Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

nesta. Itaque quum constanti sim in te animo , mequa omnes esse intelligant: a te peto, ut tu vicissim tuam fidem mihi praestes. Non dubito, quin multa te a data fide avocent: sed tu teipsum intuere , & vide , quid te deceat, cui promiseris , quos sermones inter nos habue rimus. Cogita de fide tua, tuaque constantia, quam mihi tibi obstrict o , virtutique debes: ac plane intelliges, nihilmse ,. quod te commovere debeat. Primum honeste vive mus , deinde si commoda reique dignitatem spectcs, mnia hic habes superiora. Quare non meam constantiam desiderare non possis , ne committas , ut quisquam de tua te deducat. Ego enim ita te amo, ita me ad tua Commoda exponere proposui, ut tu nulla ratione me tibi

obstrictum deserere nec possis, nec debeas. Vale, Pascha lis. Burdigalae , XI. Maii.

IO. GELIDA IOANNI TMTAEO SEPISTOLA XLm.

FVrnius senatus iudicio suum Iocum retineti de quo nonnulli ex illius discipulis seditiosi ac turbule ii deiicere vehementer contenderant. ViX credas , quantum nobis suerit laborandum in propulsanda istorum iniuriar quod senatui querella propter aetatem iam grandioiarem non iniusta videretur et nos vero morbus domi d tineret , ne ius caussae coram poSSemus eXponere. Verum

exstinium est incendium seditiosorum. & nos tranquil- Iitate otioque fruimur litterarum , Iion sine frequenti tua enum concursu. Burgestum designavi dialecticum r eiu que loco, qui doceat tertium ordinem, habiturus sum h minem bene doetiam , qui suam operam mihi detulit. Ita que ego te isto labore in mittendis praeceptoribus hoc anno Iiberabo: & ego minori sumtu gymnasii rationibus conrisaeam. Vale. Burdigalae, sexto Idus Iulii, Iss I.

202쪽

GELIDA TASTAEO S. EPISTOLA ALIV .

NXspellabam tuas litteras cupide, atque eo magis, quod iamdiu ad me nihil de rebus tuis perferebatur. Sed scilicet tabellarius sestinabat, & tibi occupato scribendi otium non erat. Sed si me amas, nunc ad me per ' Her-Vaeum familiarem nostrum scribes. Is tibi omnia nuntiabit , quae hic gerantur , ut nihil praeterea in meis litteris sit requirendum. Sed ego , ut res vestras intelligam , non tam reditum Hervaei, quam tuas litteras exspecto. Vale. Burdigalae, pridie Calendas Septembris, I 55 I.

CAlendae oetobris me monent, ut tecum de tuo reditu agam : utque per litteras te rogem, ut quamprimum nostro tui desiderio satisfacias. Voluissem equidem , ut statueram , isthuc proficisci, & coram tecum de die ipso tui reditus colloqui; sed me ita gymnasium retinet, ut neque mei , neque otii meminerim. Quare, ut spero, meam excusationem accipies: dc ad nos cum tuis Montanis Primo quoque tempore redibis. Venies, mihi crede, exsperctatus propter & tuam doctrinam & virtutem singularem. Sunt tibi parata cubiculia, de quibus tecum transegi. Tuum auditorium erit frequentissimum. Denique fausta omnia& laeta hoc anno speramus, quae superioris anni infelicistatem corrigent. Tuo Flandro dixi, me Listurum tua caussa , quod possem. Lansactus nihil mihi numeravit: sed quotidie sum in spe accipiendae pecuniae. Quam simulatinque accepero, tu, quod tuum est, auseres. Nondum Ro- hase

I n. Hemaeus Paridensis, qui Batistatae adhue docet.

203쪽

hardus rediit: verum reliqui praeceptores crastino die ad praelectiones 4uas se reserens Odae res me In et, ut te rursus rogem de tuo ad nos reditu. Vale. Ex gymnasio Aquitanico , pridie Calendas Octobris. . .

' GELIDA IOANNI TASTAEO S. EPISTOLA MUL

O Vantum ex meis rebus possum intelligere, arbitror fore, ut duorum praeceptorum opera egeam ad C - lendas Octobris: quorum unus tertium ordinem. alter secundum resiste instituat. Sed quum secundum dico, a te primum intelligi volo : quod inter eorum ordinum praeceptores nihil interesse Velim. Quod eo ad te scribo hoc tempore, ut multo ante Possis meae petitioni, rebusque meis consulere, quibus tu superioribus annis coli. suluisti, praesertim quum is sis , cui uni ex omnibus plurimum tribuam in rebus meis traiactandis propter fide in tuam singularem, & perspectam in me ac gymnasium nostrum benevolentiam. Quare , si me umquam in caussa praeceptorum iuvisti, 'nunc velim ostendas, quanti me facias, pristinumque illud tuum in hac re studium decla res , idque eo magis , quod iuvenes nostri mirabili quaiadam liberalitate in suos doctores sunt inflammati. Scripside hac ipsa re ad Blondum , cum quo postquam fueris colloquutus, velim ad me per tabellarium diligenter litteras de rebus omnibus , quae ad me pertinent, scriptas

204쪽

GELIDA IOANNI TASTAEO S.: EPISTOLA XLVII.

DI tuas litteras exspecto; tamen rationibus meis sub ductis, existimavi ad te scribi oportere , quid tandem in rebus meis habeam. constitutum. Scripsi ad te antea de quarto praeceptore: nunc intelligo, me eo sum tu, te vero labore in piaeceptore eo inquirendo, Posse carere. Reliquum est igitur, ut in primi ordinis & tertii praeceptoribus eligendis tuam operam Ponas , atque eam, quam ego de te in summo rerum mearum tempore e specto. De stipendio primi statui, quod mihi videbatur honestissimum. De tertio vero tu ipse praefinies. In eo res est, ut uterque is sit, qui iuventutem delectet dilugentia & doctrina. Nihil est necesse pluribus verbis uti, ne videar tuae diligentiae dissidere. Hoc tamen unum scito, meas rationes ex te uno pendere. Vale. Septimo Calendas Augusti,

IOANNES GELIDA ROCHARDO S. EPISTOLA XL V.

Petam. Sunt quidem isthic Tacitus &Blondus, quibus haec mea sollicitudo curae est : sed ego te, mi Roharde, quum tuam virtutem singularem , tuamque fidem in rebus meis considero , praeterire silentio non possum. Nam si quis sit isthic, qui meam caussam tueatur, tu sane illi, certo scio , non concedis : fierique iniuriam nostrae amicitiae puto, si te aliis in procurandis gymnasii Aquitanici rebus postponam. Age igitur, Roharde optime, ostende in Disitir by COOgle

205쪽

hac caussa , quanti me facias; opus est duobus praece i ptoribus, primo & tertio , iisque doctissiniis. A te peto vehementer, ut hanc caussam mea gymnasiique caussa suscipias. Multa tua in me exstant benevolemiae officia: sed ego hoc tuum officium longe omnium praestantissimum putabo. Vale. Burdigalae, sexto Calendas Augusti, I 5 sa.

. 'GAverius 8c Cigonius valde suis placent audit I ribus propter doctrinam & diligentiam. Elucet enim in his disciplina quaedam honesta , & vere Gallica,

ad instituendos iuvenes aptissima , quod sane utriusque nostrum caussa mihi est periucundum. Nam de rebus nostris secundis laetari scio ; & ego summo rerum mearum tempore exspectationi bonorum satisfeci, ac invidorum paratam calumniam propulsavi, qui putabant me propter praeceptorum inopiam posse opprimi. Atque ut de rebus nostris certior fias , sic habeto. Paedagogi apud nos tyrannidem exercent: qui quum apud se domi convictores paene omnes habeant , fructus laborum nostrorum ipsi perci-Piunt: nos vero onus sustinemus in egestate. Rei indignitatem decurionibus per libellum supplicem exposui. lae simul postulavi, ut tanta licentia coerceretur, & μα-

dagogorum avaritia gymnasio inimicissima tolleretur. De eo consultant decuriones. Rei exitum proximis litteris de- iclarabo. Vale. Burdigalae, pridie Calendas Novembris.

206쪽

EPISTOLAE. τε

GELIDA TASTAEO S. EPISTOLA L.

CCripsi ad te antea . praeceptores tuos onus susceptum honeste sustinere. Idem ipsum ad te nunc scribo , ut tamquam egregius aliquis artisex tuis operibus delecteris. In quibus quum meis sis socius & adiutor , communisquo sit nostra opera in ornando gymnasio Burdigalensi; m rito me tibi meas sortunas debere, sentio. Magna enim vis in eo est , iat praeceptores habeam honestos, graves, doctos, denique, qui in erudienda iuventute existima. tionem gymnasii augeant. Persectum aliquid & absoluistum in hoc genere cogito: sed quum res humanae a perfecto lolige absint, eo contenti esse debemus, quod similitudine ad perfectionem accedit. De paedagogis nihil dum

est constitum. Certum tamen est caussam persequi, & hanc veluti coniurationem quamdam tetram & detestabilem

opprimere. Vale. Burdigalae, Idibus Novembris , Is 32.

Io. GELIDA GEORGIO BUCCHANANO S. : EPISTOLA LL

Editus titus in Galliam cum omnibus tuis, tum vero mihi suit periucundus propter Veterem nostram coniunctionem , & propter restitutam tibi libertatem , quam scio tibi semper fuisse carissimam. Fruere igitur ἐυθυμίαι , qua & ut diutissime fruare, valde cupio , ut quum hic cumulus ad tua tot tantaque bona acce serit , omnia expleta cumulataque habeas, quae ad beatam vitam desiderari possunt. Atque hac vita quum te Omnes , qui te noverunt, dignissimum iudicent, interdum

207쪽

praestare debuit , a quo magnam dignitatem accepisset. Ego vero in hac gymnasii procuratione multis magnisque incommodis sum adsectus partim hominum iniuria , par tim temporum calamitate I interim tamen onus sustineis mus , grave quidem illud, sed quod sublevatur usu reiarum . & sententia illa Epicharmi, quae nervos & artus -- pientiae continet: Non esse temere credendum. Vale. Bu digalae , Idibus Novembris , I 552. Fratrem tuum, quem multis de caussis amo, meo nomine salutes velim.

1 O. GELIDA LESTRAEO S. EPISTOLA LIT

Honesta quidem est tua oratio, quum scribis parena dum esse tibi patris tui Voluntati : sed si res tuae serunt, ut & patri tuo obtemperes , & apud nos sis, valis de velim. Nam quum hominum doctorum consuetudine delecter, te sane propter doctrinam tuam singularem hieesse cupio. Nihil est necesse hoc loco meum studium tibi polliceri. Hoc tamen unum tibi persuade, te mihi nobisque omnibus, si huc venias, lare gratissimum. Itaque a te peto, ut ad me scribas de rebus tuis: ut intelligam , quid ego de te sperare possim. De Senecae declamationibus, reipublicae caussa gau- deo : ac tuum consilium de iis ipsis edendis non solum mihi, sed meis praeceptoribus multum probatur. Vale.

Burdigalae, decimo Calendas Apriles.

208쪽

ET FILIBERTO. LO DENOTO . S. P. D.

. EPISTOLA LIV.

Incentius noster mihi significavit, vos HIIe scire , quo in statu res meae essent, quidque de vobis cogitarem. Ego vero adhuc sum Ouinisci: qui locus quum mihi & uxori & filiolae propter valetudinem sit perincommodus , de mutanda sede cogito. Vellem equidem, liceret Burdigalam redire : sed vetat periculi magnitudo. Vos vero facile , ut magno sortique animo sitis : utque sp retis sausta omnia, & laeta post adversam sortunam. A me quidem exspectate omnia ossicia , quae ab amicissimo h mine exspectari possunt. Atque ut ex animo me haec scri here existimetis , polliceor tibi quidem , Rutersortis , omnia mea studia in augendis tuis commodis, amplificandaque dignitate e tibi vero , Lodenote, primum ordinem desero, & quadraginta aureorum stipendium in annos singulos. Illud unum a te peto , ut quemadmodum soles, te diligentem, industrium , magnique animi hominem praestes. Quod si, uti valde confido , seceris, non dubito, quin tu meae omniumque exspeetationi respondeas, ac fructus tui laboris percipias amplissimos. Valete. Decimo Calendas Novembris, IS 53.

tersonis Scottu erat. Lodenotus Augustodunensis, Gallus.

209쪽

ΙΟ. GELIDAE IOANNES GELIDA IOANNI RVTERFORN

ET FILIBERTO LO DENOTo S. EPISTOLA LIV. .

VEllem equidem & vestra & mea. caussa scholam apetire: sed rem differendam censent, qui reipublicae pranunt, ne hoc malum eX puerorum iconventu incendi i materiam accipiat. Illud praeterea addunt, satius esse ad tempus aliquod valetudini consulere, quam festinat ione maius malum accersere. Quod quum ita sit, exspectanda sunt Hilaria: quod ea sit hominum sententia, quod-q ue non ante illud tempus ad nos adolescentes Venient. Eo tempore vobis redeundum censeo , ut per vos faustis auspiciis rem aggrediamur. Interim Vestra prudentia leniet de siderium, quae vel maximas molestias aequo animo serendas esse docet, praesertim quum malorum exitus adveniet, qui nobis omnia laeta promittit. Valete. Burdigalae , Nonis Februarii.

Hane sciliatat Gellia epistolam diebus I ant ι; am e Vita decederet.

210쪽

EIUSDEM IOANNIS GELIDAE

EXHORTATIO DE SERVANDA AMICITIA

PHILOSOPHIAE OPERAM DARENT.

VAS nuper vobis servando in foedere leges ore dedi praesens, monitisque fidelibus ambos

Admonui , firmo pietas ut staret amore Vestra diu, tenerisque incoepta senesceret annis: Mylas ego , secretas quando mihi credere curas Est cordi, repetam scriptis. Huc vertite mentes, O ' iuvenes, vestrisque animis mea figite dicta. Principio seritas ponenda est omnis, Omnes Tollendae ex animo stimulis immanibus irae. Ne sors lingua gravi mentis turbata furore Irruat , & verbis hostilia iurgia ne stit. Illinc caussa mali pendet: frustraque loquacem Coneris linguam duris frenare lupatis, . 'Ni primum toto aetherius , qui in corpore regnat, Sceptra regens animus , magno virtutis amore Vltro pacis amet leges , & pareat ultro. Ille quidem in sensus alta velut arduus arce Imperium exercet , viresque immittit , & aufert, Dum cupit , alterno regnans per Subdita nutu. Qualis quadrupedi dominus quum laxat habenas, Laeva lora tenens e nunc ora coercet eidem Naribus adstanti , variosque fatigat in orbes. Τum spumat sonipes . & caelum pulvis inum at Saepe virum stipata cohors horrentibus armis Hanc arcem, oppugnant: tormento Pars quatit aetim Fulmineam nubem , atque ingenti pondere ferrum ;

SEARCH

MENU NAVIGATION