Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

tias atque praestantia , & admirabilis diligentia cum pru dentia ingenti coniuncta et ad quam tu , si quo turpi

otio langueres , aut torperes negligentia , facile quidem posses illam exacuere. Ille tamen te velut equum in planiciem provocavit, qui non Hispanos modo, quibus ingenti ornamento semper fuit , propter consum malam persectamque Virtutem , Sed eXteras quoque nationes in admirationem traxit. De cuius egregia atque insigni virtute & rebus praeclare gestis, de optimarum artium studiis , in quibus cum summa laude semper Versatus est , de prudentia in rebus agendis, dicent dii commodius: nos enim tantarum rerum copia & magnitudine prorsus obruimur. Atque utinam quum tuorum in Aristotelem studiorum publicum periculum exhibuisti hac. cam lauri suscepturus, Valetudinem iniqua sors tibi non invidisset, plures profecto habuisses industriae tuae publicos praecones , & praeceptorem hunc tuum longe maiore laude, cumulasses. Nou potuit tamen caeca sertuna tantum tibi nocere , ut, debilitato animo & attrito longo morbo , non aperta apparerent vestigia praestantissimi

ingenii & iudicii plane perfecti. Haec tua virtus, singularis humanitas, incredibilis prudentia , in ea praesertim aetate , in qua tu constitutus ' es , tam me tibi devinetum tenent , ut impulerint , rationem quaererem, qua eius animi , quem erga te gero , apertam . cunctis hominibus significationem praeberem. Verum quum nulla alia nobis commodior hoc tempore suppeteret, oblatam adripuimus. Commentarios igitur nostros in Aristotelis Topica tibi consecramus : illos tamen non omnino absolutos, neque enim potuimus per ocupationes Varias , quibus perpetuo distringimur , sed inchoatos tantum , ut ceteris etiam nostris auditoribus in hac rerum occasione utcumque prodessemus et scis enim ratio-.nem ab eisdem exigi eorum, quae Aristoteles scribit hoc, primo libro. Illos si tibi atque tui similibus non ingra-.

532쪽

EPIST. ET PRAEFAT. 479

tos esse intellexerimus, modo facultates non desint, maturabimus reliquae partis editionem: interim pignus a cipe animi tibi devinctissimi, qui apud viros bonos pretiosi muneris instar esse solet. Vale , & nos mutuo, ut facis, ama. Ex collegio & bibliotheca nostra , Kalen

dis Maii M. D. LVIII.

ILLUSTRI ATQUE ORNATISSIMO VIRO

DOMINO PETRO MENDO ZAE.

ARCHIDIACONO ET CANONICO CONCHENSI,

s EGO BIENSIS P. D. S.

. . .

Commentarios meos in Aristotelis Topica , quos Franqcisco Mendorae. fratri tuo, auditorique meo magnae spei adolescenti olim nuncupaveram , qtaum secundo mandare typis statuissem multis partibus locupletatos , non sum PaSSus sine novo patrono in manus hominum prodire invidiae metu , quae nusquam tam libere atque impune grassata est, quam hoc tempore. Multos

enim passim reperias , qui quum ipsi nihil laude dignum

agant, sed supini potius atque otiosi totas noetes atque dies stertant, magno quodam supercilio tumidi egregiis aliorum conatibus obstrepunt : atque sine modo ullo in alienos laboles , quantumvis illi exam sint, temere debacchantur, insigniumque virorum industriam sugillant. Ceterum quum de patrono cogitarem , neminem inveni , cui potius librum hunc meum dicare Possem ac deberem , quam te unum , vir ornatissime: atque id sane multis de caussis. Primum quidem, quod. quemadmodum , Francisco fratre vita functo , benevolentia atque amor erga illum meus veluti iure quodam he-

533쪽

48o GAS P. CARD ILLI

reditario ad te sunt devoluta , ita quoque liber dicatus fratri tibi debetur iudicio meo r deinde quod nobilitate atque praestantia generis tui facile, si velis, possis au toritatem & gratiam meis his commentariis conciliare : postremo quod honarum artium scientia, humaniorum litterarum notitia , atque insuper iuris prudentiae cognitione . in quibus omnibus studiis magna cum laude plures annos versaris , nulla negotio valeas mea haec scripta, aut tua verius, ab iniquis meis, qui pro virili parte sua ea iuse stamur atque dilacerant, sarta tecta tueri atque defendere: quod unum in patrono si adsit , tanti quidem faciendum est , ut non sit, cur ultra requiramus ergo commentarios fratri tuo opibmo , optimarumque artium studiosiss mo adolescenti olim dicaveram , iterum offero tibi , mi PETRE . quem

ego fratris loco habeo , castigatiores tamen: semper enim secunda manus doctior . ut est in proverbio. Praeterea , quem librum nondum meis commentariis absolvetam, quum illi primum in lucem darentur , tuis auspiciis absolvi iam tandem . atque in lucem mitto. Ad iunxi etiam alterum libellum de ratione disputandi ex octavo topicorum Aristotelis decerptum , qui si accurate aet diligenter evolvatur , plurimum , ut opinor , emolumenti sit adlaturus , non modo ad parandam dialecticae cognitionem , atque ad usum disserendi, sed etiam ad quascumque disciplinas atque artes pro dignitate tractandas. Tu , mi PETRE , hoc testimonium amoris erga te mei eo animo suscipe, quo a me prosectum est , facile quidem cetera seramus Vale, & me mutuo ama. Ex bibliotheca nostra Kalend. Novemb. M.

D. LXVIII.

534쪽

EPIST ET PRAEFAT. 48ri AD ILLVS ΤREM ET VIRTVTIS

AC LITTERARUM ORNAMENTIS CLARISSIMUM VIRUM

ANTONIVM PIRESIVM PHILIPPI

GAS PARIS CARDILLI VILLA L PANDE 1

SEGOBIENSIs IN DUOS LIBROS ARISTOTEias DE ORTU ATQUE INTERITU

PRAEFATIO.

Ibros Aristotelis de ortu is interitu nostris commentariis illustratos , atque auctos quaestionibus de re eadem , quum in Vulgus emittere, & communicare cum studiosis bonarum artium hominibus cuperemus, illustris ANTONI , tuo potissimum nomini consecrare , in animum induximus. Id ut saceremus, multae nos gravissimae caussae rationesque compulerunt: quarum Singulae tantum per se valent iudicio meo , ut non modo me , quem ipsa natura rerum admodum potens tacitis

quibusdam stimulis , veluti facibus ilibiems , ad obs quium tui ardentissime concitat & inflammat , sed alium quemvis, nisi tibi admodum repugnantem animum gerat, facile permovere possint , ut tantam istam virtutem tuam , tam insignem admirabilemque prudentiam cum bonarum artium cognitione atque scientia coniunctam plurimum admiretur laudetque. Quanti tu iacias eos viros , qui praeclaris suis scriptis de hominum genere bene mereri student, ex familiaribus & litterariis sermonibus , quos ego tecum

magna cum voluptate mea saepenumero contuli , non obscure intellexi. Scio etiam quibus verbis , quanta orationis lacundia , quae tibi tum natura, tum arte plu-Οoo a ri- Duiliam by CO le

535쪽

rima contigit, ad laborem perferendum eos homIndi hortari consueveris , qui vel dissicultate perterriti , aut ipso

rerum pondere oppressi in medio cursu virtutis animum despondent ac sese continuo victos sateri volunt. Scio tandem, quibus beneficiis studiosos bonarum artium prosequaris. Nec enim ita te comparasti , ut quorumdam hominum , qui plus iusto sibi adrogant, quum sint ignavissimi , sententiam probare usquam Velles , aut Posses, qui nescio qua insania correpti , & surore mentis agitati prorsus inutilem 3c supervacaneam esse serunt illam

Operam , Quam viri alioqui doctissimi his temporibus libris scribendis atque invulgandis impendunt. Quasi vero omnis generis scriptorum diligentia atque industria

nilo tempore umquam tantopere nobis fuerit necessaria, quam hoc sit , quum quorumdam depravatorum hominum , & ambitioni atque gloriae servientium culpa eia sectum est , ut omnes sere artes bonae , & sanctissimae disciplinae vel omnino pessum ierint , vel contaminatae conspurcataeque sint. Nec vident litterarum osores strenui , hoc enim nomine libenter eos appellabo , quamdiu in hoc perniciosissimo errore perstiterint, libros su inde editis , ut cetera commoda taceam , illud effici,

quod est sane maximum , & ad comparandas purius atque expeditius disciplinas summopere necessarium , Ut veteres diςciplinae atque artes late patentes in compendium redigantur, obscura splendorem accipiant, quae videbantur extra chorum saltare , ut est in proverbio, in ordinem referantur . quae barbari barbare scripta nobis reliquere , doceantur latine, id est suo coli venientique sermone tradantur : denique ab aliis inventae artes ingenuae pro dignitate explicentUr. Nemini enim obscurum esse potest , interdum sic accidere , ut ciborum bona Pars eo solum nomine , quod bene condita sit , delicatis & fastidientibus stomachis probetur. Tu vero proprio periculo comperisti, ANTONI cIa

536쪽

rissime , quam ingentes utilitates hominibus adserat bonarum disciplinarum atque artium cognitio , qui ut illam absolutam atque persectam a summis viris , quibus te optimus & sapientissimus pater tuus & in omni genere rerum maximus erudiendum dedit, perdocereris, ab ineunte aetate bonam Europae partem discendi gratia peragrasti, plurimas noctes duxisti insomnes , dies plurimos magnorum virorum colloquiis tribuisti , variarum gentium , apud quas non sine summa laude a que incremento virtutis diu versatus es , accuratissime ingenium explorasti: tibique quod esset ex usu, ex ei dem periculum fecisti. Denique tempus , quod ista aetate plerique omnes ludis, iocis, confabulationibus, mollioribus etiam voluptatibus dare solent, libris evolvendis , atque audiendis viris excellentibus impendisti. Videbas enim . nullam esse maiorem Voluptatem, aut quae naturae hominum magis accommodata sit, quam quae

ex studiis bonarum artium percipitur , ad quas natura ipsa compositi atque est dii sumus. Ex huiusmodi autem studiis, quae tu a teneris annis strenuissime coluisti isto ingenio & fortuna, in qua

partim paterna virtus, quae ad res omnes maxima semper habita est , praesertim vero ad obsequia regibus nostris in rebus maximis praestanda . partim tua, quae tamquam sui gentissimum sidus emicat , te collocavit, digna oblectamenta cepisti r illa etiam tibi magnum e

molumentum atque praesidium attulerunt ad secundas atque adversas res , quae tibi in teneia ista aetate plurimae contigerunt , aequo animo perserendum , ad tractam dos animos hominum dextere ac pro dignitate , eosdemque in ossicio retinendum , sive publica , sive privata negotia agenda tibi sint, in quibus tu quidem non ex ossicio modo , sed quum est etiam alienis commodis prospiciendum , occupari libenter soles. Ergo quum te illis naturae atque artis praesidiis 3c ornamentis praeditum esse

537쪽

intelligam , quibus de aliorum studiis optime atque incorrupte possis iudicare; atque is sis , qui propter summam , quam in his humanioribus disciplinis eruditionem es consequutus, atque etiam Propter eam personam, quam rebus maximis praefectius apud regem nostrum sus-stines , possis atque Velis, si res poscat, opem ferre: insuper me non vulgaribus beneficiis devinxeris : postremo hi libri peculiari ea ratione tibi debeantur, quod eosdem, dum Aristotelem interpretor, publicis & privat is praelectionibus ex me audieris et ut ergo quanti te laciam , pro virili mea portione apud omnes morta les testatum relinquam, Statui commentarios meos in duos illos elegantissimos libros de ortu atque interita tibi dicare. Hos tu , ANTONI optime, eo animo suscipe, quo traduntur a me , hoc est, hilari atque grato. In his autem libris explicandis , ne te id lateat, illud consilium sequuti sumus, ut non satis putaremus nuda commentaria publicare, adiecimus disputationes illas , quae in academiis bene institutis de his rebus haberi solent. Cuiusmodi scribendi ratio , tametsi numquam mihi non magnopere probata sit, certe hoc tempore probatur maxime , ut propositis exemplis discamus, qua ratione manus cum hoste nobis conserendae sint,& dimicandum pro veritate , quae quum sit in prosundo demersa , ut aiebat Democritus, in conspectum hominum disputando convenientissime revocatur e hanc ipsam minori negotio reperimus , si iura prius , ut Α-ristoteles inquit , audiantur, id est , si rationes in contrariam partem in medium produeta examinentur diligenter. Quamquam in ea re modum tenere conati su mus , ne si pertinacius contendamus, aut plus iusto altercemur . quod saepe iit , Veritatem , quam quaerimus, amittamus. Ceterum quum controversiam dirimimus, aut de quaestione proposita nostram sententiam pronuntiamus, raro citamus au ores , ne , quod accidit plerumque.

538쪽

studio partium in luce positam quispiam Veritatem contemnat. Quam rationem interpretandi sequuti etiam sumus , quum Aristotelis Dialecticam & octo illos libros admodum obscuros de physica auscultatione eXplicaremus, tamdem quoque servamus in illis alteris, quos, volente Deo , brevi in lucem daturi sumus, de caelo atque anima : tametsi non ignorem , quot & quantae molestiae mihi devorandae sint, quantique sumtus tolerandi, si praestare velim , quod polliceor : Ieves tamen , ANTONI praestantissime, molestias omnes sumtusque putabo , modo sit unde illos sacere possim, fretus ope tua& patrocinio anῖmatus. Vale Compluti ex bibliotheca nostra , octavo Kalend. Aprilis anno D. LXVIII

539쪽

ET CLARISSIMUM VIRUM D. PETRUM FAIARDUM

MARCHIONEM DE LOS VELEZ,

svMMvM REGINAE OECONOMUM ET CONSI L. RERUM STATUM

G. CARDILLI VILLALPANDEI SEG. D. T.

IN QUATUOR LIBROS ARISTOTLIS DE CAELO

PRAEFATIO.

'NNgenuas omnes & liberales disciplinas, maxime ve- A ro dialemeam & philosophiam , ab antiqua illa sua

maiestate olim decidisse , notius sane ebi , quam ut ullis externis testibus id addiscere debeamus , p aesertim apud te , illustrissime & sapientissime FAIARDE . qui non in his studiis modo , sed in omni etiam genere disciplinarum atque artium summa cum tua laude , & admiratione eorum , qui te familiariter noverunt , VerS tus es. Nemo etenim ignorat , post sedam barbariem in scholas invectam , quae denSae caliginis atque erroris secundissima mater est , confuse ac Perturbate artes , quas dixi, nobiles alioqui & generosas traditas esse, dum pro Aristotcle, summo harum artium magistro, sophisticissimi homines publice haberentur in pretio, qui ineptissimas nugas suas rudibus bonarum artium adolescentibus obtruderent, atque impune bonis ingeniis sucum facerent. Huius tantae studiorum iactu iae nulla potior aut verior caussa mihi occurrit , quam supina eius aetatis hominum negligentia cum lucri studio & cupiditate coniuncta. Nam quod ingenti quadam subtilitate a quibusdam disputatur , & est ab Aristotele post Platonem scriptum , ut reium aliarum Omnium , ita

540쪽

EPIST. ET PRAEFAT. 487

quoque naturales quasdam esse conversiones disciplinarum , quae hanc ipsam , de qua loquimur , bonarum lit-.terarum pestem attulerint. Neque prorsus adduci possum, ut existimem , verum esse , neque . si id verum sit, tam exiguo temporis spatio tanta fieri potuit disciplinarum

immutatio atque perversio. Quae Vero a me commemorata sunt , quoniam meo iudicio ad eam rem efficiendam magnam prosecho vim habent , facile quidem potuerunt artes omnes ingenuas δc liberales pessumdare: quae enim sunt ab hominibus excogitata & inventa omnia , quemadmodum industria hominum diligenter ex. culta uberrimos senetus serunt , ita quoque hominum inertia atque desidia languescunt, & veluti quadam rubigine exesa in peius rit t. Lucri quoque studium, quo plerique omnes mortales insigniter capiuntur, plurimum sane ad id praestandum momenti habet, quippe ubi divitiarum libido invasit, neque disciplina , neque artes bonae , neque ingenium ullum satis pollet: ut interim taceam, curam rerum , quae ad vitam necessariae

sunt , & qua maxima ex parte , qui studia persequuntur , premi solent , optimarum artium studiis maximo esse impedimento. Nam praeterquam quod mens & ingenium , quae natura homini minuta satis atque angusta contigere , sollicitudine huiusmodi ab egregiis praeclarisque actionibus magnopere retardantur; qui ut habeant , unde vivant , cognitioni disciplinarum dant operam , ubi potissimum adnitendum est, ibi animi atque ingenii vires remittunt : atque ita demum fit . ut lilberales atque honestae disciplinae , quae propter se ipsas expeti debent, & ad bene atque beate vivendum plurimum conserunt, aut prorsus contemnantur, aut reddantur sordidae atque abiectae, dum eisdem tamdiu laborasse , pulchrum putamus , quamdiu illae nostris servire commodis possint : hinc sophistice bonarum artium calamitas orta est, quam Aristoteles in pecuniarum au-Ppp cu-

SEARCH

MENU NAVIGATION