Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

I Stoici ab epoche absterrere volebant, evanesceret. Vt enim quis ad actionem moveatur, ac vel appetat quid, vel declinet, probabilis visio rei ad naturam accommo datae , vel naturae incommodae satis est, etiam si adsensus retineatur. Nec Verum es , quod Stoici maxime propugnant atque praetendunt , ἔρειην, id est , appetitionem omnem , immo & sensus ipsos cum approbatione coniuncta necessario esse, nec divelli posse. Hoc enim etiam et ipsi sibi , ut solent, contrarii tollunt, quum & sapienti suo in quibusdam epoche & 3 probabili uti permittant. Verum universa ratio haec a Plutarcho in libro adversus Coloten , ex Academica, quam ipse profitetur, disciplina. commodissime explicatur. Ipsum Plutarchum audi, sed ex versione noStra: At Colotae , uti existimo , ea , quae de appetitione , adsensione disputari solent) commemorare, perinde fuerit, ac bram coram asino pulsare. Vertim iis, qui adsequi haeo , audire valent , sic dicta sunto. Quum triplici animus adfictione moveatur , aut enim visione citur , aut anetitione movetur , aut adsentitur: priorem quidem motionem , nec si velit quis , prohibere possit: necesse enim est , ut rerum incurrentium esties nobis imprimantur, atque ab illis adsciamur: ut vero appetitionis Ladlaetio aut facultasJ a phantasia raritata auea , quae accommodata ad naturam sunt , cvienda hominem inisellit, quadam in Frincipe animi parte quasi in lanceJ propensione , nutu exsistente. Nee hanc vero adfectionem tollunt, qui in omnibus adsensionem retinent: sed appetisione utuntur , quae naturali Fropensione ad id, quod accommodatum naturae a aret , impellit ae ducit.

Quid igitur solum fugiunt 8 Id nimirum , in quo sola

3 Vide Sphaeri Stoici distinctio nem inter την καταληπτμην

id est . . qii 'sibi uti per .anittit apiid Athenaeum lib. 8. Pag. 3s. 43. Graecae edit. Aldinae.

282쪽

mendacium errorque innasci atque inhaerere solet, opinationem , Fraecipitem adsensionem , ne erumpat , cohibent, quae animi anarentibus succumbentis , ac prae infimitate cedentis est , nul umque praeterea usum Fraestat. . Oseratio enim duobus indiget, phantasia rei ad naturam accomodatae , se ad id , quod accomodatum G aruit, ap-Fetione et quorum neutrum cum Focte pugnat : ab opinione eiam , mn ab anetitione , nec a phantasia ratio Meo

Igitur ex Academica doctrina quum tria sint κινη- μαται, id est momenta sive adfectiones animi , το, το - , τὸ συγκαταθετμον, id est, Fhantasticum , ametens & adsentiens; prioribus duabus ad laetionibus ii etiam, qui epoche utuntur, nece,sario m Ventur , aut nihil agerent ; tertia nihil illis est opus, nec se umquam ab illa auferri patiuntur , ne in barathrum , id est, opinationem delabantur. Vides autem interim , quam haec ab Stoica ratione dissideant , quum illi nec sentire nec appetere quemquam sine adsensione posse ad ravim clament. Sed de hoc egimus iam plus bis. Alia quaedam de epoche apud Plutarchum illo eodem loco legere potes , ad quorum finem quasi epochen ipsam describens certe commendans subiungit: se

των ο περι τῆς ἐποχης λογος ἐςὶν, οῦς OAται κολωτης , αλλ' εξις άνδρων f-φυλαττουσα το ἁδιάπτωτον, καὶ μη προσιεμ ενη ταῖς διαcεcλημενα ς Ιτω καὶ δυςατρυ- σαιs αισεισεσι την κριὸιν , id est . Non est ergo fabula doctrina de epoche , neque procacium ac temerariorum adolescentum aucupium , ut arbitratur Colotes ; sed habitus , adfectio tirorum , quae constantem mentis statum a lapsu liberat atque conservat , neque infamatis adeo sensibus is inconstantibus sudicium sermittit. Qualem vero corporis gestum aut actionem epoche in animo imitetur , cxplicaverat Citaro aliquo Acade

283쪽

misarum quaestionum, qui non exstat , libro, illis verbis , quae ipse in quadam ad Atticum I epistola refert : Nec est melius quidquam , quam , ut Lucillius:

Sustineat currum ut bonu saepe agitator , equosque. Semperque Carneades προcολην pugilis Ur retentionem auria

gae similem facit Significabat ergo , eo se modo

animum in retinendo adsensu habere , quo pugil, quum pugnum quasi seriturus intentat, nec ferit tamen; aut quo auriga , quum erumpentes equos habetris retinet, nec Praecipites ferri sinit. Verum enim vero non quod adsensionem in omnibus , quae in disputationem veniunt. Academici continerent , ideo desides illos atque otiosos accipere quisquam debet. Qui quidem philosophorum omnium laboriosissimi verique inveniendi studiosissimi fuerunt, cuinius adsequendi caussa arduum nimis & difficile opus sibi proposuere. Omnium , qui umquam suerunt , philosophorum in omni philosophiae Parte sententias perquirere , ediscere & memoria tenere, quaeque alia nondum inventa circa eamdem quaestionem comminisci dogmata possent, ingenio pervestigata in medium adducere & proponere; atque pro omnibus iis sententiis contraque omnes dicere: hoc autem optimum docendi genus existimabant: sic enim omnibus omnium sententiis examinatis & rationum momentis libratis atque pensit, iis , quum quidem , quod ad comprehensionem perceptimnemque attinet, paria contrariis in rebus rationum pondera invenirentur , adsensus Velut a nondum perceptis sustineretur , probabiliora utenda seligerentur. Probabialitatis namque ratione non aequa sunt pro contrariis rationum momenta: adrident enim 3c placent rationes aliae aliis magis. Quo autem modo Academici erga decreta,

quae probaverint & utenda selegerint, adiecti sint, quan

tum a Lib. ra. Epist. 21.

284쪽

p. VALENTIAE. 227

tumque haec ipsorum adfectio a Dogmaticorum erga propria placita adsuetione & animo differat , ex Varronis libro de philosophia i D. Augustinus indicavit. Quum, inquit, quaeritur de Academicis novis , quibus incerta sunt omnia , utrum ita sint res habendae, in quibus philosophandum est , an , sicut aliis philosoThis placuit, certas eas habere debeamus : non quaeritur , quid in boni sine sectandum sit , sed de ipsius honi eteritate , quod videtur Sectandum, utrum sit, necne, dubitandum : hoc est, ut id Flanius eloquar , utrum ita sectandum sit , ut qui sectatur , dicat esse verum : an ita. ut qui sectatur, dicat sibi videri , etiam si forte sit falsum et tamen uterque sectetur unum atque idem bonum. Illam is itur disputandi in utramque partem rationem , quae η εις εκατερα επιχείρησις Graecis dicitur , Arcesilam tenuisse a Cicero scribit. Huic rationi, itaquit, quod erat consentaneum , faciebat Arcesilas,3 ut contra omnium sententias dies iam plerosque dissereret, ut quum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur , facilius ab utraque parte adse

sis sustineretur. Hanc eamdem rationem sequutus est

Carneades , ut statim post haec Cicero dicit , & 3 Eusebius: λογων ν ἐν Ουν-εχρῶσατο η καὶ ο ἁρκεσιλοιος:καὶ γαρ λυτος την εἰς εκάτερα επιχείρησιν : id est, ea disserendi forma usus est, qua is Arcesilas: etenimis ipse disputationi in utramque partem Feram dabat. Idem docendi genus optimum existimatum & ab omnibus Academicis retentum Galenus tradidit libello adversus hanc doctrinae rationem scripto , cuius index est, περὶ Mλης , id est, de optimo docendi genere ; illiusque finem veteres Academicos epochen dixisse commemorat. In Phavorino autem , qui rationem hanc

285쪽

α18 ACADEMICA

vehementer commendavit . reprehendit Galenus , quod omni iudicio sublato , discipulis sententiam, quae optima

videatur , eligendam reliquerit. Non caret tamen excusatione Phavorinus : nam probandi species est, ut explicabamus , qua quisque usus probabilius dignoscet atque sumet. Nec enim decretis carebant Academidi, sed, quae decreta selegerant , probabilia, non percepta putabant. Atque hanc Academicorum libertatem respexisse potius I Horatium crediderim , quum scriberet: Ac ne forte roges , quo me duce , quo Iare tuter :Nullius addictus iurare in verba ma istri, Quo me cumque rvit tempestas , deseror hosFes: quam illorum philosophorum institutum, qui κλε- ωι, id est, selectores , sunt cognominati: alia enim , ut dicemus , nec ita libera istorum ratio , & , ut existimo, post Horatii aetatem primum inventa. Exemplum vero huius in disciplina tradenda sormae

multi Plutarchi , omnesque M. Tullii philosophici libri

continent. De quo sic in ipsius vita Plutarchus: συντάξεις

e αδημια iκου τροπον : id est, Scripta philosoThica reliquit non pauca ad Academicam consuetudinem , disserenia formam accomodata. Istum tamen docendi morem Stoici , ut & Academica omnia , exagitant , quum eodem& ipsi genere plerumque uti comperiantur , ac maxime Chrysippus , ut a Plutarchus adnotavit , & eius iei exemplum nos , quum de Chrysippo ageremus , ex eoqdem Plutarcho descripsimus. 3 Romanus ipse Zeno libros suos sic legi Vult tamquam eius , qui quaerat adhuc, non sciat. Non enim , inquit , me cuiquam manciFavi,

g Epist. r. lib. r. 3 Seneca epist. 4s.

286쪽

P. VALENTIAE. 229

nullius nomen fero , cet. I Cicero primum in philosophia

locum Academicos tenere ex eo putabat , quod secundae illis partes a ceteris philosophantium seistis , sibi primas vindicantibus , concederentur. Sic Themistocles primus in Salaminia navali pugna habetur , quod ceterorum Graecorum calculis secundus fuerit pronuntiatus. Atque haec de nova , id est, Carneadis Academia habuisse, quae diceremus pro nostri ingenii modulo , non exiguum

ducimus.

Carneadi autem successit Clitomachus Poenus , patrio nomine Asdrubas antea vocatus , non quidem ipse primus inter a Carneadis discipulos; namque illum locum I Mentor Bithynus tenuit. Verum hunc Carneades cum pellice deprehensum comprehendentem phantasiam fuisse illam , non probabilem modo Carneades fateatur oportet ex schola primum eleetum quasi exheredem iacit & successione privavit. Clitomachus ergo magistri, qui nihil inscriptis reliquerat, sententiam scriptis mandavit , & docuit. Clitomachi familiares Philo quidam fuit Larisaeus. hoc enim cognomento apud Stobaeum cognominatum roperi , apud quem & moralis philosophiae exquisita partitio ex Philone hoc resertur. Ouum autem plures e dem nomine urbes fuerint , ex qua Larisa sit, nondum compertum habeo. Atque omnia quidem de Philone hoc in obscuro sunt et nec enim post satis diligentem indagationem , quae qualisve ipsius sententia fuerit, & in Academiam inducta novatio namque noVasse eum plerique , non quidem ipsi Academici, scripserunt satis possum subodorari. Ac initio statim huius historiae prae

cipuum mihi laborem de Philone suturum praedixi. Ve-Fi rum

287쪽

rum despondere animum minime oportet , sed omnis lapis movendus, ut ipsius sententiam, si fieri possit, eruamus. Primum descivisse illum a Carneadis Clitomachique sententia , quam aliquando tenuerat, ipsius auditor Antiochus apud I Ciceronem testatur , cui & apud et Eusebium Numenius attestatur: οδε φιλων ιοῦροι Iτος αρτι την διατριcῆν υπο χαρμονης ε ε πεπληκτο , 6 χαριν αποδιδ9ς ἐΘερά -υε και τα δεσο-γμενα τοῦ κλειτορι ἀχω νυξε , τοῖς ς λῖς μορυμετον, ροπι-: id est, Philo ergo hic nuser quidem scholae successione ad eum delata , laetitia serculsus se gestiens serebat tir , gratiasque de hoc reddens , , Cluo- machi decreta tuebatur is ornabat, is sese adversus Stoi- eos lucenti aere armabat. Sed efferbuisse eum postea , Numenius ait, nec in eodem Sensu permansisse. 3 Sextus Philonis Academiam quartam a quibusdam Vocatam, scriptum reliquit. 4 Eusebius etiam Philonis & Charmidae

Academiam quartam numerat denique : nova quaedam eommovisse, quod ea sustinere ViX poterat , quae contra Academicorum pertinaciam dicerentur , Ciceronis Lucullus adfirmat. Teneamus ergo hoc , noVasse Philonem ,

nec eamdem illi cum Clitomacho & Carneade fuisse sententiam. Atque quae illorum quidem suit , tribus , uti explicuimus , continebatur capitibus . acatalepsia , probabili , & epoche sive opinandi prohibitione. Ac epochen

ab ipso non conservatam , quum opinari sapientem non prohiberet , manifestum est , & a Numenio aperte scri-hitur. Verum non solum hoc novi in Academiam intulisse Philo accusabatur: 3 2 am , Catullus pater in eadem sententia erat , , Carneadaeam esse dicebat , ut perciFi nihil sosse futaret; adsensurum autem non ser

s lib. r. cap. 33. Fusebius Pr par. lib. I. s Cicero in M. si fine.

288쪽

repto , id est , opinaturum sapientem evistimaret , sed ita ut intelligat so opinari , sciatque nihil esse , quod comprehendi , percipi possit. Qui tamen I Catullus Philonem reprelieiidisse mendaciique insimulasse commemoratur : quod utique non saceret, si Philo ab eo de Carneadis sententia non dissentiret. Verum quid nos de Philonis sententia sentiamus , proserendum summatim est, tum & veterum testimonia , unde illam elicere nobis detur , producemus. Natura ita comparatas esse res omnes , ut cognosci& comprehendi possent , Philo aiebat, atque adeo multa percipi : verum hoc non eo modo, quo Stoici dicebant , id est , non ita ut quum quis quippiam cognoscit& perceptum habet , certus ac securus sit aut esse po9sit , eiusmodi illam phantasiam . qua id comprehensum est, exstitisse, ut nulla ipsi similis alia, & quae discerni ab illa nequeat , ab eo , quod non est, obiici possit. Ita ut , si Stoici ab illa sua definitione ultima illa verba equalis sterri non potest ab eo , quod non est , auferri patiantur , Philo amplius cum eis non contendat. Cognita ergo quaedam Philo concedit , quae comprehens, va phantasia percipiantur. Haec autem secundio ipsum ea est , qua sertur ab eo , quod est. Videatur igitur Philo, iam Peripateticus potius quam Academicus , quum& adsensum non retineat , & percepta concedat, cognitaque ab incognitis secernat atque discriminet, licet non illa certissima, & quae errare numquam pinsit, Stoico

rum nota. ' , . ' ,

Haec quum Academica &. Carneadaea , immo & Platonica , ut qui non plures una Academia fuisse fateri Vellet, esse diceret; priner quam quod mendacii ab Antiocho & Stoicis accusatus, convinci putabatur qui commenta sua a nullo antea Academicorum victa. expon Fia Iet,

t In Genus non inultiun post Principium. a

289쪽

asa ACADEMICA

ret, & pro Academicis venditaret. Nec isto quidem in ido Stoicorum iurgia & rixas effugiebat: qui partem illam definitionis mordicus tenentes, nihil esse cognitum aut comprehensum clamabant , cui illa potissimum pars non conveniret : atque ita Philonem , qui illam conditionem nulli umquam rei convenire posse adfirmaret, nullam rem percipi diceret , discrimenque incogniti & cogniti tollere. Cicero: I Philo autem dum nova Faedam commovet , quod ea sustinere viae poterat , quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur , , aperte ment eur , ut est reFrehensus a patre Catullo , , , ut docuit, Antiochus , in id ipsum se induit, quod timebat. Quam enim ita negaret quidquam esse , quod con rehendi posset , si illud esset , sicut Zeno Gyiniret , visum in re sum es ictumque ex eo , quod esset, quale esse non Fosset ex eo , quod non esset , id nos a Zenone dejinistim rectissime dicimus. Qui enim potest quidquam comprehem

di , ut plane coηsdas id Ferceptum cognitumque esse, quod est tale , quali zel falsum esse possit 3 Hoc quum infirmat tollitque Phila , iudicium tollit incogniti is cogniti. Ex quo et itur , nihil posse comprehendi : ita imgrmdens eo , quo minime Tuli , revoletitur. Illa etiam omnia , quae ex ipsius Ciceronis persona, in Lucullo recitantur , Philonem magistrum sapiunt. Si enim , inquit, mihi cum Perstatetico res esset , qui id percipi posse diceret, quod i ressum esset a vero , neque adhiberet illam: magnam accessionem, quomodo imprimi non posset a falso : cum simplici homine simpliciter agerem , nec magnopore' contenderem. Atque etiam , si, quum ego nihil dicerem posse comprehendi, diceret ille svientem intιrdum Finari, non reptignarem , Wαsertim inire Carneade quidem i huic loco .valde repugnante. Nunc

quid facere posoum i quoero enim , quid iis, quod con re

a In Lucullo. . . . . t

290쪽

P. VALENTIAE. 233

Irendi possit. Respondit mihi non Aristoteles aut Theo-FhraStus , ne Xenocrates quidem aut Polemo , sed nihilo minor , id est Zeno : Quod est tale verum quale, falsum esse non possit. Nihil eiusmodi invenio, itaque incognito nimirum adsentiar , id est , opinabor. Hoc mihi ἐν Perjatetici , et eius Academia concedit , et os Stoici negatis , Antiochus in primis , cet. I Sextus Philo aurem ait, quantum ad Stoicum criterium , id est, phantaSiam comprehensivam , res esse incomprehensibiles :quantum autem ad naturam rerum , comprehensibiles. Numenius statim post illa verba, quae superius ex ipso adscribebamus :ὼς προ ωτeς μἐν τῆ χρονου,

sibi constabat Philo , neque simile quid, prioribus suis

decretis sapiebat. Torquebat autem eum , nec quiescere sinebat adfectionum evidentia se concordia. Ergo sua jse iam apud se conscientia convictus atque edoctus , et hementer , sat scio , cupiebat , qui se convincerent , invenire , ne mideretur libens ipse terga eteriere , fugere. In primo Academicarum ad Varronem libro Cicero Philonis partes egerat, sicut Varro Antiochinas, ut Si integer liber ad nos pervenisset , non esset, quod de Philonis sententia dubitaremus. Verum ex Ciceronis oratione omnia sere interciderunt. Adhuc tamen etiam in Lucullo non multum a Philonis sensu Ciceronem rece- .dere crediderim , praeter id , quod opinari non probat, quod probasse Philonem citra controversiam est. Namque Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION