Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

fugere diffiitimum est. Disserit adversus Platonem , qui partes animae locis disclusit, atque ut reginam in arce, sic rationem in capite collocat, iram subter praecordia, in corde vero cupiditatem : obiicitque illi longe dissicillimum explicatu sibi videri , quod adsert: nam si ab

anima tota totum corpus contineri adseramus , consen

taneum rationi quoque suerit , singulis animae partibus singulas quoque partes corporis contineri, hoc eSt, perfici , unumque fieri. Quod evenire non posse , minime Obscurum aut incertum est. Nam quum intellectus humanae animae lacultas omnino materia Vacare cemeatur,

fingi non potest aut excogitari , quam Partium corporis continere debeat, aut quo pacto. Eamdem praeterea rem explicat, quo loco Empedoclis opinionem de natura animae expendit atque excutit. Ouum enim Empedocles corporeis elementis ut cetera omnia , ita quoque intellectualem animam essici sit arbitratus , post multa & praeclara omnia , quibus eius philosophi opinionem labefactat atque imminuit , tandem inquirit, quum elementa corporum , quibus animam constare pintat , materiae rationem subeant, quod , ne se ipsa possint continere , in caussa est, quidnam id sit, quod illa contineat retineatque simul. Quum autem id , quod continet alia , philosophorum omnium iudicio praestantissimum esse debeat, neque reperiri aliquid possit, quod animae praestet: proculdubio haec ipsa suis partibus elementa continebit, praesertim intelle stu. Hunc enim rationi maxime consentaneum est cetera praecesisse, & praestantissimum omnium , & natura dominum esse. At illi elementa praecedere censent. Quod si Aristoteles Empedocleos philosophos incusat , quoniam ex elementis corporeis animum faciunt , quum ipse ceteris omnibus longissime praestet, existimare Par est, corpore Vacare, atque ab eius potentia minime in actum eὸuci posse. De partibus etiam animalium disputans , ubi ad

352쪽

eum lociam pervenit , ubi in quaestionem Vocatur , utrum de omni anima intersit naturalis scientiae docere , an de aliqua una : post longam satis disputationem explicationemque rationum , ita concludit et I Constat igiatur , non de anima omni disserere oportere , quandoquiadem non omnis anima nai ura est, sed aliqua eius pars una , aut etiam plures. Atqui si intelligendi vis atque lacultas a naturalis philosophiae finibus ab Aristotele e clusa est, existimare conVenit, incorpoream esse , & materia Prorsus Vacare , quum omne, quod materiae est atque corpori coniunctum , naturalis philosophus contempletur atque inspiciat. Si enim , ut scribit , naturalis philosophi sit intelle stricem animam contemplari , nulla sane praeter naturalem philosophiam disciplina relinquitur : nam intellectus seu mens rerum intelligibilium est. Itaque rerum omnium notiones una naturalis disciplina tenebit. Est enim eiusdem scientiae tam de intellectu , quam de re intelligibili disserere , siquidem

eadem contemplatio est omnium inter se coniunctorum, sicut sensus & rei sensibilis. Innuit et eamdem sententiam non procul ab hoc loco , quaestionem eamdem Versans adhuc atque exercens, his verbis : Ad haee rem a materia abstractam nullam sotest naturalis philosophus contemPlari , quum natura rei alicuius gratia faciat omnia : rebus autem abstra

ctis abiunctum id est , quod sub hoc , cilius gratia, verbo intelligimus. Quare quum anima intellectualis amateria abstracta sit atque seiunista , eius contemplatio minime quidem ad naturae philosophum pertinebit. Sic enim perficienda ratio est , quam incohatam dumtaxat qui suus est mos) Aristoteles reliquerat. Inscite etiam facere videntur, qui testimonium il

a cap. I. IIb. T. a Cap. r. lib. I.

353쪽

lud non vident : I Naturae sane studiosi interest de anima disserere , , scire : quibus Verbis quoniam una cum ceteris animam rationis compotem complexum suisse quispiam existimare posset , rem planam atque perspicuam faciens subiungit : Etsi non de anima omni, at de ea ipsa, qua tale animal est, id est, qua τivitis sentit, nam animal sensu primo censetur. Idem pa-Jam atque aperte probat , quum inquit : a De intellectu autem eontemplativo alia ratio est. Nam quum 3 mmminisset altricis animae sensificaeque , eXplicans quo pacto partes istae animae in corpore eXSistant, orationis cursum ad intellictum deflectit, atque ait , longe diversam esse de eo rationem , hoc est , considerationem &disciplinam , non aliam ob caussam , nisi quia . quum intelicetus sponte sua atque suapte natura non insit in Corpore , ceterae Vero partes animae insint , atque id habeant a natura peculiare , minime quidem ad naturalem philosophum mentis consideratio referenda est , sed potius ad primum summumque , qui pura omnia sincera , & , quae ab omni saece materiae procul absunt, contemplatur atque inquirit. Ex his igitur omnibus , quam vim habeat adver sariorum opinio , in promtu est intelligere. Et adhuc

quidem ita nobis progressa ratio est , ut ea duceretur omnis ab eo , quod anima corpore omnino Vacet: nunc, ut instituimus, aliud argumentandi genus atque rati nem sequamur , non multum quidem dissidentem a superiori , hinc , ut oportet , initio sumto. Qui operationem , aut adsectum aliquem tamquam proprium atque peculiarem animae tribuit , ut ostensum est a nobis prius, aeternam animam arbitratur : hoc autem sensit Aristoteles: animam igitur immortalem esse

354쪽

etoo GAS PARIS CARD ILLI

putavit. Nunc quod animae peculiaris adsit adfectus talis est autem intelligere & contemplari primum adserere videtur, quum ait : I Maaime autem ipsum in. triligere proprio simile videtur esse. Admonuerat paullo ante hunc locum dissicile admodum atque arduum esse , dissinitionem animae inquirere , quoniam princi.

Pio constare necesse sit , utrum adsectus omnes com munes sint animae cum corpore , an potius eius sit proprius aliquis atque germanus. Hoc enim accipere necessarium est illi, qui animae finitionem velit facere. Quum autem in contrariam partem ratio probat ilis reddi possit, accipi facile non potest. Nunc ait: Aut imi tamen unt non quidem omnes) quorum sine corpore nullas a gere ac pati videtur Fosse , ut irasci , confidere , cu-Fere , atque omnino sentire: jsum autem intelligere ma-aime videtur esse proprio simile. Bis itaque , si quis exspectet , insinuat, proprium aliquem adesse animae adfectum , & quum plurimos ait non sine corpore con stare posse , & quum intelligere testatur proprium esse animae. Quamquam , quod hoc loco tam aperte Scriptum est, ut a nemine citra flagitium refelli queat, alio loco planius exponit , quum inquit : Si enim intelligere corpori atque animae adsignetur . numquam corPus in edimento erit , ne stire atque sincere intelligamus : quinimmo ut si in ceteris instrumentis ipsum corpus mentis intelligentiam adiuvabit. Nunc , quum ccntra evenire palam cernamus , arbitrandum Sane est . unius esse mentis contemplari atque intelligere : siquidem laborio. sum est , ut Aristoteles scribit cap. III. lib. I. de anima , coniunctum esse cum corpore intellectum , nequo absolvi ab eo posse , & insuper maximopere fugiendum : quod sit, dum mentem a sensibus separamus, a que animum a corporeis cogitationibus abducimus: quiγPe

a Cap. 1. IIb. t. de amma.

355쪽

pe quum melius sit intellectui non esse cum copore, quemadmodum & dici solet , & complures sane consentiunt. Hanc autem sententiam capite IV. libri VIII. de Repub. plane confirmat , quum ait , non convenire simul mentem & corpus laboribus satigare , quoniam hi

labores contrariarum rerum esticientes sunt: labor enim corporis menti impedimento est , mentis autem corpori. Quid amplius optent , non video , qui in Homerum philosophorum debacchantur, atque eius Sententiam suggillant tamquam ab immortalitate abhorrentem animorum. Num significari potuit apertius intellectricis animae aeternitas, quam quibus verbis ab Aristotele significata est Verum etsi adducta a nobis testimonia , & pingui, quod aiunt , Minerva explicata , satis esse possint iis, qui in media luce non caligant atque offindunt: quum apud eumdem philosophum multa quoque alia reperiantur , quae hanc nostram scntentiam non curiam , ut

quidam putant, sed plenam potius atque perseistam reddant , ea nunc mihi recensenda esse existimavi : inter quae omnia neque obscurum neque incertum adserendae fidei argumentum illud putare convenit, quod in commentariis de anima ita explicatur r I Nihil tamen vetat , ut aliquae partium animae sint separabiles , proptem ea quod corporis nullius sint actus. Quum enim eo I co animam actum esse corporis disputare atque convim cere niteretur , quod est in definitione animae usurpatum , quia actus ad potentiam dicitur, & semper in eo est, cuius perhibetur a bis : concludit, animam non esin se a corpore separabilem , sed in eo exsistere Semper,

' cuius est actus atque persectio. Et quoniam ambiguum videri poterat alicui , utrum , quod paullo ante defininitum est, omnibus animae partibus & secundum Po

356쪽

re , rationalis formae mentionem repetens , inquit: vero modo sese habeat sv arabilis forma.ω quidnam

sit , pusiosophiae prima offlcium est determinaro ἐν ser-

tractare.

Atque ut omnia persequamur . neque sit ullus la. Pis, quem non moveat diligentia atque industria n stra: I libro a . nobis proxime commemorato idem plane philosophus adseritisse iterum videtur. Nam in re- Prehensione philosophorum , qui in finitione animae moveri u tirpaverunt , quoniam irascitur , miseretur ,

atque confidit : me nomine , inquit , n hil quidquam ab his philosophis essectum esse , nam considere , irascio misereri , aut non sunt motus , aut si motus sint , non sunt sane ex eorum numero , qui animae feruntur

Voprii , sed qui cum corpore sunt communes. Quamobrem , inquit , inγta eorum oratio est , qui nos soli animae adsignant. Ne tamen quispiam dictum hoc quoque suisse de intelleistu suspicaretur , adimens Sermonis ambiguitatem , inquit : Nullus me eredat intellectus in praesentia mentionem fecisse , nam Intellectus advenire viditur homini , ἐν minime quod in ceteris facultatibus evenis) de potentia materiae in actum deduci. Verum quia soris advenire cum accidentibus multis intellectus habet commune , ut id peculiari quadam ratione menti convenire doceat, subiungit : Et substantia quidem esse , hoc est , per se exsistere. Accidentia enim , tametsi aliunde adveniant, minime exsistunt per se , sed in substantia. Praeterea & non corrum , inquit: quo verbo a ceteris formis rationalis anima proculdu' biodistinguitur. Nam ceterae sermae, licet substantiae rutionem suscipiant, facile corrumpi possunt i intellaetus ero ab interitu immunis est . quum nihil habeat , a

quo eorruispatur. Si enim corru i Fosset, inquit, ab . ri ea

357쪽

ea vlari me , qἰια tu senectute si , ususcatione eorrum seretur I 1 u autem perinde is , atque in sensuum instrum nise , ac si diceret : quidquid pati intellectus videatur si quid pati videtur non aliunde , quam eXseia suum in trumentis accidere , idque non sine ratione. Nam quia, dum exsistit in corpore, per sensus tan)quam per fenestras animae rerum Simulacra animus accipit : ubi

sensuum organa hebetantur quod in senes tute potissi muni accidit ipse quoque intellcctus videtur imbecil- Ius reddi , quum nihil simile patiatur. Nam si senex, inquit , talim acciperet ocu. um , qualem habet iuvenis, videret sicut iuvenis. Quare senectus non e si , q&ia anima qui istam est passa , sed quia id , in quo est, aliquid est passum : quemadmodum in ebrietatibus , morin bis fleri solet. Et post multa tandem ita concludit: IIDtur inteligere is contemplari marcescit: quia aliud quiddam intus eorrumpitur , jsum autem passione vacat. Ratiocinari vero , , amare , , odisse , non sunt ilo Ilus , hoc est , anhn.e propria , sed huiusce , quod illud habet , animalis , inquam , quod eae corpore atque anima constitutum est : quapropter , , hoc corrupto , neque recordatur anima , neque amat. Demum ita refert: Intellectus autem divinum quid est , is passione vacat. Quod si vacare mentem passione testatur , immunem eamdem e9se a morte arbitrandum est. Atqui hic locus usque adeo torsit Alexandrum, & tam mirabiliter exeriscuit , ut convictus momento eius atque coactus dubitari non posse dixerit , quin magnus Aristoteles animam immortalem esse atque aeternam crediderit. Tanta enim vis veritatis est , pondus usque adeo grave atque mamentum , ut ad eius obtutum etiam hostiles animi caligent, ac sese vietos continuo lateantur. Quod si ceteri omnes, qui mortem animae Aristoteli obiiciunt , ita ut Alexander , scripta eius diligenter evolverent, in tanta copia & perspicuitatq atque luce Diuitigod by Coosl

358쪽

ΑΡOLOGIA ARISTOTELIS. 3os

re te timoniorum , amplius , quod desiderarent , nihil

.eSSet. Nam praeter ea, quibus usi sumus , iii tractatione I de geturatone ansularitum , postquam ratione cor vicit , vegetali sensitivaeque animae con Venire non POSSe, ut ante quam intrent corpus, exsistant actu , aut postquam intrarim , ab eo i liberentur . si quidem adsectionem nullam habent suapte natura liberam atque exemtam a corin re : incidens in mentionem animae intelle-etualis inquit : Restat igitur , ut mens sola extrinsecus accedat, eaque sola divina sit , nihil enim cum eius actione communicat actio corporalis. Neque putandum est

ut id quoque obiter attingamus quod adfirmarit, antinam intellectualem extrinsccus acccdere, χ ιν , hoc est , transmigrationem animarum in diversa corpora significare voluisse : huiusmodi enim commenta & Pythagorea somnia libro I. cap. IV. de anima locuplcte sane oratione resellit atque explodit Aristoteles : praeterea lib. II. cap. II. his verbis : Inest antina in corFore , atque in corpore tali, non is quovis sine discrimine ullo , quemadmodum eteteres ad corpus stram accommodabant nihil determinantes , quodnam illud est quale sit corpus: atqui non re ite , ut patet, quip-Pe quum non videatur quodvis sine ullo discrimine quodcumque suscipere ; quin immo singulis hominibus peculiarem suam ille animam inditam esse putat , quae nullius sit amplius corporis sutura forma. Hic ego rogo , qui tam pertinaciter mendacii par-tcs agunt , qua ratione constare possit , divinam esse animam dicere , soris quoque advenire , hoc est , non ut ceteras animae partes , ex semine deduci & interitu

3boleri posse putare Z Quod si mihi dederint , erit sor-taSSe, cur credam, Aristoteli calumniam de industria intentam minime quidem fuisse. Et, si quod a magnis qui-Pp a . husis

359쪽

,6 GAS PARIS CARD ILLI

bu dam a floribus scriptum est, fas est credere , ArIst

telem , inquam, libro de proprietatibus elementorum nam hunc ne de facie quidem novimus existimare , nulla

naturae vi , sed iussu atque imperio Dei animam ratio. nis compotem advenire : magnum me hercle pondus alisque momentum ad hanc, quam defendimus, opinionem accedit. Nam quemadmodum nulla naturalis iacultas per se satis est ad adfercndam in lucem animam rationalem. ita quoque nihil tam potens erit , ut eidem ipsi aut calamitatem , aut laborem adserat. A qua sententia abis horrcre minime videtur Aristoteles lib. II. cap. III. orneratione animalium, quo loco mentem hominum quasi aliunde ortam , neque de potentia materiae eductam, advenam & peregrinam vocat. Sed iam , unde primum digressi sumus , redeamus. Nam , nisi me fallit animus. lib. III. capite III. de anima phantasiae usus ubi Aristo. teles commemorat , inter cetera commoda , quae homini phantasia adseri , hoc maximum atque praestantissimum esse ait, ut si quando , quod frequenter fit, mens ipsa princeps atque regina Vitae mortalium aut morbo corporis , aut ulla pertu ibatione animorum sopita iaceat atque sepulta , natura , ducem habeamus , qui vitam hominum potissimis ad reiste vivendum praesidiis atquci instrumentis destitutam regat , perinde atque bestiarum, qvie natura sua hcneficio rationis , & , qtiae ab ea ipsa proficiscuntur , praesidiis plane carent. Nam quum in telligeret , nihil esse posse , quod hominum animis mostem adferat , addidit : Hi si contingat submergi, Fr sto sit , quae agat hominem, imaginatio. Verum quoniam hoc testimonium obscurius fortasse videtur qui busdam , quam ut in hanc sententiam conferri par sit, evidentiora proseram atque indicabo. Et ut hinc exordium sumat oratio , quibus, quaeso , verbis planius significari immortalitas animae posis sit , quam quibus usus est in commentariis de anima

360쪽

x Aristotelest illo prae;erti in loco, in quo intellectus sibilis nuncupati mentionem faciens inquit : Quo circa

neque cum corpore mistum esse consentanetina est ratsint.

Immixtum esse intellectum , simplicem omnino , & passione vacantem fatetur: igitur immortalem , uti demon. stratum a nobis iam est. Simile est , quod ex sensus atque ii uellectus dilicientia sumi argumentum potest, atque etiam . si quis animadvertat , violentius , & ad hanc rem efficax magis. Sensus , inquit , ex et Hiem n ι sensibili sentire non potest amplius , auditus namque non audit sonos post magnum sonum , , visus non videt, neque odoratus Ofacit post vehementes odores atque colores. Atqui int. Lectus aliquo valde intelligibili intellecto, non minus sane , sed magis percipis intelligitque inferiora. Illud autem Aristoteles in caussa esse putat, quod sensitivum non est sine corpore : atque ideo , quae maxime corporata sunt , omnium optime sentit , ut quae

sint familiaria sibi , & quasi dominata. Intellaebas vero a corPGre separatu3 est. Ad haec, quum post obitum dicat animam minime recordari , dubitari nequit, quin liquido planeque crediderit, superstitem Perpetuo SOSpitemque manere. Accipit enim ut compertum , sup resse animam a rogo , desungi tamen eo munere neutiquam posse , quoniam meminisse sui inquit) non est sine phantasmate, neque phantasma absque corFore NE ritur. Rursum . quum capite ultimo libri de anima primi adversus Platonem disserens , qui in tres particulas animam discerpebat , rogaret, quid ipsam animam comtineret , si partibilis est : nam hoc non vidctur cor-Pus esse , quum contra potius appareat corpus ab anima contineri) : Quapropter , inquit , ω ggressa disso vitur corpus atque putrescit. Quum dicat digredi animam a corpore , atque ipsum , postquam discessit anima , putrescere , Plane mihi videtur diccre , incolumen

SEARCH

MENU NAVIGATION