장음표시 사용
521쪽
inserere, & tuam gratiam per me ipsum ambire & petere. Patronum igitur mihi quaerendum esse censui , qui rusticanum istum mihi Pudorem abstergeret , atque .apud te meam istam caussam ageret. Quum ego de hac re nimium essem sollicitus , ecce adest Aristoteles philosophus satis urbanus cuius consuetudine, uti scis, plurimum olim reges utebantur , in primis vero Alexander ille magnus. Huius ego libros aliquot meis γmmentariis illustraveram , is mihi ait: Bono animo estor neque te ea cura sollicitet : ego mihi illam suscipio: atque ut aceγti abs te benescii partem aliquam referam, princiTem virum , eumdemque tibi devinctum reddam. Rogo quibus conditionibus. Tum ille: Modo commenta orios tuos, quos in libros de interPretatione confecisti, mihi
reddas , ut hos No dicatos clarissimo viro in vulgus edam. Recusavi tantisper conditionem , neque me Aristotelis summi philosophi precibus facile exorari passus
sum. Nam neque commentarios meos tanti faciebam , ut
dignos eos existimarem , qui Viro praestantissimo dicarentur , neque tam culti atque elaborati mihi esse videbantur, ut, si in publicum prodirent, honorem meum, si quis est, sartum tectum servare possent. Quum ego magis ac magis repugnarem homini , qui cupiebat erga me ossiciosus videri atque esse : 'ge sis , inquit ille, sollicitus quid de tuis commentariis homines sentiant, quos ego non mediocriter probo , se doctis scio atque Frobis hominibus glaeituros. Sed satronum ambi , qui generis vlendore , maiorum suorum rebus praeclare gestis illos exornet ; propria deinde virtute , litterarum gloria claros reddat , quando tibi adversus sophistas seditiosos homines pro veritate dimicandum est: non facile autem
mihi crede) quempiam reperias , qui his , quas dixi,
mirtutibus tantum possit atque is , cuius tu gratiam eve-- sis. Te autem monstrabat , illustrissime FAIARDE , de
cuius laudibus in praesentia dicere nihil audeo , n eas
522쪽
dem reserens ingenii culpa deteram. Erit fortasse locus aliquando de illis dicendi, ut te dignum est, hoc est,
copiose atque uberrime. Interim tamen illud unum dixisse satis sit , quod tuam virtutem maxime commendat , te ad generis splendorem , & patris atque avi tui antiquam gloriam propriae virtutis & disciplinarum ingentem cumulum addidisse. Ad quas quidem disciplinas, si natura compositus non esses , satis superque in flammare potuisset optimus atque doctissimus socer tuus Vraniae comes , qui, erecta a fundamentis Osfunae academia, tardos quoque homines & parum ad litteras nutos ad studium bonarum artium 3c praestantissimarum disciplinarum provocat atque incendit. Vicit me tandem, fateor , Aristoteles, & commentarios extorsit. Hos ad te mitto : illos excipe , vir clarissime , atque, ut de decet, defende : nam tametsi tanta ista maiestate indigni sint, certe testes locupletissimi esse poterunt eius benevolen-Hae atque studii , quo ego libenter prosequor eximias ingenii tui atque animi dotes. Me quoque tuorum nu mero adscribe , generosissime PATRE , dabo enim ope ram sedulo, ne te mihi umquam poeniteat bene fecisse: insuper tuo patrocinio animatus durissimam istam provinciam, quam egomet mihi iniunxi, latine interpretandi Aristotelem , ut par est, sustinebo, & tua ope, mea
'que industria & diligentia , nisi me fallit animus, multis proderit. Vale. Ex collegio & bibliotheca nostra No
523쪽
47o GAS P. CARD ILLI AD ILLUSTREM ADMODUM VIRUM
NARCII. NAVARUM FILIUM, ABBATEM ALCALAE REGrAG
IN COMMENTARIOS QUINQUA VOCUM PORPHYRII
primam nostri ingenii seturam , hoe est, introductionem in artem disserendi sub tuo nomine in publicum ederemus, illustris admodum atque admodum generose IACOBE , quae de dialectica & philosophia non exiguo olim labore commentaria confeceramus , promisimus tibi , brevi nos in lucem daturos. Hactenus tamen a me cessatum est, non tam quod admodum essem sollicitus , quo animo mea ista scripta essent excipienda , quam quod non satis intelligerem , qua ratione inter tot curas & tam Varias occupationes otium mihi posset suppetere ad expoliendum atque edendum in lucem nostras lucubrationes. Scis enim , ornatissime IACOBE , quam sit exiguum illud tempus, quod su- Perest nobis ab eo munere, quod sustinemus , publice interpretandi Aristotelem , a privatis sacrarum litter rum studiis, a publicis in theologia concertationibus. quas more atque solemni amplissimi huius gymnasii instituto habere frequenter cogimur. a concionibus praeterea , quas nos habere interdum solemus , ne , dum per otium vacare summo huic negotio non licet, negligentia aut ignavia nostra lingua , theologo ad prHicandum evangelium potissimum concessa, torpeat, mens hebetetur , atque, ubi opus sit, non Satis possit suum os scium sacere a rursus etiam a negotis curisque domesti Disiligod by Coos
524쪽
st icta : ptisti emo vero a colloquiis & samiliaribus ser-lmonibus amicorum , quos ego non tam alieno mal οὐ
quam meo didici perniciosissimos fures esse temporis. Ne tamen quispiam plura me tibi pollicitum putaret. quam praestare valeam , aut datam tibi fidem fregisse, quod ego sane acerbissime serrem , dedi operam sedulo , ut modo commentarii in quinque voces Por strii, exigua admodum pars meorum laborum , in hominum conspectum prodirent , qui & studiosorum animos ex inplorarent , atque eorumdem de nostris scriptis sententiam nobis referrent , meoque nomine . quae r tant, pol
licerentur : nisi in hac re nostram diligentiam probi atque eruditi viri & bonarum artium studiosi adspernentur : nos enim horum iudicitim requirimus , atque his tantum nostra scripta probari cupimus. Scio ego soromultos , qui laborem meum in scribendo inanem atque Supervacaneum esse putent , & quae aemulari non Possunt, Passim calumnientur & reprehendant , partim quod in scriptis meis horrendam illam linguae balba riem , qua mirifice delectari consueverunt , ut sus Iuto , non offendant : partim quod in eisdem non tam densa copia insit sophisticarum nugarum , quam densa inest in quorumdam scriptorum libris . quos isti hactenus habuerunt in delitiis : partim quod methodum, id est viam dc rationem tractandi singula non omnino videamur contemsisse : partim etiam quod, praetermi Ssis noviciis scriptoribus, lamiam partem harum rerum ab his auetoribus ceperimus, quos, qui nostra scripta inse stantur , ne a limine quidem umquam salutarunt. Non ista fingimus , ornatissime IACOBE : vera Sunt, quae nar-IO , ausculta tantisper infaustas voces sophistarum , plane comperies , ista de meis scriptis vulgo laetari. Sed quis est, obsecro, tam inops consilii , tam angusti animi , qui istorum hominum perditum iudicium resormidet 8 aut quem umquam horum hominum , qui ad Nnn se-
525쪽
sectu potius 8c levitate animi, quam ratione ducantur,
tam aperta & vana calumnia ab incoepto revocavit Z Ego sane quum istas de me atque scriptis meis egregias calumnias spargi video , magno opere me consolor , atque in eam erigor spem , dignum esse laborem meum aliqua parte verae sinceraeque laudis. Nos istis ingeniis non spiramus: habent suum coenum , in quo Volutentur : habent suas naenias , in quibus integram vitam agant: habent denique suas delitias , barbarissimos atque admodum sordidos scriptores: illis oblectentur per me, nihil impedio, modo nos missos faciant. Quod si pergant maledicere , & nostra patientia diutius abuti velint , essiciam profecto , male facta ut noscant sua. Verum enimvero quamquam intelligam plane, istorum corruptum de litteris iudicium nitali faciendum esse, ubi apud me considero doctrinae opinione , turba quoque plurimum id genus homines apud imperitam multitudinem posse , coactus sum patronum aliquem & desensorem mihi parare , qui nobilitate generis , litterarum
ornamentis , postremo auctoritate sua plurimum valeret. Neque me multum ista cura sollicitum aut suspensum
tenere potuit : subito enim occurristi tu mihi, illustris IACOBE , ad quem confugerem , cuius opem implorarem , cui meum istum laborem omni alioqui praesidio
destitutum consecratem & qui Veliat alter Hercules α- horrenda ista monstra mihi superares t nam in te uno cumulate atque copiose emistunt, quae in me rum scriptorum defensore semper optavi. Quis est enim, per Deum immortalem, non modo apud Hispanos, sed etiam apud exteras quasque nationes , qui Cordubensium atque Abutensium , unde tu ortus es , vetustissimam atque splendidissimam 'gentem non norit Z aut cuius animo Virorum tuae gentis praeclara gesta , illustria facta non tam alte insident , ut eorumdem memoria
umquam oblivione deleri queat De quorum egregia
526쪽
atque insigni laude virtutum , de amplitudine & --iestate rerum ab iis domi militiaeque gestarum , nisi
me temporis angustia premeret, multa sane dicturus eram. Iam vero haec ipsa satis clara atque magnifica per se tu quidem virtute tua , ingenio , studio, litteris, multo clariora reddidisti, siquidem paucis annis Compluti tam strenuam operam liberalium artium studiis impendisti , ut magisterii Iauream magno omnium applausu atque acclamatione sis consequutus, 3c cunctis, qui te Compluti noverunt, admirabile ingenii tui specimen praebueris. Istud tuum tam felix ingenium, tantam istam gloriam litterarum studiis partam , tam insignem prudentiam , praesulis ossicium liberalitate Caesaris invictissimi susceptum magnopere exornat, iacitque nobis i gentem spem multo amplioris dignitatis , qua tu str nue , ut coepisti , laborando dignissimus emcieris. His omnibus , quibus te Deus Opt. Max. insignibus ornamentis decoravit, proculdubio opus est , ornatissime IACOBE , ad conciliandam meis scriptis auctoritatem & gratiam , ad prohibendum barbarorum incursiones, ad repellendam sophistarum temeritatem atque insolentiami,. ad reprimendum perditorum hominum nefarios conatus. Hanc si tu nobis opem praesentaneam attuleris , non tantum mihi, sed plurimis etiam aliis viris ingenio atique litteris claris ad scribendum calcaria addes : aca demia praeterea nostra te auctore Plurimum capiet ad iumenti ad bonas litteras capessendas et ad quas nos nOstris scriptis aditum patefacimus , lectate atque . auda-
cia sophistarum Praeclusum. - .
527쪽
AC REVERENDUM D. D. ANDREAM C VESTAM
Idebor fortasse parum prudenter facere , quod Ο-pus non omnino absolutum , commentarios inquam in septem priora capita prioris libri δε friori resolutione episcopo numeris omnibus absoluto InscripS rim ; verum qui mei consilii rationem probe intellexerit , mirari sane desinet, & me imprudentiae nota libe- Iabit. Ego enim , gravissime praesul , non alio animo exiguum hunc laborem meum tui nominis immortali istati dicare & consecrare studeo, quam ut tu unus eTamplissima tuarum litterarum supellectile adiicias, quod meis scriptis deesse non ignoro r obscurum opus illustres splendore virtutum , atque auctoritate tua repugnantes etiam & invitos , ut ita dicam , ad lectionem Provoces atque trahas. Nam quis est, obsecro, nisi summae tuae gloriae invideat, qui non libenter fateatur, te his annis , quibus Compluti adfuisti , partim audiendo Summos viros , partim publice docendo, disciplinarum omnis generis cognitione , humanitate , prudentia , Omni denique genere virtutis tantum profecisse , ut te non moelo Complutenses tui magnopere sint admirati, atque coluerint, sed etiam, qui in remotissimis Hispaniae partibus aderant. Testis est locupletissimus omnium, quae narro , Philippus rex noster , Caroli V. invictissimi atque sanctissimi Imperatoris filius : qui quum multa de insigni tua virtute , scientia rerum , prudentia denique & dexteritate ad negotia maxima conficienda constanti lama accepisset, magno omnium doctorum ho- Duiligod by Coos
528쪽
minum & bonorum virorum consensu atque acclamatione te ecclesiae Legionensi episcopum dedit: ut rara ista atque ingenti liberalitate non modo te ad strenue laborandum , ut coepisti, hortaretur , sed ceteris quoque doctis hominibus atque probis spem mirimam saceret lore, ut aliquando praemia virtuti atque optimis suis studiis debita consequantur. Quae una res te vehementer hortari debet, dignissime praesul, ut magnis c natibus virtuti , litteris , atque in summa muneri su-cepto incumbas, ne, quam opinionem de te Caesar conis cepit, ulla ratione fallas, neve culpa tua sapientibus a que eximia virtute praeditis hominibus viam ad similem dignitatem praecludas. Istos ergo commentarios , quos inchoatos tantum emittimus , ut , quam ocissime Possimus , opem auditoribus dialecticae seramus , & quid in ceteris nostra diligentia possit emere , ex te intelligamus, hilari animo suscipe , atque illos episcopi di-nitate & tui nominis amplitudine ita defende , ne paucorum hominum male de optimis studiis sentientium culpa praeclara haec academia illis instrumentis atque praesidiis destituatur, quae sunt quidem necessaria ad instituenda recta studia & bonas litteras capessendas. Vale.
Ex collegio & bibliotbeca nostra XX. Kalen. August. M. D. LVI.
529쪽
. ECCLESIAE CONCHENSIS CANONICUM,
. ET PRIMARIUM AEDITIMUM , AUDITOREM SYv M.
PRAEFATIO IN ARISTOTELIS TOPICA.
SAepe mecum reputare soleo . atque id in familiari sermone frequenter usurpo , illustris & magno . ingenio praedite FRANCISCE, non minus sertu natum censendum esse bonarum artium praeceptorent , qui , quum praestantes quasque disciplinas docere velit , auditores habet , qui ingenio , iudicio & diligentia valeant plurimum , quam is sit, qui quum cuperet optimis artibus animum informare , in eum doctorem incidit , a quo sine magno dispendio in persectam bonarum artium cognitionem atque scientiam perduci possit. Fit enim, atque id magna cum ratione , ut quae recte instituuntur .nobilia ingenia, brevi adolescant, & suo tempore fru- .ctus uberes atque copiosos serant: non minus quam sertiles agri, qui periti agricolae cura atque industria exculti , quod acceperunt , multo reddunt cum fenore. Contra vero si negligenter tractentur, aut depraVata corruptaque semina suscipiant, in silvam abeunt urendam, lolium , urticam , similesque herbas aut noxias , aut omnino in frugiferas gignunt. Quod narramus, longo rerum usu & irequentibus tum externis , tum etiam domesticis exemplis didicimus. Si quis autem est eorum. qui ingenuas artes profitentur , qui gloriari iure possit iii ventutem se ingenio praestantem erudiendam suscepisse , is ego sum , in cuius gymnasium veluti certatim concurrerunt plurimi adolescentes magna virtute praedi- Duiligod by Coral,
530쪽
ti, excellentes ingenio, iudicio clari, insignes diligentia , plurimis denique animi ornamentis splendidi. Neque id sine admirabili atque divino consilio laetum esse
interpretari soleo, ut adversus multorum calumnias, qui fortasse per nos in Complutensi academia revocatum e tenebris in lucem Aristotelem dolent absit invidia verbo
diligentiae atque industriae nostrae testes haberemus, quod divina mentis vi atque ingenii acumine planum possint efficere, nos in ea non omnino lusisse operam , atque insuper suo exemplo docerent alios, cognitionem doctrinae Aristoteleae ab omni barbariet suco liberae atque ex emtae multum operae pretii adferre ad capessendas c teras disciplinas, & tractandas pro dignitate bonas artes.l Inter ceteros vero praeclaros doctrinae Aristoteleae auditores atque testes animi mei, quos habere mihi contigit, quum publice Aristotelem enarrarem , te in primis numero , illustris FRANCISCE, qui, si ceteri deessent omnes, unus satis esse posses , cuius ingenio nullum acutius, iudicio nullum exactius , memoria nulla tenacior atquz fidelior, industria denique nulla maior. Neque enim est quispiam , qui ardentius bonas litteras amplectatur, neque qui easdem , earunaque peritos pluris, ut par est, faciat. Istarum maximarum virtutum tu hactenus tam
illustria indicia praebuisti his , qui te familiariter noverunt , ut tantam istam naturae selicitatem , quam tu laborando multo clariorem reddidisti, ceteri omnes, qui in eadem tecum palaestra decertant, non semel admirati sint , atque aliis publica voce praedicarint. Ad persequendum autem Virtutem , & bonas litteras strenuis
sime colendas , tametsi nostra diligentia aliquantulum profuerit , vis etiam ingenii tui vividi atque actuosi,& ad optima quaeque animus adspirans multum adiumenti attulerint: plurimum sane te incendit , & veluti subiectis facibus inflammavit cardinalis Mendoetae patruelis tui summa in omni re, praebertim litteraria, vi