장음표시 사용
331쪽
eere. Litteras deinde , quantum possis , amplectere atque cole : illae tibi procul ab omni suspitione adissentandi praecepta instillabunt , quae & virum bonum & optimum principem efficiant. Raro enim fit, ut maximi reges , potentissimique principes inis veniant , qui libere moneant : libri vero libero te,
quae optima sunt & vitae tuae convenientissima, nulla tardati Verecundia docere poterunt. Praesertim historia , quae vitae magistra est , atque in Utramque partem exemplis resertissima. Vt interim taceam , Voluptate , quae ex contemplatione Variarum rerum capitur atque scientia, ad quam homines natura propensi sumus , mirabiliter lectionis taedium Compensari. Romani Imperatores , uti scis , multi olim fuerunt: verum qui magnarum excellentiSSLmarumque rerum gloria claruerit , neminem scimus ViXisSe , nisi qui strenue litteras coluerit. Qui vero flagitiose perditeque vixerunt , saepenumero in meliorem frugem ex vitae turpitudine reVocati sunt bonarum litterarum beneficio , quas ab inaurate aetate suerant persequuti. Scio ego , negotiorum pondere reges interdum usque adeo occupari, atque opprimi, ut ex gravissimis occupationibus Vix exiguum tempus illis reliquum sit , quod studio litterarum possint impendere. Atque ob eam rem suscepto iam imperio moderationeque regni , nollem tam multus libris princeps haereret, ut officium regis desereret, cuius exactissimam rationem Deo O. M. cuius in terris imaginem gerit , redditurus eSt. Sed litteras discat , quum aetas permittit , & quum regni cura principem nondum occupatum atque districtum tenet, quibus animum relaxet , & pondere levet, quum ex gravioribus negotiis tempus suppetat , & honesta capta oblectatione ad negotia Vein
letior redire possit. Habes potentissimorum principum
332쪽
pum atque Imperatorum aperta exempla. Ex Bo, manis quidem AUGUSTUM IUGUMque : eX nostris vero ILLEPHONSVΜ regem , qui sapientis appellationem meruit, atque insuper IACOBUM I. Valentiae regem, qui inter regni sollicitudines bellorumque tumultus libros saepenumero fidelissimos regum amicos salutaVerunt , & earum rerum , quas gloriosissime, geSSerant, a Se conscriptos nobis commentarios reliquerunt. Quod si te magnarum rerum usque adeo cura sollicitat , ut neque libros evol- Vere , neque invisere sapientium virorum scripta
liceat, habeto domi viros doctos & multarum rerum peritos . cum quibus , ubi velis , possis litteratos Sermones de regis officio atque armis conserre , qui librorum praestantissimorum loco erunt,& suis colloquiis instructiorem te ad res quaSque gerendas dimittent, & oratione sua taedium omne molestioribus occupationibus contractum levabunt, magnaque te suis dictis factisque voluptate atque animi iucunditate perfundent. Neque enim est quis-Piam , qui aut acutius , aut argutius , aut lepide magis familiares sermones habere possit , quam qui multarum rerum notitia sit instructus. Habes id genus multos , ut dixi, in tuis regnis , quorum Obsequiis uti possis, domi vero tuae inter ceteros uONORATUM IOANNIVM praeceptorem tuum , Virum tam consummati iudicii , & prudentiae plane perfectae , ut multorum instar Unus esse posSit. Hunc CUlunt Veneranturque , qui bonarum litterarum Studio flagrant , tum propter raras insignesque Virtu tes , quibus natura atque industria praeditUS est, turnoxiam propter personam eam , quam sustinet domi tuae. Is animum multis facit ad strenue persequendum studia : is multos incendit atque inflammat, ut litteris mandent cogitationes suas. Is etiam mihi Dissiligod by Coral
333쪽
calcaria addidit , ut de sensionem AR IsTOTELIs de ais nimorum immortalitate invulgarem atque illam tibi , PRINCEPS clariSSi me , Consecrarem. Quam disputationem qui legerit, non iucundam modo , sed praeterea utilem admodum ac necessariam putabit ad Curandam multorum insaniam, qui, uti audio, sibi persuaserunt , nihil hominis a morte Superesse,
quod existiment, eam sententiam ARISTOTELI Summo
philosopho placuisse : quem maiore sortaSse , qUam Par est, veneratione plerique sunt prosequuti. Patere igitur , PRINCEPS clarissime , Asologiam hanc de animorum immortalitate tuo nomine in lucem prodire. Quam si tu simul cum auctore benigne susceperis , atque severis , Utrumque immortalem reddes , atque insuper me multo paratiorem ad iuvandum communia studia, in quibus hactenus magnis comtibus aetatem contrivi vitamque exhausi. Vale.
334쪽
Uiderunt & probaverunt hanc apologiam) gravissi. mi simul & sapiemissimi doctores , CYPMANVs sanctirum scripturarum Prosessor , & SERRANVs, moralis philowphiae, ex permissione eximii do, ctoris BALBO A vicarii Complutensis.
335쪽
NiRincipio, quando de animorum immortalitate scri- M pturus sum , omnibus cuperem persuaSum esse, non ea me caussa laborem hunc suscep se, quod existimarem , animam , quam Sanctarum scripturarum multa variaque testimonia immortalem iaciunt , funditus ab . Ieri cum corpore, quam non solum unam esse dum taxat in singulis hominibus canone XI. concilii gene ratis VIIL definitum est, sed etiam corporis formam esse naturalis Vocati , quod Vitam habet potentia , in concilio Viennensi , quod est sub Clemente V. conso Etum : neque quod id velim hominibus meis , hoc est, Christiani. persuadere. Etenim non ignoro, quaedam nefas esse in dubium revocare , quorum illud , ut vir eruditissimus I Erasmus admonuit, unum eSi , Utrum exincessu vitae sic deleatur homo , ut prorsus intereat , an potius corpore abolito vivat superstes , atque aura seua tur. Vt enim cetera commoda , quae sunt illa quidem
multa . silentio praeteream , quibus nos Christi adficit fides: magnum profecto atque ingens haberi debet, multa , quae superioribus temporibus praestantissimi quique philosophi aut adsequi non potuerunt laborando , aut
336쪽
non sine gravi errore Sunt consequuti, suscepta tantum fide, ea nobis firmitate atque constantia praestari , ut nullis , etiam excogitatis arte , argumentis subverti aut labefactari queant. Atque ut ab ultimis , quod aiunt, temporibus exempla repetam , quis, quaeso, in tanti antiquitate fuit aut exercitatione , aut natui ae large fiuentis benignitate tam florens praestansque ingenii atque animi dotibus, qui de universitatis origine & mundi primordiis interrogatus non protinus tamquam ex tripode Pronuntiarit , nusquam coepisse : aut , si quando ortum habui,se fateri velit . non his ambagibus, verborum in- Volucris , atque, ut in summa dicam , aenigmatibus ipsam Veritatem occultarit , ut ad eam percipiendam neque Theseus , neque Oedipus sint satis Iam vero , ut haec quoque commemorem , de providentia Dei , de natura deorum atque numero , de eo. quod est in nobis , postremo de animae conditione , tam' Parce, tam obscure, usque adeo pugnantia secum atque cum aliis philosophi protulerunt, ut teistor paullo cordatior atque eruditior eorumdem scripta ingressus optimo iure possit dicere , intemperanter abusos fuisse & otio & litteris. Quod si felicissimis his temporibus , quibus nostris mentibus admisit Deus , aniculam quantum Vis rudem , quantumvis rerum omniuin ignaram , modo men tis atque iudicii sit compos . in medium sistas, & de his roges, quorum vix umbram adsequi potuerunt praeciara summorum philosophorum Ingenia. Deus bone tam obstinate premet animo , & sine ulla trepidatione
fatebitur , modo Deum excipias , coepisse omnia et ad haec , Summam curam atque rationem in res mortalium eonferre Deum, qui quum sit earum omnium princeps atque auetor , est quidem natura unus atque substantia , . multiplex vero personarum distinctione r demum mortem non esse interitum omnia tollentem , sed quamdam quasi migrationcm commutarionemque vitae, quae iu
337쪽
in claris hominibus dux in caelum esse soleat : in ceteris Vero , ut Ciceronis Verbis utar , humi retineatur, sed quae permaneat tamen , ut nihil firmius , aut constantius , nihil , quod vehementiori adseveratione defendi queat, esse videatur : tanta est. tamque incredibilis vis atque momentum divinae filei. Quam ob rem nemo me putet in disputationem vocare , sitne nobis anima immortalis , neque rursum , utrum hoc ipsum sumtis a natura argumentis definiri possit atque constitui. Nam praeterquam quod labor esset supervacaneus, quum in eo argumento divina ingeniorum vis magna etiam cum laude olim periclitata sit nullus enim est , ut opinor, tam frequens in philosophia locus, nullus, quem plures & praestantiores austores etiam ex L hristianis libentius , ut apparet , aut maiori diligentia stultoque versarint ) concilium I Lateranense prohibet, immortalitatem animae in quaestionem vocare. Cuius decretum , quoniam ad hanc rem non leve emolumentum adferre videtur , placet scrupulose referre : H Ouum diebus no- ,, stris nonnulli ausi sint dicere de natura animae ratio-ν, natis , quod mortalis sit , & una in cun tis homini- bus , & aliqui temere philosophantes saltim secundum
1, philosophiam verum esse adseverant, sacro approbante concilio damnamus & reprobamus omnes adserentes animam intellectivam mortalem esse , aut unam in cunctis hominibus , aut haec in dubium vertentes. - Ηactenus concilium. Quod quidem cogitans & diligenter
volvens animo , vehementer mirari soleo recentiorum quorumdam scriptorum negligchtiam , vel potius dicam temeritatem , qui post tam illustre concilii testimonium & maxime ratam sententiam , non sunt veriti de animae conditione atque immortalitate quaerere , & de ea ipsa re magna Volumina edere.
338쪽
Nos vero quum ecclesiae auctoritate neque carius qui, piam , neque coniunctius habeamus , dumtaxat in eam rem studiose operam damus , ut contra stultam Perve samque quorumdam opinionem ratione constituamus, Aristotelem philosophorum omnium proculdubio prin- icipem plane atque aperte monimentis suarum litterarum testatum reliquisse. animos hominum manere post mortem. In quo quidem argumento non ea solum gratia versari est animus , ut optimo omnium philosophorum
ac de litteris omnibus bene merito gratum faciam , & , si possim , efficiam, ut eidem ille reddatur honor, quo perdita quaedam ingenia & monstro similia superiori aetate eum spoliarunt , & nunc quoque in eam sedulo incumbunt, dum salsa multa atque eadem absurda non in colloquiis modo , sed in gymnasiis quoque , & pro concione de eodem iactant; sed ut ad eius quoque studium vehementius atque acrius animos adolescentium in cendam , doceamque simul, Aristotelem posteris tradidisse , quod fide tantum constare multi falso crediderunt. Vt tamen compendio dicam , quod sentio, illud me in primis in hunc laborem detrusit nihil simile cogitantem , quod viderem multos , qui non parum apud
vulgus, multorum capitum belluam , auctoritate atquctsententia valent, praeter ius & aequum multa in principe philosophorum reprehendere, ut quod de immortalitate animae , de rerum humanarum cura , de natura deorum atque numero , de eo , quod in nostra potestate situm est , atque summo hominis bono perperam senserit , hoc tantum nomine , ut postquam his pestiferis letalibusque venenis Aristotelis scripta insecerint atque corruperint, si possint , efficiant, ut iii, ignes summi philosophi labores passim ita contemnantur & habeantur ludibrio , ut sit nullus , qui velit eidem manus admoliri; aut ulla in eo sacere operae pretia , qui doctorum intelligentium testimonio dignus est vere atque ιDiuitigod by Cooste
339쪽
que sincere philosophantium ingeniis , studio & diligentia r ut si casu aliquo id consequi contingat , soli citra ara ta tum voluptentur, atque ab omnibus similibus sui magno in pretio habeantur. . Verum, nisi me fallit animus, non solum quod illi vehementer optabant salsam sententiam persuadere Vulgo non potuerunt sed , quod minime omnium velis lent , ea ratione cum doctissimo quoque effectum est, ut summam alioqui diligentiam atque studium in Aristotelis scripta conserret, errorum scilicet pernoscendorum
gratia. Vnde absque magno quidem negotio consequutum est, ut quae vanis olim & ludicris rebus inculta, barbara , sordida ingenia multis imposuerant , passim innotescerent, & Aristotelis, si quam horum caussa contraxerat , ablueretur infamia. Quis est enim , qui animam una cum corpore deleri funditus velit, nisi qui sibi usque adeo est conscius, dc flagitiis pravisque facinoribus sic animum corrupit, ut malorum suturorum metu , dc, quae non longe imminere atque instare sibi videantur , optet, si possit, aut natus non fuisse , aut nihil quidquam sui a morte superesse Θ Ab hac autem suspitione magnum Aristotelem abesse procul, compertius est his , qui paullum aliquid per eius scripta sunt Progressi, quam ut ullis externis testibus indigeat: virum quidem, etiam inimicorum suorum testimonio, longe omnium suae aetatis optimum , & moribus probatissimum , &quem Eusebius Caesariensis vitae integritate i
signis , dc in omni genere disciplinarum summus , in eo volumine , quod adversus philosophos scripsit . hac
in parte maxime laudat. Vt taceam , . integros atque incorruptos eius mores ex tot regum & principum virorum erga ipsum benevolentia iacile existimari posse. Nam nisi fuisset in eo singularis gravitas atque imegritas vitae , hanc minime tueri potuisset Num qui de Aristotele has nugas in vulgus iactant, ingenio , aut dodiri-
340쪽
na Solone, Thalete, Alcmaeone, Socrate , Pinione , seX-centisque aliis philosophis inseriorem putant Z Non aris bitror. Atqui omnἰs hi de animae immortalitate magnifice senserunt. Quem ergo in tanto tamque ancipiti negotio mihi narrant , cuius se aut Viribus rationum, aut nominis auctoritate tutos existiment λ .
Respondebunt nobis, sat scio , in hanc se primum opinionem inductos, quod audierint, Alexandrum Aphrodisiensem , quem ceteri omnes Graeci enarratores gcrma num Aristotelis interpretem vocant, in ex pocitione commentationis de anima non modo senbisse , . Sed plane atoque aperte pronuntiasse , animam intellectualem moricum corpore, eamque Sententiam Aristoteli placuisse. Addit his ῖdem , neque tenuem , ut putant , ncque Vulga rom , quod audierint etiam , nullam de immortalitate ani-rnae peculiarem orationem habitam ab eo fuisse. Quod si in ceteris de . philosophia quaestionibus explicandis magna ab Aristotele opera posita est, ut plane constat, quum do immortalitate animorum nihil elaboratum ingenio atque industria effcctum ab eo ad posteros dimanarit verisimile est, aiunt, de eorii in natura atque ingenio dubitasse : ob eam rem maXime , qu in commentariis de anima , in quo loco argumentum hoc perstringendum fuisse videtur , quod ad immortalitatem animarum spe-
het , nihil testatum nobis, sed ambagibus plena omnia reliquerit. Verum huiusmodi coniecturas , quibus hostes Ariastotelis atque animae eversores sese laetant, & nobis tantopere Venditaui, quum partim nugatoriae sint , partim communes atque eXiles , nullo negotio convincet , qui rem ipsam altius instrospiciens , eamque omni cogitam tione atque animi vi pertrael ans Aristotelem , ut sic dicam , percunctari velit. Nam mihi quidem verisimile sit, ςos homines , qui puerilibus his atque plumbeis , ut ita. dicam , rationibus adversus Aristotelem disputant, sibique