장음표시 사용
41쪽
3a M. T. C I CERONI sticet,sed tibi aut cocedendum est ita esse,quod minime uis,aut memoria mihi remittas oportet,& facile esse ei locum,et si coprehesio perceptio* nulla sit. Quid fiet artibus quibus his ne quae ipsae fatentur coiectura se plus uti u scientia,an his quae tantu id quod uidetur sequuntur,nec habent ista artem ue stra qua uera 8c salsa diiudicentcSed illa sunt Iumina duo,quae maxime camistam cotinent. Primu enim negatis fieri posse,ut quisu nulli rei assentiatur. At id quidem perspicuu est,quum Panaetius princeps prope meo quide ius dicio9 Stoicoru ea de re dubitare se dicat,quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, uera esse aruspicum auspicia,Oracula, somnia,Vaticinaticies,
sem ab assensu sustineat. Quod is potest facere de his rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint. cur id sapiens de relicis rebus facere non possit An est aliquid quod positu uel improbare uel approbare possit,dubitari nopossit An tu in soritis poteris hoc quu uoles,ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere presertim quum possit sine assensione ipsam ueri similitudinem no impeditam sequic Alteru est quod negatis,actione ullius rei posse in eo esse,qui nulla rem assensu suo comprobet. Primu enim uideri oportet in quo sit etia assensus. Dicunt enim Stoici sensus ipsos assensus esse, quos quonia appetitio cosequatur,actionem sequi: tolli autem omnia, si uisa tollantur. Hac de re in utraq; partem & dicta sunt S scripta multa uide superiora,sed breui res pol tota confici. Ego enim S si maximam actionem puto repugnare uisis,obsistere opinioibus,assensus lubricos sustinere credo ii Clitomacho ita scribenti: Herculi quendam labore exanclatu i Carneade, quod ut seram & immanem belua,sic ex animis nostris assensionem, id est, opina tionem Sc temeritate extraxisset,lame ut ea pars defensionis relinquatur , ad
impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re impediente es Hoeinquit,ipsum,impediet quod statuet ne id quide quod probet posse percipi. Iam istuc te quom impediet in nauigando,& in coferendo,in uxore duceda. in liberis procreandis,plurimis in rebus,in quibus nihil sequere praeter
habile. Et tame illud usitatum & saepe repudiatum refers, non ut Antipatcr, sed ut ais pressius. Nam antipatru reprehensum, quod diceret co sentaneum
esse ei qui affirmaret nihil posse coprehendi,id ipsum saltem dicere posse co prehendi: quod ipsi Antiocho pingue uidebatur,& sibi cotrartu. Non enim potest couenienter dici nihil coprehendi posse,si ipsum coprehendi posse diocatur. Illo modo potius putat urgendu fuisse Carneadem : quum sapietis nullum decretu esse possit nisi comprehesum,perceptu,cognitum: ut hoc ipsum decretum quod sapientis esset,nihil posse percipi,fateretur esse perceptum. Proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat,et sine decretis uita agere possit sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum nihil posse
percipi. Nam si in hoc haberet cognitionis nota,eade uteretur in ceteris: qua quonia no habet utitur probabilibus. Ita in non metuit ne colandere omnia uideatur,& incerta reddere. Non enim quemadmodum si quaesitum ex eo sit
stellaru numerus par an impar sit,item si de ossicio multis p alijs de rebus, ira quibus uersatur exercitatus fit,nescire se dicat. In incertis enim nihil est probabile.In quibus autem est in his no deerit sapienti nec quid faciat, nec quid respodeat.Ne illam quidem praetermisisti Luculle reprehensione Antiochi, nec miru:inprimis enim e nobilis,qua solebat dicere Antiochus Philonem
42쪽
. maxime perturbatum. Quum elaim sumeretur unu sie quaedam falsa uisa. alterum,nihil ea differre a ueris,non attendere superius illud ea re a se esse co. cessum,quod uideretur esse quaedam in uisis differetia: cam tolli altero quod neget uisa a falsis uera differre: nihil tam repugnat . Id ita esset si nos uerum omnino tolleremus. Non facimus,na tam uera quam falsa cernimus: sed prohadi species est,percipiendi signum nullum habemus. Ac mihi uideor nimis etiam nuc agere ieiune. uu sit enim capus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias,& Stoicorum dumeta compellimus et Si enim mihi cum Peripatetico res esset qui id percipi posse diceret,quod impressum essete uero,neq; adhiberet illam magnam accessioem quomodo imprimi no posiset a falso,cum simplici homine simpliciter agerem,nec magnopere contedeo rem: atl etiam si quum ego nihil dicerem posse comprehendi,diceret ille se Pientem interdum opinari,no repugnarem,presertim ne Carneade quidem
huic loco ualde repugnante. Nune quid facere possum c Quaero enim quid sit quod comprehendi possit. Respodet mihi no Aristoteles aut Theophrastus,nec Xenocrates quidem aut Polemo,sed mihi minor est tale veru quale falsum esse non possit. nihil eiusmodi inuenio. Ital in cognitione nimiru as. sentiar, id est,opinabor. Hoc mihi& Peripatetici, uetus Academia conce diquos negatis, Antiochus in primis,qui me ualde mouet,uel . amavi hominem sicut ille me,uelq, ita iudico politissimum S acutissimum omnium noostrae memoriae philosophoru. A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae,cuius esse se profiteatur Vt omittam alia,hsc duo de quibus agitur,quis unquam dixit aut ueteris Academiae aut Peripateticorum, uel id
solum percipi posse quod esset uerum tale,quale falsum esse non posset, uel sapientem nihil opinari Certe nemo horum neutrum ante Zenonem magnos Pere defensum est. Ego tame utrumq; uerum puto,nec dico temporis causa,
sed ita plane probo. Illud ferre non possum,tu quum me incognito assentiri uetes,idq; turpissimum esse dicas & plenissimum temeritatis,tantum tibi aroroges,ut exponas disciplinam sapientiae,naturam rerum omniu euoluas,mores fingas, fines honorum malorumq; constituas,ossicia describas, quam uiotam ingrediar definias,idem* etiam disputandi 8c intelligendi iudicium di.
cas te SI artificium tradituru,perficies ut ego ista innumerabilia complectes nusquam Iahar,nihil opinerr Quae tandem ea est disciplina ad quam me deo ducas si ab hac abstraxeris Vereor ne subarroganter facias, si dixeris tuam. Atqui ita dicas necessee: nem uero tu solus,sed me ad sua quisq3 rapiet. Age restitero Peripateticis,qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros uiros a se instructos dicat Remp.saepe rexisse Sustinuero Epicureos tot me os familiares,tam bonos,iam inter se amantes uiros et Diodoto quid faciam Stoico,quem a puero audiui,qui mecum uiuit tot an os,qui habitat apud me. quem Sc admiror S diligo,qui ista Antiochea contemnit ζ Nostra,inquies, sola uera sunt. Certe soIa,si uera: plyra enim uera discrepatia esse no possunt.
Verum igitur nos impudentes qui Iabi nolumus, an illi arrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia: Non me quidem,inquit,sed sapientem dico scire.optime. Nempe ista scire quae sunt in tua distiplina. Hoc primu quale est,a non sapiente explicari sapientiamc Sed discedamus a nobismetipsis.
de sapiente loquamur,de quo ut saepe iam dixo omnis haec quaestio est. In
43쪽
tres igitur partes 8c a plerisq3 & a nobismetipsis distributa sapientia est. Pris
mum ergo si placet quae de natura rem sint qussita uideamus,uelut illud ante. Est ne quisquam lato inflatus errore,ut sibi se illa scire persuaserit No qua, Torationes eas quae ex coniectura pedent , quae disputationibus huc Ss illvetrahuntur,nullam adhibent persuadendi necessitatem. Geometrae prouideo ant qui se profitentur non persuadere sed cogere,& qui omnia uobis qus de scribunt probant. Non quaero ex his illa initia Mathematicorum,quibus no concessis digitum progredi non possunt. Punctu mee quod magnitudinem
nullam habeat,extremitatem dc quasi librametum,in quo nulla omnino crassitudo sit,liniameto sine ulla latitudine carentem. Haec quum uera esse coceis sero si adnciam iusiurandum,sapientem ne priusquam Archimedes eo in spe ctate rationes omnes descripserit eas,quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram,iuraturum putas si fecerit solem ipsum, que destum censet esse,contempseritet auod si Geometricis rationibus no est crediturus quae uim afferunt in docendo uos ipsi ut dicitis,nae ille longe aberit ut argumetis credat philosophorum : aut si est crediturus,quorum potissimumet Omnia Physicorum licet explicare,sed longum est,qusro tamen que sequao, tur. Finge aliquem nunc fieri sapietem,nondum esse,qua potissimum sentenetia melius eliget disciplinam:& si quamcun* eliget insipies eliget. Sed sit ingenio diuino, quem unum ex Physicis potissimum probabit nec enim plus
uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas,tantum de principiis rerii. 4 quibus omnia costant,videamus quem Probet. Est enim inter magnos hostmines summa dissensio. Princeps Thales unus e septem,cui sex reliquos cono sensisse primos serunt,ex aqua dixit constare omnia. At hoc Anaximandro populari Sc sodali suo non persuasit. Is enim infinitatem naturae dixit esse, equa omnia gigneretur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orirentur definita: gigni aurem terram,aquam ignem, tum ex his omnia. A naxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter seminutas eas primum colasas,postea in Ordinem adductas mete diuina . Xe nophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neq; id esse mutabile, Scid esse deum: nel natum usquam quidquam & sempiternum conglobata fi gura. Parmenides ignem qui moueat terram quae ab eo formetur, Leucippus plenum Sc inane. Democritus huic in hoc similis,uberior in ceteris. Empedocles haec peruulgata,& nota qua tuor. Heraclitus ignem . Melissus hoc quod esset infinitum dic immutabile,& fuisse semper& sore. Plato ex materia in se omnia recipiete mundum esse factum cesti a Deo sempiternum. P ythagorei numeris,& Mathematicorum initiis proficisci uolui omnia. Ex his eliget uester sapiens unum aliquem credo quem sequatur,ceteri tot uiri S tanti repus diati ab eo condemnatii discedent. Quamcunque uero sententiam probauerit,eam sic animo compreheiam habebit,ut ea quae sensibus: nee magis approbabit nunc lucere,quam quoniam Stoicus est,hunc mundum esse sapientem, habere metem,quae & se Sc ipsum fabricata sit,& omnia moderetur. moueat,
regat. Erit persuasum etiam solem,lunam,stellas omnes,terram, mare, deos
esse,quod quaedam animalis intelligetia per omnia ea permeet 8c transeat: fore tame aliquando,ut omnis hic mundus ardore deflagret. Sint ista vera. Vi
des enim iam me fateri aliquid esse ueri,comprehedi ea tame & percipi nego.Quum
44쪽
I V C V L L V SQuum enim tuus iste Stoicus sapies syllabatim tibi ista dixerit, ueniet illud
flumen orationis aureum fundens Aristoteles,qui illum desipere dicat. Neq; enim ortum esse unquam mundum,quod nulla fuerit nouocosilio inito tam praeclari operis incoeptio: Sc ita ee eum undiq3 aptum,ut nulla uis talos que at motus mutationem* moliri,nulla senectus diuturnitate temporum existere, ut hic ornatus unquam dilapsus occidat.Tibi hoc repudiare,illud autem superius,sicut caput & famam tuam defendere necesse erit,mihi ne ut dubiisi quidem relinquatur: ut omittam leuitatem temere assentietiu, quati libertas
ista aestimanda est, non mihi necesse esse quod tibi est Cur Deus omnia nostri causa quum faceret,sic enim uultis,tantam uim natricum viperarum secerit,cur mortisera tam multa perniciosa terra mari* disperserit c Negatishςc tam polite tam subtiliter estici potuisse sine diuina aliqua solertia,cuius quidem uos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumq3 persectiosnem,ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculoru fabriscator suisse uideatur. Negas sine deo posse adu, ecce tibi e trasuerso Lampsacenus Strato,qui det isti deo immunitatem magni quidem muneris. Sed quusacerdotes deorum uacationem habeant,quanto est aequius habere ipsos desoscNegat opera deorum se uti ad fabricandum mundum. auarcuno sint docet omnia effecta esse natura,nec ut ille qui asperis Sc leuibus, dic hamatis unocinatisq3 corporibus concreta haec esse dicat mteriecto inani, somnia censet haec esse Democriti non docentis, sed optantis. Ipse aute singuIas mundi partes persequens, quidquid aut sit aut fiat, naturalibus fieri aut factum esse do cet ponderibus S motibus: sic ille S deum opere magno liberat,& me timore. Quis enim potest c quum existimet curari se a deo9non 8c dies Sc noctes diuinum nume horrere & si quid aduersi acciderit quod cui non accidit Iextimescere, ne id iure euenerit Nec Stratoni tame assentior, neque uero tio
hi modo hoc, modo illud probabilius uidetur. Latet ista omnia Luculle crassis occultata 8c circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingenii tanta sit,
quae penetrare in coelum,terram intrare possit. Corpora nostra no nouimus,
qui sint situs partium,quam uim quaeq; pars habeat ignoramus. I tam medioci ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut uiderentur, nec eo tamen
aiunt Empiricis notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta S detecta muolentur. Sed ecquid nos et Eodem modo rerum naturas persecare,aperire,diuidere possumus, ut uideamus terra penitus ne defixa sit,& quasi radicibus su is haereat,an media pendeat. Habitari ait Xenophanes in luna,eam cp esse terram multarum urbium Sc montium.Portenta uidentur: sed tame nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere,neq; ego. None etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae,qui aduersis uestigris stent cotra nostra uestigia, quos Antipodas uocatis Cur mihi magis suscensetis qui ista non ast Pernor,quam eis qui quum audiunt desipere uos arbitranture Nicetas Syracusius,ut ait Theophrastus,coelum, lem,lunam, stellas, supera denit om
nia stare censet,ne. praeter terram rem ullam in mundo moueri: quae quum circum axem se summa celeritate conuertat& torqueat,eadem estici omnia.
quasi stante terra coeIum moueretur. Atq; hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur,sed paulo obscurius. Quid tu Epicurezloquere,pust
45쪽
tas solem esse tantulu-Egone uobis quidem tantum,sed SI uos ab illo Irris demini,& ipsi illum uicissiim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates,lis her Aristo Chius,qui nihil istorum sciri putat posse. Sed redeo ad animum
8c corpus. Satis ne tandem ea nota sunt nobis,quae neruorum natura sit, quae
uenaruzTenemus ne quid animus sit,ubi sit, denim sit ne,aut ut Dicaearcho uisum est,ne sit quidem ullus Si est,tres ne partes habeat,ut Platoni placuit, rationis,irae,cupiditatis, an simplex unus sit Si simplex, utrum sit ignis an anima,an sanguis,an ut Xenocrates mens nullo corpore,quod intelligi quao Ie sit uix potest:& quidquid est,mortale sit an aeternum Nam in utra Φ parte multa dicuntur. Horum aliquid uestro sapienti certum uidetur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit. I ta sunt in plerisq3 cotrariarum
rationum paria momenta.Sin agis uerecundius,& me accusas, no quo d tuis
rationibus no assentiar, sed quod nullis uincam animum,cuiq3 assentiar deo ligam: quem potissimumcquemc Democritu Semper enim ut scitis studiossus nobilitatis fuit. Urgebor iam omnium uestrum conuicio. Tu ne aut Ina ne quidquam putes esse,quum ita completa 8c coserta sint omnia ut et quod movebitur corporu cedat, Sc qua quido cesserit,aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas,e quibus quidquid effciatur,illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram Et quum in uno mundo oronatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis , supra infra, dextra sinistra, ante post.alios dissimiles,alios eiusdem modi mundos esse,& ut nos nunc sumus ad Baulos Puteolosmuideamus, sic innumerabiles paribus in locis esse etiadem nominibus,honoribus, rebus gestis,ingenijs,formis,aetatibus, eisde de rebus disputantes: S si nuc aut si etiam dormientes aliquid animo uidere Diodeamur,imagines extrinsecus in animos nostros per corpus irrumpere et Tu uero ista ne asciueris,neue fueris commetitiis rebus assensus. Nihil sentiore est melius,quam tam praua sentire. Non ergo id agitur, ut aliquid assensu meo comprobem : quae tu uide ne impudenter etiam postules no solum arroganter,presertim quum ista tua mihi ne probabilia quidem uideantur. Nec enim diuinationem,quam probatis,ullam esse arbitror: fatum p illud etiam,
quo omnia contineri dicitis,cotemno: ne exaedificatum quidem hunc mu no
dum diuino consilio existimo atque haud scio an ita sit. Sed quum rapior in inuidiam,licet ne per uos nescire quod nescior An Stoicis ipsis inter se discoptare cum his non licebit Zenoni S reliquis sere Stoicis aether uidet sumomus Deus mente praeditus qua omnia regantur. Cleanthes qui quasi malost . rum est gentium Stoicus Zenonis auditor, Solem dominari,& rerum potiori putat. Ita cogimur dissensione sapientum dominum nostrum ignorare: quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudo C ipo Ria enim hic radiatus me intueri uidetur9 admonet, ut crebro faciam mentioonem sui. Vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda, hinc me quasi malis architectis,mensurae uestrae nego hoc permensi resertis. Ergo credere duobium est uter nostrum sit cleuiter ut dicamJ uerecundior,nec tam c istas quς'stiones Phy ficorum exterminandas puto. Est enim animorum ingenioru cynaturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatiosti naturae. Erist, gimur,latiores fieri videmur, humana despicimus: cogitantes supera atque
46쪽
: LVCVLLVS 43ecelestia iri nostra ut exigua dc minima contemnimus. Indagatio ipsa rerucum maximarum,tum etiam occultislsimarum habet oblectationem. Si uero aliquid occurret quod uerisimile uideatur, humanissima completur animus Doluptate. Quaeret igitur haec & uester sapiens, S hic noster: sed uester ut as, sentiatur,credat,affirmet. noster,ut vereatur temere opinari, praeclareq3 agi secum putet,si in eiusmodi rebus uerisimile quod sit inuenerit. Veniamus nue ad bonorum malorum P notionem,& paululum ante dicendum est,non mio hi uidentur considerare quum Physici,ista ualde adfirmant,earum etiam reorum auctoritatem,si quae illustriores uideantur,amittere. Non enim magis assentiuntur,nec approbant lucere nunc quam quum cornix cecinerit, tum alio
quid eam aut iubere,aut uetare: nec magis affirmabunt signum illud si erunt sex mensi pedumJesse, quam solem que metiri non possiunt,plus quam duo deuiginti partibus maiorem esse u terram. Ex quo illa conclusio nascitur, Si sol quatus sit percipi no potest,'qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis approbasiis eas res no percipit. Magnitudo autem solis percipi nopotest. Qui igitur id approbat quasi percipiat,nullam rem percipit. Responderint posse percipi quantus sol sir,non repugnabo,dummodo eodem pacto cetera percipi comprehendit dicant. Nec enim possunt dicere aliud alio magis minus ue comprehendi,quoniam omnium rerum una est definitio com
prehendendi. Sed quod coeperam,quid habemus in rebus bonis, Sc malis explorati Nempe fines csistituendi sunt,ad quos bonorum malore sumo ma reseratur. Qua de re est igitur inter summos uiros maior dissensio'c Et odimitto illa quae relicta iam uidentur,& Herillum,qui incognitione S scientia summum bonum ponit. Qui quum Zenonis auditor esset,uides quatum ab eo dissenserit: S quam non multum a Platone Megarici,quorum fuit nobiolis disciplina:cuius,ut scriptum uideo,princeps Xenophanes,quem donoominaui,deinde eum sequuti Parmenides,&Zeno. Ita in ab his Eretriaci philosophi nominabantur. Post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo iidem illi Megarici dicti,qui id bonum solum esse dicebant, quod esset unum re simile Sc idem semper. Hi quoq; multa a Platone: a Menedemo aut,quod is Eretrias fuit, Eretriaci appellati. Quorum omne bonum in mente posis
eum,S mentis acie,qua uerum cerneretur. Illis similia, sed opinor explicata uberius 8c ornatius. Hos si contemnimus,etiam abiectos putamus illos, cerθte minus despicere debemus Aristonem,qui quum Zenonis fuisset auditor, reprobauit ea quae ille uerbis, Nihil esse bonum, nisi uirtutem : nec malum, nisi quod uirtuti esset contrarium. In medisssea momenta quae Zeno uoluit, nulla esse cessiit. Huic summum bonum est,in his rebus neutram in parte moueri, quae αδι poeta. ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem Do
Pientem, quae α παθη nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus,
haec uideamus, quae nunc diu multum defensa sunt. At a uoluptatem fionem esse uoluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici. Post Epicurus, cuius est disiciplina nunc notior, nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa uoluptate consentiens. Voluptatem autem & honeststatem finem esse Callipho censuit: uacare omni molestia Hieronymus: hoc idem cum honestate Diodorus. Ambo hi Peripatetici. Honeste autem uiuestre fruente rebus his,quas primas homini natura cociliet,& uetus Academia
47쪽
4' Μ. T. CICERONI scensust,ut Indicat scripta Polemonis,quae Antiochus Τbat maxIme,& Ariststoteles eiusq; amici nunc proxime uidentur accedere, I ntroducebat etia Carneades,non quo probaret,sed ut opponeret Stoicis,summum bonum ee sevi his rebus,quas primas natura conciliauisset. Honestum autem quod duca. tur a conciliatione naturae,Zeno statuit finem esse honorum,qui inuentor et
princeps Stoicorum fuit. Iam illud perspicuum est omnibus,his finibus boonorum,quos exposui,malorum fines esse cotrarios. Ad uos nuc refero quem
sequar: modo ne quis illud tam ineruditum absurdum. respondeat, quemolibet,modo aliquem. Nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos, licet laee omitto per ipsum Aristotele meo iudicio in Philosophia prope sin gularem : per ipsum Antiochum,qui appellabatur Academicus: erat adem, si perpaidia mutauisset,germanissimus Stoicis. Erit igitur res iam indiscrimine. Nam aut Stoicus constituatur sapiens,aut ueteris Academiae, utrunq; nopotest. E st enim inter eos non de terminis,sed de tota possesBone contentio. Nam omnis ratio uitae definitione summi boni continetur: de qua qui dissi. dent de omni uitae ratione dissident. Non potest igitur utero sapies ee, quoφniam tantopere dissentiunt,sed alter. Si Polemoneus peccat Stoicus rei falsae assentiens,num quidem nihil dicitis a sapiente tam alienum essecsin uera sunt Zenonis eadem inueteres Academicos Peripateticos dicenda. Hic igitur neutri assentiens si nunquam,uterest prudentiorriniid quum ipse Antio. chus dissentit quibusdam in rebus ab his quos amat Stoicis et Nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti: Placet Stoicis omnia peccata ec paria, at hoc Antiocho uehementissime displicet: liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide,inquit,statue aliquando quid libet, quidet quae dicuntur quidem et acuta mihi uidentur in utranq3 partem S paria: no/ne caueam ne scelus faciam Scelus enim dicebas esse Luculle dogma prodeo re. Contineo igitur me ne incognito assentiar, quod mihi tecum est dogma commune. Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una uirtute posita bea, tam uitam putat. Quid Antiochus Et iam,inquit,beatam, sed non beatissiomam.Deus ille qui nihil censuit deesse uirtuti,homuncio hic qui multa putat praeter uirtutem homini partim clara esse, partim necessaria. Sed ille uereor ne uirtuti plus tribuat,quam natura patiatur, presertim Theophrasto muI ta diserte copiosech dicente. Et hic metuo ne uix sibi constet,qui quum dicat esse quaedam & corporis S fortunae mala,tamen eum qui in his omnibus sit,heatum fore censet,si sapiens sit. Distrahor,tum hoc mihi probabilius. tum illud uidetur:& tamen nisi alterutrum sit,uirtutem iacere plane puto . Verum in his discrepant . quid illud in quibus consentiunt et num pro ueris probare possumus sapientis animum nunquam,nec cupiditate moueri, nec laetitia esiserric Age haec probabilia sane sint,num etiam illa,nunquam timere, nunquadolere Sapiens ne non timeat,nec si patria deleatur non doleat,satis durum, Sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in honis. Tibi ueoro Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpituo dinem multa mala uidentur: quae& uenientia metuat sapiens necesse est,&Denisse doleat. Sed quaero quando ista suerint ab Academia uetere decreta, ut animum sapientis commoueri 8c conturbari negarent Mediocritates illi probabat,& in omni permotione naturalem uolebant esse quenda modum,
48쪽
Legimus omnes Cratoris ueteris Academici de luctu:est enim no magnus, uerum aureolus,& ut Tuberoni Panaetius praecipit, ad uerbum ediscedus lio hellus. Atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas: metum,cauendi causa: misericordiam aegritudine* cIementis: ipsam iracundiam,sortitudinis quasi cotem esse dicebant: recte, secusne,alias uiderimus:atrocitas quidem ista tua quomodo in uetere Academio am irruperit nescio. Illa uero ferre non possum,non quo mihi displiceat. Sutenim Socratica plera in mirabilia,Stoicorum quae παραδέα nominatur. Sed
ubi Xenocrates ubi Aristoteles ista tetigitethos enim quasi eosdem esse uuistis. Illi unquam dicerent sapietes solos Reges, los diuites, solos formososroia quae ubit essent sapientis esse,neminem Consulem, Praetorem, Imperaotorem,nescio an ne U.uirum quidem quequam,nisi sapientem. Postremo solum ciuem,solum liberum,insipietes omnes peregrinos,exules,seruos,suri
sos: deniq; scripta Lycurgi, Solonis, XII .tabulas nostras non esse leges, ne Urbeis deni aut ciuitateis,nisi quae essent sapietium. Haec tibi Luculle, si es assensus Antiocho familiari tuo,tam sunt defendeda si moenia: mihi aute homo modo tantum quantum uidebitur. Legi apud Clitomachum, quum Caroneades 8c Stoicus Diogenes ad Senatum in capitolio starent, Aulum Albis num qui tum P. Scipione,& M. Marcello Coss. Praetor esset Jeum, a cum auo tuo Luculle Cosul fuit,doctum sane hominem,ut indicat ipsius historia
scripta graece,iocantem dixisse Carneadi, Ego tibi Carneade Praetor ee non Dideor,quia sapies non sum: nec haec urbs, nec in ea ciuitas. Tum ille, Huic Stoico non uideris. Aristoteles aut Xenocrates,quos Antiochus sequi uolesthat,non dubitauisset quin dc Praetor ille esset, SI Roma urbs,& eam ciuiolas incoleret. Sed ille noster est plane,ut supra dixi,S toicus perpauca balbustriens : uos autem mihi ueremini ne labar ad opinionem,& aliquid adsciscam, comprobem incognitum,quod minime uultis . auid consili j datis Testatur saepe Chry sippus tris solas esse sententias, quae defendi posssint de finibus
honorum:circucidit&utat multitudinem . Aut enim honestatem esse finem,aut uoluptatem,aut utru . Nam qui summum bonum dicant id esse. si vacemus omni molestia,eos inuidiosum nome uoluptatis fugere,sed in uist cinitate uersari: quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniuno gerent,nec multo secus eos,qui ad honestatem prima naturae commoda adiugerent. Ita tris relinquit sentetias quas putet probabiliter posse desendi. Sit sane ita,quaquam a Polemonis,& Peripateticorum,& Antiochi finibus nofacile diuellor,nec quidquam habeo adhuc probabilius, ueruntamen uideo quam suauiter uoluptas sensibus nostris blandiatur,laboro ut assentiar Epio curo aut Aristippo. Reuocat uirtus uel potius reprehendit manu,pecudum illos motus esse dicit,homine iungit Deo. Possum esse medius,ut quonia Ariostippus,quasi animum nullum habeamus, corpus solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes,animum solum complectitur, ut Calliphontem seoquar,cuius quide sententiam Carneades ita studiose defensitabat,ut eam probare etiam uideretur,cla Clitomachus assirmabat,nu quam se intelligere po
tuisse quid Carneadi probaretur. Sed si ipsum finem uelim sequi, nonne ipsa ueritas,& grauis & recta ratio mihi obuersetur Tu quum honestas in uoluptate contenenda consistat,honestatem cum uoluptate,tana holem cu belua
49쪽
i copulabis Unurn agitur Par quod depugnet reliquum est,uoIuptas cum ho nestate,de quo Chrysippo fuit quantu ego sentio,non magna contentio. AIteru si sequare,multa ruunt,et maxime comunitas cum hominu genere,charixitas,amicitia iustitia,reliquae uirtutes,quaru esse nulla potest,nisi erit gratuita. Nam qus uoluptate quasi mercede aliqua ad officium impellitur,ea no est Nirtus, sed fallax imitatio,simulatioq; uirtutis. Audi contra illos, qui nomen honestatis a se ne intelligi quidem dicant:nisi sorte quod gloriosum sit in uulgus,id honestum uelimus dicere: sontem omnium bonoRr in corpore ee: haenormam,hanc regulam,hac Praescriptionem esse naturae.a qua qui aberrauisset,eu nunqua quid in uita sequeretur habiturum. Nihil igitur me putatis hse& alia innumerabilia quum audiam moueri:Tam moueor a tu LuculIe, nec me minus hominem Q te Putaueris.Tantum interest,qu8d tu quum es comotus acquiescis, assentiris,aPProbas,uerum illud certum,comprehensum, peroceptum,ratu, firmum,fixum suisse uis,deq; eo nulla ratione,neq; pelli, neque moueri potes. Ego nihil eiusmodi esse arbitror,cui si assensus sim, non assen tiar saepe false,quoniam uera a falsis nullo discrimine separantur, presertim quum iudicia ista dialecticae nulla sint. Venio enim iam ad tertiam parte phiolosophiae. Aliud iudicium Protagorae est,qui putet id cuiq3 uerum esse quod cui uideatur. Aliud Cyrenaicorum,qui praeter permotiones intimas nihil putant esse iudicii. Aliud Epicuri,qui omne iudicium in sensibus,& in rerum notitiis,& in uoluptate constituit. Plato autem omne iudicium ueritatis, ueoritatem cy ipsam abductam ab opinionibus,& a sensibus cogitationis ipsius 8c mentis esse uoluit.Nuquid horum probat noster Antiochus Ille uero ne
maioru quidem suorum. Ubi enim aut Xenocratem sequitur,cuius Iibri sunt de ratione loquendi multi,dc multum probati aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius,nihil politiusta Chrysippo pedem nunqua. Qui ergo Academici appellamur,an abutimur gloria nominis et Aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident In hoc ipso quod in elementis Dialecstici do. cent,quomodo iudicare oporteat veru falsumne sit,si quid ita connexum est ut hoc: si dies est, lucet,quanta contentio estet Aliter Diodoro,aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid cum Cleathe doctore suo,quam multis rebus Chrysippus dissidet: id duo uel principes Dialecsticorum Antipater 8c Archidemus opinosissimi homines,nonne multis in rebus dissentiui: Quid me igitur Luculle in inuidia,& tanu in concionem uocaszEt quidem ut seditiosi Tribuni solent,occludi tabernas iubest Quo enim spectat illud, quu arotificia tolli quereris a nobis,nisi ut opifices concitetur Qui si undi omnes conuenerint,facile cotra uos incitabuntur. Expromam primu illa inuidiosa, quod eos omnes qui in concione stabunt exules,seruos,insanos esse dicatis: deinde ad illa uenia,quae ia non ad multitudine,sed ad uosmetipsos a adestis pertinent. Negat enim uos Zeno,negat Antiochus scire quida. inuomodo inquies Nos enim defendimus et insipientem multa comprehendere. At scire negatis quea rem uIla nisi sapiente.Et hoc quidem Zeno gestu coficiebat. Nam quu extensis digitis aduersam manu ostenderat, Visum inquiebat,huoiusmodi est. Deinde quu paulum digitos contraxerat, Assensus huiusmodi. Tum quum plane copresserat,pugnui fecerat,coprehesione illa ee dicebat. Qua ex similitudine etia nome ei rei,quod ante no fuerat rum se imposuit. um
50쪽
auum autem laeuam manu admouerat,& illum pugnum arcte uehemeter, compresserat scientiam talem esse dicebar,cuius compotem nisi sapiente este neminem: sed qui sapiens sit,aut suerit,ne ipsi quidem solet dicere. Ita tu nuc Catule lucere nescis,nec tu Hortensi in tua uilla nos esse. Num minus haec ino Didiose dicunturi nec tamen nimis elegante illa subtilius. Sed quo modo tu, si comprehedi nihil posset,artificia cocidere dicebas,nec mihi dabas id quod probabile esset,satis magnam uim habere ad artes: sic ego nunc tibi resero artem sine scientia esse no posse. An pateretur hoc Zeuxis,aut Phidias aut Polycletus,nihil se scire,quum in his esset tanta solertia Quod si eos docuisset Jiquis quam uim habere diceretur scienti desinerent irasci: ne nobis quide suscenserent,quum didicissent id tollere nos quod nusqua esset, quod autem satis esset,ipsis relinquere. Quam ratione maiorum etiam coprobat diligenotia.qui primum iurare ex sui animi sententia queri P uoluerunt. Deinde ita reoneri, si sciens falleret, quod inscientia multa uersiaretur in uita . Tum qui testimonium diceret, ut arbitrari se diceret, etiam quod ipse uidisset: quaeq; iurati iudices cognouissent, ut ea non ut esse facta sed ut uideri pro. . nunciarentur. Verum quoniam non solum nauta signiRcat, sed etiam Fas Donius ipse insusurrat nauigandi nobis Luculle tempus esse,& quoniam sa/tis multa dixi,est mihi peroradum. Posthac tame quum haec quEremus, poti .us dedissensionibus tantis summoru uirorum disseramus: de obscuritate nasttura dess errore tot philosophorum,qui de bonis cotrar as* rebus tantopere discrepant: ut quum plus uno uerum ee no possit,iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas,si de oculorum sensuum cy reliquoru mendaciis S de Q. Tite,aut pseudomeno,quas Plagas ipsi cotra se Stoici texuerunt. Tum Lucullus. Non moleste,inquit,sero nos haec contulisse. Saepius enim cogredientes nos,8c maxime in Tusculanis nostris,siquae uidebuntur requiremus. Optime inqua sed quid Catulus sentit Quid Hortensiuset Tum Catulus. Egone inquit ad patris reuoluor sentetiam,quam quidem ille Carneadeam ee dicebat,ut percipi nihil putem posse,assensurum autem non percepto,id est opinaturum sapientem existime,sed ita ut si intelligat se opinari,sciati nihil esse quod coprehendi & percipi possit,per taeo illa olum reru coprobas . : illi alteri sententis,nihil esse quod percipi possit,uehemeter assentior. Habeo inquam sentetiam tuam,nec eam admodu asper inor. Sed quid tibi tandem uidetur Hortensiet Tum iis Ieridens, tollendum. Teneo te inquam: Nam i ista Academiae est propria sentetia. Ita ser νmone confecto Catulus remansit, nos ad nauiculas nostras id escendimus.