장음표시 사용
391쪽
me Erasmus mund im disciplinarum esse voluit, quam communis philosophiae studii , tam insigne de summo philosopho iactant mendacium. Quos ego Vehementer
Cuperem mutare sententiam , non solum quod ad animorum immortalitatem , cunetarumque rerum Providentiam & gubernationem attinet, nam haec quidem omnino esse vera & consentanea Aristotelis opinioni magna copia testimoniorum Videmur demonstrasse : sed etiam
quod ad arbitrii libertatem , unitatem Dei , atque hominis felicitatem spectat. Scio enim fuisse nonnullos, ut sibi quidem videtur, non parum feliciter in lectione atque studio Aristotelis versatos , qui hoc quoque nominne summum alioqui philosophum reprehendunt , qui opinione mea nullo evidentius argumento declarant, se ne
de facie quidem Aristotelem cognovisse , aut perparum profecisse in eius doctrina , quam dum sic insigniter de eodem mentiuntur. Nam quid, obsecro, magis a dogmatis Aristotelicis abhorret , quam deorum multitudo, &humani arbitrii servitus fin est quidpiam apud eumdem tam certo definitum constitutumque , quam quod summum hominis bonum, quod appellamus felicitatem, attingit Z Quamquam autem ipsa scriptorum Aristotelis
series vel leviter inspectantibus modo adlaetus caeci paullulum seponantur) ccnvincat, procul ab hoc errore ud. liramento Aristotelem suisse: iuvat in studiosorum gratiam pauca quaedam repetere , quibus Plane atque omnino fidem faciam , perseistae naturae specimen Aristotelem duc u naturae, quam optimam quidem felicissitnamque tonitus eSt, ab ea se nota atque infamia vindicassc quam deplorata quaedam ingenia nulla sane ratione eidem inusis
Sumam aut rm initium huius meae disputationis ab arbitrii libertate , quam in homine agnovisse , si nullum aliud testimonium haberemus , locupletissime testutur , quod ille libro G InterPretatione de futuris con
392쪽
tingentibus accuratissime disserit , landitus tollens ipsorum certitudinem , magno quidem rationum apparatu humanas actiones esse liberas atque ab omni prorsus necessitate immunes, quum sint positae in nostra potestate. Quarum rationum vim atque momenta dum Alexander Aphrodisiensis explicare studet , iustum Volumen
consecit, quod de fato is libero arbitrio inscripsit. Easdem etiam magna ex parte sequutus GENESIVS SEPVLVEDa doctorum omnium longe doctissimus luculenter si. mul atque uberrime contra Martinum Lutherum pestilentissimum hominem disputavit, qui votis omnibus concupivit albitrii libertatem exςtinguere , immo vero hominem ex homine tollere. Nam quid supcrsit, quo censeatur homo , si more brutorum caeco ad: cetu feratur. ego Sane non video. Praeterea quorsum attinet infinitis paene locis de possibili & contingenti , voluntario atque in voluntario disputare , si nihil in nostra potestate situm est, sed omnia fato atque inevitabili necessitate reguntur 3 Quum autem libro VI. de prima philosophia.& in sermone de futuris contingentibus , aliisque locis aperte fateatur , homines esse actionum suarum domi nos , nulla ratio est , cur quispiam debeat , aut possit Aristotelem reprehendere , atque in peiorem partem rapere , quae ille de libertate arbitrii tam accurate scripsit,& luculenter pronuntiavit. Quo Ioco non possum satis mirari Marcum Ciceronem Aristotelici nominis perquam studiosum ita suisse adlucinatum , ut adfirmaret libro da Natura deorum III. Aristotelem fuisse. adsertorem sati, R providentiam atque arbitrii libertatem penitus sustulisse. Nullam enim rationem esse video , qua tam insignis orator persuasus tam acerbam notam Aristoteli in us serit. Sed demus veniam homini in foro & reipublicae negotiis occupato... Quemadmodum vero Aristotelis de libero arbitrio opinionem nullus in controversiam adduxerit , nisi qui
393쪽
pertinaci odio velit cum eius manibus contendere ; Itaqucque nullo pacto dubitari potest , quin idem existi.
naarit , unum dumtaxat esse Deum , qui nullis externis adsectibus sit obnoxius , quem ille peculiari quodam nomine primam caussam primumque rerum principium passim appellat , praesertim vero tribus capitibus libri octavi de P stea auscultatione , quo loco multis & magnis
argumentis demonstrat , unicum esse Deum , qui mO- eat cetera , quum sit ipse prorsus expers motus , qui ne lue magnitudinem habeat, neque generari , aut corrumpi possit , quoniam vim & potentiam infinitam sortitus est. Unius quoque Dei , a quo sunt effecta omnia, in quibusque vis eius mirabiliter conspicitur , capite ultimo meminit libri I. is Partibus animalium. Libro praeterea VII. Eudemiorum , & capite IX. libri III. de Republica , quum ait , perinde esse , si vir excellens virtute aliquando inferiori pareret , & subiiceretur aliquando imperio , ac si δii statuerent inter se , ut sic per eos abiret vicissitudo imperandi , ut Iupiter modo pareret imperio , modo imperium teneret: quod esset plane absurdum , quum solus Iupiter , ut ille ait , plus virtutis & virium habeat , quam ceteri omnes dii . opinione hominum sapientium. Quod plane declarat Homerica illa catena , cuius mentionem Aristoteles facit, quo loco de communi motu animalium disputat. Idem quoque resert libro II. cap. VI. de Cae-D : sed apertissime quidem haec sententia ab Aristote explicata est libro de Mundo ad Alexandrum , qui liber, ut Theodoretus scribit , quo loco agit de curandis Graecorum adfectionibus , veluti summa quaedam est & compendium Aristotelicae philosophiae. Ex quibus omnibus
plane constat, Aristotelem uti ceteros sapientes philos Phos unum dumtaxat Deum agnovisse , quamvis plurimos nominavit: quod quidem ab eo non sine magna gravique ratione iactum est, ut, inquam , diversis n-
394쪽
minibus diversae quoque eius appellationes & virtute, significarentur. Ouod idem philosophus in peroratione libri de Mundo ad Alexandrum constantissime adfirmat his Verbis : Deus quum unus sit , multis tamen nominibus appellatur , quae homines ei ab ipsius operibus indiderunt: vocant enim ipsum vivificum 6 Iovem alternis nominiabus utentes , ut eum designemus, per quem vivamus. Multarum quoque appellaticanum rationem eo loco reddit, quas prudens sciensqtie deSino in praesentia reserre. Α-lia quoque ratio est , ut more multorum nominibus u teretur : Veterum namque hominum mos fuit, heroas atque excellenti virtute piceditos deos vocare , quoniam aliquibus egregiis saetis & in communem usum hominum editis claruissent. Oaam quidem loquendi consuetudinem Aristoteles, Plato , ceterique sapientes libenter usurparunt, ne adsectata loquendi ratione pessime apud ceteros hon inrs audirent , qui ubi a vero Deo discedebatur , ceteros non esse , sed per quamdam similitudinem deos appellabant . ut idem Aristoteles testatur iulibris de prima philosoFhia , qui quum multos deos in
eodem opere saepe nominasset , quos modo heroas, modo intelligentias vocat , libro tamen XII. unum tantum Deum esse confirmat , ita concludens : irin est bonum pluralitas principum : unus ergo princeps : nam Deus nisi summus , Ut imus , marimus, nullus esse potest, quc dproculdubio non potest in Flures eadere. Itaque ex crea tura mundi , ut Paullus inquit, ad Romanos scribens primo capite , id est, duce natura , Aristoteles Deum cognovit , sempiternamque eius virtutem atque divinita-lcm : ne quispiam . male sanus putet , omnes, qui plures deos nominabant , idolorum fuisse cultores. Nemo enim nisi insanus, cui esse unicum Deum cognitum est, Plures potest colere pro diis. Demum quod de felicitate hominis consentaneam
rationi opinionem Aristoteles habuerit, iacile intelliget,
395쪽
qui in memoriam reduxerit, in libris de moribus duplicem ab Aristotele hominem fingi formarique: unum, qui eTanima constat & corpore, qui hominis dumtaxat appellatione censetur, & quoniam sensus ferasque appetitiones moderatur, civilis evadit : quem nos, id est, christiani, exteriorem nimcupamus , Paullus animalem: alterum Vero , quem vocant philosophi divinum atque persectum, quoniam in contemplatione rerum altissimarum occupatur, 3c secundum eam partem degit, quae est in eo praestantissima atque optima , & qua potissimum hominem constare certum est, inici lemam dico divinum atque immortalem. Quum igitur Aristoteles, ut ostendimus, duplicem hominem in uno ponat, atque in eo bipartitam vivendi rationem statuat, quae a duabus eius partibus dimanat: sane con entaneum fuit , ut non unius tantum meminerit
felicitatis, sed duas potius eidem homini adsignarit, quarum singulis singulae quoque partes hominis perficerentur , atque ad naturam suam pervenirent , quae est in unoquoque summum atque peifectum. Quoniam Vero civilis nuncupatus in civitate , hoc est, coetu hominum iure atque legibus sociato victurus est, ubi necessarium quidem est invicem beneficia collocare, ut societatis vincula arctius cohaereant: huic homini, ut perfectus atque felix evadat, multis magnisque adiumentis opus est. Neque enim perfectionem nancisci potest, aut conservare iam partam , nisi valetudo , iacultates & pleraque alia vitae praesidia adsint, quibus uti instrumentis interdum res magnae geruntur. Posterior vero , quoniam selicitatem suam in contemplatic ne magnarum atque excellentium rerum sitam habet, quae quum in animo di intellectu insit, non ita facile impeditur , non magnopere his adminiculis indiget , sed quod satis est ad vi tam servandam : nam ad recte & beate vivendum ipsa quidem per se satis est. Huiusmodi autem sententia , cu ius Aristoteles auetor est libro Nichomachiorum X. a Bese
396쪽
do Felieiano viro admodum docto, & Aristotelicae rati nis philosophandi minime ignaro , in prooemio commentariorum Eustracii in Ethica explicata est. Q aae quidem sententia non solum communis est eorum, qui ingenue philosophantur, sed summotum quoque theologorum , ut apparet. Ex quibus omnibus, sane quantiintego adsequi possum , plane constat , qui de Aristoteletalia memoriae prodiderunt, Aristotelica prorsus iguorasse, aut certe perquam leviter attigisse. Qui si aegre ferant, ea gloria privari, quam ex teistione atque studio Peripateticae
doctrinae se consequutos putant, & tantopere ambiunt, ne, quario , moleste ferant, opinionem' usque adeo veritati contrariam exuere, atque a se procul abiicere: alioqui
apertissimam & maxime illustrem veritatem quod quivis facile possit existimare aut non cognoVisse, aut cognitam pro nihilo ducere , aut , quod ego puto verisimilius , calumniari constabit. Vnde , ut arbitror . di
sciplinarum atque studiorum omnium depravatio orta est. Quae omnia in melius restituat is, cui summae curae sunt
Nemo vero miretur, quod nos disserentes viderit dimagno studio contendentes . ratione certum sacere , Aristotelem ethnicum hominem quinque has partes christi nae philosophiae agnovisse, atque earumdem veluti semina non obscura quidem in scriptis suis posteris hominibus sparsa reliquisse. Tametsi enim ex tam num . roso philosophorum grege , qui tot retro saeculis claruerunt , perpauci exstiterint . qui res usque adeo obscuras , sed vitae hominum in primis necessarias cogitati ne saltim sint consequuti, nulla sane ratio est, cur hanc
tantam tamque insignem laudem Aristoteli summo phil sopho invidere debeamus. Nam quum illa omnia , de quibus est a nobis succinete dc sub quadam brevitate disputatum ,' ne nimii in dicendo existimaremur , mentis acie , modo illam pravis opinionibus liberam expedi-
397쪽
tamqile habeamus, indagari non difficile possint: mirum putari non debet, Aribtotelem naturae verimen , ut Hieronymus inquit, eo cogitatione atque animo pervenisse, .ut de unitate Dei , eius cura & providentia , praeterea de animorum immortalitate, libertate arbitrii, atque summo hominis bono consentaneam rationi Sententiam atque opinionem habuerit. Plane enim constat , sint licet angusti nimis atque imbecilli nostri animi , ipso dumtaxat lumine , quod natura non triStis noverca hominum- ut quibusdam f. so viSa est , Sed potius carissima pa, rens nostris mentibus indidit atque insculpsit , huius m di, quas diximus , veritatis quaci scintillas indagari αcomprehendi pos,e. Nuni quam enim Paullus gentium ais Postolus cuius mens utpote divinis radiis copiose illustrata acutissime , quae vera eSSent , cernebat philoso-Phorum supercilium , & , quam ex studio philosophiae
inanem gloriam conceperant, elevans atque imminuens, ut par erat, ad Romanos scit bens , inexcusabiles eos e se tam aperte plancque Iri nuntiassct , nisi quae comm moravinius omnia , duelli tantum rationis intelligere potuissent , atque, illis cognitis, cunctarum rerum auctorem Deum colere & venerari. Tanta est enim benignitas , & tam prosusa erga genus hominum caritas Dei, ut nullo umquam tempore hominem , qui non sit promsus barbaris moribus institutus , aut communi sensu pi ne careat, illis praesidiis destituerit , quae sunt ad immortalitatem & beatam Vitam consequendam , cuius nos participes esse voluit , necessaria , aut Summopere accommodata. Atque haec ipsa praesidia & vitae melioris adiumenta tamquam Semina quaedam fecunda admodum me tibus nostris inseruit , ut essset in numerato , & velut in
nostro aere quod dicitur in id , sine quo summum bonum constare nulla ratione Poterat. Verum quum sint
varia longeque diversa ingenia hominum . huiusmodi natura ad recte vivendum & sentiendum de Deo adiu
398쪽
menta 3t veluti immortalis vitae semina nonnulli ita corruperunt atque evertere landitus , ut vix tenue admo. dum eorumdem vestigium conservar ni , cuiuς adia cni,
tu in veri et boni investigationem cognitionemque per ducerentur. Alii vero , quibus longe selicius fortuna ad spiravit, & quasi in sinum suas dotes cffudit, recta educatione , optimis exemplis, egregiis studiis, disciplinis & praeceptoribus non solum ea ipsa, quae diximus,
semina integra atque incorrupta conservaverunt, Sed, quia multo admirabilius atque excellentius est , magna quamdam se licitate longissime promoverunt. Sed ut sunt Optima quae lue rarissima , perpauccs, etiam ex his, qui propter studium philosophiae immortale nomen SUnt consequuti , tot antealta saecula tulerunt , qui haberi hoc numero iure possint. Nam philosophorum magna pars studio gloriae & caeca nominis cupiditate sic transversi acti sunt, atque eo dementiae pervenerunt, ut , Proh
dolori gloriam incorruptibilis Dei in imaginem corruiptibilis hominis mutaverint , volucrum , quadrupedum,& ferarum : quod Paullus vas electionis Romanis dat probro. Atqui inter eos, qui veritatis istius terminos non
solum conservaverunt integros, sed dilataverunt quoque longius , vix unum , aut alterum reperias : qui aequo iure conferri cum Aristotele possit, eΣcepto Plathuae. ius rei, etiamsi homines tacerent , atque eius scripta Omnia , quod plerisque evenit , intercidissent, fidem vel maximam sacerent admirabile eius viri ingenium , &,
ut quibusdam visum est , monstro simile diligentissima educatio , optimi excellentesnue praeceptores Socrates & Plator quorum alterum integros viginti annos audivit , Socratem vero . qui oraculo Apollinis optimus est sapientissimusque iudicatus , quatuor : idque tam vehementer incensus studio sciendi, ut dicere sit Plato frequenter solitus , frenis Aristotelem indigere , quibus ut ferociens equus Ac currendi avidus inhiberetur. Miao quum
399쪽
Prieter ea omnia ornamenta ingenii , quorum paullo superitis mentionem fecimus , eius scripta plena esse via demus egregiis ad hanc sententiam, quam volumus ol tinere, convincendam corroborandamque testimoniis , vi
dicemus posthac , obsecro , tam insignem philosophum ab ea nota atque infamia, in quam quorumdam h minum atque alienae se licitati gloriaeque invidentium culpa inciderat : ut quando alia non facile suppetit. hac saltim via rationeque homini usque adeo de disciplinis omnibus bene merito gratificemur. .
. In Complutensi huius operis editione legitur: Quonsam in eodem arpumento versantur sequentes epistolae , visum est nobis . easLem superiori insputationi adiicere , ut ea ipsa serfectior habeatur. Epistolae . quas eo Ioci adducis CAR-DILLVS, exhibentur in novissima atque eleganti Operum I GENEsII SEPVLVE DAB collcctione , quae luci parata iam est, i ter viri huius Q. epistolas p. a64. & seqq. volumine In Qv ce illac lectorem amandam .
400쪽
CΟΜΜΕΝΤ ARIVS PRAECIPUARUM RERV Μ,
SEGOBIENSI. DOCTORE THEOLOGO.IN EO PLURIMA SUNT COGNITIONE DIGNISSIMA , QUAE PARTIM AD DISCIPLINAM ECCLESIAE,PΛRTIM AD HISTORIAM GOTHORUM PERTINENT. AD ILLUSTREM Dou. DOMINUM IACOBUM CASTALLAusANCTAE ECCLESIAE TOLETANAE DECANUM.