Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

sos GAS PARIS CARD ILLI'.

remanere post corporis obitum. Praeterea si sensibus . ut inquit, exsuperantiis sensibilium corrumpuntur: quum intellectus rerum, quae intelliguntur, excellentiis Oblectetur , proficiat , accipiatque ad negotia vires : quorsum eXῆpectat , non esse absolutum a corpore liberum isque putare Z Paullo quoque in serius, quum eo perve, ni ret , ubi in quantionem vocaret , utrum intelligere se ipsa mens possit , favere huic sententiae mihi plane videtur , inqtilens : Est etiam intelligibilis tr jsa , ni intelligibilia cuncta, quoniam in his , quae sunt s ne ma- Ieria, idem est intestigens , se quod intelliitur. Quibus verbis certum est significari, intellectum hominum a materia omni abiunctum esse atque absolutum. Nam quum in contrariam partem ratio probabilis esse videatur, non est , cur intelleictum intelligi posse putemus, per scelus

cnim est. sua natura: est rursus, cur suspicari liceat, Percipere Se non POSSe, neque agnoinere t quoniam si εe agnoscat, in horum alterum, quorum utruinque plane absurdum est , inciditur , videlicet , ut aut intelle-Etias mixtus sit atque concretus , si altera parte intelligat , intelligatur altera : aut, si eadem , cunctis , quae intelliguntur , intellectum atqNe mentem concedemus. Quaestioni respondens Aristoteles accipit, mentem in eo , quod mens est, se quoque agnoscere atque videre. Atque huic opinioni eorum , quae tamquam falsa & absurda congesta sunt, nihil repugnare defendit. Quoniam in his , quae sunt sine materia , in quibus est intelle-istus, nihil differimi intellectus , & quod intelligitur,

Uuod si animae opera in lucri & contemplari velimus, obli intrabimus prosecto in hac re atque sententia animum. Nam si Verum est, quod Aristoteles adfirmat, eam esse Vim intes lectus , non solum ut penetrare POS 4it atque insinuare se ipςum in ea , quae intelliguntur,.omnia . Sed ut se quoque operationemque Suam. agnorscat & videat , quo pacto id fieri possit , non video,

362쪽

APOLOGIA ARISTOTELIS. so q

nisi anima. absoluta a corpore liberaqtie permaneat, prae isertim quum . propriae operationis agnitio qua . una re; ut Aristoteles inquit lib. X. cap. VII. Ethicorum ἰ mens ipsa quodammodo Deo similis evadit, non sine oconversione quadam animae in seipsam fieri possit. Sensus enim, quoniam facultatem nullam propriam .habet , neque Sua opera ne, lue Sentiendi organum umquam attigit . sed dumtaxat rerum sensibilium . simulacris atque formis contentus, in his occupatur , has tradi at Versa qtie. Idem probat , ubi rationem adfert , propter quam intelle flus vacans corpore cum materia copulata atque coniuncta di piciat & contempletur , si Verum eSt, a genrti atoque patienti unam communemqtie materiam i adeSSe opportcre. I Huius namque . incusationis nervos cOIΠροpendio frangit, solum testatus, ipsum pati divisum esse prius una quadam ratione communi, ac si diceret: quum passionem bifariam distinxerimus, in eam, inquam , quae ad interitum rem deducit ἡ & communi appellatione ab

Dratio vocatur; & in eam , qtiae absolvit rem atque perficit : mentis operatio, quamquam sit passio quaedam , est sane ex earum passionum numero, quae subices o perse- ctionem impertiunt; atque ideo, ut neque caelo , neque soli cum aere , quem illustrat actione perspicuum reddit, quidpiam commune ponimus, unam tantum ob caussam , quia operatio illa quaedam naturae persectio est: ita quoque minime necessarium existimare debemus esse . ut

intellcctus , & quod intelligitur , communem ullam materiam habeant.. Quis enim dubitat , nisi plane in phi- osophia plumbeus sit , nihil esse animis admiXtum, nihil coagmentatum , nihil duplex : sed pura omnia , sim plicia, sincera atque immixta Z Quod quum ita sit, certe neque secerni, neque dividi , neque discerpi , neque sestrahi ,possunt : neque interire igitur. Est enim inter-

' itus

363쪽

sto GAS PARIS CARD ILLI

ithis ut Ciceronis x erbis utar , quasi recessus & Recr tio earum partium , quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur. Praeterea in sermone de intellectu agenti in eamdem sententiam ita loquitur : I Is intellectus separabilis est, or non mixtus , passio vique vacat, quum est substanιia iactus. Age vero intellectus agens a corpore absolvitu rigitur anima , cuius ille iacultas est. Aut fatearis neces-εe est , facultatem absque substantia esse posse : quod quam pugnet cum legibus naturae, quae nihil quidquam, utit supervacaneum frustraque facit , aut ex neccssoriis rebus omittit , sed semper ad pulcherrimum atque optimum quodque eorum , quae fieri possunt , adSpirat, initio huius disputationis uberius atque tu, ius est deo

monstratum.

Non est ab hoc proposito omnino alienum , quod in eodem capite explicans adhuc intelleistus aetentis naturam , ita inquit : SFaratus vero id e , t solum , quod est . atque tu solum e , t immortale ferretuum ive. Nemo autem putet , Aristotelem in praesentia negare , quod tam aperte, tamque illustribus & p.rspi uis verbis paullo ante consessus e t , intellectum , inquam , polentia Perpetuum atque immortalcm es e t etiam i phrasis ver. Μγrum , atque ratio loqu' ndi si, quis parum accurate di diligenter consideret hunc sen,um prae se scrre Videantur. Nam si altius rem ipsam expendamus , illis verbis dumtaxat significat , intellcctum , i. bi S ccundum: istum fit . maxime feri id , quod est , hoc est , pro prie intellectus subire rationem. Nam alter ilitet Iedlus, Non iam solum potentia est , non est omnino intelle-ehus existimandus : quemadmodum materia substantiae nomine a philosophis appellari non omnino solet, quo

niam habet a seima , quod sit , quae species est cius,

quod

364쪽

APOLOGIA ARISTOTELIS. I ii

quod quid erat esse atque ratio. Si vero mentis obiecti rationem habeamus , haud dubiam fidem , ut ego quidem arbitror , quaestioni propositae parabimus. Nam quum universale atquo omnino materia vacans I Arbstoteles obiiciat intellectui ; & praeterea necessarium sit omnium philosophorum opinione atque iudicio , cognitum magna ex parte cognoscenti esse simile , qui ut hanc insitam omnium animis notionem sequerentur, atque eidem suam in scribendo orationem accomodarent

ut est apud et Aristotelem sede prolapsi sunt , dc

turpiter peccaverunt: obscurum non eSt , hil manum animum Sponte sua corporis expertem , ac proinde immortalem esse: praesertim quum ut Aristotelcs inquit libri primi capite i. de caelo immortale immortali ac- Commodetur , 3c universale , quod mentis obiectum poenimus , neque gigni per se ipsum , neque corrumpi possit. Addit huic opinioni fidem , quod tametsi maxima carum rerum pars , quae mente atque intelle stu perci-Piuntur . non sit a materia immunis : ipse quid cm intellectus vi quadam sua rerum quidditates & rationes eximit a materia , quod iacn saceret , nisi in eo esset virtus quaedam & allicr & sublimior , quam ea , quaesit cum corpore copulata. Nam si mens suapte natura adfixa corpori teneretur : ut similc ex simili , sic exterrenis craSSisque corporibus summopere oblictationem

caperet . neque quod fit in omni contemplandi genere tenuitatem captaret, et materiae vacuitatum exquireret.

Non est diversum ab hoc negotio ut iam tandem a commentatione de anima ad externa peregrinaque disevertamus) quod in 3 Ethicis ad Nicomachtim scriptum est e Toricinam , inquam , amicorum omnium is sobte- Qq r

365쪽

sia GAS PARIS CARD ILLI

rorum nihil om no ad mortuos conferre putare , longe ab amicitiae finibus discedere , atque opinionibus esse contrarium. Prosperae namque is adversae amicorum fortuna

aliquid defunctis adferunt, licet illud tale ae tantum non sit , ut neque felices infelices , neque aliud quidquam huiusmodi faciat. Si enim philosophus res amicorum putat ad mortuos pertinere, proculdubio in eo statu vita defunctos constituit , unde adversae prosperae ue sonu nae sensum animo & cogitatione haurire valeant. Nemo autem putet commune id atque exile argumentum ad rem esse, quum Cicero in Tusculanis quaestionibus strenue .vicisse credat, animos hominum ab interitu esse vindicatos ea inter alias ratione , quod dum vivimus , sedulo studemus nomen posteris relinquere , liberos procreare , Parare PD,SeSsiones . curareque . ut iusta nobis

religiose reddantur. Quae omnia ut alia quidem non par .im multa Latinae linguae princeps Cicero ab Aristotele commodato , ut sic dicam , accepit. Is enim libro I. capite IX. ad Theodecten, honestum esse, inquit.& laude dignum mortuis religiose iusta persolvere , dc monimenta ponere. Atqui nisi ad mortuos hinc quidpiam pervenire arbitraretur , numquam quod credam tam religiose id caveret, atque sibi iuberet fieri , ut est apud Diogenem Laertium in Aristotelis vita scriptum, Quod si , ut idem est a uetor libro X. Ethicorum, non tam interest, quid homines loquantur , quam quid sentiant faciantque t verisimile est Aristotelem insculptum animo habuis,e , animos hominum ab obitu superesse.

Praesertim quum capite XIII. primi eiusdem libri ad

Theodect. inquam ob eam caussam Antigonem laudans hoc ipsum natiirae lege constare dicat. Capite etiam IV. libri II. dignos esse , ait , qui ab omnibus diligantur. qiu sunt in desu iustos benefici. Et quaestione IX. sectionis XXV. Problematum eamdem sententiam probat. imqairens, cur vita deiunctis subvenire in pretio habeatur. Non

366쪽

APOLOGIA ARISTOTELIS. 3is

.' Non sum his, quae commemoraVi, contentus , quo

nlam etiam in libris , qui I ad Nicomachum scribuu-tur , ibi potissimum , ubi ab Aristotele exquiritur sedes , in qua beatitudo atque felicitas contemplativi h minis collocetur , eamdem mihi sententiam adserere reconfirmare plane videtur : Quod si felicitas est, inquit,

veratio secundum virtutem , consentaneum est rationi secundum eam esse, quae est in homine praestantissima: haec

autem rivis fuerit , quod est νι imum. Sive ig/tur mens ste hoe , sive aliquid aliud, quod natura dominari τι deatur , , imperare : aut quia divinum , 9sum est, aut quod eorum , quae sunt in nobis , divinissimum: huius profecto Feratio per virtutem propriam ipsa felicitas fuerit , beatitudoque perfecta. Atqui si hoc in loco mentem , in cuius operatione constituit felicitatem eius hominis, qui procul a negotiis vitam agit , divinam

appellat, quum rerum divinarum ea natura atque in genium sit , ut numquam intercidant , aut mori possint , concedamus, obsecro , summum philosophum Α-ristotelem numquam animam deleri existimasse. Quam rem copiosius exaggerans inquit: Talis autem vita sustrat hominis naturam. Non enim hoe ipso , quo homo est,

ita vivit , sed quo est quid in ipso disinum. Ne autem hinc discedam , hoc etiam mihi dicendum est . quod post paullo , laudes adhuc contemplationis perstringens, in hanc sententiam disserit: Qui mente operatur, is eam olit disponitur optime r at is amicissimus est diis immortalibus. Nam si dii ut existimatur rerum humanarum aliquam euram habente consentaneum fuerit 'sos eo gaudere , quod est optimum, ἐν maxime sibi cognatum hoc autem ipsa mens est , in eos , qui maxime hoo amant atque honorant , benescia vicissim conferre , tamquam curam his , quae sibi sunt cara , dii

367쪽

gevtiamqrte ad bibentes. Constat autem haec omnia marLma in esse s sienti : amicis, imus igitur sapiens ipse diis immorta ibus erit. Eumdem autem conveniens est esse δε- Iicissimum. Haec Aristoteles. Quae nos tam anXie atque scrupillo te referre operae pretium duximus . quoniampi aeterquam quod opinioni nostrae magnam Vim , ut ap' Paret , atque pondus addunt, gravissimi philosophi verba n in leve . ut opinor , momentum adferunt his, qui sapientiae atque virtuti dant operam , ad quorum illanpdium frequenter homines hortatur. Quid enim matus adduci potest ad in orinandam mentibus hominum Summam Virtutis caritatem , quam quod ex ea re hoc maxime consequi possint , ut Deo cari atque amici , eLficiantur , idque operatione eius facultatis mentis inquam ) quae maxime divina est: quod , aeterna quum sit . intelligendi atque agendi munere fungatur , ad quae

duo potissimum , ut Aristoteles putavit , ut equus adcursum, ad arandam bos, ad indagandum canis , natum esse hominem existimare par est et ut esset , qui terras lucretiir , atque incoleret , quasi mortalis Deus In libris etiam de I partibus reddenS rationem , . cur

homo pedum priorum Vice brachia , & , quas man sdicimus , habeat , ita disserit : Solus enim homo omnium

animarum erectus est , quoniam eius natura atque sub

stantia divina est. Divini autem ossicium est intelli gere atque sapere : quod non facile esset , si Vasta comporis moles adbi derct , pcndus enim tardiorem reddit de ensu in communem & mentem. Est enim hoc . ut . id quoque referam . maXimum argumentum immortalitatis animae , quod Deum solus homo agnoscit. In muistis nulla suspicio religionis est, quia terrena prospiciunt. Homo ideo reistus caelum adspicit , in Deum quaerat. Potest ergo esse mortalis , qui immortalam desiderat Rou

368쪽

non potest esse solubilis , qui cum Deo & vultu Sc

Parum ab his dis idet , quod in si is de prima phi-

Iosophia , ea maxime parte , in qua sapientiam a physicis mathematicisque disciplinis discernit , ita refert: I Circa separabi e ens alia praeter has ambas scientia est , si aliqua talis substantia est , dico autem , Sepa rabilis ; . si qua talis in entibus natura sit, illic pro fecto divinitas erit. Quod testimonium non iacile relatinii potest. Nam si divinitatem latere putat in ea substantia , quae corpore ab oluta est atque libera , quum multis rationibus convicerimus , hoc ipsum inesse hominum menti , ipsa sane mens maxime divina , immortalis atque aeterna putabitur. Apertissimum praeterea testimonium illud est , quod ex libro XII. capite III. Fri e philosopluae capi potest , quum Aristoteles inquit : Si mrro , posterias qui iam permanet . considerare oportet. In quibusdam enim nihil prohibere vide: tur : veluti si anima tale sit non omnis , sed mens DFsa : ut enim omnis anima permaneat , F.ri fortasso non potest. Ne autem putet quispiam , aliorsum esin deroi tam a nobis atque deflexam sententiam , quam quorsum ab Aristotele prolata est . verborum series atquo ordo facile ni,nstrabunt. Dictum fuerat paullo ante , tor males caussas simul e se cum his , quorum sunt caussae : nam simul atque aeneus globus est, rotunditas est, quae globi esti forma : item simul atque sanus quispiam est , sanitatem habet , quae habitus quidam atque torma hominis est sani. Ceterum , inquit utrum formoa3Faratae maneant , , post separationem persis; a tu , ma gna quaestio est : in quiburdam i tamen nihil prohibet, nam quum anima an malorum forma. sit ., prosecto nihil obstat ι quomnust intellictus sive amma rationis cotu': Eos

a Cay. 6. Iib. Ioa . .

369쪽

siέ GAS PARIS CARD ILLI

Fos maneat: animae vero brutorum quomam ration7s em

Fertes sunt , id fortasse non habent. Cuius loci explicationem mutuo ab Alexandro accepimus , ut intelligat lector , vehementi simum es e testimonium , quod inversorem immortalitatis animae vicit . atque prostravit.

Rursum in eisdem I librit de divina mente disserens , eo perduxit orationem , ut diceret : Omne qui- iam non habens materiam interire non posse . quod V nus est humanus tmellectus. O libus plane vorbis omnem ambigendi rationem prorsus adimit. In tractatione praeterea a de pactibus , ubi rationem reddit , cur principium ab homine capiendum sit , in eamdeni sententiam sic disserit: Quae una eum vita sensu etiam sunt Fraedita, hine speciem mul Hormiorem numerosioremque virietatem recipiunt, is inter ea , alia aliis magis , , eo amplius , quod non solum vivendi , sed etiam bene τι- vendi rationem n rivra eorum obtinuit , quale hominum genus est : qui . pe id unum ex omnibus animalibus nobis cognitis divinitatis est particeps. Et si verum eSt,

quod Aristoteles testatur libro de iuventa D senecta , illud sin quam interitu dumtaxat aboleri contingero, quod

aut contrarium habet , aut ex contrariis constat : quum ostenderimus animam penitus simplicem esse atque immixtam , verisimile est , immortalem quoque atque in ternam esse , Aristotelem existimasse. Si autem Aristote Ies omnia cum vita exsilingui atque emori putavit , ut adversarii calumniantur . supervacanee nobis tot libros tam serio atque accurate scriptos reliquit. qui ad virtutis studium , & melioris vitae cultum hortarentur. Nam si moritur anima , maxima erit profecto vanitas, obsequi velle virtutibus , quae frustra homini calamitates , labores , & in summa miserias sunt adlaturae. Nam si virtus est egestatem , exsilium , ' dolorem . mortem

370쪽

denique, quae timentur a ceteris , tamqtram mala, vi-ΠIm bonum pati fortiter atque subire r quid tandem iii se boni haneat , cur eam propter Se ipsam expetamus, non Video; supervacuis enim atque inanibus poenis delectantur , quibus licet tranquille agere. Si autem viristus capessenda est , quia constat ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua maior , quae malorum, quae Perserre virtutis est , magnum adserat strenuumque solatium : atiui nisi animi aeterni sint, esse nulla poteSt. Tot igitur argumentis Aristotelis sententia immoris

talitatem animae adseriare adnixi sumus , quorum vim tantam esse arbitror , ut nisi qui tam male in Aristotelem sit animatus , ut perspicuam manifestamque Veritatem non videat . omnes plane existimaturi Sint , constantissime credidisse, animos hominum m.mere post mortem. Et , ne plura complexi .ir atque Per,equar , 'Naesunt profecto innumera , si diligenter atque intentis a. nimis Aristotelis scripta velimus perscrutari : unum mihi explicandum relictum est . quo qu madmodum ita bello fieri solet) ut firmissimo prasidio susceptam disputationem claudere Visum est : quod ita concluditur. Qui Deum immortalem, curam at lue rationem remm humanarum habere putat. animos hominum a morte superesse , nec veluti damnatos capite cum corpor

interire , existimare debet e sed Aristoteles providentiam& rerum humanarum gubernationem pio quodam Studio in naturam induxit: conveniens ergo est dicere . a ternam esse atque immortalem animam putasse. Satis hoc conclusum esse Videtur. Quum enim potissima, ut

videtur . atque optima providentiae Dei pars sit , singulis hominibus con:erre ita , uti meriti sunt , quod ne antiquos quidem homines latuit , qui Deum ipsum Nemesin ut Aristoteles scribit lihro de mundo ad A- laxandrum quoniam singulis pro merito distribuit , ain

SEARCH

MENU NAVIGATION