Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

234 ACADEMICA

que quod ad comprchensionem attinet, parum aut nihil Philonis sententia a Carneade discedit, cui etiam , immo & Arcesilae Academicisque omnibus , de postrema illa definitionis parte tota adversus Stoicos controVersia fuit. Immerito autem illi mendacium obiici , Cicero istis ex Lucullo verbis subindicare fortasse videatur: Sed

ut omneis , inquit , istos aculeos , is hoc totum tortuosum genus disputandi relinquamus , ostendamque qui simus : iam explicata tota Carneadis sententia , Antiochi ista corruιnt universa. Nec vero quidquam ita dia

ςam , ut quisquam id stagi suspicetur , a Clitomacho

sumam , cet.

Igitur , ut videtur , in verbis solum Philo a Carneade dissentiebat, siquidem percepta & cognita vocabat illa , quae Carneades , id est, certa, & ωαγρη id est, pervicua. Quae ratio ad posteriores etiam Aca, demicos permanasse videtur. Namque I Galenus scribi si Phavorinum Academicum in quodam libro , cui Alcibiadi nomen secerit, scripsisse , Probabile sibi mideri, nihil comprehendi : in alio vero eiusdem volumine Plutarchus inscripto, concessisse Videri , Esse aliud , quod comprehendatur. Quod, qua exposuimus ratione, a Pha-Vorino concessum est intelligendum. Philonem enim Pha

Vorinus omnimodo sequutus videtur. Accusatur namque

in eodem Galeni libro , quod quum Academicus haberi velit , antiquorum epochen deseruerit. Est vero haec universa Philonis ratio: epoche non uti , nec ab opinione cavere ; quaedamque percepta & cognita putare , sed non ea , qua Stoici ratione. Philonis auditor et Antiochus Ascalonita quum multo tempore 3 Academiam incoluisset & defendisset, d mum iis castris desertis , sive evidentiae & perspicuita-

. tis

292쪽

tis sensuumque testimonio adduistus ac flexus , seu ambitionis potius studio & contentione adversus Clitomachi & Philonis familiares actus , ad Stoam Sese tranStulit: non qui Stoae nomen dederit , namque id indecorum sorte putavit: semper enim Academici cognomentum retinuit; verum in decretis placitisque onmsius ei at, ut I Cicero ait ; si serpauca mutaetisset , gormanissimus Stoicus. Α Philone quidem & Carneade Arcesilaque novaeque Academiae universa disciplina aiei tam dis-- cessionem fecit , nec id ipse dissimulabat : verum ad antiquam Platonis & Xenocratis ceterorumque veterum, quae ad Polemonem , quem ipse maXime probabat, Perdurasset, migrasse dicebat , quasi e nova in veterem domum. Ueterisque Academicae disciplinae restitutor, quasi tunc postliminio redeuntis , audire volebat. Haec &quaedam alia de Antiocho a Cicerone in iis libris Academicarum , qui reliqui sunt , commemorantur, ipsiusque universae doctrinae ratio sub Varronis persona in primo libro luculenter exponitur. In Lucullo quoque omnia ea Stoica , quae de veritatis iudicio dicuntur . ex Antiochi sententia sumta sunt : namque quod ad criterium attinet , Stoicus omnino erat. In naturali autem & morali philosophia, etiam quum Platonica placita explicare profiretur , plerumque Stoam sapit : ut , si hic esset locus , ostendere possemus. Quum vero Stoica refert, mire erga illa adficitur , ipsamque adeo Stoam correctionem quamdam , non mutationem , antiquae Platonis doctrinae dicit. 2 Namque , ut tradit Sextus, in id maxime incubuit , ut ostenderet , Stoica decreta e Sc crate Platoneque petita. Non est ergo, quod de eius explicanda sententia anxii simus : quoὸ enim huius commentationis suisset, id est , quid de criterio senserit 3 Antio-

293쪽

136 ACADEMICA

chus tu medium adferre, dum Stoica proponebamus, un est peractum , ut iterum agendum non sit. Ipsius vero placita universa in morum atque in naturae philosophia, quae partim Platonica , maiori autem ex parte Stoica sunt , huc explicanda congerere supervacaneum duximus. Praeterquam quod immensae molis est Stoicorum moralis disciplina . & fortasse iusto aliquando volumine a nobis , si Deus adnuat, tractanda. Illud autem, quod de Antiocho I Cicero scripsit, non discessisse eum a Philone , nec ad Stoicum magistrum aliquem , quales erant tunc Athenis Mnesarchus& Dardanus principes Stoicorum , se contulisse ; quod, si Stoica illi placebant, sacere debuisset, cum istis Nu

πιξενα προσῆψετ' ἁ-ημια : id est, Philonis mero auinditor fuit Antiochus , qui alii Academiae iustium dedit. Mnesarcia igitur Stoico opera navata , Philoni magistro contraria sensit , innumeraque aliena Academiae adpinxit. Sed & vide etiam de Antiocho quaedam apud divum Augustinum confra Academitos lib. 3. cap. I 8.

Ipse a Cicero & Philonis & Antiochi scholas he-quentavit , Anti Rhumque amasse & ab illo dialectica didicisse scribit. Uerum in philosophicis Philonis potius

placita amplexus est, ut ipsius scripta aperte demonstrant.& 4 Plutarchus tradidit. Fatetur interim in aliqua ad Atticum epistola Cicero , Antiochia illa decreta vehementer esse πιθανα . id est, probabilia. Varro autem ille Romanorum doctissimus Antiochum magis probabat,

ut & Cicero Varroni ipsi scripsit , & ex iis , quae eae eiusdem libro de philosophia D. Augustinus adfert, ma-

294쪽

nifeste comperitur. Ecce enim universam Antiochi ra tionem ex Varronis sententia ab I Augustino descriptam. Namque sic ait: Quomodo Marro in eo libro quem de philosophia scripsit ) enumeratis ac confutatis ceteris omnium philosophorum sectis uuam eligat, quam vult esse Academicorum eteterum , quos a Platone institutos usquoad Polemonem , qui ab illo quartus eius scholam tenuit, quae Academia dicta est, habuisse certa dogmata vult videri: ἐν Ob hoe distinguit ab Academicis novis , quihus incerta sunt omnia. Quod phi osophiae genus ab A cesi a cepit successore Polemonis; eanique sectam, id est. veterum Academicorum , sicut dubitatione , ita errore om=sia earere arbitretur Varro , longum est per omnia

demonstrare , cet..

Et haec quidem symbola collata a nobis esto in Aea. demicarum M. Tullii quaestionum elucidationem , quae quidem si ad nos integrae pervenissent , nulla a nobis luce indigerent. Absolverat enim Cicero, ut ipse Attico scribit, Academicam omnem quaestionem libris quatuor, ita accurate namque sic ait) ut nihil Fosset su-Fra. In iis, quae erant contra ακαταληψίαν praeclare collecta ab Antiocho . Varroni dederat , ad ea ipse respondebat Philonis partes agens. Teri ius in sermone erat δε trisus. Atque hae quidem in secunda editione illorum duas enim iecit personae fuerant. In priore alii colloquebat. ur. Id qu. re mutaverit , et Attico etiam indicat. Is libet Academicarum ad Rarronem , qui nec integer restat . secundae editionis primus habetur. Lucullus prioris uditionis est . in qua quarti libri locum tenebat, uti ex ii, , .qriae ex illo producit Nonius , conficitur. Atquo

hucuςque commentationem hanc deducere decreveramus. Nunc vero quoniam ita omnem sere de criterio historiam absolutum iri existimamus , CIrenaicorum & Epi-

295쪽

α38 ACADEMICA

curi de eadem quaestione sententias auctarii nomine adiungere placet. Aristippus Cyreneus Socratis familiaris, eius nis caput fuit , quae ab illo C renaica nuncupatur. Hic ipsiusque sectatores criterium veritatis τα ποιΘη dixerunt, id est, interiores adfectiones O sermotiones: de quibus solis, quod sint, liceat pronuntiare ; de iis Vero , qua extra sunt , rebus , etsi adfectiones ipsas nobis immi

tunt, nosque permOVent , tamen Statuere non POSSe, prae

terqua in quod ita videantur. Quum enim alio modo eaedem res alios atque alios adficiant , nec commune quid sit, quo iudicentur : omnia quidem exteriora esse λκαταληπJα, id est, incomprehensibilia , interiora , id est , adsectiones comprehendi. Ita quum quis voluptate aut dolore adficiatur , delectari se aut dolere, haud dubie possit adfirmare ; sitne illa res , quae voluptatem conciliavit, suavis , aut, quae dolorem pepexit, molesta , statuere nequeat. Similiter quum albi species dulcisve, aut odori, ceterorumve aliqua sensum serit,

is , qui illa commotione percellitur, albi , dulcis ac odori sensu adfici se adfirmet , licet: id enim verum est& illi compertum. Verum album ne , dulceque & odorum sit id , quod ipsum perculit, ne decernat, quum nec comprehendat. Igitur quum adsectiones & se , & id, a quo cfficiuntur . ostendant, de se quidem ipsis non

mentiuntur , rerum eXtra positarum non veraces nuntii

sunt. I Cicero : Aliud iudicium) Cyrenaicorum , qui praeter sermotiones intimas nihil putant esse iudicii. Et alia in loco: a Quid Cyrenaii se identur minime contemtishilosofflii. Hi negant esse quidquam , quod percipi possit

eatrinsecus: ea se sola serestere , quae tactu intimo sentiant , ut dolorem , voluTtatem : neque se , quo quid co-Iore , aut quo sono iis scire , sed tantum sentire a Di se quodam modo. Idem etiam de hac Cyrenaicorum senis

296쪽

tentia' scribit Laertius in Arisi sepo: sed multa Sextus, quem consulas licet. I Plutaresius optime illam explicat & a Colotae calumnia defendit. E-νοι inquit,

περι τόγν ωτος : id est : Illi vero quum asse Piones is antasias intra se ipsos posuissent , non existimarκnt horum testimonia satis idonea ad sententiam de rebus ipsis ferendam ; sed, veluti in obsidione , ab iis , quae extra moeniaJ sunt . receden es , intra adfectiones so

Namque dulci gustu is amaro adsci, ἐπ Immine , te-

τες.

297쪽

24o ACADEMICA

nebris pereelli se aiunt , quum iidelicet harum adfectis. num singulae sua propria I evuentia nullaque re impe-d in constent. Verum dulce esse mel, is oliτα termitem amarum , , grandinem frigidam , is calidum temetum, se obscurum nocturnum aerem , multorum tam animalium quam rerum atque hominum testimoniis impugnari ae r fessi : quum quidam mel aversentur , quiuam oleagineum ramum cupide gustent , alii grandine tirantur , restia gerentur vino , in sole caecu: iant , noctu etideant. Qua-Fropter opinio dum λ:ra adyrctiones manet , a lapsu is

errore sese tutam conservat , si etero eaeeat is euriose

rebus , quae eXtra sunt , se immisceat, clas iudicatura aut de ipsis rotarentiatura , or sese 'sa multoties serinturbat, ae a tranquillitate excidit , , eum aliis certa mina , contentiones iniit , qui ab iisdem rebus contrarias adfectiones , shantasias accipiunt. - Vides , quae horum fuerit sententia. Ouae mihi quidem non probanda , nec ridenda tamen ullo modo videtur , quum & 2 D. Augustinus probasse magis illam Iquam reiecisse videatur. At aliarum sectarum professores eo modo aliena dogmata , quibus impugnandis sese accingunt, proferre & interpretari morem halbent , ita turpilvis colotibus depingere ac repraesentare Solant, ut nihil hac ipsa opinione ridendum magis, uti ab illis prolata est, inveniri posse videatur. Ottali cachinno a Co- ote explosa sit , Plutarchus scripsit. 3 Aristocles Peripateticus sic nobis ridendum propinat. 33 Consequantur, in- ,, quit, hos ii , qui adiectiones solas comprehendi pos-ν, se dicunt , dixerunt Vero hoc quidam ex Cyrene. Hi M autem vehat ii, qui letargo sunt oppressi, nihil omni-33 no uspiam esse eXistimabant , nisi quis adsit, qui La, psos feriat aut pungat. Namque si aut urerentur , aut

298쪽

P. VALENTIAE. v I

3 secarentur , cognoscere se quidpiam pati dicebant. Visistrum vero, quo urerentur , ignis, aut quo secarentur.3 serrum esset , Statuere non posse. Ecs autem , qui ista dicunt , roget protinus aliquis : an hoc saltim sciant, pati nempe se ac sentire : namque si nesciant, nec ,, illud possint dicere , solam se adsectionem cognoscere. s, Si vero sciunt, non solae adsectiones comprehensibiles is fuerint dicendae : siquidem i,tud, Ego uror , cffatums, est , non adsectio. Verum enimvero tria haec simul D subsistere est necesse , ipsam adsectionem , & quod il-mlam inseri , atque id, quod adsectionem excipit ac pa-ν, titur. Is igitur , cui adfectio accidit, illam sentiet utis, que : non etenim Se , exempli caussa , calefieri cog- D noscet; utrum autem ipse , an ipsius vicinus id patias, tur , ignorabit: ac an nunc id contingat , an heri; Α- thenisne, an in Aegypto; Vivtisne uratur. an mortuus; di, homone ipse , qui uratur, sit, an lapis. Ergo & a quos, id patiatur , sciet : namque alii alios homines cog s noscunt ac sciunt , vias quoque & urbes , & cibum rartifices etiam sua instrumenta cognoscunt : medicis, quoqtie , & ii, qui nauticae rei sunt periti , sutura ad-s3 notant ac praenuntiant: canesque serarum tram ires Sevestigia ad inveniunt. Praeterea qui quidpiam patitur, D necessario uti accommodatum id suae naturae, aut utim incommodum percipit; aut unde nam adfirmare pote-Mrit , voluptasne id sit, an dolori aut quod illo, dum M gustat, aut dum videt , aut dum audit, adficitur 3 at- , que dum gustat lingua, ac videt oculis, & auribus audit Z Aut quomodo sciunt, hoc quidem capere Opor-Dtere, sugere illud Z Quod si horum nillil sciant . nec Mappetitione agi , nec conari quidquam pote iunt. Eaque m ratione neque animantes quidem erunt. RiJiculum enim ,, fuerit , si dicant , haec quidem illis contingere ; quo-s3 modo vero accidant . nescire. Huiusmodi enim nec ano homines quidem sint , nec an vivant, dicere licebit.

299쪽

D Ergo nec an aliquid dicant ac statuant. Quum his eram go quis disputationem instituat. Ac mirabitur iuriasse quispiam , si nesciant, utrum in terra sint, an in cae ,, lo. Verum multo magis mirandum est , nescire illos, 33 tribusne quatuor plura sint , quotque sint unum des, duo : idque quum philosophari profiteantur. Nec enim .s, hi dicere possunt , quot in manibus digitos habeant. ,, aut numquid ipsorum quilibet unus sit , an plures:

dis ut nec proprium nomen noVerint, nec patriam , nec ,, Aristippum. Igitur nec quos ament aut oderint, quae.

, que cupiant. Quod si rideant , aut fleant, dicere nona, poterunt, illud esse ridiculum , alterum molestum. Per a, spicuum igitur est etiam nec quid modo dicamus ab ,, ipsis intelligi : huiusmodi igitur nihil a culicibus mus, cisque differant oportet. Quin potius etiam ista , quae

s naturae suae conveniunt , agnoscunt. Ac ad eos, qui isto,, modo adfecti sunt, etsi multa dici possent , haec: t ν, men sufficiunt. M Haec Aristocles ex Versione nostra ruam Graeca adscribere piguit. Quae ideo exscripsimus, ut eXemplo sint, quam non sint antiquorum philosophorum dogmata ex adversariorum dictis aestimanda. Atque ego quidem quum illustrium quondam virorum absurda quaedam decreta . & praeter communem omnium homi

num sensum narrari & exsibilari audio, adduci non possum, ut credam . fideliter, & , uti ab illis sentiabantur &docebantur, relata & interpretata: qui enim ego nullius ingenii homo illorum absurditatem evestigio pervideam , illi multo ingenio meditata ridicula tandem pro . tulerint Z Sed Thucydidarum illud verissimum semper

comperias: I Πολυ τε ευ-νοwζειν ανΘρωπον ἁνθ ρωπου. Id est : Multum quid hominem homini praestare existimare non oportet. Et: τας διανοιας πελοις παραπλησίυος εἶναι : id est : Existimare o-

. I Lib. I. . in .ratione Archidanii.

300쪽

portet, quae nos cogitamus , aliis etiam in mentem menire. lEpicurum quidam nullius auditorem fuisse , sed anti- lquorum librorum lectione profecisse scripserunt: alii Xe- inocratem & Naiasiphanem magistros illi tribuunt. Hic, llicet rationalem omnem philosophiae partem contemserit, noxiamque potius esse putaVerit, quaestionem de crit rio non intactam reliquit, sed de illo inter naturalia egit. Statuit vero : Veritatis iudicia sensus ἐπ' tisias sive prolepses is adfectisnes essν , id est, ut I Laertius solbit,

-φεις καi τοι παθη. a Cicero: Aliud studicium Epicuri, qui omne iudicium in sensibus , se in rerum notitiis, bis moluptate constituit. Omnes enim sensus ver 'esis

aiebat, omniaque visa: si aliqua salsa sint, aut esse IUssint , nullum iudicium relinqui. Huic rei sic Epicurus ipse apud Laertium fidem facere studet: Πασα γαρ φησιν --, αλογος εςι , ρινημης ουδεριιῖς δεκ

sentiunt , fallere minime possunt , quum ratione omni careant, nec addere quidquam aut detrahere ii, quas exceperint, phantasiis 'sciant: quare fideliter illas reprae sentare. Atque quum nullam praeteritarum phantasiarum ipsi apud se sensus memoriam conservent namque &hac etiam i facultate destituuntur non Valent phantasias permutare, aliamque pro alia Osterre. Immoti igitur constant sensus, nec ab alio, ut detrahant quid , aut ad

SEARCH

MENU NAVIGATION