Codex regularum quas sancti patres monachis, et virginibus sanctimonialibus seruandas præscripsere, collectus olim a s. Benedicto Anianensi abbate. Lucas Holstenius Vatic. Basil. canonicus et bibliothecæ præfectus in tres partes digestum, auctumque e

발행: 1661년

분량: 217페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

maculatus agnus, quocumque ierit sequi possitis. SequDtur quidem Christum caetera fidelium multitudo, non quocunque ierit, sed quousque potuerint. Poenitentes enim & coniugatae possunt per alias iustitiae vias sequi Christum cum in virginitatis decorem praecedit, non habent quid faciant ut virgines sint . Vos vero, sanet filiae, sequimini eum tenendo perseueranter quod vovistis ardenter. Iterum atque iterum sanet e & Deo dicatae animae rogo,& cum omni humilitate ad conseruanda virginitaris praemia consilium dare praesumo , vet famili

ritatem incongruam a vobis vel a vestris animis totis viribus repellere laboretis. Longe satis, longe sit pestis ista& lues, quam inordinata familiaritas iaculatur. Non est in hac societate lacuritas. quae collisionem patitur vel uda quibusdam fluctibus turbulentis. In hac familiaritate non habitat amica concordia, quae non nis discordantes inimicitias creat. Nam ad conseruandam sanctae religionis dignitatem, singularitas magis quam inordinata fami liaritas testis sanctissima est . Attende o anima sancta, &diligenter intellige quanta mala de inordinata societate nascantur . Famitialitas enim cuiuslibet si frequens est coeperit, non nisi corruptionem semirint, vitia pullulat cupidinem concupiscit, ignominiam parit, rabiem conis citat, porrigit iuriam, lasciuiam palcit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas erigit, praecipit hi aperit, periculis nauigat, naufragijs velificat, perditioni

gaudet, interitum fouet, confusionem meretur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, eNcusationes inflammat. & cateruatim simul in fascem glomerat numerosas indagines captionum, ac per infinita dedecora multiplices mortes inueniet in perniciem perditorum , .

Tot & tanta sent mala perniciosie familiaritatis . Nemo prosternitur, nisi qui societatem unde periclitari possit, aut ditiaile, aut certe rarita habere contempserit. Nam

122쪽

si anima sancta secretum suum custodire voluerit, & assyduae familiaritatis malum tota animi virtute refugerit ;ipsa sancta fingularitas munimen illi inuictum est sanctumoniae, expugnatio sortis infamiae . sortitudinis firmitas dc lasciuiae petulantis infirmitas, probnaus praesidium di improbitatis excidium , animae victoria,& corporis prae da, libertas gloriarum & captiuitas criminum, pronuba sinctitatis & repudium turpitudinis, sinceritatis indicium diabolitro scandalorum , exercitium conscientiae &euacuatio tota luxuriae, pax secura virtutum di expugnatio inquieta bellorum . puritatis culmen & libidinis carcer , honestatis portus & ignominior naufragabilis portus, vir ginitatis mater & hostis immunditiae , lorica pudoris αspolia probrositatis, murus incorruptionis, discretio vulgaritatis, integritatis dignitas & sornicationis abdicatio, caritatis fastigium & dedecoris prςcipitium, voluntas bonorum operum & alflictio vitiorum, retrigerium pudi eitiae & poena petulantiae, acquisitio triumphorum & sae inorum detrimenta , requies Llutis & perditionis exulium, vita spiritus & carnis interitus, status qualitatis angelicae & sunus humanae substantiae . Hae e omnia mala tortiter Deo adiuuante, & illa quae diximus bona felicitet acquirentur, si ab animabus lanciis familiaritas inordinata respuitur. Attendite quaeso vos, animae sanctae, quia inter omnia certamina, quibus semper comes est Christi na militia, sola duriora praelia castitatis , ubi quotidiana pugna est ac rara victoria L Grauem castitas sortita est in iis

micum, qui quotid e vincitur & timetur; quotidie, inquam, vincitur, & non desinit provocare. Nemo securus vincit, qui secum pugnat. Periculosa nauigatio essubi saepe nati agatur, di eum periculo transitur in fluictibus, ubi muli, mei si sunt, libidinis . Cupiditas enim eum vincitur non finitur. Castitatis dura sunt praelia,sed maiora su ni praemia . Flamma qnae nimium flagrat, citia

123쪽

venit ad cineres: incendium verti corporis cum illi a quiescitur, accenditur potius quam n nitur. Castitatis palmam nemo securus accipit ; cui quantum durus exitus, tantum gloriosi sunt fructus. Praemiale sibi periculum indicit, qui bellum suscipit cum natura. Hostis publicus pascit in noctibus , lationis insidiae solis grassantur in tenebris: libidinis vero cupiditas & in noctibus prouo cat, & in die non parcit, nec regum purpuras metuit, nec Pannos pauperum perhorreicit. Vt ergo castitatis prae inia & virginitatis coronam se liciter Deo remunerante possitis accipere, periculosa in familiaritatem a vobis semper excludite . Currite fideliter, ut possitis feliciter

peruenire . Et mei memores estote, cum in vobis coronata fuerit immaculata virginitas. Haec epillota ante iatribunal Christi me excusabilem reddet, quia cum vera caritate & perfecta humilitate quod mihi oportebat dicere, & vobis audire suggessi. Si quis, quod Deus non patiatur, obedire neglexerit, erit illi in testimonium: qui verci libenter acceperit, conuertetur in gaudium non temporale sed aeternum . Vigeatis in Christo, sanctae ac venerabiles seminae.

ΕIvsDEM S. CAESARII EPISTOLA HORTATORIA

AD v IRGINEM Dro DEDICATAM .

poteli in diebus adolescentiae tuae . o venerabilis mihi integritate quidem & meritis domina , sed ordine ac gradibus in Christo filia, cum in coenobio sanetarum virgia

124쪽

num conserta choro spiritali studio & diuinarum scripturarum eruditionibus intenta , me tunc quasi partem animae tuae diligeres, hominem iuuenem & non magnae indolis virum, qui per abrupta voluptatum lasciuiamque vagabatur, ac peraerumnosis anfractibus propter laeti. tiam scilicet temporalis felicitatis , in clandestino iactu

festinabat immergi; cuius piauerea nomen tantum au

ditu nouerat, vultu penitus ignorabat; quod ad hoc nos ossicium dispensatio omnipotentis Dei praedistinatos haberet, scilicet ut nobis familiam suam traderet gubernandam, isto dumtaxat ordine.ut tu in ossicina huius ecclesiae ministrares secundum diuini praecepti oraculum . Si, inquit , separaveris pritio um a vili , quasi os meum eris. Velut solertistima trapezita inter eos qui aeterni regis in se impressa custodiunt, ut eos quoniam denarium eius contra conseientiain cum claue adulterina sorde commaculant, sagaci discletaque diuisione secernas: quippe quae non rud s vel ne ofita haec sacra dicata ministeria, sed ab ipsis penε cunabuIis per annos infantiae atque adolescentiae, a iuuentute usque stud ijs regularibus exercuisti vitam , in quibus vivendi didicisti normam , dc do etri nae copiam affatim es consecuta. Ego vero qui scientiae praerogatiuam, prςpediente segnitia assecutus non sum , & ab abstinentia quam in te intulit diuina dignatio procul distare me video & terrenis necessitatibus implicari. Vnd garrulus potius a sapientibus quam recte aliquid loquens iure reprehendor, sicut etiam ipsius dictionis designat impolita materies. Sed licet stolidus & terreni operis

luto foedatus,prisci tamen amoris recordans, Credi non

potest, postquam hoc quod nunc habes ossicium sortita suasli, qualem de te habeam sollicitudinem vel timorem . Vnde quantam deuotionem habui, ut illud secundum Deum ordinate susciperes. & absque macula baiulares ; tanto acrius time , ne forsitan aut diuinus te

125쪽

intuitus, aut humana reprehendat opinio, quod iuxta te pateat reprehensioni: nec inueniatur in te , ut qui e prehendere volunt, digne lacerare videantur,aut qui imitari appetierint, delinquant: quod ita augustius poteris euitare, si supernum semper iudicium ante cordis oculos

ponas. Audi ergo me o dulcissima virgo Christi, soror ac filia: tu quantumcunque semper in studiis spirital bus

occupari desideras, propter sororem tamen , necessaria aliquando etiam exteriora tibi erunt negotia dirimenda. Curandum ergo tibi summopere est . ut sic temporalia quasi pro tempore agas, ac semper tenacius in spiritalibus deuotione & amore inhaereas; ut cum spiri talia citius

dispensaveris, ad orationem illico vel lectionem quasi ad matris sinum recurras . Optare quippe debes, ut abiecta sollicitudine mundi, semper cogites de seruitio Christi, propter illud: Nemo militans, inquit, Teo implicat se negotiu secularibus. Cogita sine intermissione . quia huius ecclesiae es instituta lucerna non occultanda sub modio, sed super candelabrum posita, ut omnibus qui hanc domum habitant lumen bonorum operum exemplis impertias propter illud : In omnibus, inquit, itinet sum praebe exemplum

bonortim operum ι Vitaque tua velut pennatum animal ad alta semper per desiderium euolet, per verbi m resonet, luceat per exemplum. Cum vero ad annunciandum

verbum Dei te sororibus affectaueris, seu propter utilitatem animarum, tenoremque regulae custodiendum necessitas incubuerit altercandi; prius cauta consideratione pensa, ut quod Ore promis , factis impleas; ut quod alijs praedicas, operibus praebeas: scilicet ut in tuis humeris atque ceruicibus prius sentias, utrum grauibus an leuibus oneribus colla sororum onustes: verbi gratia, si ieiunium super quotidianum , vel abstinentiam extra consuetudinariam, nec non, ut a solet, plus solito in synari psalmos placuerit decantare. Prior in ecclesia inuent aris,

126쪽

I 2I

EXHORTATIO

Uaris, postrema exeas: prima suscipias labores, soluat posterior ; & in quotidiano corporis alimento atque communi cibo par sis his, cum quibus pari uteris in

mensa consessu a vi quae ad unam sedetis mensam ,

unum vos parque reficiat alimentum : ijsdemque &tu quibus & sorores ferculorum saporibus delectare, de aequalia vobis cibaria potionesque exhibeant vel porrigant communes discolarae vel pincernae si primatumque tuum, quem prior ad mensam tenes, prima ad virtutem parsimoniae vindices, ut abstinentiam quam lingua pra dicat, proximet sauces vel vicinus stomachus sentiat; ne sorsitan subditae audientes tacitis cogitationibus dicant:

O quam pulchre nobis abstinentiam praedicat plenus

venter, α contentas nos iubet esse vilissimis cibis ac poculis accuratis cibis poculisque delectabilibus resertum guttur & eructan si illa enim de abstinentia praedicatio acceptabilis est, quam lurida ieiuni js ora decantant. Et in his omnibus caeterisque hoc tibi noueris conuenire , ut angusti callis itinera, per quae socias admones gradiendum, prior ipsa gradiaris, ut omnia quae agenda sunt, ante factis impleas , ut postmodum velut ductilis tuba ex percussione perducta rectius erumpas in voce, propter illud dominicum' sui, inquit, scandalizauerit unum de ρο-

filiis sis qui u me credunt, & reliqua. Inter caetera, cum magna tibi cautela custodiendum est, ut omnes in monasterio, quarum gubernacula aequaliter tuis imposuisti ceruicibus, aequaliter diligas; neue unam plus, minus

aliam ames : sed cuncta quae sunt, in quibus post bilitas

extat, aequo moderamine disponasi parique moderatione dispen es , ac parem eis caritatem impertias, & non quibuslibet per priuatum amorem, sed cunctis secundumia merita singularum , quae sunt necessaria largiaris. Non aquae tibi vultu intuitu que placuerit, non quam tibi ad

127쪽

S. CAESARII

ad oculum cognoueris, vel cuius blandiori sueris obsequio delinita; sed quam amor Christi Jc religiosior demonstrauerit vita, praeponas. Si quam dominus substantiolam contextu largiri dignatus in monasterio fuerit, cum sium ma aequitatis linea, aequa omnibus lance, prout euique opus fuerit, dispensetur; seruata tamen senioribus veneratione , his dumtaxat, quae ecclesiae columine esse meruerunt. Non sis vestibus ornatior caeteris: exhibinon quae malitia hominum , sed in his quae diabolus inuidere potest; ut pro ornatu vestium sis ornata conue satione ac moribus ι dc haec omnia lectio diuina condiat. Oportet enim te, ut vereor, propter quasdam ,cultrum nonnunquam habere in gutture, Cauterium in linguata gestare, virgam tibi dc baculum in manu serre; ut per cultrum deseces vitia, per cauterium vero ad sanitatem secta reducas; per virgae disciplina im Corrigas, per baculum vero disciplinatas sistentes. Si cui vero pro suis debitis poenitentiam imposueris, obseruandum , ut cum eam iub fasce a te imposito inclinari incurvarique conspexeris, imiteris sormicae solertiam, secundum praeceptum sapientissimi Salomonis &humerum tuum oneri eius spiritali supponas ; ut medio eius itinere obuiam oneratas su

leues vel iustentes & sic singulas de singulis quibusque

negligenti js aut culpis specialibus admoneas dc instruas, ut de earum salute a Christo domino tibi aeterna gloria reprς sentetur. Si quando vero cum saeculatibus ad conloquendum suetis euocata. dc ire necesse fuerit; prius arma frontem trophaeo crucis, vexillo Christi pectus ingemina L ut cum tua virguncula Christus comitari dignetur: semper tamen virginali pudore cooperta, memor beatae Mariae, quae cum angelo paucissimis conlocuta verbis, cum Elizabeth postmodum in carmen de laudes Dei decantando prosiliuit. Cumque post haec ad

128쪽

eos veneris cum tantae honestatis constantia , nee ip ta vel locutionem praeponas, ut qui te viderint, Christo domino gratias agant, qui talem familiae suae prouidere dignatus est matrem. Ipsa vero processio tua exterior rationabilis non minus debet esse quam rara. Confab latio vero tua cum eis semper sit mixta grauitate & des cedine , illa scilicet, quae de Meto ae puro amore pro cedit coercenda semper sit de verecund ae intermiscenda , sicut Christi virginρm decet. Item ut ne Usquequaque tacens, aut superbiae aut stultitiae notam incurrasi sed tantum loquaris, quantum opportunitas flagitat rei ac temporis i ut abscedens quisquis ille suerit aesideret te quam se , vel loquelam tuam audire, quam ornat mo

rum grauitas, affectus dulcedinis & paucitas locutionis . Si quid vero ab eis petitum fuerit, quod praestare deliberes, cum vultu hilari prasta. Si quid verti praestari non

conuenit, petitionem eorum honestate saltem sermonis mollifica. Nomen tuum plures nouerint: beneficia tua in quantum praeuales plures sentiant: vultum rari cognoscant. Si quando autem tibi pro necessitate monasteri j seorsim cum provisere fuerit colloquendum εcum duabus vel certe cum tribus electis sororibus facito ; aut si negotium secretius superuenerit aliis saltem videntibus loco pathilo conloquaris: quia opinio bonae famae , sicut etiam persectae vitae custodia tibi necessaria est: & tunc primum despicienda humana detractio , cum Christus in causa est. si quando vero tale aliquid acciderit faciendum ; ut ambiguitate constricta , quacunque parte diuertas, quas syllogismo innexa, in incer. tum incedas si feceris , tunc demum ad minus t a

129쪽

tio in Deum; & exceptis viiijs, quibus non compassio, sed rectitudo debetur, omnibus te cupio esse compas-fibilem, omnibus gratam , omnibus piam , Omnibus affectuosam, cunctis bonis animatam : quemadmodum Paulus Christi virginem decorauit, ut sis sancta corpor spiritu : ipso sponso & domino tuo mentem tuam regente, & cunctas vias tuas disponente, qui in trinitate persecta viuit & regnat Deus in faecula Rcularum.

130쪽

NOUATI SED CATHOLICI

SENTENTIA

De humilitate & obedientia,& de calcanda

superbia

IECUL A RIBVS aliter in ecclesia loquimur, aliter vobis loqui debemus. Illi loquimur aliquando res quae sonum habent, di virtutem non nabent: delectantur enim tanquam infirmi sonis Verborum, non virtute Dei. Vos autem in nomine Christi, non in hoc delecta, minis, sed vultis audire salutis verbum, in qtio vocatis estis , de has vestes lugubres in mundo induistis expectantes meliores apud Deum . Nossis iam & sapitis. Iam multum tempus hic habetis aduersus quem vobis est col-hictatio. aduersarius vester non est soris, sed intus est in visceribus: & in ipsis membri L nostris habemus oblucta. torem. Si enim caro concupiscit adnersu Diritum,θDiritus arbtiersus carnem, vinon ea qua volamin Dciamus P videtis quia intus est aduersarius iste. Adversarius autem isse non vincitur nisi humilitate caritate: quia & ipse dominus noster Iesus Christus diabolum non viciiset, nisi, humiliatus fuisset ι humiliatus autem non necessitate, sed: caritate. Si enim non amasser,humilis factus non fuisset. Amore nostri factus est humilis- Si ergo qui fecit calamo terram, mare ct Omnia qua tu eis sunt, dominus angelorum Omniu,qui. creauit omnia,propter nos humilis iactus est; quare

SEARCH

MENU NAVIGATION