장음표시 사용
191쪽
mihi interim curae erit. Archangelus suis valde placet, ita eoque tuam veterem benevolentiam in nos agnosco , pr hoque tuum iudicium. Vale. Burdigalae, quarto Idus Ianuarii.
MItto ad te quindecim nummos aureos: quos siωmul atque acceperis, isthinc velim expedias doctum aliquem hominem , qui secundum ordinem recte instituat. A te vehementer peto, ut in eo ostendas, quanti me statumque gymnasii Aquitanici facias. Res val de urget , eoque magis ad tuam fidem & diligentiam coniugio. Puto te lain tenere, quantopere hac in re celeritate opus sit. Quare rem tibi commendo a quae ita posita est in tua diligentia , ut me possis quamprimum maxima hac sollicitudine liberare. Fratris tui studia mihi curae sunt. Vale. Pridie Calendas Februarii.
MItto litteras ad procuratorem nostrum, & advoca tum Lanam . de rebus meis. Has mea caus-M , Velim , ad eos perserendas cures. Secundus gramin smaticus nondum ad nos pervenit. Frater tuus est egregia indole, & natura permodesta. Huic ipsi tua caussa lmea officia detulit neque umquam deero in iis rebus, i in quibus meum studium desiderari poterit. Versatur nunc in quarto ordine & magno cum fructu, quantum ego
st Laelin advocatm Burdigalensu.
192쪽
ego ex illius themate perspicere potui. Itaque scito milii Hagnain spem esse de tui fratris studiis, quae ego mea cura iuvabo diligentissime. Vale. Burdigalae, tertio NUnas Februarii.
N Ihil habeo, quia ad te scribam hoc tempore, quo
a te tuas litteras & secundum grammaticum e spe sto : verum tabellarii occasio me impulit , ut te rorem per litteras, quod tibi curae esse non dubito , & antea per advocatum Lanam a te vehementer contendi, ut per otium scilicct isthic inquiras, quos possis ad Calendas Octobris ad nos mittere. Multum in eo tua fides ac diligentia rationes nostras iuvabunt. Vale. Ex
gymmasio Aquitanico , septimo Idus Februarii.
Privenit ad nos, Ramasarias & modestiae & littera urum nomine gratissimus. Quae res facit, ut quoties illum ac alios , quos ad me misisti, intueor , toties de tua virtute, deque tuis in me atque gymnasium Aquitanicum meritis cogitem. Ac ut in re aliqua ostendam , quantum me tibi debere sentiam , fratrem tuum in numerum convictorum post pascha reseram , .ut ego tua caussa illum 8c re & consilio iuvem. Denique me totum tibi ac tuis debere fateor : quod ego tibi non tam verbis , quam re ipsa praestabo. A te vehementer peto , ut meae litterae. procuratori nostro ac Lanae reddantur. Vale. Burdigalae , Calendis Aprilis.
193쪽
EPISTOLA XXXV. . ,VOD a te per litteras petii , ut ad hos ante Ca tendas Octobris praeceptores mitteres, id ego nunc a
te vehementer etiam atque etiam peto: ut meis litateris admonitus , de ea re cogites interea: omniaque mea& gymnasii caussa facias. Qua in re illud esscias u lim , ut sine grandi stipendio per te honestos praeceptores obtineamus. Enecat me , crede mihi, stipendi rum magnitudo. Quod nisi tua prudentia ac diligentia singulari effectum sit, ut mediocri tolerabilique stipendio apud me praeceptores doceant, neceSSe est oneri succumbam, praesertim quum multis incommodis fia. Eius ac debilitatus, vix dum respirare possim . . Quare, mi Tastae , hanc in rem incumbe , hoc essice, hoc mu hi praesta , ut ego sine laetiira rerum mearum possim gymnasio consulere. Multi isthic latitant viri boni & do cti. Hos tu tua prudentia ad gymnasium hoc protrahe. Multi novarum rerum sunt cupidi, & novarum regio. num cupiditate tenentur: sic igitur, ut tua oratione a. ducti hoc gymnasium ament. Hanc rationem si adhibeas , litteras ac Patriam ornabis , meque recreabis defessum. Atque ut tecum aperte loquar , primum opus est dialectico , qui Aristotelem potissimum teneat , &humaniorum litterarum non sit ignarus. Hunc velim antea moneas de ossicii ratione, ut sacro intersit & tri. clinio , suaque praesentia iuventutem contineat e quod etsi ego facto , tamen dialectici partes sunt, anno pririmo iuventuti praeesse : quod isthic Lutetiae dialecti .ci omnes iaciunt. Hoc in eam sententiam dico , ne hic solutum se legibus putet, quem ad nos mittes. Ate Praeterea peto primum aliquem grammaticum , qui Pria Diuiti su by Coral
194쪽
primum ordinem honeste ac docte ducati Nosti, quem hominem hic in prima classe requiramus , exercitatum scilicet in iaciendo carmine. & edendis fabulis. Huic &dialectico par conditio esse debet triginta coronatorum equamquam primus grammaticus maiori conditione vi deatur dignus. Verum hoc tuae prudentiae fuerit: unum tamen hoc videto , ne conditio sit quadraginta coron iis maior. Ramasaeus est sane dignus primo ordinet sed quoniam primis ordinibus prospectum esse debet dia igenter propter ordinum vicinitatem & contentionem; existimo e republica esse , ut suum locum Scotus t neat , & primo ordini praeficiatur vir aliquis insignidoistrina praeditus. Magna peto r sed maiora essicit tua prudentia cum diligentia coniuncta. Praeter hos vellem duos mediocris do strinae homines , qui mediocres ordines ducerent plausibiliter. Quod ut a te fiat , excutere debes gymnasia, in quibus sunt iuvenes honesti &docti , qui iacile ad conditionem viginti coronatorum tua admonitione pertrahi possint. Denique res meas, meque ipsum tuae fidei , prudentiae, diligentiae committo. Frater tuus apud me in cubiculo Ramasaei agit,
eius caussa quum omnia fecero , numquam tamen mihi videbor minimae parti tuorum erga me meritorum
respondisse. Vale. Burdigalae , tertiodecimo Calendas Iu
Rem nostram velim tractes prudenter, ut soles omnis.
VI tibi has reddet , iuvenis est perhonestus , qui ad vos proficiscitur, ut in hoc gymnasio inchoata j isthic audiendis summis viris perficiat. Duce aliquo opus est, qui commoditates rerum, & viam, quam
195쪽
ingrediatur , commonstret. Praeter te, qui melius hoc sa-ciat , habemus neminem. In eo non solum homini tibi amicissimo , sed etiam civi tuo beneficium dabis. Quod tibi nuper per nuntium in caussa praeceptorum commendavj , rursus ita tibi commendo, ut maiori commendatione non possim. In eo mihi posita sunt omnia, ut ad me honestissimos praeceptores , & quam minimo possis stipendio , mittas. Nihil est, quod tua pruden-. ita & industia non perficias. In gymnasio Cardinalitio, Burgensis quidam docet, iuvenis , ut mihi videtur, ad nostram inventutem instituendam idoneus. Tu litteras Blondi homini reddes : ac cum eo quam primum , St. possis commode , transiges. Sed velim , primum explores , quae sit de illo hominum opinio , utque munus suum obeat. Vale. EX gymnasio Aquitanico , decimo
ΝΙhil est necesse rem meam tibi homini amicissimo
saepe commendare : quod certo sciam mea Omnia tibi esse commendatissima : sed quum . . Soroetanus ad vos iret , facere non potui , quin de caussa, quam ad meas rationes valde pertinere non dubitas, mentionem sacerem , & una hominem amicum tibi commendarem. Est, mihi crede , propter summam Virtutem , Summamque modestiam tua dignus benevolentia: qui tantum apud nos, atque adeo ipsos adolescentes valuit, ut praeceptoribus carus fuerit, & turbulentos saepe oratione sua represserit. Eum ita velim ames , ut se meo nomine a te.
- et uuin hic ae appellabat. 3c Patinensis erat. toeranus Baionensis. 2
196쪽
tuas litteras, ex quibus intelligam , qu Id
Agis de rebus meis, quas tuae fidei commisi , sit sp randum : quamquam nihil est, quod te auctore fieri po se dubitem. Quum vero tuas litteras accepero , tum demum re magis comperta & explorata , quid mihi opti mum saltu videatur , declarabo. Interea , uti valde confido . tu mihi rem isthic conficies: ut per te & mihi& gymnasis Aquitanico optime sit consultum , & quam
possis minimo. N. Liburniae emortuam scholam excitat, nobisque cladem minatur et sed hominis minas coni mno : qui quum a me impetrare non potuerit, ut apud hos esset , ad venandas muscas se convertita Satis superque fui circumventus. Non committam posthac , ut mea fide astuti homines abutantur. Quod ego eam ob caussam ad te scribo, ut magis ad sublevandam meam
sollicitudinem exciteris. Vale. Burdigalae, quinto idus I lii, I 55O.
Te Rama saeus & frater tuus salutant.
1O. GELIDA IOANNI TASTAEO S EPISTOLA xxx
omnia res non modo mea , sed publica , agatur in tua de mittendis praeceptoribus procuratione, &- tua sponte intelligis , & ego tibi per litteras de claravi: sed iacit fides tua iamdiu mihi perspecta, ut ego, deposita omni sollicitudine, in te uno secundo mDeum conquiescam. Nihi I enim suturum est in hac re tam difficile , quod tua benevolentia , certo scio , mihi non
197쪽
praestet. Vti debes tuorum amicorum etiam communium
diligentia & fide, ut id, quod cupimus , adsequamur. Quare quum tuam prudentiam in hac re perficienda explicaveris : sic ad eos diligenter adeas, qui tibi de re
honestissima , & amici , atque adeo reipublicae caussa laboranti adiumento esse possunt. Isthic est Doderius reqrum nostrarum cupidus , qui se facile tibi socium adiunget, utriusque nostrum caussa ; omnia tamen tibi tribuo , & te uno duce sum contentus , quod nihil tua fide neque certius neque gratius habeam. Vale. Quarta decimo Calendas Augusti, II O.
ΙΟ. GELIDA IOANNI TASTAEO S. . EPISTOLA XXXVII.
Soroetano hinc discedenti mandatum dederam , ut ad
me quasdam perscriptiones mitteret: quod haud dubie ille faciet , si per te reditum ad nos tabellarii inia telligat. Itaque tu illum monebis , ne uterque noStrum hac occasione eXcludatur. Negotium meum, atque adeo publicum tibi commendo : in quo non solum gymnasii Aquitanici dignitas, sed etiam salus posita est. Hoc in tuae fidei committit, teque unum nominat, ut ad tuum praesidium , tuamque humanitatem confugiat. Hoc te valde rogat, ut suae calamitatis tu rarionem habeas, quem aliquando in suo sinu humaniter continuit, & aluit. Alia multa summo cum dolore hoc gymnasium te unum spectans pronuntiat : quae ego libenter ad te scriberem , nisi tabellarius stans coram, me & litteras exspestuet. Vale.
198쪽
I IAD tuas litteras scriptas Nonis AugustI, sic habeto
Mediocres ordines intelligo tertium & quartum. Cum dialeetico nisi transegeris , Velim transigas cum Textore quodam , qui habitat in gymnasio Rhemensi. Is enim suam mihi operam per amicum quemdam detulit. Laborem in obtinendo primo grammatico, lac veluti alter Hercules exanties. Propediem ad te mittam qui quaginta coronatos. Vale. Burdigalae, quartodecimo Calendas Septembris. Vide & cura , te oro per amicitiam & caussam publicam , ut tertius & quartus homines sint plausibilas,
r er rescripsi ad ea, quae velle scire videbaris, opus mihi esse tertio & quarto grammatico , qui spectationi iuventutis nostrae satisfaciant. Dialecticum in promtu habes , Textorem quemdam , qui est in gymna'sio Rhemensi. Eius voluntate & opera uti velim. Summa est, uti intelligo, in primo grammatico contenti Ozsed quum tua fides tuaque benevolentia in mentem V niunt , magno sum animo , speroque futurum , ut Pro ximo anno gymnasium Aquitanicum per te optimos habeat iuventutis duces. Pecuniam curabo in tempore. Vale.
Burdigalae, tertiodecimo Calendas Septembris,
199쪽
MItto ad te per Blondum quinquaginta aureos III.
spanicos . quos isthic quadraginta quinque asses valere audio. Tu illis utere pro tua prudentia. Hoc unum a te contendo , ut isthinc praeceptores ad nos quamprimum extrudas , ne nobis ad Calendas Octobris in mora sint. Qui si ii sint . quos esse existimo , multum rationes nostras iuveris , & gymnasium Aquitanicum magnum tibi beneficium deliabit. Vale. Burdigalae, octavo Idus Septembris.
MEam ad te scribendi voluntatem saepe impediverunt occupationes meae , quae hoc tempore maximae sunt propter oeconomiam penus & gymnasii. Ac- cedit alia caussa , quod nihil certum haberem , quod ad te de meis praeceptoribus scriberem. Nunc Vero, re explorata & comperta , sic habeto. Mureus & Burgestus Valde probantur, non solum a iuvenibus , sed a viris dolis. Furnius propter exercitationem illam , quam est consecutus in schola Aristotelis, placet quidem suis: doetis non item , quod litteris humanioribus non sit perpolitus. Quartus vero plane friget & suis, & aliis , qui res nostras observant. Itaque infausto aliquo sidere videtur agi quartus ordo , cui nec superioribus annis, nec hoc anno per me consultum esse potuerit. Sed ut ad Furnium redeam , is venerat ad nos Montanorum spe adductus: qua excidit , quod Graecas litteras non teneat. - . qu Diuitigod by Coose
200쪽
quasi vero non satis meo ossicio fungar, nisi qui Aristo fletem docent, iidem sint Graece doctissimi. Vallem h quidem : sed fieri hoc non posse tute es optimus testis, qui mea & gymnasii caussa omnia summa facis; sed adducuntur homines exemplo: qui quum viderint Beroaldum & Saliniacum in docendo Aristotele Graece doctos , putant id perpetuum esse debere. Interim non intelligunt, quantam laeturam secerim in huiusmodi praeceptoribus, nec in promtu esse huius doctrinae praeceptores, etiamsi maxime velim. Atque ut scias, quam sit incommoda stipendiorum magnitudo , nunc Rama usde augendo stipendio mecum contendit: & Horstanum mihi proponit. Quare posthac ea nos prudentia uti necesse eSt , ut obtineamus praeceptores mediocri doctrina praeditos, quique mediocri stipendio sint contenti. Hac in re , tua industria me multum potest iuvare , si non temporia articulum exspectes, sed multo ante isthic hominum voluntatem & doctrinam explores. In gymnasio frequens iuvenum turbae frequentissimam ineunte vere exspectamus. In quo & tuos labores , & tuum in me beneficium agnosco & fateor. Vale. Tertiodecimo Calem das Ianualias , IIS .
- . PETRO PASCHALI S. EPISTOLA XLV
π meam fidem ita tibi praestare constitui, ut nulla sutura sint commoda . nullae preces, quae me ad eam violandam possint ad ducere. Est enim constantis hominis ac plane viri tueri fidem , in re praesertim h S ai ne