장음표시 사용
231쪽
Illud vero , quod a Cicerone dicitur , Arcesilam non
pertisaacia aut studio vincendi cum Zenone certamen instituisse , probri , quod Arcesilae obiiceretur , depulsandi caussa dictum accipimus. Haec enim , quae ex Lactantio Numenioque adscribemus, ex antiquorum sententia petita sunt. I Lactantius: Merum Arcesilas ignoramiae magister , quum Zenoni obtrectaret Frinculi e toicorum ; ut totam philosophiam eτerteret, auctore Socrate, suscepit hane sentιntiam , ut adyirmaret; Nihil sciri posse. Itaque coarguis aestimationem philosophorum , qui Eutavissent, ingeniis suis erutam esse atque inet entam eteritatem , ceto a Numenius de Zenone & Arcesila : συμεῖοιτωντες παραλεμωνι εφιλοτιμηθησαν αλληλοις. i. Quum Polemonis magistri scholam una frequentarent, mu uo ambitionis re contentionis studio ea arserunt. Et alio in loco: τον-ουν ἰήνωνα
παρ' Dcεινιυ αποφεριμ υς λογους καληρει θ' ωκm , id est: Quum igitur Arcesilas Zenonem sibi in arte aemulum e se videret, dignumque eum existimaret adversarium, ex quo
debellato decus sibi pararet, quaecumque ab illo dicta ad se deferebantur. im gre impugnabat , intrepide. Et paul
id est, Quum igitur dogma hoc, ipsumque nomen comFrehen dentis phantasiae ab illo primum inventum maxime Athenis oelebrari ac placere cet neret, omni a resus eam machina rvm genere utebatur. Subdit autem Numenius, Zenonem quum multa forta se haberet, quae pro sua phantasia diceret , nihil tamen respondisse , verum quum nullum appareret Arcesilae decretum , quod ipse vicissim impugnaret , adversus Platonis nihil in se commeriti dogmata sese convertisse. Impune ergo Arcesilas sensus & consuetudi-
a Lib. 3. desus. sviam. cap s. a apud Euseb. Praep. lib. I.
232쪽
nem comprehensionemque universam devastabat , donec
exortus ultor est , I Chrysippus videlicet , qui porticum videtur sulcire Stoicorum, id est, porticus columna esSe: Hμη γαρ ην-αν id est, Nam si a Chryaj pus non fuisset, non foret Stoa. Hunc , uti 3 Plutarchus scribit , non casu , sed deorum providentia quadam Stoici dicebant post Arcesilam , ante Carneadem prodiisse , quorum ille quidem iniuriae ac contumeliae adversus consuetudinem initium dedit, hic vero Academicorum omnium celeberrimus fuit. Chrysippus igitur quum interutrumque exstitisset, Iis, quae adversus Arcesilam scripta reliquit, Carneadis ingenio atque acumini quasi vallum opposuit, aditumque praeclusit , multis praesidiis quasi in obsidionem sensibus.& consuetudini relictis , tumultuque omni , qui circa notitias oboriri aliquando posset, omnino sublato, singulis iis correctis aptoque ac proprio loco positis: ita ut qui iterum in posterum rebus vim inferre, easque loco pellere aggrederemur, nihil amplius agerent,
quam ut deprehensi poenas darent. Haec Stoici de Chrysippo , id est, Hectore suo. At Academici longe aliter de
illo sentiunt. Tantum enim abesse eum, aiunt, ut senSibus
consustudinique subsidium attulerit , ut potius imperiti medici more, moibo vires addiderit & maiorem fecerit. Nam quum in iis, quae pro sensibus & consuetudine .scripsit , antequam ad obieeta responderet, ipse etiam multa, . quae solvere se facile posse sperabat, in contrarium ro-igaret, idque, ut non inseriore , quam Arcesilas, ingenio, esse crederetur, ambitiosius faceret, Viresque in eam rem ita intenderet, ut non solum philosophi more rationes. opponeret, sed & rabulae in modum interdum declamitaret, iis rationibus quum minus postea satisfaceret, le
ctoribus , non quod volebat, persuadebat. Ipsi Stoici de . Y a Chl Υ- .
233쪽
Chrysippo gloriantes, ab eo armatum Carneadem conis queri solebant. Quem, quum Chrusippi libros legeret, s
litum dicere aiunt, I Δαιμονιε, σε το σον μενος, id
est, Miser, tua te perdet uti. Quod hemistichium ab Andromacha Heistorem a pugna revocare studente apud Homerum pronuntiatur. Dicebat etiam Carneades & illud: εἰ ριη γαρ - χρυσιππος, ουκ αν ἐν εγώ, id est, si Chr1sF- s non fuisset, non essem ego : quod per parodiam ex illo superius relato est detortum. Ita Stoici de Chrysippi scriptis ac ingenio sibi placent, ut dicant, omnes omnium Academicorum libros , qui adversus sensus sint editi, si
simul congerantur, non conferendos cum iis, quae ab uno Chrysippo adversus sensus sunt scripta. Haec Cicero noupraetermisit , sic enim ait in Lucullo : De quibus volu mina impleta sunt , non a nostris solum, sed etiam a
Chusipyo : de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia
conquisierit contra sensus se perspicuitatem , contraqVe Omnem consuetudinem , contraque rationem, ipsum sibi r vondentem se jso inferiorem fuisse, itaque ab eo arma- 'tum esse Carneadem. Est ergo nostra sententia Arcesilas Pyrrhonius , aut qua ratione eius, quam plerique mediam Academiam vocant , a Carneadara , quam novam & tertiam dicunt , discernamus , non habemus; nisi si nec Arcesilam a Platone , nec Carneadaem ab Arcesila , nec ab utroque Philonem descivisse Academicis concedamus. Vnum tamen est, quod Arcesilam non usquequaque cum Pyrrhone consentientem ostendere videatur , quod a Sexto in libro aiτersus disciplinas tradit; scribit enim is , Arcesilam id in vita agenda sequi iussisse , quod probabile iudicaretur. Namque prudenter se gerens quispiam , aiebat , beatitatem adipiscetur. Prudentia in re ste Dictis versatur. Re fle
vero factum, id est, de quo, quod ita factum fuerit, pro
ba . I PIlitarchiis ex Laert. in eam.
234쪽
babIlis & rationi consentanea potest reddi caussa. Atquo hoc modo qui probabile sequutus fuerit, & recte se geret, εc felicitatem adsequetur. Haec autem omnia Vehementer sunt Academica. Namque, ut ex I D. Augustino colligere est , Academici sapientem & beatum beatitate ea, quae homini contingere possit, eum putabant, qui Verum quaereret, licet id numquam apprehendat, sed probabiliatatem sequatur. Beate enim Vivere eum aiunt, qui secundum rationem vivat ab errore liber. Error autem illis est veri pro salso approbatio. A quo satis se securos putant nihil approbando. Magna autem apud me, etiam in huiusmodi, Augustini est auctoritas: existimo enim omnia, quae ab illo de Academicorum disciplina in libris, quos adversus eos scripsit , commemorantur , ex M. Τullii libris , qui non exstant, esse desumta. VerumtameII ea ratione probabile sequi oportere, Arcesilas dicere potuit,
qua Sceptici etiam ipsi , id cst, sersuadrati se, aut quidpiam sibi probari dicunt, quum simpliciter id, quod
apparet , sine Vehementi aliqua adsectione aut animi propensione sequuntur , ut ne nihil agant, quod idem a Sextus scribit.
Quid autem a Scepsis, ipsaque Pyrrhonis doctrina &
institutio sit, etsi res postulare videatur , ut a nobis e Ponatur , tamen quum Sexti Pyrrhonii commentaria omnibus prae manibus sint, ex quibus hoc abunde liceat haurire, atque ii, qui non adeo Vacarint, ut illa perlegant, ex 4 Laertio commode id capere possint, non magno vitio a nobis omitterentur. Sed quia non omnino sine vitio breviter univcrsam Scepseos rationem perstringemus; vel
Praestiterit, a Timone Pyrrhonis ipsius discipulo iam olim in brevem summam redactam, & ab Ai istocle Messenio
235쪽
repetitam transcribere. I Isitur quum dixisset Arist cles, adfirmasse quosdam aliquando, quibus Aristoteles
modi quaedam adplamans Pyrrho Elaeus, verum ipse quidem niἶil in scriptis reliquit ; discipulus tamen eius Timo ad tria haec animum advertere debere eum dicit, qui sit beatus futurus. Primum , qua natura res ipsae sint : Secundum, qua ratione nos erga easdem adfectos esse Forteat '.'
stremo quid si , qui isto modo habeant . consequantur. Res igitur sibi etideri ait, ex aequo in ferentes, is eiusmodi , ut nec mensuram nec iudicium ullum admittant: .
ideo neque sensus nostros , nec opiniones verum sentire,
aut falsum : quare nec adhibendam sidem illis esse, sed
absque Finione perstare nos Fortere mamotos ac stabi .les, de quacumque re dicentes, non magis eam esse , quam non esse , τσI esse , non esse , nec non υιe. Eos , qui
236쪽
isto modo fiat animati , Timo consequi dies , primum quidem A PHASIAM , id est, ut de nulla re aut aiant aut negent .; tum etiam AT ARAXIAM , id est, perturbationibus biberum mentis statum ; Aenesidemus vero voluptatem. Atque haee quidem illorum , quae ab 'sis discuntur, summa evita sunt. Haec Aristocles. Iuvabit autem & Scepti- cae definitionem ex I Sexto adscribere. ScFtica, inquit, est δυναμις , id est, etis Sc lacultas, quae, ea , quae sunt φθω- νόμενα, id est, sub sensum cadunt, iis, quae sunt νρούρεενα, id est, mente percisiuntur, opponit; idque quolibet modo. Definitionis huius explanationem videat apud ipsum Sextum cui vacarit. Adsert etiam Laertius ex Aenesidem hanc alteram Pyrrhoniae disciplinae & rationis descripti
nem : εε ιν ο πυ ἐωνειος λογος μωκηριη τις τῶν φ νομενων ἡ τῶν 'σπως ουν νοουμενίων , καθ ' ην πάντα, etσαῆ ευμβάμε- ται , καῖ συγκρινορ α πολ- 2 ἁνωφελειαν νειαι ταραχῆ ἔχοντα ευρίσκετα , id est Est vero 'rrhonia ratio Ir institutio , memoria quaedam , recordatio eorum , quae ρο- arent , etet qualicumque ratione in cogitationem eteniunt,seeundum quam omnia omnibus confruntur , , comparata
atque inter se composita inutilia valde , confusionis pie Ha comperiuntur. Monet autem plusquam uno loco 3 Sevi 'tus,' Scepticum minime phri mena, id est, ea , quae apparent , sensibusque obiiciuntur, tollere. Namque , ut ait, Scepticus iis, quibus per phantasiam cogitur adfici, adsentitur. Exempli gratia, quurn calefit aut frigefit, nequaquani dixerit, puto me non calefieri aut irigefieri: sedclicimus, Scepticum dogma non ponere eo Sensu, quo dogma nonnulli esse aiunt, adsensum ad rem aliquam dubiam & incertam earum , de quibus in scientiis quae-xhur & ambigitur . . Nulli enim rei incertae & controvers adsentitur 4 Pyrrhὀnius, . quaerit autem di ambigit, non .. de
237쪽
de ea re , quae apparet, sed de eo, quod dicItur de re apparente. Veluti, phaenonienon est, mel gustum dulcem nobis praebere , de hoc non quaerit; sed de illo an mel dulce sit, quod ad rationem & intelligenti an attinet. ambigit. Quod si etiam aperte circa id, quod apparet, aliquando quaestiones movet, non ita id facit quasi apparentia velit evertere, sed ut dogmaticorum temerit, item arguat. Si enim eiusmodi sunt rationis impostum, ut etiam apparentia tantum non oculis nostris surripiat; quomodo in incertis suspectam eam habere non debeamus. ne eam sequentes in temeritatem labamur ' Est autem animadversione & adnotatione dignissima admonitio haec, non pro Pyrrhoniis modo , sed potiori etiam ratione pro Ac demicis. Nam ἐν Aea nisis placuit, ait D. Augustiuus , nec homini scientiam sosse contingere , earum dumtaxat rerum, quae ad philosoFhiam sertinent. Nam cuma rurare se Carneades negabat, cet. i ',3 Criterium igitur , inquit Sextus , scepticae institu- ,, tionis dicimus esse id , quod apparet; quod perindos, est, ac si phantasiam dicamus. Quum enim persuasi s,nem & coaetam passionem ad serat, ambigi de ea non i potest. Itaque hoc quidem nimirum tale, ant tale ap-ν, parere ipsum subiectum, nemo fortasse in dubium v ,, eat: sed de hoc videlicet, an tale sit , . quale apparet, ,, ambigitur. Apparentibus igitur adquiescentes , ea, qua D ad vitam communem pertinent, observando , opinatione omni liberi vivimus : quia omnis actionis prorsus is expertes esse non possumus. Videtur autem haec ob-s, servatio eorum , quae ad Vitam communem spectant, tri-
,, plex esse , & partim in naturali institutione versari, ,, partim in impulsu & coam1 passionum , partim ins, constitutione legum & consuetudinum, partim in tram ditione artium ; institutione naturali. per quam a na- l,, tura Sc sensuum & intellectus facultate praediti su- lx, mus: Passionum coaeta; quo fit, ut fames ad cibum l
238쪽
s nos deducat, sitis ad potum : Iegum & morum constis, tutione , quae iacit, ut pie agere in vita communi, bos, num censeamus ; impie agere, malum : artium tradi- tione , per quam non inutiles & otiosi sumus in iis . D quae nobis traduntur , artibus. Haec autem omnia citras, opinationem dicimus. M Haec Sextus. Quum autem Scepticus de quantione aliqua rogatur, illis verbis , quibus quasi cautionum formulis utitur , solet respondere: σκε τομα , id est, quid respondere oporteat, quum nondum compertum habeam, atque considero. επεχιὼ, id est, adsensionem sustineo, ορib, id est, nishil definio : namque omnia sunt αορι τα , id est, indesnita, εν μῆλλον, id est, mihilo magis, hoc videlicet est quam illud et παντι λο- λογος ισκ MNGAM , id est , omni sermoni , rationi ratio alia aequalis obstat. Vtebantur 3c aliis similibus formulis , quas omnes illarumque eXplanationem ex ipso Sexto petas licet, una cum aliis multis ad hanc sectam pertinentibus. De qua etiam non Pauca
invenies apud Laertium in Pyrrhonis vita. Gellii quoque, sive Agellii caput quintum libri undecimi de Pyrrhoniis
consulas licet, non tamen ut differentiam , quam inter Academicos & Pyrrhonios ipse adsignat , probes. Quod Academici quidem , inquit , ipsum illud, Nihi osse eomprehendi, quasi es rehendunt; ω, Nihil posse decerni, quasi decernunt: 'rrhonii ne id quidem ullo pacto via ri verum dicunt, quod Nihil esse verum videtur. Falsum enim hoc esse, quod de Academicis scribit, ex Carneadis ad Antipatrum responsione apud I Ciceronem manifestum sit. Nec enim ipsum hoc decretum , id est, Nihil tam hendi , Academici comprehensum sibi dicebant, sed probabile existimabant. Sed ea est inter Pyrrhoniam & Ac demicam rationem , quum utrique philosophi epoche utantur, id est, adsensionem cohibeant, potior differentia,
239쪽
quod Academici, uti poStea planissime constabit, verum ac falsum ex rebus minime tollant , ac nec ex phantassii quidem e nam phantasias aut veraces aut mendaces dicunt. Pyrrhonii haec iitraque Imierm αδιιι οροι, id est, nihil interea interesse, pronuntiant. Pyrrhonii paribus omnia stabili. ri rationibus existimant: Academici & quaedam improbabilia omnino, & alia aliis probabiliora, quae pluribus aut potioribus rationibus sulciantur , maioremque fidem sa-ciant , concedunt. Quae tamen adhuc quantumvis probabilia , quum comprehensa non sint, adsensum ab ipsis
minime extorqueant.. Et haec de Scepsi pro instituti nostri ratione satis multa. Iam enim ad Academiam reverti tempus; sed contrarii , id est, Stoici exercitus copiis prius enumeratis , ut promisimus & necessarium existimamus. I Stoica dogmata nisi altius repetito principio non lacile intelligas , quum etiam plerumque inopinata sint. Explicaturi ergo Stoicorum de veritatis iudicio sententiam.
illinc exordium sumendum ducimus. Animus secundum Stoicos corpore non caret: nec enim ipsi quidquam corporis expers in reium natura esse credunt. Dc finiunt autem eum a πνευμα θερμον , id est , calidum spiritum.
sive ut princeps ipse Chrysippus apud 3 Galenum ait,
Ιd est, Animus est spiritus nobis ingenitus t tum corpus pervadens , qui tamdiu est in corTore , quamdiu illud animistinctionibus agitur ac regitur. Et apud Sto-haeum de Stoicis: το πιευμ α η-, οῦ Θερμονοῦν - γυχην ἡγουντ . Id est, Spiritum enim calidum nobis ivcnisum , animum sutant. Paties vero animi octo nu
240쪽
merant, uti statim post illam descriptionem quam, ex I Galeni lioro exci ipsimus , Crysippus explicat, sed planissi me Plutarchus. M Stoici, inquit, hι monicon, id est,
ductricim seu principem partem, summam in animo is esse dicunt, quae & phantasiarum & adsensionum & sem suum atque appetitionum effectix sit. Haec autem logi
is mos , id est, ratiocinatio illis dicitur. Ab hegemonis,co vero septem animi partes enascuntur ac procedunt,
D & per corpus tendentes extenduntur , veluti cirri exm polymide. Harum autemiseptem animi partium quinque sunt sensoria ipsa , visus , odoratus, auditus , gustus, νε taetiis. Ex quibus visus quidem est spiritus pertingens M ab hegemonico ad oculos. Auditus vero est spiritus per-33 tingens ab hegemonico usque ad aures. odoratus estis spiritus pertingens ab hegemonico et ad nares extenuans, di vim habens. Gustus est spiritus pertingens ab he-ν gemonico usque ad linguam. Tactus vero est spiritus 3, pertingens ab hegemonico ad botius eorporis J extremisy tatem sive superficiem , ut quae incurrunt & nos tangunt, iacile seni iantur. Reliquarum partium altera dia 33 citur semen , quae etiam est spiritus pertingens ab he-M gemonico ad parastatas. Altera vero, quae a Zenone
dis naen , id est . vocalis, dicta est. Quam & phonen , id est, vocem dicini, est spiritus pertingens ab hegemos,nico usque ad guttur & linguam & accommodata instrus, menta. M Atque principem quidem animi partem lugemonicon er Ioglanius dictam proprio nomine apud Stoicos δωμίαν indigitari solitam Stobaeus refert. Significat autem verbum id gubernatricem . sive gubernationem , nisi corruptum sit , potiusque διανοιαν , id est , mentem Z a seu