장음표시 사용
511쪽
ne adducor , quod frequentissime in his conciliis haecleelio adsit, illa raro: deinde , quia quum Gallicia tam ampla provincia sit, quam diximus superius , & illam Suevi non ante Gothos modo , sed temporibus etiam Gothorum tenuerint, qui simul cum Reccaredo christianam fidem susceperunt , quum de Hispania mentio fieret, potuit recte per se Gallicia nominari. Tertio , r perio aliquot locis , praesertim in praelatione concilii IV. regem appellari Hispaniae atque Galliciae, non Galliae: ergo episcopi etiam Hispaniae & Galliciae merito vocabuntur. Nam ex quo tempore Gallicia ad fidem rediit, regnum etiam illud a Suevis ad Gothos translatum est,& vocati sunt reges Hispaniae ἐν Gallistae , ut merito episcopi dici debuerint Hispaniae & Galliciae. Huius rei testis est praefatio concilii III. Toletani, quum ait: Μ-qve enim sola Gothorum conversio ad eumulum nostrae mercedis accessit , sed Suevorum gentis infinita multitudo , quam caetisti praesidio nostro regno subiecimus: cap.
enim I S. concilii IV. sic legitur : Quia haec observasis Fer multarum loca terrarum , regionesque Hispaniae in ecclesiis commendatur , dignum est Fropter unitatem pacis , ut in Gallisianis ecclesiis conservetur. Ecce quo pacto ecclesias Hispaniae a Gallicianis distinguit syn dus : cap. etiam IO. In omnibus conservetur per Hispanas Galliciaeque provincias , cet. cap. I 2. Sicut enim orationes , ita Θ mnos nullus nostrum ulterius improbet, sed pari modo in Gallicia HisFaniaque celebrent. Illud maxime confirmat nostram sententiam , quod post conversionem Gothorum & Suevorum in Gallicia, dicat rex in praefatione concilii III. Ad roborandam n vellam conversionem gentis nostrae omnes Hispaniarum, Gallistae ecclesiae hanc regulam servent, ut ante communionem recitent Umbolum fidei: cap. I 3. Per omnes Hispaniae ecclesias vel Gallicia.
In quibus locis iudicio meo pro Gallicia legi non
512쪽
potest Gallia. Specto quid alii sentiant, ego finietim hac sum opinione , a qua facile dimovebor , si in con . trarium alicuius pretii suppetat ratio. '
Postremo veluti coronidem addere Iubet. Ea est , cobligi ex his , quae sunt a me hillanus in commentarium relata , iudicio meo temporibus Gothorum nihil Nihil nego
negotiortim ex Hispaniis Romam adire solere. Nam ne- tiorum exque electio episcoporum Hispanorum Romae fiebat, quum Hipania Ro- ea suerit regum Hispaniae is neque eorum. Confirmatio
siquidem a proprio metropolita ecclesiis Praeficiebantur bilia, illi, quos reges elegissent ρ vel ab episcopo Toletano, Vpostquam probati essent. Cetera minora beneficia, ego non dubito , quin ab ipsis episcopis conferrentur, tametsi huius rei nullam in concilio Toletano mentionem factam reperio. Iam vero lites omnes , caussae & controversiae sacerdotum in Hispania proculdubio finiebantur : minores enim caussas Sacerdotum & monachorum statim iudicabat proprius cuiusque episcopus: ab eo fiebat ainpellatio ad proprium metropolitam: ab hoc ad alterius provinciae metropolitam : atque hinc tandem ad regem provocabatur, qui litem dirimebat. Graves autem caussae , etiam maximae, in conciliis agebantur & terminabantur. Quae enim potest esse caussa maior, quam metropolitae , addo etiam, quam primatis, praesertim ubi de eo exturbando a dignitate atque spoliando agitur: atqui scimus in concilio Toletano actam esse caussam P
tam ii Bracarensis, & Sisiberti Toletani, Hispaniarumque primatis, & utrumque honore ac dignitate deiectum esse , atque alios pro his a concilio ecclesiis praesectos. Sed habebant id Hispani tum episcopi, tum etiam reges ex privilegio, hoc est, beneficio & gratia summorum pon
tificum Romanorum , quemadmodum habet Siciliae rex
513쪽
monarchiam in ea insula. Omnes enim ecclesiae caussas
tractat, mrinia beneficia confert, perinde ac si pontifex summus esset, liberalitate tamen & privilegio , ut dixi, Romani pontificis, quod nos Tridenti legimus , quum in concilio ageremus, cui ex officio incumbit , universalem ecclesiam regere , & pascere omnes Christi oves, qtiam 'ille facultatem in Petro accepit a Christo. Iurabant tamen omnes Hispani sacerdotes , quum primum ordinibus sacris initiabantur, sed praesertim episcopi, capite Io. concilii Toletani XI. se obedientiam praestituros Irae seunti sibi , id est , Romano pontifici , cui necesse t pareant omnes, qui Volunt vivere christiane.
514쪽
CAROLI PRINCIPIS NOSTRI PRAECEPTOREM DIGNISSIMUM,
GAsPARI CARD ILLI VILLA L PANDEI.
PIsignis tua virtus, prudentia sumina. incredibilis humanitas cum generis nativitate coniundia , clarissime atque doctissime HONORATE , tam ingentes animos .faciunt probis omnibus , & bonarum litterarum studiosis hominibus , ut quum magno aliquo praesidio opus est, ad te protinus, tamquam ad communein omnium Pa tronum confugiant, & tuam opem velutii virgulam divi nam implorent. Quis est enim . a quo malocum, quibus studiosi premimur , sperare debeamus , nisi qui . possit, quum velit, & prodesse semper cupiat Z Iste ergo e icelentes ingenii tui atque animi dotes partim Dei beneficio natura concessae, partim vero diligentia atque studio aut comparatae omnino , aut meliores est istae, multos impulerunt, ut studerent diligenterite suis rebus veluti numen aliquod praesentem habere. Et ne exteris te stibus , quorum numero. facile obrueremur, sidem facia mus ; haec maximarum tuarum virtutum publica fama, alieno praesidio plurimum indigentem sollicita & veluti languentem excitat & cogit , ut me tibi insinuem,&, quacumque ratione possim, tuam gratiam promerear. Etenim si quis est . bonarum litterarum in Hispania cupidus atque studiosus, Caroli principis nostri, hoc no
515쪽
mine felicissimi , quod te institutorem habet, patrocinio
plurimum indigeat , is ego sum , cui adversus innumeras copias sophistarum pro aris & socis, id est, pro bonis litteris bellum susceptum est. Quamquam enim vi tutes singulae , quod tu optime nosti , Parum valeant, certe clamore maledicendi, rabie , turba etiam valent plurimum, praesertim quum coniurati quempiam aggrediuntur Quantam superioribus temporibus sophistarum , hoc est, impostorum hominum culpa bonae litterae calamitatem pertulerint, quantumque a pristina illa sua dignitate istorum vitio exciderint, neque huius temporis ratio patitur dicere, neque , si maxime pateretur , eXpe diret referre tIbi , qui 'in optimis quibusque litteris, &praestantissimis disciplinis ab ineunte aetate versatus, maximos in eisdem progressus fecisti : neque tam aliena
fama , quam proprio periculo didi scisti , quid distent
aera lupinis. Sordes illas, quas praeclarae artes & disciplinae contraxerant, partim regum &i principum virorum liberalitate , partim etiam doctorum hominum industria Germani , Galli, Flandri, atque Itali penitus abluerunt &tam strenue Purgarunt , ut ne tenuis quidem macula sedae atque horrendae barbaries apud eos reliqua sit. Apud nos vero, ad quos sentina ista ex ceteris orbis partibus pulsa confluxisse Visa est , pro dolor i tam altas radices egit urenda seges, ut non sine magno nostro malo atque incommodo saeva quadam tyrannide praestantissimas quasque Hispaniae academias oppresserit atque asstixerit, easdemque apud ceteras nationes barbarie insames reddiderit.. Verum enim vero , ut grave admodum atque momIegium sophistices iugum nostris humeris eXcuteremus, Deus bone, quo studio quantisque animi conatibus quidam ex Hispaais virtute , ingenio atque litteris clari
516쪽
contenderunt meliores nobis litteras restituere, explosis ex gymnasio perditis quibusdam nebulonibus, penes quos totius rei litterariae , praesertim vero dialecticae & philosophiae summa erat. Hinc effectum est, ut in quibus locis minor copia sophistarum erat , qui Enainas, D lardos, Strodos . atque Naveros mordicus defenderent. 8c eorum Somnia merasque nugas tuerentur , feliciter hic conatus successerit. Huius rei testes facio Conimbricam & Valentiam , nobiles academias , quae Per Sophistas calcatos ad praestantes disciplinas confugerunt. In quibus quantum profecerint , qui ex utraque academia singulis diebus viri do stissimi prodeunt, plane testantur. In amplioribus vero frequentioribusque gymnasiis usque adeo lentus atque periculosus iste morbus effectus est, ut dissicile etiam ab Aesculapio curari possit. Sunt enim in his locis plurimi, qui praeclara molientibus o strepant , quid obstrepant, dico i immo vero qui, quum alia via non possint, coram imperita multitudine adversus eos , qui in libertatem adserere student bonas litte. ras, se ipsos ulciscantur , atque illum, qui deliramenta ista contemserint , Sesqui harieticum vocent et usque adeo istorum insania progressa est. 'Haec una ratio apud plerosque doctissimos viros tantum valuit, ut publici ossicii , communisque utilitatis immemores , satius esse duXerint, domi se continere, atque intra privatos parietes otii fructum capere, quam illud tentare, quod se adsequi haud facile posse confiderent, apud se illud reputantes, Frustra niti, ut comicus ait, inhil aliud se fatigando, nisi odium quaerere,
Istorum hominum sententia, si quo pacto nobis probaretur , facile quidem potuissemus apud rude atque im. peritum vulgus haberi in pretio. Verum quum intelligeremus k quod Plato ait, non solum nobis malos esse, sed etiam patriae atque amicis , quidquid nobis ingenii
517쪽
atque industriae natura concessum est, & quamcumque litterarum suppelle stilem studio & diligentia nostra comparaveramus , decrevimus in communem studiosorum utilitatem conferre , non ignari quantum discrimen rei familiaris , cuius iaetura facile ferri potest, quum ea nobis tenuis admodum contigerit , & nostri nominis subiremus. Consolabatur nos illud tamen , non fieri sine periculo facinus magnum & memorabile, atque in magnis praeclarisque rebus sat esse Voluisse. Quoniam vero nostra sententia, atque etiam magnorum Virorum O-
, pinione studiorum dialecticae & philosophiae summa perversio est, hinc auspicari necessarium putavimus: in priamis Vero ut vanarum nugarum , quibus explicandis integer annus dabatur, ubertatem depasceremus, atque insuper Summularum nomine quosdam, qui istis naeniis impensius lavent, ad lectionem nostrorum scriptorum traheremus , Summam quamdam summularum consecimus: summae huic εἰσαγωγην adiecimus , unde illi inciperent , qui tricas istas, aut verius cruces ingeniorum a
Hinc progressi sumus ad dialem cam Aristotelis, quae quoniam barbare & inculte a Latinis hominibus comentariis explicata est, Latini cuiuspiam scriptoris diligentiam requirebat , nam Graecos enarratores magni isti dialeetici ne ex nomine quidem noverunt. Itaque ut Complutensi academiae , quae me instituit , & suis stipendiis alit, in primis gratificarer, ac deinde aliis prodessem , in quinque Porphrii voces, & partem quamdam librorum de priori analysi commentarios invulgavi. Ii ab improbis quibusdam atque imperitis hominibus , & alienae gloriae invidentibus , qui uno , aut
altero , atque eo sordidissimo scriptore , quem tamquam Deum venerantur coluntque , in familiaribus colloquiis tanta animi contentione sperni & maledictis proscindi coeperunt nam Veris rationibus, quibus nostram, Diuitigod by Coos
518쪽
stram sententiam refellerent , omnino destituebantur) ut nisi me maior vis quam humana ad scribendum impulisset , destitissem statim ab incoepto. Verum qui mihi ius- sit hunc laborem suscipere , Deus Opt. Max. is quoque animum fecit excelsum ad calumnias perferendas , atque eam mentem inspiravit , ut patronum quaererem, qui ingenio , doctrina , generis splendore , auctoritate deis nique sua barbaros istos posset in officio continere , Bemihi ad reliqua properanti adderet calcaria. Procul autem abfuit longae inquisitionis labor: nam statim tu mihi occurristi, HONORATE clarissime, qui commemoratis. natura , ingenii atque fortunae dotibus ceteros omnes viros doctos longo intervallo superas. Nisi enim in te omnes, quas dixi, virtutes cumulate adessent, numquam
te Philippus rex noster invi stissimus Carolo filio uniis
co regnorum heredi praeceptorem magno consensu omnium virorum bonorum dedisset. Me igitur sub tuo putrocinio suscipe, HONORATE doctissime , & loci, in quo
te virtus tua collocavit, maiestate , tuique nominis celebritate labores istos meos ita defende, ne quispiam impedimento sit , quominus Hispaniae prosint , cuius iuvandae caussa in animum induxi meum Aristotelem, quanista maxima possem diligentia , interpretari. Ea enim ratione , quantum ego intelligo, planior, expeditior , atque iucundior studiosis hominibus ad Aristotelem aditus patebit. Quod tu pro tua singulari eruditione , atque etiam erga bonas litteras & praeclara ingenia animo vehementer exoptasti. Neque tamdiu Hispania nostra secunda parens magnorum ingeniorum barbariei nomine apud exteras quasque nationes male audiet. Nihil enim emacius est ad pervertendum iudicium animi , quam si triobolaribus his minutisque philosophis adsuescas , &fontes, unde bonae litterae ortae sunt, praetermittas. Quod in Hispania plerique omnes , qui in academiis philosophati sunt hactenus, secerunt. Nam quum opinioni sint
519쪽
addim eius scriptoris , quem enarrant, etiamsi Numbeus sit, veritatis studium deserunt , atque eamdem sae- penumero clamoribus , contentionibus & pertinacia ob-Iuunt , ea siquidem , ut Mimus dixit, nimium altercando amittitur. Sed iam meam enarrationem in Aristotelis categorias audi. Hanc si tibi intellexero non dis plicuisse , aliquid me secisse putabo, quod ad iuvandum communia studia bonarum artium conducat: insuper etiam incoeptam enarrationem dialecticae & phi
losophiae Mistoteleae absolvam. Compluti ex collegio &bibliotheca nostra. Kalendis Ianuariis.
520쪽
ATQUE LITTERARUM ORNAMENTIS CLARISSIMO,
MARCHIONIS DE Los VELEE FILIO , ATQUE UNICO HEREDI,
GASPAR CARD ILLUS VILLA PANDEUS
SEGOBIENSIS, PLURIMAM D. S. V ex Gonsalo Fatardo avunculo tuo, audit
reque meo , cuius ego memoriam propter summam eius viri integritatem atque excellens ingenium non sine ingenti mei animi voluptate usurpo, &conspectu recreor: in familiaribus sermonibus , quos ego libenter cum eo conserre soleo , de insigni tua virtute, de prudentia in rebus gerendis, de optimarum artium studiis, quibus a teneris annis generosum istum amrmum colis , postremo de benevolentia & caritate, qua studiosos bonarum litterarum prosequi soles, multa quidem accepissem , mirabiles tui amores eius in me oratio excitavit , ac me subito te adeundi & colloquendi cupiditas corripuit, ut eum virum, de quo tam multa absens audieram , praesentem oculis contemplare r. Istam Vero opinionem , quam ex sermone Gonsali de tuis virtutibus conceperam, constans vox atque etiam testimonium eorum omnium , qui isthinc ad nos singulis diebus veniunt , magis auxit, atque animum meum inflammavit tam impotenter, ut quum te neque adloqui, neque adire possem, mecum effecerit, ut istum mei animi sensum
per litteras tibi significarem. Quamquam autem ad scribendum per candorem animi tui & singularem humanitatem iacile mihi pateret aditus, indignum sane semper putavi, atque ab omni specie civilitatis alienum, me