장음표시 사용
311쪽
LIBELLORUM SUPPLICUM IN REGIA CHRISTIANIMiΜr GALLORVH REGIS HARISTRO , EIUSQUE APUD REGEM LUSITANIAE LEGATO,
Eni ad te nudius tertius, e tremum Vale ti- hi dicturus,& in. manum porrecturus ALOISIAE SYGAEAE meae Sy ntram , aliaque eius E - grammata nonnulla. Rogavi. puerum , ut mei ades' se tibi significaret. Excusavit te ad regem Christia, nissimum litteras tabellario parantem. Sedeo. At tandem veritus , ne eXpeditisSima negotia tua , quum tu me scires adesse , Urgerem , abii et male equi dρm mihi ipsi .comprec. atus, quod a tantopere eXΟ.ptato tuo complexu hora me importuna arcuisset, Nunc vero , ne naVim iam iam Conscendere paranti
importunior etiam veniam, id hisce litteris absens ago , quod coram haud potui. En tibi ergo sYGAEAE nostrae animulae libellum. Peto autem abs te , vir illustrissime , ut, quod mihi es pollicitus , navigationis & sentinae taedia libelli lectione , si dignus videbitur, levare velis : mox Vero , ubi SalVUS, Ut spero & precor , in Galliam appuleris , eXcudendum cures. Vale felicissime. Dat. Olyssipone VI. Non. Octobr. anno salutis D. LXI.
312쪽
LIBELLORUM SUPPLICUM IN REG. M A G.
EC cum tibi , mi Sygare , ALOISIAE tuae carmen: quo' equidem sum in ipsa navigatione' adeo deIectatus , ut taedii nauseaeque levationem eius Manibus , tibique debeamJ Nunc 'ad te redit ornatum Cl. Monselli peritissimi viri commendatione. Tu cura , ut infans MARIA , 'quid iudicii de eius alumna in Gallia factum fuerit, id vero intelligat. ALOISIA ,.Sygage , ex te denuo nascitur: linmo vearo prorsus numquam interiit. ViVeti autem saeculis innumerabilibus hoc pulcherrimarum artium , quas illa studiosissime coluit, adiumento : ac tamquam fax nunc magis accenSa non Hispanas modo seminas , sed Ceteras quasvis etiam incredibili litterarum amore inflammabit. Vale. Dat. Lutetiae Parisiorum. Kal. Iunii., M. D. LXVI '
313쪽
LIBELLORVM sVPPLICUM IN REGIA NAGHTRUM, ERUDITIONE AC VIRTVTA 9RNATISSIMUM,
Vsitaniacae, perlegi comta LoIsAΕCarmina , mirandae dexteritatis opus. Ouum legerem , mecum dicebam saepe stupescens: Certe Calliolin ista camoena deae est. . A IFemina num potuit nostris haec pangere saeclis, Barbara Romano tam bene culta sono pForsitan hanc auris superis adflavit Apollo, Tecta micans 8ntrae dum super alta cubat Atque ut Parnassi rupem celebraverat olim, Syntraeum sic vult nunc celebrare iugum.
Vin' me, splendide vir, quod sentio dicere ρ lumen A Phoebo veniens deiat habere liber.
314쪽
FElix , quae medias licet edita 8ntra sub auras
Altius ingenio creVit ad astra tuo. . ., Illius excelsas miramur ad aethera rupes, ' Sed magis haec numeris fulget in orbe tuis. Naturam ingenti cumulasti munere laudum SYGAEA : ambiguum est, ghJria maior utri. . Illa potens rerum scopulos eduxit Olympo : Tu celebrem late cuncta per ora facis. Graecia mellifluam mirari desine Sappho, - . Et Lusitanam suscipe Calliopen. : . .
S'trares quicumque cupis invisere colles,
Muscosos sontes , umbriserumque nemuS:., Et varios cantus volucrum , Vernantia prata,
Lustra , lacus , rupes, flumina & Oceanum. Ardua nil opus est superare cacumina montis, Quamvis Hesperidum sis habiturus opes. Carmina facundae haec tantum divina Lois AEIam lege : nihil superest amplius ut cupias.
315쪽
EST locus , occiduas ubi sol aestivus ad oras
Inclinat radios , noete premente diem :Occ anumque petit, curruque invectus eburno, Iam cursu lassos aequore tingit equos. Vallis ubi incluςa , scopulis ad sidera duetis, Deflectit clivos : murmurat intus aqua. obiicit Oceano molem , ternaeque minantur Excelsae rupes tangere tecta poli. Et nisi condensi cingant fastigia nimbi, His caelum credas sistere verticibus. Rupibus his Fauni , sunt hic quoque lustra ferarum, Venator matres figat ubi & catulos. Inserne viridi densantur robora fronde: Silvano & Satyris essicit umbra domos. Populus hic , corylique decus, fagusque pirusque,
Et cerasus , prunuS , caStaneaeque nuces , Et plantae innumerae mortalibus esca beatis , Quae sunt divorum munera caelicolum. Flava Certa dextra mortales vertere terram , Et serere , & messes condere, sponte docet.
Pan laeva , Arctoum mundus qua surgit ad axem, Pascere dat passim gramina laeta gregi. Citrea mala rubent, vallis qua tendit ad imum , Qualia sert rutilans hortulus Hesperidum: Et lauri frondes , victorum praemia quondam, Quaeque Poetarum rexere serta solent: Et myrtus Veneri sacra crispatur in umbra: Cuncta , placent fructu , fioribus ac redolent.
316쪽
Hic philomela canit , turtur gemit atque columba Nidiscant volucres, quotquot ad astra volant. Silva avium cantu resonat , florentia subtus Prata rosas pariunt , liliaque & violas .
Fragrantemque thymon , mentam , roremque marinum, Narcyssum & neptam , basylicumque facium :Atque alios stores , ramos herbasque virentes, Terra creat pinguis vallibus ac nemoret
Queis passim Dryades capiti cinxere corollas, Et Fauni & Nymphae cornigerique dei. JAst ubi praecipitans leni fiuit unda susurro
Per vallem umbrosam rupibus aeriis: Stagna replet, pulchrae mersant ubi corpora Nymphae, Aurora aut splendet , seu tegit umbra Polum. Regia celsa lacu supereminet , unde comantem Prospectat si vam candida virginitas. Hinc ego prospiciens , oculis dum singula lustro, , Naturae admirans munera , Alitias, . cLiquerat Auroram Cephalus , vultuque rubenti Illa aperit terras . pandit & illa polum :Emersit stagnis subito pulcherrima' Nympha Tunc sorma reserens , corpore, Voce deam. Suspicit , adloquiturque ultro me hac voce sedentem Vocibus his et Salve grata puella deis. IQuid tecum , SYGAEA , putas ρ Tu principis almae Arcibus his spectans noscere sata cupis 3Τunc ego : Si superi firmarent numine quantum Exoptem , dominam tollere ad astra velim. o quae caesarie , vultuque , oculi Sque , Sinuque, . Et certe incessu diva videre mihil - Nympha loci custos , vitreo quae gurgite lymphas Concipis , & divum pandere fata Potes: . . . sTu mihi fatorum seriem , quae regia Virgo
Regna manet , resera , quosVe m :nct thalamos. IIlla libens roseo dum sic loquor intonat ore:
317쪽
Quod , Virgo, rogitas, accipe , nec dubita.
Neptunus genitor nuper me ad summa tonantis Atria perduxit concelebrata deis. Constiterant cuncti vescentes nectare , nec non Ambrosia : at postquam mensa remota fuit,
Digna petunt divi regali in principe dona ,
Impcrio ut superet, quas superat meritis. Docta Minerva aderat , cantusque inventor Apollo, Nec non Calliope, pignora cara IOVis. Quos coluit virgo , quorumque eXercui artes, Illi gratantes munera pulchra Petunt. Iuppiter adridens vultu , quo sidera lustrat,
Respondet divis , qui petiere simul:
Gaudote o superi: perstare immota potentis Principis augiistae maXima sata volo. Nec , licet adspiciat quasdam nunc carpere regna, Desperet : capient mox sua sata locum. Non nibi per magnos vincuntur magna labores: Nec tulit ignavos regia celsa deos. Quosque aliae sponsos captent, Visuntur ubique: Quem sibi fata parant, . non nisi summa tenet. Haec reget imperium felix , quum nupserit, orbis rPacatus dominae cedet ii terque polus.
Vade ergo , & timidae reseras , quae diximus , oro Fatidico , ut laetos exigat illa dies. Nec Sis sollicita , aut metuas praedicere sata; Succedent votis ordine cuncta tuis. Augurii , repeto , tempus mihi , Nympha , recense. Recte , inquit , rogitas I tempora nosSe Opus eSt. Nam pater omnipotens, epulis de more solutis,
Fatorum superis tempora certa, dedit. -
'Ante polum quam sol circum volVatur utrumque, Saepius a cancro Versus ad Aegoceron, Quae cecini, venient: voti rea maxima princeps Ante aram supplex tunc pia thura feret.
318쪽
Dixerat , & liquidas resilit dea rursus in undas, Praecipiti & saltu gurgite mersa latet. Αst ego , quae infantis caussa dubitare solebam Antea , tunc rediens omine certa fui.' Mercuriam , credo , Nymphae sub imagine olympo Demissum , ut dominae sic mihi sata canat. Nunc supplex tendo iunctas ad sidera palmas Pro tali augurio ; nec mihi cassa fides. Haec ego quum cernam compleri in principe vates, Spero caelicol3s inter habere locum.
ELEGIAM DE MORTE AUGUSTAE.casum Augustae defies, dum lanera narras, BRITONI , & dominam carmine ad astra rescis, Lusitanorum celebras & stemmata regum, E quorum antiquo sanguine nata micat. Efficis , aeternum ut vivat tam clara ProPago. Reddita nunc longe clarior arte tua. An non sat fuerat Phoebeo numine vatem
Scribere Martigenae Punica facta viri Quin iacis Augustam pleim o conscendere Olympum, Gloria non dispar cuius in orbe manet.
319쪽
DE EADEM ELEGI A. INter caelicolas miris iam terra polusqire
Augustam signis versari ostenderat olim. Nam sol auricomus tetrum vestire colorem Coeperat , & terris lumen perdulce negabat. Tum sparsa in crines , mundoque invisa repente Adsulsit caelo minitantis stella comoetae.
Cynthia, quae noctis per amica silentia sulget, Quadruplici radio Christi vexilla figurat,
Qua luce ad superos migravit Caesaris VXor. At tua Musa potest , quae toto personat orbe, BRITONI , Augustam numeris extollere ad astra:
Et superis faciet divis dc Caesare dignam. IN AQUILAM . CVI TORQUEM AUREUM MARIA INFANS PARABAT
Estne , diva, precor, mirari. desine : quid me Caelitus huc missam maesta redire vetas 'Quid volucri tentas innectere vincula collo 3In plumis aquilae sorsan olor Venio.
320쪽
P ΑVLLVS P P. III. DIlecta in Christo filia , salutem. Delectati valde
sumus in domino ex tuis litteris , quas ad nos Latine , Graece , Hebraice . Syriace atque Arabice scriptas dedisti : quumque admirati suimus tam multiplicem ingenii fluctum in semina , cui praesertim honestas &pii mores, sicut relatum nobis est, accedam , tum Deo , omnipotenti gratias egimus , qui tale donum multiplicis linguarum scientiae , in Viris quoque rarum , nedum in seminis , tibi concesserit. Et tu quoque debes iugiter gratias agere , ornareque eius donum honestate, pietate , & aliis virtutibus , ut facis. Nos quidem , si qua in re acciderit , libenter ob Deum & virtutes tuas fvotis tuis honestis gratificabimur. Datum Romae die VI. Ianuarii M. D. XLVII. Pont. nostri anno XIII. LV Dissiligod by Corale