장음표시 사용
341쪽
que maxime videntur ingeniosi, aut nullam omnino , aut perquam exiguam veritatis habere rationem, cuius studio, quum mire sectatores adficiat, nihil gratius , aut iucundius christianis philosophis esse debuit. Ouc ni am nisi hoc Verum sit, qui animam mori, credunt. Aristotelem putasse , quod ex enarratoribus eius unus Alexander hoc adsi mei, proculdubio mori non posse arbitrari debuerunt,
quando ceteri omnes consentientibus animis atque scntentiis animam serunt immortalem atque aetcrnam Puta Se.
Nam Themistius, Philoponus. Ammonius , Simplicius,& Magentinus, manere post mortem animam , citra colis troversiam confessi sunt, & Aristotelem probasse hanc opinionem in scriptis suis explicuerant. Existimandum e go est. eos homines , qui haec atque horum similia Α-ristoteli dant probro , aut ne a limine quidem Arist telem eiusque gravissimos expositores salutasse , aut an, mi vitio eam notam atque infamiam summo philoso-Pho inurere , aut, quod libentius crediderim , in utroque esse vilio. Quod si tantorum hominum aut toritas & doetrinae opinio minor visa est, quam ut conferri cum Alexandri supercilio aut possit, aut debeate graviter sane peccant , qui id suspicantur. Nam tametsi Alexandri Α- phrodisiensis, quem Aristotelis calumniatores fortasse non ex scriptis , sed ex nomine tantum noverunt, magnum ingenium atque industria suerit: is proculdubio clarior atque illustrior habitus est , non tam quod Aristotelem aliis exposuerit, quam quod eumdem , qui iniquorum culpa , aut quod magna eius aetatis pars studiorum amaenitates quereret, aliquamdiu absque ullo, illustri prae-κrtim , nomine delituerat , ope Sosigenis praeceptoris e tenebris in lucem revocarit . & laborando tandem es-
secerit , ut is philosophus, qui ab omnibus , etiam his, qui in Aristoteleorum numero passim habebantur quod& Cicero initio Topisorum de quodam sua: aetatis Perip
342쪽
tetico philosopho narrat) propter obscuritatem in scritendo . rerum graVitatem atque pondus ignorabatur, minus profesto durus videretur. Nam si elegantiam splendoremque orationis desideres , si concissam atque secundam brevitatem requiras , numquam Themistio Euphradae par erit: si vero accuratam diligentiam , studium
summum cum quadam suavitate Orationis coniunctum, Ioanne Grammatico , cognomento Philopono, multis partibus luseriorem esse constabit et postremo si copiam reis rum & praeceptorum , haec omnia multo cuntulatius atque copiosus Simplicius tibi suppeditabit. Atqui si tam multi ex Aristotelis familiaribus neque peius, neque minus liberaliter Alexandro instituti , passim offenduntur, qui probent , qui adfirment , & tueantur in ea esse Α-ristotelem opinione , ut credat, hominum animos a morte superesse : ego Sane non Video , quorsum Alexandri eiusque studiosorum opinio pertineat.
Quod vero nullam de immortalitate animorum ab Aristotele suisse habitam iustam commentationem obiiciunt, in quo quidem argumento sitam esse putant non infimam partem fidei : non est , cur ulla ratione perturbare nos , aut movere debeat. Primum , quoniam , ut a doetissimis hominibus accepimus , immortalitati animorum Aristoteles peculiare quoddam volumen dicavit,
quod una cum aliis eius philosophi scriptis indiligentia
quadam hominum antiquatum est atque abolitum. Deinde , quia, tametsi nihil esset de ea re ab Aristotele scri-Ptum , nulla sane ratio est , cur existimare quispiam debeat , qui non sit agrestibus atque barbaris moribus institutus , intellectualem animam simul cum corpore interire, Aristotelem putasse. Nam si protinus censen dum sit , exstingui animam credere eum . qui de eius immortalitate nihil scribit, in eodem prosecto vitio multos veterum philosophorum reperiemus , qui tamquam huius sententiae auctores Principesque vulso celebrantur.
343쪽
Optandum sane nobis suit, lateor , ut ab eo philosopho , qui omnium iudicio longe omnibus praesans ingenio & diligentia fuit, dissicile admodum obscurumque argumentum de animae conditione atque natura ,
laboratum atque sculptum haberemus. Quoniam si ita esset, ad eam rem explicandam alterius cuiuspiam diligentia atque studio minime indigeremus. Verum, quod nihil nobis simile temporum culpa atque iniuria relictum sit , quod ad hanc aetatem pervenerit , ego non video, cur in hae parte Aristoteles sit incusandus. Quinimmo habenda est Deo immortalis gratia , quod ut haberemus , ad quem in rebus dubiis atque ancipitibus,
praesertim quae ad naturam exspectarent, confugeremus, litterarum nobi1 parentem dederit. Vt enim in plantissimis scriptoribus placet , arbitrandum est, divinitus nobis Aristotelem contigisse , non tantum ut esset, qui rerum omnium parentis naturae adversus quorumdam falsas criminationes & querellas patrocinium susciperet, . atque exerceret, ne qua ex parte tutela vacans ipsa n tura relinqueretur , atque abiret, sed ut in omni parta naturae perseetiam magistrum atque artificem haberemus.
Aristoteli etiam summa gratia habenda est , quod non quod plerique omnes faciunt, quibus large atque liberaliter egregias suas dotes impertiit natura) ingenium , quod suscepit optimum , torpere siverit. Nullum quippe vitae tempus Aristoteli concessum est, quod non
ille . idque potissimum nostri commodi gratia , in li-
heralia atque optima studia contulerit. Ac nisi eius memti saeclulorum quoddam augurium futurorum inheresceret , quod in maximis ingeniis, aliissimisque animis &exsistit maxime , & apparet sacillime , numquam ille quidem tam demens suisset , ut semper in laboribus vi-Veret , pranertim quum licuerit otioso esse. Et, si mnium consen,us , ut philosophis placet, naturae vox est: et, si quorum aut ingenio, aut Virtute animus excellit, Nn a eos Diuitiaco by Corale
344쪽
eos arbitramur , quia natura sint optima , cernere naturae vim maxime: verisimile est, Aristotelem , perie.ctae naturae specimcn atque exemplar , quum se laboribus exercebat , & Steritati serViebat maXime , esse ain, liquid existimasse , cuius post mortem SenSum esset habiturus , quoniam ad se , postquam e Vita excesisset, pertineret.
Quamquam autem in eo , quod adfirmant , millum opus superesse animorum immortalitati ab Aristotele dicatum , veri sunt ; egregie Sane atque inSigniter mentiuntur , quum inquiunt , nusquam loci evidenter proin
nuntiasse , in morte humanam animam non. interire.
Quod nobis , si velit Deus , monstrandum est. Tamet si enim plerisque in locis , quibus immortalitatis animae tangitur , verbis dubiis ambiguisque sit usus, sunt autem id genus , videtur , obscurum est , fortasse : non par est, continuo existimare , ea in re perplexum du-hiumque animi philosophum suisse. Quoniam, ut ex Cius . lectione accepimus, Aristotelis mos est & frequens consuetudo , in rebus etiam planis atque apertis voci . bus ambiguitatem significantibus uti: praesertim ubi suis locis de his rebus , in quibus est controVersia aliqua, nondum lata sententia est , neque ratione quidpiam definitum , ut est a nobis copiosius atque uberius expliacatum in his , quae de ratione philosophanai Aristotelis commentati sumus. Adde, Verbum videtur . fortasse,& similia saepe a philosophis , potissimum vero ab Α-ristotele , non tam obscuritatis Significandae , quam mmdestiae caussa , quae maXime philosophiam decet eiusquo
studiosos , usurpari in Oratione solere, ne temere adserere quidpiam Videantur. Nam qui de re quapiam ob. scura atque impedita Sententiam rogati iudicium praecipitant , dant sine mente quod aiunt sonum, & m gna quadam ingeniorum suorum aestimatione aliis sese
venditant. Quo loco Socraticorum Prudentia in tract/n
345쪽
dis quae,tionibus, quae ad negotium philosophiae spectant,
repetenda nobis animo , frequenter versanda cogitatione,ia in summa magna, sane in admiratione habenda est,
quod coniectis in contrariam partem argumentis , quae in rebus propositis probabilia insunt, indicasse contenti, ut liberum cuique iudicium maneret, amplius nihil dicercnt. Quod si , quemadmodum exposuimus , res habet , pessime profecto faciunt , qui falsis contatisque
rationibus , ut aliis persuadeant , dant operam , animae excellentiam & dignitatem, immortalitatem illi adimentem , magnum Aristotelem elevasse ac paene invidisse, ob eam rem niaxime , quod in eius philosophi scriptis inulti offenduntur loci , in quibus evidenter expressam facile invenire quivis possit eam sententiam , quae in itellectuali animae aeternitatem concedit. Quos ego, quanta maxima possim , cura atque studio ex tanta rerum
perplexitate decerpam, atque in lucem hominum revocabo , ne , quod vitio dare sortasse quis possit, verbis potius, quam rationibus decertare videar. Hac enim via facile consequemur , ut , qui Aristotelem non norunt in ea suisse haeresi atque opinione , admoniti a nobis discant , de animorum immortalitate recte Aristotelem sensisse. Qui vero de industria veritatem calumniantur,& fusis tenebris eius lumen exstinguere velle videntur, erroris conscii sui aliquando forsan resipiscant , seque ad
saniorem frugem mentemque rccipiant.
Sed quoniam res ipsa atque docenti ratio hortari vidcntur , ut loci , in quibus Ari toteles animae imis mori. litatem significavit atque expressit , dumtaxat roserantur : in his autem referendis , & , si quando res ipsa postulet, explicandis, contortis & aculeatis conclusiunculis nobis utendum est quod disputandi genus a minutis philosophis frequenter usurpatur dabit nubis lector paullo elegantior atque benignior hoc loco S tempore veniam spinosa haec & punctim caedentia' usurpanis
346쪽
tibus. Quamquam enim haec eadem fuse atque copiose alias omnibus electissimis Verbis gravissimisque senten- itiis rhetorice & augeri possint & ornari , nunc Stoia icorum consectaria & breviter conclusa delectant. Sic nim , ut arbitror , Aristotelis sententia, quo nihil acutius , nihil denique elegantius, etiam Ciceronis testimonio , litterae umqtiam habuerunt, aptissime quidem e plicabitur : decet enim accommodare rebus orationem. In ea vero explicanda sedulo atque accurate nobis elaborandum est , ut quae sunt apud Aristotelem rationes immortalitati animorum adserendae & confirmandae idoneae , primum eXponantur. Consertissima deinde eius philosophi testimonia conseremus. Postremo quoniam, ut ad Eudemum I scriptum est, eorum solutio , quae ab adversariis obiiciuntur, nostrae sententiae praestantissima comprobatio est, summopere laborabimus monstrare , quibus locis maxime non satis sibi constare Aristoteles videatur , usque adeo sibi esse similem , ut ne per latum quidem unguem a se dissideat.
Accipiendum tamen nobis in primis est , qui animam omni materia vacare probat , simul immortalem atque aeternam esse confiteri. Quod quidem, praeterquam
quod ab Aristotele libro XII. primae philosophiae desumtum est , communi omnium philosophorum probatur adsenSu. Verum quoniam summorum virorum auctori. tas ad fidem faciendam satis fortasse non erit pertinaci animo contendentibus , ratione mihi cum iis agendum esse censeo , quam invenire nihil est negotii. . Etenim quum rerum , quae exstingui atque corrum- lpi possunt, duo tantum genera norimus: unum earum, iquae corporatae Sunt , quod ex quatuor rerum primordiis conficiantur , & naturales vocantur , quod ex ma
347쪽
teria constent & forma ; alterum earum , quae natura per se minime exsistunt , sed exsistunt in aliis, & accidentia ea caussa vocamur : si anima ex earum rerum numero est , quae corpore omnino Vacant , numquam
prose sto aut aboleri, aut exstingui contigerit. Nam quum bifariam res deleri cernamus , aut quod in ea redeant, unde primum sunt constitutae , quatuor inquam principia , quae elementa corporum ab Aristotele vocantur, ignem , aerem , aquam , terram : aut quod id , in quo natura eXSistunt , aboletur : quum anima neque redire in ea , quae Vocant elementa corporum , si prorsus materia vacat, neque alterius interitu antiquari queat, si nullius , ut sit, adminiculo atque ope indigeat , mim- quam evenire poterit , ut funditus dilabatur atque inintereat. Si igitur ratione constitutum sit , animam ab omni corpore immunem atque absolutam esse , continuo definitum erit, Aristotelis iudicio nihil esse, cur eX-stingui una cum corpore debeat. Vtrumque tamen, ni fallor , non erit magnum aut difficile praestare. Primum enim , quod, inquam , inter corpora nume rari non possit, cap. I. lib. II. de anima, adhibitis in eam rem argumentis probat Aristoteles. Quum enim animae communem finitionem exponeret , quam formam esse corporis, inquit, natura constantis, & vitam potentia sortiti , post longam tandem narrationem ita concludit : Quare covus naturale sartieeFf etitae substantia est , se ita substantia , ut eo ositum. Ouumque tale sit corpus , profecto non erit anima. Anima namque particeps Vitae non est, sed vita ipsa , & vivendi ratio. Quae ob eam rem , quasi unionem per sectionemque corporis contineat , a Ioanne Grammatico cognomento Philopono appellatur , παροι το εν , id est.
unum , & τελειον, quod est scrfectum , &-, quod
est habere. Quamquam hoc loco non est animus eX-
cutere huiusmodi Philoponi sententiam , quae de ety
348쪽
mologia nominis istius a nobis ad lata est : dabitur alias sortasse locus tempusque commodius: nam mihi aliorum iudicium in hac re multo magis probatur. Et paullo post addit: Corpus namque non subit rationem eortim, quae sunt in subiecto , sed ut subiectum potius est irmateries, ac si dicere vellet , anima substantia est ut forma , forma vero subiectum non est , sed potius in subieeto , quum sit eius actus atque persectio : igitur non est anima subles Im. Et quum corpus subiectum sit , anima non erit corpus. Eamdem praeterea rem longa sane oratione ibidem disputat , ubi animam aetum esse corporis demonstrat his verbis: Quum substantia trAsliciter dicatur, ut diximus, quaedam est forma , quaedam materia, quaedam id, quod ea utrisque componitur , , miteria solentia sit , forma actus : corpus non erit animae actus, sed jsa forma actus est corporis. Idcirco recte prι- tant hi , quibus anima non viduar esse eorFus. Convicti ergo sumus , & iudicio veritatis coacti existimare , mamgnum Aristotelem posuisse , ut geometrarum more lo
Superest, ut eamdem , etsi exsistat in corpore, cuius ratio atque forma perhibetur , seiungi ab eo & separari optime posse , doceamus. Hoc autem recte quidem PraeStiterimus , si, quam rationem nobis Aristoteles sup-Peditat , ut ducem sequamur. Is enim cap. III. lib. II. is generatione animalium , , de anima commentationo
cap. I. Si operationum , inquit, animae, vel a fctutim aliquis proprius sit . feri potest , ut ipsa seFaretur : at
vero si nullus sit ei proprius , non potest quidem seFa rari. Quo in loco ad omne negotium, praescrtim de R. nima , accommodata maxime atque apposita suppeditantur documenta ex omnium vere atque sincere philosophantiit m animis depromta atque ingeniis. Quum enim maxime ratum atque certum sit , nihil esse in rerum
natura otiosum , nihil torpere . seriari nihil . sed sua
349쪽
in singulis rebus ingenia contineri , officia sua quae quo agnoscere agitareque , & quasi naturae pensa persol V re : dubitari non debet , quin si anima ipsa operationes omnes cum corpcre coniunctas habeat , separari ipsa a corpore non possit. Quoniam si a corpore separata anima reperiatur , quid aget ρ quove munere deiungetur. Otiabitur sane perpetuo . nisi quis Endymionis somnum dormire fingat. Quod si animae opus aliquod concedamus , aut fulustionem Vere suam , quam a corpore abiuneta tractare possit atque exercere et certum eSt , Vi Vere absque corpore optime posse. Nam quum opera tiones a facultatibus proficiscantur , si, quum sint ipsae ab omni corpore disiunetae , anima non possit absque corpore reperiri : aut operatio sine facultate erit , aut facultas sine substantia , animo ςxstincto. Quorum utrumque nihil cum ratione atque veritate conivnistum habet. Quod si natura , ut dicitur , nihil omnino frustra facit, neque ex rebus necessariis quidpiam. omittit , hoc documentum sequi necesse est, ad quod tamquam ad libram examinemus , utrum animus separaria corpore possit. Si enim operationem ullam habeat, qua ipse per se deiungi possit, erit proculdubio sponte sua a corpore abiunctus, ac proinde immortalis. Quare quum essetatur anima immortalis , si germanam atque propriam operationem ullam habeat , aut materia acet, aut absolvi possit a corpore , in id mihi mentis acies totaque ingenii vis intendenda est , ut ex Α-xistotelis scriniis locupletissima testimonia proseram , in
quibus aut immortalem , aut separabilem a corpore, aut ponte sua materiae eXpertem esse , aut tandem proprium
aliquem adfectum habere dicat . . Principio autem , ubi I de anima commentationem aggressus scientiam, inquit, de anima in primis esse po-
350쪽
-nendam , & quoniam exactior est, & praeterea earum est 'rerum , quae magis praestabiles, magisque sunt admirabiles , animam proculdubio significat vacare materia. Nam quum trifariam , I Aristotele auctore , una scientia altera exactior sit : est enim huiusmodi primum , quae monstrat rem esse , & propter quid ea , quae dumtaxat, monstrat , quod sit: Secundo ea , quae est eX paucioribus , quam quae ex additione, ut geometria, perspectiva, arithmetica , musica : postremo , qtiae non est de subici to aliquo , quam quae Versatur in subiecto, id est , ea , cuius genus materiae est expers , quam quaesit corporatum sortita : re vera scientia de anima non potest tuter primas facultates numerari , quod doceat, quod est , & propter quid : neque quod amplior sit atque communior , nullius enim , ut apparet , principia facultatis demonstrat: superest igitur , inter principes disciplinas hoc tantum nomine ab Aristotele suisse
relatam , quod quum ceterae omnes , quae in naturae ex plicatione occupantur , genus corpore praeditum sint so titae , huius certe genus materia vacat. Quum autem a nimam huius commentationis genus esse non sit obscu-Fum , materia corporeque vacabit: atque ob eam caus-Sam , quemadmodum monstratum est , numquam ex stingui contigerit. Huius autem sententiae tanta Vis est , ut quum se ab ea Alexander extricare non posset, corrumpere eam dena sit conatus , satius eSse ducens , alienam sentcntiam aliorsum , quam dicta sit , detorquere , aut d pravare potius , quam semel animo conceptam mutare.
Vsque adeo difficile atque arduum est mentibus insitas corruptas opiniones evellere. Idem quoque refert eodem libro I. cap. q. de anima , quum inquit : Quam enim Fartium eorForis intellectus , aut quo continobis