Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

s48 GAS PARIS CARD ILLI

proinde , quod inietio disputationis proposueramus , animos hominum quasi capite damnatos minime quidem

morte milictasse : quin immo exsistimandum est omnino , sibi persu abisse , aliis vero probabilem efficisse immortalitatem animorum. Et quidem nisi mendacium tam pertinaces atque protervos habeat defensores, ut veritatem ipsam in media luce positam non cernant, aut cognitam pro nihilo ducant, sacile arbitror concessuros suis Periorum argumentorum dignitati. Nunc sedulo nobis danda opera est , ut quae adversus hanc sententiam comprehensam animo , & ratione determinatam ab adversariis atque hostibus veritatis obiici possunt , diluamus , ut non modo rudibus hominibus , qui quibusvis facile ostendi solent , hac via ac

ratione consulamus , sed opinionem quoque nostram efficiamus pleniorem firmiorenique. Etenim , ut in libro

de eae o , atque aliis I locis Aristoteles admonet, contro- vertentium argummiis contrariorum rationum pondera atque momenta maxime apparent , parandae enim iacultatis initium dissicultas est, & quaedam ad disciplinam

capessendam via. Insuper : Et dicenda magis credentur, si earum sententiarum , quise in controversiam veniunt, rura prius fuerint audita et absenses enim condemnari minus utique videbuntur. Nam omnes , qui satis iudicaverint veritatem , non adversarios , sed arbitros esse opor tet. Quod si arbitrium integre atque incorrupte exeriscendum est, fuerit sane consentaneum, captiosam prius adversariorum invicemque pugnantium audire sententiam. Verum in ea re modus nobis tenendus est et quoniam

si is , ut vulgo dicitur , in omni negotio est optimus, in disputatione & controversiis proculdubio observandus est maxime. Quam ob rem ea , in quibus perquam exiguum faciendae fidei momentum situm esse intelle

382쪽

xerimus , praetergressi quo i aiunt tamquam foveam.

quae negotium exhibent, tantum persequimur. Etenim omnes omnium opiniones perpendere atque excule te, ut I Aristoteles inquit , supervacaneum cst : neque decet ullo paeto ex insipientium sermone pendere sapienorem , quandoquidem & aegrotis & deliris quaedam videantur, quae nemo sanae mentis curare debeat. Minime enim ratione opus est ad convincendas huiusmodi opiniones ineptas admodum atque absurdas , sed his quidem animadversione politica , illis integra valetudine. Satis autem videbimur secisse , si perseqituti simus, quae ratione ulla nitantur , aut quae maxime eXStant ἔ ne, quod plerumque fit , aut auctoritas eius , qui sententiam attulit, aut sallax sane atque apparens ratio Iect ri ulla ex parte incommodet atque ossiciat. Et quoniam initio huius controversiae Alexandri opinionem , qua se nonnulli tutos arbitrabantur , fregimus atque imminuimus : tantum nobis res erit in posterum cum his, qui Aristotelem putant secum pugnare mirabiliter. Verum quum horum bonam magnamque partem obiter quidem,& veluti aliud agentes perstrinxerimus, nihil nobis cum his negotii amplius erit, sed dissiciliora quaedam atque

ardua magis persequemur : atque in his tota nostra ponetur atque Versabitur oratio.

Initio Vero , ut hinc auspicemur , teistor mihi admonendus est, nullum nobis aut perquam exiguum negotium facessere , quod in libris de Republiea Aristoteles scribit , animam ipsam , ut cetera omnia, suum habere senium : nam , tametsi senectus proxima sit ad mortem via , non est in eam sententiam dictum ab Aristotele senescere animam , quod intellectrix anima ipsa senescat, sed quia , ut in commentariis a is Anima e

383쪽

sso GAS PARIS CARD ILLI

ponit, deficientibus instrumentis corporis senectuti, vitio , usus quoque rationis atque intellectus infringitur, ac mens ipsa , quae sensuum organis tamquam internuntiis ad intelligendum utitur , quasi senescit. Vnde proverbio usurpatum est : Bis pueri senes. In quam qui dem intelligentiam in libris de Reptiblica estetos cives appellat Aristoteles . quibus Vires aut corporis, aut mentis non suppetunt ad gerendum magistratus, & munera reipublicae subeunda. Eodem plane pertinet , quod libro VII. cap. XUI. de Repub. disserens , quo potissimum tempore conveniens sit virum atque uxorem liberorum studium missum facere , ita inquit : Illud ma- aisne tempus Frobandum est, in quo maxime intelligentia viget in nobis, quod in plurimis est circiter annum quin ΨMagesimum : seniorum enim fetus , quemadmodum iuniorum , imperfecti sunt , corporibus , intellectibus. Viexim homines ob te eramentum tactus prudentissimi sunt Mimalium omnium , ita quoque huius organi caussa alia Aebetes sunt. alii ingenio valent. Qui namque sunt motu carne praediti, sanguineamque sortiti naturam , si sunt ingeniosi, menteque dextri: carne vero duros ineFlos men se esse, non solum Philosoffhia , sed rerum quoque usus declarat. Lentius disputatur adverius Aristotelem, quod in commentariis do I Anima videri dixerit, omnes adfectus communes esse corpori atque animae , quum nO-

dum hunc statim abscindat, quosdam ad se stus inquiens proprios animae apparere, ut intelligere & contemplari. Illud quoque , quod in eisdem libris scriptum est, imtellectualem animam una cum reliquis corporis esse aliquid : & praeterea in disputatione de a partibus an malium quod inquit , naturalis philosophi interesse de anima omni, aut tali disputare , perquam exigui min

384쪽

menti esse ad infringendum sententiam puto. Non enim obscurum est, in negotio de partibus duas tantum animas credidisse Aristotelem ad philosophum naturalem pertinere. Nam quum intellectualis vocata silapte natura atque substantia a corpore & magnitudine sit absoluta, extra ceterarum aleam erit , ut gravissime loco citato demonstrat. Sed quoniam anima , quae ratione praedita est, Vitam corpori imperiit , & vegetalis atque sensificae animae partes agit , & munia atque ossicia exercet: quodammodo & quadamtenus a naturali philosopho consideratur , siquidem operatur in corpore, cuius asstus atque perfectio esse dicitur : est autem eiusdem disciplianae actum & potentiam conlcmplari , animam & corpus et quoniam sunt haec ex eorum numero , quae ad alterum dicuntur esse. Quum enim anima ipsa bifariam

consideretur, uno modo , ut anima est, Vitamque cor

pori impertit quo intellectu libro II. de anima una

cum ceteris animae partibuς ab Aristotele dimitur &ab eodem passim vocatur alio modo , ut mens est , qua significatione νους appellatur: ista secunda intelligentia anima hominis nec pertinet ad philosophum

naturalem , nec cum vegetali atque sensifica definitur.

Ad hoc autem indicio nobis erit Aristoteles, qui finiationem animae communem esse omnium eius partium adfirmat, quamquam non eadem prorsus ratione. Duae namque priores altrix & sensitima , quoniam substantiam habent omnino coniunetam cum corpore, actus corporis appellantur , ut scientia ; rationalis vero , ut contem

platio. Si quid autem usquam , illud maxime pugna

re nobiscum videtur , quod saepe dictum est ab Aristotele in commentariis de anima , intelleistum , inquam, non fieri sine imaginatione. Nam quum imaginatio sic corpori adfixa sit , ut ab eoi minime absolvi possit : saintellectus sine imaginatione non fiat, videbitur sorta κ cuipiam non posse ex istere absque corpoIς. Verum

385쪽

si rem ipsam altius excutiamus, & penitius velimus eon remplari, facile quidem constabit , ne hoc quidem loco

magnum Aristotelem secum dissentire t quin immo hac parte maxime constare sibi atque similem esse. Fatendum quidem est , si qeti id piam cognoscat intellectus, quum exsistit in corpore , id ipsum non sine imagina tione intelligere , quum Aristotele auctore per externos

sensus tamquam per fenestras quasdam animae simulacra rerum in animum inserantur. Contingit enim , sicut praecipit Aristoteles , idem effectus intelligendo , qui describendo. Nam licet , quod quantitas trianguli sit definita , ad nihil nobis accommodatur, ipsum tamen quantitate definitum describimus : eodem quoque modo intelligens etsi non intelligat quantum , quantum tamen ante oculos ponit, sed non intelligit in eo , quod quantum : quin immo intrans animus res , earum SubStan

tiam & quidditatem eruit , sibique in lucem depromit. Igitur quum , reserente Aristotele , aliud sit ad imaginationem pertinere , aliud non esse sine imaginatione:& rursus visum intelligere ita enim Cicero phantasiam appellat & non sine visis , alterum enim Sensus proprium est , alterum menti tribuitur : intelligi-hilia sane non sine imaginatione prospici posse atque cognosci, libenter quidem agnoscimus & latemur , quod necesse sit phantasmata inspicere atque speculari earum rerum , quas cognitione atque ilites liatu adsequi in animo est nobis: idque ob eam caussam potissimum evenit , quod intelligendi vis una cum sentiendi iacultate coniuncta sit , quae est in corpore collocata , atque omnino in eo ipso versatur. Quare nihil est, quod opinioni nostrae obesse ulla ex parte possit , eorum prae sertim , quae velut in aciem deduximus : nam quum mens phantasmata explicet, & quasi nudet , ut inde quidditatem rerum , rationem atque substantiam capiat Moaeam, ut in intellectu potentia collocetur: existimare par Diuitiroo by l

386쪽

Par est. Suapte natura minime visis indigere , sed id illi accidere ex ea , quam cum corpore habet familiaritatem & communionem: quamobrem ubi contigerit liberari atque absolvi a corpore , quum nihil iam sit, quod impediat , aut perturbet intelligentiam , multo desecatius, purius atque sincerius munere des ungetur Suo, quam ubi in corpore exstitit. Violentius fortasse videri posset ad subvertendam sententiam nostram tot ac tam validis praesidiis corroboratam atque munitam , quod ex capite III. lib. VI. Nicomachioriis capi possit argumentum , ubi ita dissuritur : Nihil sost homini mortuo aut bonum , alit malam esse videtur e nisi cap. IX. lib. I. tam aperte , ut a nemine citra flagitium refelli queat, consessus esset , ad mortuos aliqua ex parte res amicorum pertinere , & nisi verborum consequentia atque ordo hanc , qualiscumque illa sit , ambiguitatem dissolveret: Mors , inquit, circa quam fortitudo versatur, omnium terribilium mazimum est , quia vulgo una cum cor re res omnes tam prosperae, quam adversae eaestingui τidentur. Quam ille sententiam minime sane probat: est tamen eorum hominum , qui ubi in periculis constituti positique sunt. vivendi cupiditate illecti, aut desperatione pertraicti summum in morte malum collocatum putant. Simile est huic , quod Eudemiorum lib. VII. inquit: Mortuos nihil omnino cognoscere , vulgi enim , id est , rudium atque imperitorum hominum ista sententia est, non Fruindentium , , recte atque incorrupte de rebus iudicantium. Non desunt autem , qui ut hoc quoque reseram eap. ultimo lib. I. de Coelo violentum atque palmarium, ut sibi quidem videtur , adversus hanc opinionem argumentum capiant. Nam quum eo loco disputans Arustoteles de mundi primordiis contra Platonem praeceptorem suum , qui universitatem rerum putavit habuisse, quum numquam aboleri funditus possit, tamquam Omnium Diuitigod by Coosl

387쪽

ss GAS PARIS CARD ILLI

mnium hominum , praesertim vero philosophorum opinione atque sententia constitutum accipiat , id quod gcnitum est, ut perpetuum sit , nulla ratione fieri posse , sed aliquando tandem desiturum: verisimile est existimasse , animos hominum morte deleri , quos ille coepisse aliquando putavit. Rursum quum anima neque Sem- P r Sit, neque senarer non sit, referente Aristotele, erit aliquando , & aliquando non erit : sed quod habet hanc naturam atque ingenium , necessario corrumpi debet: anima igitur erit , Aristotelis opinione , mortalis. Verum his atque horum similibus , quae mediocriter in-gcnioςum atque versatum in Peripateticorum disciplinis LXcogitare parum est negotii, si paullulum aliquid intendamus animum , occurrere dissicile non est. Nam quum ea , qtiae fiunt, bifariam contingat fieri: aut enim simpliciter fiunt atque proprie , ut quae de potentia mat riae in aetum tamquam in lucem extrahuntur :' aut alio quopiam modo in corpore contintntur : sane quod Aristoteles disputat his locis , ad prius illud rerum genus referendum est. Nam quod huiusmodi naturae est atque ingenii , quemadmodum vi & iacultate agentis naturalis in conspectum hominum revocatur , ita quoque eiusdem virtute aliquando corrumpitur. Qua quidem intelligentia Platonum putasse universitatem rerum initium habuisse Aristoteles accipit eo loco. Sed quum humana mens ea ratione minime generetur, neque quidpiam habeat cum materia corporeque commune , siquidem eX-trinsecus accedit , atque Dei iussu et imperio in corpore collocatur, ab hac pernitiosissima labe longissime aberit. Illa praeterea in contraiium adducta divisio dumtaxat in eas res quadrat, atque illis accommodatur, quae simplici generatione ortae sunt , atque exstiterunt. Sed scio adhuc sore , qui obiiciant : si anima sit immortalis , & mundus nullo tempore coeperit , infinitudinem animarum exsistere, ad cuius vel solam memoriam

388쪽

Ham Aris steles, ut aiunt , proculdubio exhorresceret, qui tot locis in id unum nervos omnes intendit , ut constitueret , planumque hominibus saceret , infinitum

exsistere in natura rerum non posse : atque ideo sibi persuadrant , una cum corpore humanam animam ahqumi

atque deleri. Qui si altius rem ipsam suissent contemplati , numquam , quod credam , huiusmodi argumento perturbarentur. Fatendum sane est, si, quod Aristotelcs vult, verum esse dicamus, immensum atque infinitum animarum numerum in natura rerum collocari:

Verum quum singulae corpore vacent , nihil quidpiam ea ratione adversus Aristotelem eiscitur. Nam quibus is locis ins nitum esse negat, eius sane meritionem iacit, quod corporatum est, & materia constat : ut iacile intelligere potest , qui , quae de ea re ab eo disputata sunt. sedulo atque diligenter evolverit. Si quis autem roget , quo loco Aristoteles animas

constituat solutas a corpore, si numquam emoriuntur,

huic ego non facile possim roganti respondere , immo vero ne Aristoteles ipse quidem, si revixisset. Si tamen coniecturis fides habenda est , ea ratione quaerenti satisfaciemus quodam modo : Aristotelem , inquam , sortasse sensisse , quod & Plato putavit , animas proborum

hominum coi pol ibus liberas in supremum caelum, tamquam in suas sedos commigrare Ita enim sentire videtur cap. IX. lib. I. de caelo , quum ait: enim

superumque corpus caelum maxime consuevimus anellare,

in quo , universum rivinum dicimus esse, hoc est , in quo inexsistit omne id , quod eonditionem eam atque naturam est adr um , ut mori nullo pacto possit : immortale enim, ut idem inquit, immortali accommodatur. Praeterea quum dicat, neque apta esse ea. quae illic sunt, supremo inquam in caelo , in loco esse , neque tem-Pore senescere , nec ulla ratione mutari , quin immo optimam & sussicientissimam in universa sempiternitain Diuitigod by Cooste

389쪽

tate vitam habere : dubitari non debet, p aeter divinam naturam , in supremo caelo spiritus quosdam alios' colis locasse, angelos videlicet atque hominum animos . ed ictum , ut dixi , a Platone praeceptore , qui in Timaeo animas hominum corporibus ereptas atque expeditas uti vinculis quibusdam, in liberum caelum tamquam in propria domicilia abire testatur. Cuius sententiam Cicero in Somno Scipionis & libro de universitate sequutus fui se atque explicuisse mihi videtur. Neque ego ulla ratione adduci possum , ut credam quod video a qui busdam etiam doetis hominibus morὸicus defendi animam rationis compotem , si immortalis Aristotelis opinione ponatur, praeter naturam extra corpus exsistere. Hoc enim ab omni ratione alienum mihi sane videtur. Nam alioqui concederemus , quod est praeter naturam & qu dammodo coactum durare perpetuo: quod Aristoteles negat, & ab omni philosophia atque ratione abhorret; aut dabimus, Aristotelem resurre stionem corporum divinasse. Nam si anima praeter naturam extra corpus CX4,tat, e sistet in corpore secundum naturam , eodem philosopho auctore : quare explebitur aliquando animae libido , tunc scilicet, quum in corpus redierit, unde abierat. Quum autem latisriosum sit animae in corpore esse , atque inosuper maximopere fugiendum , ut Aristoteles testatur libro I. de Anima , mens ipsa natura sua exsistet extra cor

pus. Si quis autem obiiciat: si anima de potentia mainteriae non educatur quod Sane concedit, qui illam in mortalem facit censequi necessario , eam ilisam crea ri , quod Aristoteles plane negat una cum ceteris philosophis , qui constantissime defendunt, ex nihilo nihil omnino seri posse : hanc nos obiectionem facile dilue. mus , si intelligamus , illo loco Aristotelem dumtaxat

390쪽

gpo LOGIA ARISTOTELIS. 337

tum , atque ratio adversus Deum nullam vim habet.

qui ab Aristotele octavo libro Phrsicorum infinitus sa-cilitate atque potentia demonstratur. Simpliciter enim atque infinite, si quaestionem consideremus propositam, negare nullo pacto possumus, quin Aristoteles creationem admittere debuerit. Nam materia prima , eX qua cun ista consecta sunt , atque etiam intelligentiae , quas Ari stoteles pluribus locis concedit , quum nulla alia ex. roortum habuerint, sunt quidem etiam Aristotelis opini ne creatione effectae. Verunt ut desinant tandem praeposterae infaustaeque aves Aristoteli obstrepere, visum est, hoc loco illud quoque silentio minime praetermittere , quod apud eunadem libro de longitudine F brevitate vitae in hanc sententiam disseritur: animam videlicet, si concludatur in corpore , ut peritia exsistit in anima , sentire debere aliud genus interitus , quam quod sentit , quae est ut forma iucorpore contenta. Etenim quamquam leviter inspectantibus significare Aristoteles videatur , animum hominum mori, licet alia ratione , quam quae eXsistunt in corpore, ut formae, quae corrupto corpore corrumpuntur: mahercle nihil quidquam de obitu humanae mentis constituit , sed hoc unum testatur, animam rationalem non obire cum corpore: quod si mori debeat , aliud genus mortis subituram , quam quod serunt ea , quae per accidens exstinguntur. Verum quum nos multis maximi que argumentis animam effecerimus Aristotelis sententia immortalem : prosecto his verbis frustra perturbabimur. Quare quum nihil sit , quod nos arbitrari cogat, deaternitate animorum haesitasse Aristotelem , quod ego iam olim mihi persuasi : ut enim nullam adferret ra

tionem sutar enim his verbis, quibus Cicero Platonem suum laudat vide quid homini tribuam , ipsa auctoriatate me frangeret: pessime omnium sacere videntur, qui

non tam in Aristotelis contumeliam , quem elegantissi. Tt et me

SEARCH

MENU NAVIGATION