장음표시 사용
211쪽
Moenia pars vallant, alii non segnius' urgent: Ad murosque saces iaciunt, flammasque furentes.
At nihil his bellique minis, terreseque tanto
Esscitur : nec tela nocent. Patientia tantum i
Arcem defendat; portasque & moenia servet. Non haec arma armis , telisve . intendere contra i ta parat , murisque egressa incurrit in hostem: Sed vigilans urbis tuto munimine portas A. TNoeste dieque tenet; donec tela omnia tandem Missa manu fuerint , viresque exhauserit hostis.
Linquitur obsidio neque enim saeva arma , nec ipso Tempore traeta fames domuit) linquuntur & arces:
Atque hostis remeat patrias inglorius urbes. Non secus ac cauto postquam lustravit ovile Munitum custode furens lupus , atque rapinae Spem posuit: noli repetit nemora aspera montis, Demittitque aures , caudamque in crura reflectit. O longe ante alias praestans, Patientia , virtus,
Quis sando poterit tantis par laudibus esse 'Ipsa quidem imparabusque pares , samulumque Potenti
Adsocias domino. Per te concordia fratrum Firma coit, sociosque fides amplexa cohaeret. Demittisque animos se astris caeloque serentes. Aspera nec quemquam telis , aut voce lacessis, Si quidquam temere , contingunt qualia saepe, ore volat rapidum , volucres fundatur in auras, Ipsa sinis simplex : audes nec sistere contra:
Aut dictum simulas , ne surgant altius irae, Neu tumido servens animo violentia gliscat. Ac velut in mediis Paestana rosaria dumis Horrescunt late , rosei sed gratia floris Magna rubet laetum flagrans , reficitque videntum Lumina : sic animi praestans tolerantia fulget Lauro cincta comas , ostroque insignis & auro Tela inter media , atque hostes audete minantes.
212쪽
Quamque magis duri crudeseunt praelia belli, Tam magis haec perfert, vincitque ill aesa serendo. Ille adeo felix dicetur , eritque per urbes, Per gentes , tollens supra caput arduuS omnes. Qui te, qui placidos sequitur , penitusque ferocis Expertes Vitae mores , culpamque remittit. . iHaec Vos, o iuvenes , carissima pectora , laudis iGloria tanta manet: spes ne deludite tantas. Sed quas iampridem iunxistis laedere dextras, Et vita studioque pari , patriaque domoque,
Aeternum maneant nexae: nec temporis ulla Antiqui series olim , violentaquα Verba Vincant: quin Vester pariter crescentibus annis Crescat amor, memorique Virum celebretur ab ore.
EPITAPHIVM PER EUMDEM GELIDAM.
PER te Gallorum , vita , Budaee , manente, Gloria dost inae nomine magna suit. Per te tres linguas immensa Lutetia novita . Per te rex linguis praemia certa dedit. . ' At perdunt Gallique decus , linguaeqite patronum Morte tua. Heu multis mors cumulata malis i
213쪽
VINTUS Cicero ad Marcum fratrem de Petitionet Quamobrem illud teneto : NERVUS ATQUE ARTI 5 esse sapientis , Non irmer credere. Marcus ipse frater libro primo epistolarum ad Atticum: Vi crebro mihi vafer Esse Siculus insusurret Dicham
mus cantilenam illam suam: Nῆμ , καὶ μυημιν σε απιτεῖναρθρα ταύται τῶν Exstat eadem sententia in septimo decimo libro epitomes Polybii , & apud Ioannem Sto eum sermone tertio , ac Suidam in verbo quod exponit γρεγαρο , id est , vigila ; proque si in nonnullis codicibus etiam inveneris, & μεμ νασο pro με κνησο Doricam Siculamque esse dialectum scitor qua Epicharmum hominem Siculum cum Empedocle,
Theocrito & aliis suis civibus usum esse, verisimile est. Est autem metrum Trochaicum catalecticum :NA , καὶ ραρινασ' ἁπις Γν. αρθρα ταυτα των ς'ρπων. qualia exstant apud Stobaeum : & duo haec in secundo commentariorum Xenophontis: Tοῦν ποναν πωλουσιν παντα τ' αγαθα οι θεοs. Ω πονηρε , τά- λωριεω μη τοι σκῶρ' εχπ.
Idem metri genus hoc in Tusculana prima : Emori κ o, sed me esse mortuum nihili aestimo , ex quocumquo eiusdem Epicharmi Graeco Cicero converterit.
214쪽
ZA FRENSIS IN EXTREMA BAETICA.ANT VER PIAE, EX OFFICINA PLANTINIANA.
APUD VIDUAM ET IOANNEM MORET M.
216쪽
D. GARSIAE DE FIGUEROAPHILIPPI III. HISPANIARUM
PRINCIPIS FELICISSIMI CUBICULARIO
T VI libros edunt, quum initio statim ingenii tenuitatem tempori Sque angUStiaS eXCUSant, non legitimam, nec accipiendam eXcusationem adfi mnt: ostendant enim oportet, se & ad scribendum& ad sest andum coactos. Ego quidem iure hoc ama in alios statuto uti non recuso. Verum quanta imperium tuum mihi necessitas sit, palam est: quam me iusseris . sestinare , scis ipse: ut si cuipiam numquam ea uti excusatione licuit , mihi certe liceat. Numquam equidem ego mihi persuadere potui, eiusmodi ingenii mei fructus esse , ut vel indoctiorum Palato saperent , nedum tuo subtilissimo. Qui ergo tibi apponendos existimaremὶ quum etiam nec in more sit positum aut deceat, ut aut diis, aut principibus viris gregaria & nulla praecipua pulchritudine insignia poma offerantur. At quum noster qualiS qualis est. agellus tuus sit, quos is fructus serat, petenti non protinus tibi offerre nefarium foret. Mittimus ergo , vir illustrissime , eorum , quae imperaVeraS , partem alteram quasi gustum , dum maturescunt reliqua di nec enim tua festinatio longiorem moram passura videbatur. Sunt autem priora haec , quae tu Academicarum M. Tullii quaestionum illustrationem spectare volebas. Academica , siVe de iudicio veritatis , V a m
217쪽
inscripsimus, sere enim totam eam quaestionem absol vunt. Scio quam sis haec avide lecturus, ut illorum argumentUm explicare nCn Oporteat. Exspectet aliquis nam te id non exspectare certo scio) ut laudum tuarum partem , id enim huiusmodi epistolis solemne iam est, hic collocem. Non faciam. Nimis amgustus locus , si Vel minora tua decora , genus , dignitatem haec enim maXima minora tua sunt) commemorare velim. Atque haec quidem laus minime philosophica , & quae philosophico scripto non decore praefigatur : illa maiora & philosophica valde, pietas , virtus , fides , animi m. ignitudo , humanitas, doctrina , innumera alia. Verum tacere Sapiens monet Euripides:
Laudes honestos si viros , quodam modo Aegre ferunt , si excesseris laudis modum. Namque & interim illam non modicam laudem res ipsa loquitur , te tali genere , ea dignitate , ista aetate , hisce temporibus , in regia aula Versantem , litteras curare. Vale. Zafra , in extrema Baetica. Ad X.
Kalendas Martii, Anno M. D. XC. AC
218쪽
SAPigNT1 Ag studium gentibus omnibus satis ex antiquo in pretio habitum , nec ulla adeo barbara & ab humano officio aliena natio fuit, quae suos sapientiae pro- sessores non habuerit & laudarit. Verum enim vero non aeisque ex antiqlio apud alios & alios populos id studium claruit. Serius enim alii aliis sapientiae vacarunt. Graeci, qui praecipuam in hac te laudem vindicant, si cum Asiae ter rae incolis conferantur , pueri, quod doetrinae aetatem spectat, censendi: uti ab Aegyptio sapiente Soloni aliquando obiectum narrat in Timaeo Plato. Huius ea caussa fuisse videtur. Nam quum sapientia illa , quae humani ingenii opera & studio paratur , non nisi otiosis & in pace agent, hus, etiasque satagentibus obveniat, ac plerumque dominationem comitari, & apud illos, penes quos rerum im-Perium sit, agere, eosque colere soleat, quum & vem tri & ambitioni hoc sapientum genus in primis attendat, privatique commodi rationibus ducatur et inde enim est, utre mendaces prophetae & gentium sapientes aulas frequemtare , & circa divites regesque versari gaudeant, unde ut& muscarum examina divitum culinas compleant: I Gradicis sero tandem sapientia cum imperio pace & otio uti contisit. Cui enim ri, qui vel rei augendae, vel parando utimii, vel hostium iniuriae propulsandae intenti esse opus habeant, sapientiae otiique artibus operam dent 3 Primi ergo inter Graecos susperstitionum magistri illi, theologi ab
ipsis dicti, poetaeque, qui deorum genealosias decantarunt,
219쪽
mysteriaque & mi ininum cultum tradiderunt, sapientiae nomine celebrantur , quum hi in nulla verae sapientiae: Farte operam posuisse sint dicendi, fucate vero & pers nate illam, quae politica dicitur, coluisse videantur. I Nam religionis procuratio atque constitutio civilis gubernati nis prima praecipuaque pars habetur. Post hos ii prodierunt , qui, quod naturae rerum contemplationi impense Vacarunt, physici, i. e. naturales, nuncupantur. Inter hos
illustris, sed Socratis magisterio illustrior Anaxagoras physicorum ultimus. Nam post Socratem alia philosophandi, ratio suit. Quum enim a philosophorum maior pars philo. sophiam omnemque de sapientia tractationem in tres par. tes distribuat, id est, in τα λογιλα, τὰ φυσμα, 6 τα
quarum prima de sermone rationeque est; secunda de natura ; tertia vero de moribus, cuius membrum politica sunt, quam quartam philosophiae partem numerabant Perbpatetici: logica quidem & ethica, qui Socratem praecessere,
nec nomine tenus tractaverunt: multa ipsorum dicta & a. poplithegmata ad mores pertinentia circumferebantur; sed non quae artem redolerent, aut integram morum disciplinam conficerent: pluribus etiam rationibus & argumentationibus inter docendum & disserendum usi sunt: omnes enim homines ratione utuntur. Tamen argumentationum contexendarum & diiudicandarum ars , διαλεκτιλη postea vocata , numquam illis in mentem venerat. At Socrates non is erat, qui rem ullam sine arte occiperet, aut agere commodum duceret. Igitur quum , omissa curiosa illa n,ia turae & sublimium speculatione ac indagatione , & rati ne uti duce in agenda vita , & suos aliorumque hominum mores etarmare instituisset, earum rerum , id est, rationis morumque artes adinvenit. Certe peritissimum in iis
220쪽
disciplinis & egregium artificem evasisse illum constat. Sed quum & ipse lortasse , sicut & posteriores Academici,
την εις εκάτερα i. divulationem in utramque sartem optimum docendi genus existimaret, eoque plerumque uteretur , ac de nulla re audacter affirmaret, sed quaerere semper diceret, & nihil scire praeter hoc ea eius professione sive dissimulatione effetium est, ut ipsius diis scipuli sive sectatores & adseciae, aut eius sententiam non plane perviderent, aut pro vario cuiusque ingenio, in varias opiniones abirent, certe nemini eorum, qui Socratis sa miliaritate sunt usi, clim alio quopiam ex eodem sodali-.tio in rationalis aut moralis philosophiae traditione convemnit; sive sorte etiam id ex gloriae, praecipuique nominis ac laudis cupiditate & contentionis studio evenerit. Quippe bein naturali parte , quam non a Socrate didicerant, non minor inter ipsos discordia est. Sicut autem in hac summa concertatio περi αρχων . i. de princi is & caussis rerum semper fuit, ita deinceps in rationali περι κριτηρίου της ἁληλίαις. i. de iudicio, vel potius, si eo vocabulo uti liceat, iudieatorio eteritatis, hoc est, de instrumento, quo veritas sit diiudicanda: atque in morali περι ἁγαθῶν καὶ κα νι i. de bonorum malorumine fribus praecipuum dissidium suit. Verum non de universa philosophia , deque omnibus omnium philosophorum decretis agere est animus, nimis id longum , nec benignum opus seret. Tantum eum rivum cursim sectabimur, qui a Socrate in Academiam derivatus varia doctorum successione ad Ciceronis usque aetatem propagatus evanuit: ni forsan postea in Phau rino & Chaeronensi Plutarcho aliquando rursus ebullierit, certe non ita illustris post Ciceronem fluebat. Hanc enim Graecae eruditionis partem , sine qua Latine scriptam philosophiam intelligi non posse Varro adfirmat , iis qui Marci Tullii philosophica , Lucullum in primis , legere
aggredientur, magnum adlaturam operae pretium existimamus : pluribusque aliis antiquorum libris lumen por-