Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

cupio inquit occupari. Quemadmodum autem ignavia atque inopia eorum hominum , qui litteras olim sunt persequuti , pessum iere bonae artes liberalesque disciplinae , ita quoque amor investigandi atque noscendi verum , nostris pectoribus insitus natura , cum honore atque gloria coniunctus, qua potissimum , ut Cicero inquit , omnes homines ad studia incenduntur, mentem atque ingenium magnorum virorum ad diligentiam exacuit , pestem istam late grassantem quam longissime submovit, iacentes prorsuς bonas artes erexit, atque ex tenebris , in quibus magno cum detrimento rerum publicarum squallidae ac veluti maerentes tot annos delituerant , in lucem revocavit , atque in nobiles academias introduxit Et quidem in Italia , Gallia & Germania haec tanta pestis litterarum ocius multo deprehensa , & procul a gymnasiis pulsa est , quod in illis provinciiς ocius multo praestantibus artibus & disciplinis a viris principibus honor deserri coeperit: qui , ut ille gravissime testatur, artes alit Vna Hispania apud

exteras nationes , quae barbariem expulerant, paullo ante aetatem nostram barbarie infamis habebatur , quod harbariem mordicus retineret : eamdemque non modo immunem , sed auctam quoque honore ac dignitate apud Se regnare pateretur. Postquam vero catholicus rex noster Philippus, quem Deus Opt. Max. his calamitosis temporibus ecclesiae suae patronum dedit, atque utinam quam diutissime servet incolumem , habere coepit rationem eorum hominum , qui non umbram , sed veram potius virtutis & scientiae imaginem persequerentur, quod abs te, clarissime ac sapientissime PETRE , atque ab aliis tui similibus , si qui sunt, lacile quidem admoneri ac discere potuit , dici non potest quantum in Hispania brevi tempore bonae litterae incrementum acceperint , dum , qui ingenio & doctrina valent aliquid , veluti coniuratis animis connituntur , ut iure postliminii

542쪽

EPIST. ET PRAEFAT. 489

in gymnasia , hoc est in suum regnum revomntur, nunc quidem viva voce veteres & clarissimos auctores explanando , Platonem atque Aristotelem dico, dialecticae ac philosophiae omnium consensu principes & magistros: nunc vero suis scriptis, tamquam facibus quibusdam subieetis , lucem atque splendorem summis his viris inserendo , quo minori negotio ad eorum libros patere aditus posset. Nos vero quum ad instauranda, quae in I Iispania iacebant , dialecticae M philosophiae studia hanc

utramque rationem probaremus , utramque profecto , neque sine fructu , ut arbitror, sequuti sumus: quod non fuit nobis lacile praestare in tanta turba sophistarum, quanta , quum nos ad docendum atque scri idum aggrederemur, ubique locorum, Sed Compluti maxime, egregiis cuiusque conatibus perstrepebat , praesertim quum nos mutos tantum Praeceptores habuerimus, quos

in his studiis sequeremur , Philoponum , Almandrum. Themistium , Ammonium , PorPhyrium , Dexippum, Olympiodorum . Michaelem Ephesium, Aspasium , Nilum , Maguentinum. Horum igitur tantorum Virorum instituti praeceptis , atque doctrina imbuti, in quos quidem casu potius, quam ratione ulla aut consilio incideramus: degustaveramus enim, quum iuvenes CSSemus, aut potius devoraveramus magna animi contentione ad nauseam usque Sophistarum portenta plures annos, tum privata; tum etiam publica mercede Aristotelem interpretati , professique sumus , plurimosque adolescentes magno ingenio has litteras docuimus , quorum plerique paullo post , quae a nobis bonarum artium semina ac - ceperant , multo cum foenore reddiderunt. Neque contenti ea re sumus e praeterea quae viva voce alios docueramus, litteris commendata in lucem dare conati su mus , ut iam non piameiuibus modo , sed suturis quoque hominibus , atque his etiam , qui longo a nobis terrarum spatio sunt disiuncti, ea ratione prodessemus.

543쪽

Et hactenus quidem eam partem Aristotelis , Fae in

publicis ac bene institutis academiis praelegi atque evplanari auditoribus solet , sere universam attigimus scribendo : nam post consectam atque editam in lucem dialecticae ac philosophiae utriusque Aristoteleae quamdam

summam , & summularum alteram , quam ea potius caussa emisimus , ut tempori serviremus, quam quod ad haec studia necessariam illam putaremus, illustravimus commentariis nostris , atque edidimus quinque Pors rii voces , Aristotelis Citegorias , libros de interFretatione , de Friori , & posteriori resolutione, bonamque partem Topicorum , praeterea octo illos libros , longe impeditissimos atque etiam intelligentiae dissicillimae , qui

de physica auscultatione inscribuntur : de ortu quoque se interitu libros duos. Et sane quum in contrariam partem argumenta & rationes inducere , ubi de re dubia disputatur , ad investigandam atque eruendam veritatem plurimum emolumenti praesidiique adserat, & eos, qui discunt, ea ratio scribendi mirabiliter erudiat, quam nobis sequendam esse Aristoteles pluribus locis admonet , commentarios nostros multis gravissimis disputationibus ornare & locupletare adnixi sumus : in qui bus excutiendis non tam dissentientium philosophorum

sententias numeramus , quod passim fit nullo veterum scriptorum exemplo aut ratione, quam appendimus: nam

qui nullis controversiis adhibitis Aristotelem interpretantur , hac praesertim aetate , a nobis probari numquam profecto potuerunt. Restabant quatuor libri de caelo, qui nostris commentariis & disputationibus illustrati in lucem mandati typis prodirent: illos modo tuis , vir praestantissime, auspiciis in vulgus damus. Statueram apud me , clarissime FAIARDE , partem aliquam, eamque potissimam i, mearum de philosophia lucubrationum tibi dicare , cui olim commentarios meos in libros Aristoteles vi interFretatione nuncupaveram : divino tamen

conin

544쪽

consilio , ut puto , effectum est, ut haec animi mei sententia tantisper impediretur , dum commentariorum de caelo editionem adorno : cuius quidem contemplatio ceteras Omnes naturales speculationes longo intervallo exsuperat & antecellit: cui enim , obsecro , clarissima atque optima doctrina nisi viro clarissimo , doctissimo a- qtie optimo dicaretur cur enim eum virum non appellem clarissimum , qui in ea legatione , qua pro Philippo rege nostro potentissimo apud Maximilianum Imperatorem primum , deinde apud Polonos , quo tempore de rege creando agerent , iunctus est , usque adeo se gessit dcxtere prudenterque , ut ob eam rem magnum sibi nomen comparaverit , atque admodum clarus evaserit Z Cur non doctissimum eum Vocem , qui ab ineunte aetate omnium magnarum artium studiis deditus , summos etiam viros consulens , quibus semper usus est perquam familiariter , ad summum omnis doctrinae, praesertim vero dia lacticae , philosophiae & mathematicarum artium fastigium pervenerit: ut interim linguarum peritiam praetermittam , quam est usque adeo accuratam consequutus, ut earum praesidio non solum liberalium artium fontes Giaecos atque Latincs , unde purius hauritur , felicissime sit ingressus, sed in primcipe etiam ac regina disciplinatum theologia plurimum profecerit, cuius rei multos ille testes habet omni exceptione maiores, non ex Hispanis modo , sed etiam ex Gallis, Italis, Germanis, atque Polonis , cum quibus saepenumero familiares & litteratos sermones contulit

summa cum laude sua. Postremo cur non eum virum

bonum , aut potius optimum dicam , qui vitam in mediis aulae negotiis atque tumultibus sic instituit, degitque , ut eius amplissima domus virtutis & religionis schola esse videatur 3 cuius actiones nihil praeter Christum Sapiant, cuius suavissimi mores nemini umquam molesti sint, cuius opes, ut audio , liberalissime in pauperes Duiligod by Corale

545쪽

res effundantur. Vnde proculdubio erictum est, ut in administrando reginae oeconomatu quod raro fit) miris

modis omnibus placeat. Qua in , ac praeterea in tractandis regni negotiis etiam ex ossicio occupatus , dum se gerit ut par est , palam facit, litterarum cognitionem atque scientiam plurimum ad res omnes emolumenisti adferre , contra quam a quibusdam bardis atque stultis hominibus putetur. Oisero igitur tibi, clarissime, sapientissime atque optime FAIARDE , in quatuor libros de caeso hos commentarios meos magnis vigiliis atque laboribus comparatos, non leVe, ut arbitror , aut obScuis rum testimonium eius observantiae & gratitudinis animi, quam tibi me ingenue debere fateor, non solum ob eam rem , quod bonis litteris magnopere oblecteris , atque earum studiosis impense faveas , deque eorum cogites ornamentis , sed etiam quod sophistas , genus hominum admodum importunum bonisque litteris insensum , vehementer oderis, atque insuper me iam olim non vulgaribus beneficiis devinxeris , quibus me plurimum tibi teneri lateor. Tu vero , FAIARDE clarissime , hos meos Commentarios , aut Potius tuos, quum se tuae fidei iam commiserint , ea auctoritate ac dignitate defende , quam tibi natura, studium , litterae , legationes , ac postremo rex noster Philippus maximam contulit. Animum, mihi crede , plurimis seceris ad studia magnarum artium scriptis persequenda. Vale diutissime una cum carissima coniuge liberisque , ac me ama tui nominis admo

546쪽

D. D. BARTHOLOMAEO CARRANEAE MIRANDENSI,

ARCHIEPISCOPO TOLETANO,

GASPAR CARD ILLUS VILLA PANDEUS

SEGOBIENSIS, ELOQUENTIAE ET PHILOSOPHIAE COMPLUTI PROFESSOR ATQUE IBIDEM COLLEGA D. ILLEPHONSI , PERP. F.

DUAE potissimum res sunt, quod tu optime nosti , sapientissime atque illustrissime praesul , quibus quasi momentis universa christiana respublica continetur, exacta, inquam , litterarum cognitio, atque in tegritas vitae. Nam quum homo natura sua duabus par tibus effectus sit, atque constet, ratione videlicet atque appetitu , quarum altera , hoc est, ratio bonarum litterarum studio alitur, altera , id est, appetitus cultu virtutis adolescit, tunc maxime naturam quisque suam adsequutus fuisse putari debet , quum Partem utramque optimarum artium , & praritantissimarum virtutum studio imbuerit. Haec vero , quae, nisi qui mentis atque iudicii est inops, ad beatam vitam parandam admodum necessaria omnes putabunt, usque adeo inter se iuncta sunt, & tam amice coniurant, ut qui alterum ab

altero velit dirimere, ipsi naturae vim intulisse putari iure optimo possit. Nam quemadmodum qui partes illas duas , quibus constare hominem diximus, appetitum scilicet & rationem , discreverit , hominem de medio tollet, ita quoque quῖ, praetermissa alterius partis cultura , alteram diligenter atque strenue ornare studet , non admodum feliciter laborat, neque umquam perserum essicis vitam. Est enim mens in animo , ut

547쪽

494 GAS P. CARD ILLI

in corpore oculus , qui nisi sincerus sit , sacile universum corpus praeceps aget. Quid autem profuerit ratione praeditum esse te, quae praestantissimis disciplinis i secta viam monstret, hortetur , ducat, nisi sit , qui oblatam vivendi recte occasionem adripiat , & qui a recta ratione imperata exsequatur statim ornatus Virtute appetitus ' Quod si bonis litteris institutus animus atque informatus sit , si infrenata libido virtute, si repraessa cupiditas , nullo sane negotio ad extremum atque summum bonum christiani hominis vita perducetur, a quo haec bene vivendi instrumenta Christus Iesus servator hominum maXime requirit. Haec vero melioris vitie adiumenta , litteras & virtutem dico, tametsi mmnibus hominibus , qui per varios casus, varia rerum discrimina ad aethereas sedes contendimus , necessaria sint , ut dum in terris peregrinamur , illam vitae puritatem , quae mentium divinarum domicilio digna sit,

comparemus , multo sane absolutissima adsint oportet

illis viris, quibus ex ossicio incumbit ceteros instituere, atque eorum mores mentemque sermare : tales illi proculdubio sunt , qui in excelso dignitatis gradu sunt collocati , episcopos intelligo. Hos Christus Iesus optimus vivendi magister , & quem nobis audiendum esse tu

est caelestis pater voce demissa e coelo , similes esse vult lucernae ardenti supra candelabrum positae, ut doctrinae splendore ceteros omnes e tenebris ignorantiae in mediam extrahant lucem veritatis. Neque lucem doctrinae satis esse putat, Praecipit deinde , ut studeant sali esse persimiles , ut morum puritate , atque innocentia vitae veluti condimento quodam vitam reliquorum hominum flagitiis & pravis facinoribus contaminatam purgent , Purgatamque conServent. Tu vero, illustrissime praesul, divino huic consilio ab ineunte aetate tam indefesso studio vitam tuam consermasti , ac si sedem istam Toletanam , ad quam Propicr summam Pers

Etam

548쪽

mnique virtutem christianissimi regis nostri Philippi li .

heralitate evectus es , nondum senectam ingresso , tibi Mbernandam esse divina inspiratione accepisses. Non ignota loquor , adsunt plurimi in academia nostra Com-Plutensi , qui te litteris simul & virtuti strenuissime incumbentem noverunt. Plures quoque sunt , qui te per calcatum patrem ad monachatum , hoc est , tranquilium & securum vitae portum, ne te mundi fluctus -- merent , contendentem viderunt, quum existimares, haevia, qua nos ingredimur , lentius fortasse , quam cupem res , ad summum litterarum atque . virtutis fastigium

perveniri. Moratur enim proporantem negotiorum tumultus , & variarum rerum cura , qua vehementer sollicitamur & premimur , dum procul absumus a reli gione , quae ad caelestem patriam viam sternit atque mollit. Quantos autem in utroque vitae genere brevi

tempore progressus seceris liberatus molestis his curis, plurima sane testantur, quae si nos Omnia recensere pergeremus , 3c tempus nos deficeret, & pudorem tuum, Praesul ornatissime, forsitan oneraremus. Sed patere , o secro , me in prarientia, dum commodius tempus suppetit ad celebrandas egregias tuas virtutes, summa veluti minia excellentium laudum tuarum carptim atting re, ut ex hac brevi mea praefatioue umbram saltim sumat laetor hominis ad archiepiscopatum nati. Nam qui te propius fuerit contemplatus , & memoria praeclaras tuas virtutes velit repetere , nihil mea rudi admodum reieiuna oratione indigebit. Quid autem opus est labores atque vigilias , quas in litteris posuisti, narrare me aliis Id ipsum melius atque nos tua scripta testari P . sunt , quae praeterquam quod veram eruditionem , & sametarum scripturarum lectionem prae se ferunt, veluti quibusdam calcaribus admotis tardos etiam homines ad pietatis & religionis studium hortantur , inflammant atque

stimulant. Quid enim eruditius fiosi potest, aut pro-

549쪽

ficuum magis, quam tui illi de doctrina christiana

commentariit Rursum quid tam necessarium christia itae Rei p. quam summam habere enchiridii vice , in qua

conciliorum statuta omnia continerentur Θ, Hanc tu n

bis magna quadam . atque insigni diligentia confecisti. :

Iam vero argumentum illud de necessaria residentia episcoporum tu, quidem praebui. Sapientissime , tam et gantes atque accurate tractasti, ut tuam sententiam be

ne institutis hominibus facile persuaseris. , dc. contrariae opinionis , quae multorum caussa fuit , fibraς Omnes , etiam tenuissimas ex animis quorumdam evulseris. Sed quose Sum commemoro magni istius ingenii tui monumenta, quorum locupletissimi testcs sunt innumeri doctissimi Viri , quos tu dum publice theologiam interpretareris, instituisti Prudentiae vero tuae atque integritatis Vitae. quum plurima argumenta habeamus, illa non exilia pintari possunt, quod, nondum. Praetermisso docendi munere , multam operam gubernationi monachorum impem disti , atque id munus, quod raro fit, summa clim tua laude 3c utilitate tuorum peregisti. Hinc te christianissimus . Philippus Tridentum abire iussit , ut concilio interesses , quod adversus Lutheranos coierat. Post tuum . vero in Hispaniam reditum iterum te in Angliam abstraxit , quo loco exemplo vitae & doetrinae melioris splendore multos in : officio religionis , & vitae bene atquet christiane institutae retinuisti , 8c tam clara prudentiae, doctrinae probitatis documenta dedisti , ut christia- nissimus rex iminime. cunctandum ratus , te nihil minus . .quam de . his i dignitatibus cogitantem , quas non πmel oblatas contemseras, ecclesiae Toletanae , summa

apud Hispanos dignitati, praefecerit. . Neque enim aem

. quum

Loquitur hic Cardillus de Car- tos est relatus tum Romae , tum In anaae cathecismo , qui licet pri- Hispania , qua de re copii sius ag mum multorum calculi, suisset pro- mus in commentaris no/uo volumi Batus , postea inter . damna- ni huis adnexo.

550쪽

quum putavit, eum virum, in quo. a teneris annis sum mae virtutis vestigia apparebant, uti plerosque alios per gradus quosdam ad archiepiscopatum Toletanum promovere. Hanc beneficentiam & liberalitatem , qua in toornando admirabili consilio Caesar noster usus est, tanto applausu excepit universa Hispania, ut interim exteras nationes taceam , apud quas fama atque egregiis saetis notus es, ut propter in te collatum beneficium Deo optimo maximo publice gratias egerit. Tua Vero ista a cademia Complutensis dici non potest, quanta animii alacritate perfusa est, quum primum faustum felicem-ique tuum ad ecclesiam Toletanam adventum intellexit. Cuius laetitiae publica multa hactenus signa exhibuit. dabitque suo tempore multo clariora. Cur enim non summo gaudio persundatur academia omni alioqui hin mano pramidio destituta, cernens divino' beneficio ex suis Iliberis excitatum atque adsumtum ad summos honores eum Virum , qui , qua est sapientia , prudentia, vitae puritate , caritate denique erga omnes , FRANCISCI XIME NI fiuius academiae erectoris rempublicam litterariam

augere debeat, atque huic dulcissimae eius parenti mul. tam opem ferre, qua, qui in ea singulis annis litteris atque moribus viri clari gignuntur , quos haec aetas habet plurimos , insigni beneficentia & liberalitate recreati habere otia possint cum dignitate 8 Hoc abs te petit

supplex mater academia: hoc summis votis collegae e

optant i hoc docti cupiunt obsecrantque : hoc ego, qui

veluti publici legati ossicio fungor, & qui scholae totius nomine gratulor tibi tantam dignitatem , gratulor ecclesiae Toletanae , gratulor denique Hispaniae universae , te iterum atque iterum oro. Habebis nos, si perhumane , ut soles , & peramanter tractaveris, admodum morigeros, honoris tui studiosissimos, cultores dignitatis , postremo ad observantiam atque ob&equium Paratissimos , ut liberos decet. Ego vero , qui sortasse prae ce-

SEARCH

MENU NAVIGATION