confundere. Quaerimus grauitatis,constantiae,firmitatis,sapietiar iudicium: utimur exemplis somniatium,suriosorum,ebriosorum. Illud attendimus in hoc omni genere, a inconstanter loquamur. Non enim proferremus uino aut somno oppressos, aut mente captos tam absurde,ut quum diceremus inoteresse inter uigiIantium uisa& sobrioru,& fanorum,& eoru qui essent alio ter affecti,tum nihil interesse. Ne hoc quidem cern ut,omnia se reddere incerta,quod nolunt: ea dico incerta,quae D Graeci. Si enim res se ita habeat,ut nihil intersit utrum ita cui uideatur,ut insano arisano,cui possit exploratum esse de sua sanitate quod uelle efflcere,no mediocris insaniae est. Similitudi nes uero,aut geminorum,aut signoru anulis impressoru pueriliter consectantur. auis enim nostru similitudines negat ee,quum eae plurimis in rebus apopareant Sed si satis est ad tollendam cognitionem simillima esse multa mulo tore,cur eo non estis cotenti presertim cocedentibus nobis Et cur id potius contenditis,quod rerum natura no patitur,ut non suo quidq3 genere sit tale quale est,nec sit in duobus,aut pluribus nulla re disserens,ulla comunitas, Ut
sibi sint 8c ova ovorum,S apes apium simillimaecQuid pugnas igitur et aut quid tibi uis in geminis Coceditur enim similes esse,quo colentus ee potueν ras.Tu aut uis eosdem plane esse non similes,quod fieri nullo modo pol. Deo in coniugis ad phy sicos eos qui maxime in Academia irridentur, a quibus ne tu quide iam te abstinebis. Et ais Democritu dicere innumerabiles te mundos,& quidem sic quosdam inter se esse no solum similes,sed undiq; perfecte 8c absolute ita pares,ut inter eos nihil prorsus intersit. Et eos quide innume rabiles: item p homines. Deinde postulas,ut si mudus ita sit par alteri mudo, ut inter eos ne minimu quide intersit,concedatur tibi ut in hoc quo nostro
mundo aliquid alicui sic sit par,ut nihil differat,nihil intersit. Cur enim c in quies quu ex illis indiuiduis unde omnia Democritus gigni affirmat, in reo liquis mudis,& in his quide innumerabilibus,1 numerabiles Qu. Luctath Catuli no modo possint esse,sed et sint,in hoc lato mundo Catulus alter no posisit eisicis P rimum quidem me ad Democritu uocas, i no assentior,potius Presellam, potest,id quod dilucide docetur a politioribus physicis,singularum rerum singulas proprietates esse. Fac enim antiquos illos Seruilios,qui gemini fuerunt,tam simileis quam dicumr:num censes etiam eosdem suisse et Non. cognoscebantur
30쪽
cognostebantur seris,at domi: no ab alienis, at a sui . An non videmus hoe usu uenire,ut quos nunq putassemus a nobis internosci posse,eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus,uti minimum quidem similes esse ui derentur. Hic pugnes licer,no repugnabo. Quinetig concedam illum ipsum sapien tem,de quo omnis hic sermo est,quum ei res similes occurrat, quas nohabeat denotatas,retetur u assensum,nec una ulli uiso assensuru, nisi quod tale fuerit,quale falsum ee no possit.Sed ad ceteras res habet quanda arte, quauera a falsis possit distinguere,& adsimilitudines istas usius adhibedus e. Ut
mater geminos internoscit cosuetudine oculoiu,sic tu internosces,si assueuestris. Vides ne ut in prouerbio sit ovoru inter se similitudo tamen hoc accepismus, Deli suisse complures aluis rebus illis qui gallinas alere permultas, quaestus causa solerent. Hi quu ouum inspexerant,quae id gallina peperisset dicere solebant.Nel id est contra nos. Na nobis satis est ova illa internosce re.Nihil enim magis assentiri potest,hoc illud ee,asi inter illa omnino nihil interesset. Habeo enim regula ut talia uisa uera iudicem, qualia falsa esse non possint. Ab hac mihi non licet transuersum ut aiunodigitu discedere, ne cofundam omnia. Ueri enim Zc falsi no modo cognitio sed etia natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Vt etia illud absurdu sit,quod interdum soletis dicere,quu uita in animos imprimatur,no uos id dicere, inter ipsas impressones nihil interesse,sed inter species,& quasdam formas eoru. quasi uero non spestrie uisa iudicentur,quae fidem nullam habebut subIata ueri & salsi nota. Illud
vero perabsurdu quod dicitis.probabilia uos sequi, si nulla re impediamini. Primum qui potestis no impediri, quu a ueris falsa no distentet deinde quod iudicium est ueri,quum sit comune falsicEx his illa necessario nata est ἐπera, id est assensionis retetio,in qua melius sibi costitit Arcesilas,si uera sunt, quae de Carneade nonulli existimant. Si enim percipi nihil potest,quod utrita vi' sum est,tollendus assensus est. Quid enim est tam futile,si quida approbare
non cognitum Carneadem aut etiam heri audiebamus solitum esse delabi interdum,ut diceret opinaturum,id est peccaturum esse sapientem. Mihi porro non tam certu est esse aliquid quod comprehendi possit,de quo ia nimiu etiadiu disputo,il sapiente nihil opinari,id est nuna assentiri ret,uel falsae uel in cognitae. Reilat illud quod dicut, ueri inuentedi causa eo tra omnia dici oportere,& pro omnibus. Volo igitur uidere quid inuenerint. Non solemus, inoquit,ostendere. Quae sunt tande ista my steriacaut cur celatis,quasi turpe ali quid,sentetiam uestra i qui audient,inquit,rone potius u auctoritate dust cantur. Quid si utrunqcnum peius est unum tamen illud non celant, nihil
esse quod percipi possit. An in eo auctoritas nihil obest Mihi quidem uidetur uel plurimum. Quis enim ista tam aperte perspicueq3,& peruersa Sc falρsa sequutus esset,nisi tanta in Arcesila,multo etiam maior in Carneade,& costpia rerum,& dicendi uis fuisset Haec Antiochus sere,& Alexandriae tum 8c
multis annis post,multo etiam asseuerantius in Syri quum eet mecum, Paulo antequa esset mortuus. Sed iam co firmata causa te hominem amicissimum
c me autem appellabat I SI aliquot annis minorem natu, non dubitabo mooriere.Tu ne cum tantis laudibus philosophiam extuleris,Hortesiui nostrudissentientem commoueris,eam philosophiam sequere, quae confundit uera
cum falsis , spoliat nos iudicio, priuat approbatione omni orbat sensibus .