장음표시 사용
371쪽
pellaverunt : quod fit , dum in sceleratos animadvertitur , Viritis piae in iis atque honoribus recreatur & tali' Dir : si anima ratione praedita terminis dumtaxat vitae circumscripta sit atque finita , pleraque hominum ma tela ' a & flagitia perpetuo impunita relinquentur : conintra vero plurima a virtute prothela opera citra praemium
. atque . mercedem abirent, quod . non solum divinae sapientiae . atque iustitiae non ccngruit , .sed nec decet Sor .didum ullum abieetumque magistratum. : Quis autem, si circumspectet , non videat perditos homines , rapto res , avaros , invidos , in summa iniurios aliis , . florere opibus , abundare facultatibus , longo comitum. ordi. ne constipari atque cingi. imperare praestanti Oribus, regnare denique sine periculo, aut , Si. malint, , tu tranquillitate atque otio cum dignitate vi vcre 3 Contra si reputes , magna atque eXcellenti Virtute praeditos , &quibus minima sit cum corpor contagio , quoni .im in
corporibus humanis quantum homo adsequi potest) vi tam deorum imitantur passim raptari inittriti adfici , pessimis quibusque & corruptissimis, servire , contumeliam denique ob egregiam virtutem illustriaque sacta reportare : ac nisi tempus aliud atque locus a vita supersit , in quo scelerati homines poenas impietatis
luant, & qui integre atque incorrupte. ViXerunt , meret cedem dignam vita atque moribus ferant : praeter hoc. quod magna rerum perturbatio consequetur, nemo qui dem tam demens , aut tam stultus fuerit . cui suppetant animi ad pcragendam, immo vero ad ingrediendam perdis ilcm sane atque arduam Virtutis Viam , quum Plane intelligat , vii oriun bonorum conditioncm longe
esse miserrimam : qua opinione nec sceleratius ullum
finoi scelus potest, nec quod sit magis rationi contrarium. Nam quum eorum etiam iudicio , qui . ignorata Vera rcligi ine , intcgre atque sincere philosophati sunt, probi hominus cMi . Deo; atque . amici censeamur per 'quam
372쪽
quam absurdum atque impium erit, de Deo ita cogita. re, ut quum sit princeps atque auctor bonorum omnium, si praeter hanc vitam nihil supersit , samiliaribus suis non tribuat , quae omnium optima sunt atque iucundis. sima. Nunc vero quum brevi hinc commigrandum sit in liberum caelum , tamquam in tribunal , in quo exactissima anteactae vitae ratio , & ad minimum quod aiunt) quadrantem reddenda est: qui sancte atque incorrupte vitam agunt , hoc se potissimum etiam in summis miseriis & calamitatibus positi consolantur , tandem aliquando futurum tempus , in quo dimissis corporibus , quum aemulationum ceterarumque omnium adsectionum , quibus homines in vita divexamur , sint e Pertes , beati atque felices vivant. Nunc vero paullo diligentius nobis monstrandum est, quod Aristoteles crediderit, Deum immortalem humanarum rerum curam atque rationem habere. Qua in re ob eam caussam accuratius atque libentius versabimur , quod intelligamus , multos non veterum philosophorum modo , sed etiam ex christianis, quasi male de providentia cogitarit , doctissimum atque optimum philosophorum omnium Aristotelem infamasse. Etenim superioribus priscisque temporibus , ut ex historiis accepimus, constans apud plerosque fama fuit, ut de immortalitate animorum , ita quoque de providentia &rerum gubonatione pessime Aristotelem sensisse. Quo nomine primum a Tatiano reprehensus est in oratione adversus Graecos: post hunc a Theodoreto de curandis Graecorra .u adfectionibus libro VI. post Theodoretum
etiam a Theophilo in his libris , in quibus de vero
Deo cum philosopho disserit. Enomaus quoque Cynicus edito libello , quem Indaginem queneficiorum appellat , taxat Aristotelem , quod, ut sibi quidem videtur , providentiam abstulerit, ut I Theodoretus atque Rat Eu-
373쪽
I Eusebius scribunt. Eodem praeterea nomine ab Attico vetere philosopho carpitur , ut est apud Eusebium scriptum. Idem quoque Aristoteli dat probro Clemens Alexandrinus libro V. Stromatum his verbis : Aristoteli venit in mentem usque ad lunam deducere pro- videntiam ex illo Psalmi CIII. Domine usque adlum misericordia tua , , veritas tua usque ad nubes. Excusat autem philosophum , quod nondum revelata suerit Aristotelis temporibus propheticorum mysteriorum. declaratio. Et ne in singulis recensendis immoremur , Basilius & Chrysostomus theologi summi , philosophi vero nec minuti, neque plebeii , aliquando hac caussa A
ristotelem increpant. Quamquam ab his quidem , quasi prorsus abrogarit atque abstulerit proVidentiam , reprehenditur: ab illis vero , quod tam maligne atque parce eius mentionem fecerit, ut eamdem intra caeli cardines continuerit. Mihi vero candidius in eam rem atque fixius intuenti nulla ex parte horum auetorum sententia probari umquam potuit. Et, si Verum latendum est, existimarim quidem , maximam eorum partem , qui philosophi haberi dicique ab omnibus voluerunt , cupiditate potius atque ira pessimis consultoribus impulsam impietatis notam summo philosopho inusisse. Quam mihi. suspitionem movit Eusebius Caesariensis acerrimus fidei adsertor , & Veritatis christianae graVissimus propugnator , in eo libro, quem Saepe nominavi , adversus philosophos scripto : credibile inquiens esse Aristoteli accidisse , quod multis aliis quoque solet, nimirum ob amicitiam , quam cum principibus habuit, nec non admirabilem illam , qua excelluit , sapientiam , odio a sophistis , qui ea tempestate regnabant, habitum fuisse. Haec igitur caussa , ut coniicio , fuit, cur Atticus
374쪽
philosophus atque Attici similes , quorum apud Euse-- bium nomina & Aristoteli obiecta crimina explicata sunt. scelestam atque impiam opinionem de eo invulgarint, atque sparserint. At christigni5 22 teribΓῆ, si qui sunt,
qui Aristotelem insimulent abrogatae , aut elevatae P. tius providentiae , verisimile est existimare, aut gravi rum negotiorum curis occupatis numquam vacasse ad libram Aristotelis aequis , quod serunt , ponderibus Ve- Titatem examinare; aut, quod verisimilius crediderim, eo consilio atque animo ab eisdem hoc laetum fuisse, - ut aliqua ex parte auetoritas atque maiestas Aristoteli. ci nominis elevaretur. Nam usquam adeo Veteres homines suis Athenis , suo Platone , atque omnium maxime Aristotele gloriabantur atque superbiebant, ut, nisi haec atque horum similia de his circumserantur , nulla umquam ratione cum reliquis possit effci , ut Graios , quod dicitur, obliti , christianae veritati atque doctrinae velint attentius animum praestare. Nam si impudentissimum Hieroclem inani quadam aestimatione philosophiae eo dementiae legimus pervenisse, ut magum adique imposiorem Tyaneum humanae salutis adsertori conferre , immo Vero praeserre non erubuerit, quid existimare de ceteris convenit 3 Vt verum sit, quod a Platone gravissime scriptum est: τυ φλοι ται γὰρ το φυλον περι του φλυλο αδεου. Et suit , me hercule , facile in tanta obscuritate & copia scriptorum Aristotelis similes coniecturas invenire , quibus calumniatores veteres inquam philosophi) abunde satis putarent Aristotelis gloriam obscurari posse , & paene deleri . Atqui tantum abest, ut horum insimulationes , calumniae atque impositam nomini Aristotelico offecerint, ut ego certo credam , hac
via atque ratione magnum ad eius laudes cumulum accessisse. Vt tamen veritas, cuius ego prosessionem honestissimam esse duco, planius constare possit , loci sunt
375쪽
R providentia in Aristoteles adseruit. Et quamquam a. pud bonos iudices satis habeant firmitatis vel testimonia sine argumentis, Vel argumenta sine testimoniis: nos tamen non coincnt: alterutro sumus, quum suppetat nobis utramque : ne cui perverse ingenioso aut non intelligendi , aut contra disserendi locum relinquamus. Primum tamen omnium , quoniam gravissimorum hominum auctoritas, ut Cicero explicat , ad eam senistentiam , quam Volumus obtinere , & solet . & debet valere plurimum , testem huius sententiae facio Theophrastum divinum hominem in dicendo , scholae Periis pateticae post Aristotelem principem atque heredem et post hunc Ammonium atque Themistium , postremo Alexandrum Aphrodisiensem : ii enim omnes plane atque intrepide adfirmant , principem philosophorum Aristotelem rerum gubernationem & ProVidentiam concessisse. Quod ubi considero , non possum non magnopere mi 1ari , Alexandrum Aphrodisiensem concessisse exstingui animum cum corpore, Aristotelem Putasin, quum multis locis non obiter , ut aliquando fit, sed accurata potius oratione rebus mortalium adserat Deum providere : ut in libro , quem de providentia scripsit , & in quae tionibus naturalibus & moralibus non semel. Nisi quod , ut ego mihi persuadeo , in explicanda Aristotelis de animorum immortalitate sententia Alexandro perinde evenit , atque illis philosophis , qui non rebus,
quae natura efficiuntur , rationes accomodant, sed conistra potius faciunt. Nimirum quoniam consignatum atque impressum in animo habuit una cum corpore animam exstingui , in eam rem sedulo atque studiose incubuit , ut gravissimum philosophum , quo iure qua
que iniuria in sententiam suam pertraheret : quum aequum potius suerit accurate & diligenter doctoris scriptis insudare r ita enim sortasse didicisset, veritatis studio, quam Aristoteles rebus omnibus anteponendam effa
376쪽
eenset, propriam sententiam exuere, atque Prociat abii qcere. Quod si Plato ut adsertor providentiae a Iuultis lauq datur , tantum quod semel aut iterum , idque nullam adhibens rationem , Deum esse principium , medium atque finem rerum pronuntiarit: quid vetat, cur non Aristoteles si non primus , secundus saltim a Platone haberi hac parte debeat, quum non semel , ut Plato , sed frequenter quidem, cumulate atque copiose eam senten tiam expreSserit , & multis persuaserit
Nam, ut hinc exordiar , in libro de mundo ad A.
laxandrum perspicue & citra omnem ambiguitatem rerum procurationem curamque concessit Deo. Primum quum inquit: Pervetus sermo est, is quem homines cuncti a satribus acceFerunt , omnia ex Deo or per Deum nobis constare , neque ullam esse naturam, quae sibi per se sufflictat divina ope atque auxilio destituta. Qua ra- sisne ducti meterum quidam dixerunt deorum plena raso omnia. Praeterea Deus cunctarum rerum haud dubie seν-πator est , parens. Et post paullo : Pontentiam igitur divinam in caelo residentem longissime etiam distantibus , , , ut semel dicam , omnibus rebus salutis auctorem fieri, quod decet , ac Deo maxime congruit , existimare
Far est. Item: Honestius est , magis decorum, Deum M. celsissimo in loco sedere, eius vero potentiam omni mundo consertam solem lunamque movere , totum denique cinium circumagere , , terrestribus caussam esse salutis.
Rursus: Natura divina de simplici tino motu primi cor. oris virtutem proximis distribuit cum remotioribus , quo usque totum obierit. Item : Quemadmodum in choris incipiente duce carminis , qui cor phaeus anellatur , totus
chorus concinit virorum interdum is mulierum diversis vocibus aeutioribus gravioribusque tinum suavem concentum
te erantium ; sic de Deo , qui universi procurationem habet, sentiendum est. Ad haec : Vi accidit in eis, quaerolent feri in bella , ita quoque vi universo cogitondum
377쪽
. est. Nam quum smnia ab una vi dirigantur, suo quaeque funguntur sicio : quamquam virtus illa moderatriae xon a aret , quod neque ipsi obstat ad efficiendum, n/que nobis ad credendum obesse debet. In relatione prae-- terea nominum divinorum inquit : Recte etiam dicitur salutis is libertatis auctor. Deinde: Ad hane igitur rationem Deus , qui omnium rerum concentum atque sa- Iutem continet , in mundo sese habet. Postremo tandem absolvens disputationem de mundo susceptam , inquit:. Deus igitur , ut veteri sermone traditur , quum omnium . rerum princiFium , snem mediumque teneat , recte Sim-Fer secundum naturam incedit. Quae cum considero, vehementer mirari soIeo eorum philosophorum temeritatem , aut ineptias potius, qui Aristotelem defendunt divinam providentiam non nitra caeli terminos porrexisse. Sed ne quispiam uno tantum , aut altero loco expositam ab eo putet fuisse hane de rerum humanarum cura sententiam , ea mihi testimonia repetenda sunt , quae in aliis voluminibus reliquit : sunt enim haec ne pauca quidem , neque obscu- . ra : nam de caelo disserens ita refert: I Finis universi caesi, ac jinis is , qui tempus totum infinitumque ccntinet, sempiternitas est , a semper essendo Vpellatione sumta, immortalis sane atque alvina. rida . ceteris omnibus aliis exactius , aliis Μfuscatius esse vivereque dipendet. Ramdem quoque sententiam libro II. cap. II. de astro- . rum motu disserens exponit inquiens , natura ipsa providente rebus suturis, effectum quidem esse , ne proprio suoque motu astra moVerentur. Naturae Vero apo- pel latione Aristoteles Deum significare nobis consuevit observantem in rerum produmone ordinem quemdam . . In a Metheorologiae etiam commentariis : Universus, inquit , mundus, qui terram ambit , ea quatuor cor-
378쪽
soribus constitutus est , in quo adfectiones , quae evenire soleant , exsistere adyirmamus : siquidem necesse est, s tam summi caeli conversionibus esse proximum , ut omnis
eius facultas inde constituatur atque regatur. In Eudemiis vero exaetius mihi visus est hanc ipsam opinionem explicuisse , quum inquit : I In universo quidem est Deus , & etieissim cuncta in illa , moventur enim o mnia ab inexsistente in nobis numine. Quod non longe abhorrem videtur ab eo , quod Paullus Apostolus dixit. usurpatum etiam a veteri poeta : In ipso etivimus , mo-τemur , , sumus. Quid illud , quod in Ethicis Nichο- machiis scribit a Deum , inquam, ut eaeistimatur, re rum humanarum curam habere λ An exigui ponderis atque momenti est ρ Non puto. Firmissima quoque ad veritatem adserendam ratio illa est , quam in libro de Re- sub iea de magnitudine civitatis disserens ita explicat: 3 Lex ordo quidem est , recta autem legum institutio ,
ut ordinatione recta sit, necesse est : at nimius numerus ordinem tenere neqvit , hoc enim divinae potentiae , quae hoc universum continet atque regit , munus est. Ecquidem quum Aristoteles capite ultimo libri primi de tartibus animalium Heracliti di etiam celebret, quia quum in casa sumaria caloris gratia sederet , atque intel si geret, quosdam, quum adloqui eum vellent, accedere te misperasse , fidenter eos ingredi iussit: Ne huic quidem loco , inquiens , dii immortales desunt: dubitari non potest , quin probarit vim divinam , quae cuncta moderetur & regat, undique difffusam esse atque consertam. Quid multis moror Nonne quum res naturales alicuius gratia agant , quod sane constat , quia aut semper. aut magna ex parte simili ratic ne operantur lib. II. e.
V. & VIII. P sic. necessario Aristoteli concedendum
379쪽
est, Dei providentiam atque consilium per omnes naturae partes sparsum esse , ut ab una vi ipsarum operationes motusque dirigantur 3 Quae quia partim cogni- ione vacant, partim mente atque ratione : finem, quem adisi lant, intelligere nequaquam possunt. Neque est quispiam tam rudis , aut tam serinis moribus institutus, qui si per naturam ipsam animum cogitationemque convertat , tametsi nesciat , cuius Dei providentia regatur,
ex ipso rerum motu , ordine atque constantia non aliquam eamque ma Ximam providentiam agnoscat. Neque
fieri potest , quin id , quod mirabili ratione constat, consilio sit quoque effectum maiori. Rursum quum li-hro XII. capite ultimo primae philosoThiae ita concludat:
Entia non volunt male gubernari: non est autem hcnum
Fluralitas principatuum , unus ergo princeps: Verbis per- spicuis concedit, res naturales divina providentia consilio. que gubernari. Praeterea ratione ex principiis Aristotelicis sumta, sententia ita confirmatur. Deus & natura nihil frustra. nihil temere , nihil denique inconsulto agunt: ergo prinvide omnia & magno consilio. Ratiocinatio efficacissima est, quum a contrariis dncatur: adsumtum vero est
Aristotelis multis sane locis , maxime vero cap. VIII. lib. II. de P sica auscultatione , ubi non obiter , uti plerumque fit , sed ex professo rem istam tractat. Demum si Aristoteles credit, Deum immortalem rebus humanis nullam curam neque rationem impendere , aut 'liod vult , di non potest: aut potest , & non Vult: aut neque vult, neque potest: aut vult & potest. Velle autem & non posse , Aristotelem putasse , absurdum est , esset enim imbecillus Deus , quia Aristoteles numquam existimavit, quum plane multisque I locis com
cedat , vim divinam nullis esse finibiis circumclusam, sed per
380쪽
per omnia colni meare , omnia attingere , atque in opere consciendo nulla ratione . defatigari : non enim opus
habet , ut inquit , excogitatis machinamentis . aut ullo ministerio , quod tamen nc stri ordinis principibus evenit , qui propter imbecillitatcni vitium multeium auxilia desiderant : id enim ipsum maxime divinum est, ut simplici motu multiplicia rerum genera conficiat. Si, qtuim possit , nota vult , invidus profecto erit alienae felicitatis, quod aeque a Deo alienum est: est enim hic ad feetus hominum improborum : impium praeterea , &Deo maxime indecorum atque indignum , praesertim quum ab Aristotele credatur ati,stor esse atque princeps rerum omnium longe optimus, 3c perinde benignissimus. Si neque vult , neque potest, imbecillis erit , & praeterea invidia tangetur : quare neque Deus censeri debet. Reliquum ergo ost, & posse, Sc velle. Quare curamgcrit , dc procurationem habet rerum ad homines per-.tinentium : si quidem nihil est, cur non eisdem providcat , atque impendat studium. Ne tamen quidpiam a nobis praetermittatur , quod fidem possit etiam apud pertinaces emcere, illud silemtio praetermittendum non esse duxi, quod Marcus Tullius libro II. natura deorum disserens inquit. Is ei nim eo loco ex contemplatione pulchritudinis atque ordinis universi providentiam et gubernationem testatur Aristotelem collegisse. Atqui huiusmodi argumentum, tametsi diligenter Aristotelis scripta eVolvas, nu quam sane possis reperire in his libris , qui Aristotelis nomine passim circumseruntur , ut plane constet, nisi plurima scripta Aristotelis intercidissent, proculdubio habituros nos apertiora multo testimonia , quibus
nostram istam sententiam confirmaremus. Interim tamen,
quae explicuimus , satis esse putemus, ut credamus, Α-ristotelem existimasse , Deum immor alem res omnes mortalium providentia sua gubernare atque tueri : 8c Ss proin-