Codex regularum quas sancti patres monachis, et virginibus sanctimonialibus seruandas præscripsere, collectus olim a s. Benedicto Anianensi abbate. Lucas Holstenius Vatic. Basil. canonicus et bibliothecæ præfectus in tres partes digestum, auctumque e

발행: 1661년

분량: 217페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

fipat. Vnde dc apostolus illum asserit esse persectum qui non offenderit in verbo . Sed multi dum indiscrete

Uentium custodiunt, quod prodesse proximis per ver-hum poterat subtrahunt: dumque eorum vitia aspiciunt, quos per correptionem verbi corrigere potuerunt, dum claustra oris muniunt, proximum in prauitate dereli quunt,ut districtius iudicentur; quantis verbo prodesse poterant , pro tantis reatu silenti j culpabile; existant. Duobus namque modis oratio impeditur, ut impetraro non valeat postulata: si aut quisque adhuc mala committit , aut si delinquenti sibi debita non dimittit. Quod geminum malum dum quisque a semetipso absterserit, protinus securus studio orationis incumbit, dc ad ea quae impetrare precibus cupit, mentem libere erigit. In quantum praeuales, caue ne recorderis faciem viri, nisi in Gratione pura: nam non in desiderij turpitudine idolum facies in anima tua. Regis mulier ad seruos non deflectitur; de Christi sponsa ad mortales non respicit: quia eum qui pro se passus est diligit, eumque toto amore complectitur. Vultum sacerdotum ac leuitarum cum timore aspice , eorumque scilicet qui probati sunt: hoc sciens quia amor caritatis habitat in illis. Voce lectoris suaui nec delectetur in desiderio anima tua, ne corrumpantur sensus tui, & excedant a calli tate . Dicas forsitan,

grandis labor est : sed respice quod promissum est. Considera quaeso praemij tui magnitudinem, si considerari potest; & praesentis iniuriae futuram mercedem ante Oc los pinge. Post abscessus animae & cainis interitum . in

meliorem statum reparanda es virgo ; corpus terrae mandatum in caelo est eleuandum L post hac angelorum es donanda consortio, regnum acceptura coelorum, & in perpetuo mansura cum Christo.

112쪽

CAESAR Ivs EPISCOPUS MINIMUS Obm

nium seruorum Dei famulus Caesariae sanctae serori abbatissae, vel omni congrega tioni tuae in Chrillo aeternam se salutenta. lv EREOR. venerabiles in Christo filiae, ne dum vobis

pro conseruanda quiete vel pudicitia rustico imperitoque sermone aliquid praesumo suggerere ι apud illos,

qui nesciunt quanta sit virtus verae caritatis, notam vi dear praesuinptionis incurrere . Ego enim licet peccatorum meorum sim conscius , & vestrae puritatis non sin ignarus; praesuino tamen tepidus admonere feruentes alentus & negligens incitare currentes 3 Ianguidus sanis consilium dares & in via remanens ad aeternae vos patris deiiderium prouocare. Et quia secundum sanctum votum vestrum frequentius vos visitare non valeo. hanc admonitiunculam, in qua etiam antiquorum patrum capitula pauca inserui, & ariditatem sensus mei, quasi vurorum sortium amoenitate condiui, cum perfecta caritate curaui sinceritati vestrae ad vicem praesentiae meae pia humilitate transmittere . Sed hanc praesumptionem, sicut dixi, ipsa mihi ca itas ingerit, quae timere non nouit. Et ideo rogo uor. venerabiles filiae, ut audaciae meae veniam dantes. quaecunque suggessero, parienter & benigne suscipiatis & considentes rusticiati vel verecundiae meae, qualemcunque exhortationem meam secretius relegite nulli alii tribuentes: ne cuiuscunque eruditae aures rusticissimi sermonis nostri asperitate feriantur. Nos enim Deo propitio , licet n hil sinistrum de vestra conuersitione an

113쪽

ctissmis sentiam , tamen propter multiplices laqueos inimici , de quo dicitur: cui su ni nomina mille, mille nocendi artes : propter illius ergo venenosas astutias. & maleblandas concupiscentias , sanctam vestram conscientiam qualibuscunque etsi tepidis sermonibus admonemus a & licet minus idonei bellatores, arma vobis spiritalia contra ignitas sagittas diaboli providemus . Gaudete ergo & exultate in Christo, venerabiles filiae, &gratias illi iugiter uberes agite, qui vos de tenebrosa saeculi huius conuersatione ad portum quietis & religionis attrahere & prouocare dignatus est . Cogitate iugiter unde existis,& ubi peruenire meruistis. Reliquistis hd liter mundi tenebras, di lucem Christi feliciter vider , coepistis. Contempsistis libidinis incendium,&ad castitatis refrigerium peruenistis. Respuistis gulam, &abstinentiam elegistis. Repudiastis auaritiam atque luxuriam . & caritatem ac misericordiam tenuistis. Et quamuis vobis usque ad exitum vitae non deerit pugna; tam ea Deo donante securi sumus de vestra victoria. Sed rogo vos, venerabiles filiae, ut quantum estis securae de praeteriatis , tantum sitis sollicitae de suturis. Omnia enim crimina vel peccata cito ad nos reuertuntur, si non quotidie bonis operibus expugnantur Audite apostolum Pe-1o,i, trum dicentem : Sobrij e lae ct vigilate , quia aduersarius ve-ser diabolus tu quam leo rugiens aliquem deuorare quaerens circuit. Quamdiu in hoc corpore vivimus, die noctuque Christo adiutore vel duce contra diabolum repugnemus. Sunt

enim aliqui, quod peius est, negligentes & tepidi. qui de

solo Christianitatis vocabulo gloriantur, & putant quod illis fusticiat vestem mutasse, & religionis tantum habitum suscepisse , nestientes illud propheticum : Fili accedens adseruitutem Sei m in infitia ct iii mira, ct prepara animam tuam ad tentationem. Nec sententiam psalmistae considerantes: γε, vi Tropter verba labiorum tuorum ego cunodivi vias duras. Et illud

114쪽

quod apostolus dixit : Per multas tribulationes oportet vos in- aa. M. ai. irare in regnum calorum . Vestes enim taculares deponero& religiosas assumere huius horae momento possumus :mores vero bonos iugiter retinere, vel contra maledulces voluptates iaculi huius quamdiu vivitnus Christo adiutore laborare debemus: quia non qui coeperit, sed

qui perseuerauerit salvus erit. In primis ergo omnis animata. Har. δ' Aa

quae religionem seruare desiderat, gulae concupistentiam Vincere, ebrietatem vitare tota fidei virtute contendat, ecita temperatum conuiuium in mensam mediocrem habere studeat; ut caro illius nec medietate abstinentiae debilitetur, nec per deliciarum abundantiam luxuria prouo cetur. Deinde abiecta superbia, cui Deus resistit, pro-landae humilitatis iaciat fundamenta; inuidiam vel ut Vi-Pereum venenum detestetur ac fugiat; linguam restametsdetractionem quasi venenum respuat; verba otiosa nec ipsa proserat, nec ab alio prolata auribus suis libenter ad mittat; vestimentorum habitum nec nimis abieetum , nec nimis pomposum, aut periculose elegantem habere consuescat; lectionem aut ipsa frequentius legat, aut te

Sentis verba tota pectoris auiditate sula: piat: de diuinis scripturarum sontibus iugiter aquam salutis hauriat; illam utique de qua dominus dicit: Elui credit in me, fumina a ,α de Uentra eius Dent aqua vitiae. De paradisi etiam floribus , hoc est, sanctarum scripturarum lensibus, anima sancta se

iugiter ornare contendat: ex ipsis pretiosas margaritas auribus suis indesinenter appendat: ex his annulos &dextralia, dum exercet opera bona, componat: ibi vulnerum medicamenta, ibi castitatis aromata, ibi compun-

stionis holocausta requirat. Qui vero religionem in immaculato & puro corde conseruare desiderat; aut nunquam in publicum, aut certe non nisi pro grandi &ineuitabili necessitate procedat; similiaritates virorum- quantum potest ratius habeat: ita tamen, ut quoties necessi.

115쪽

I Io

eessitas viros videndi aut salutandi exegerit; ipsi videantur, quos aetas Sc vita sancta commendat: sed ipsi, ut dixi, rariusi & non diuturna, sed breuissima cum i llis collocutio habeatur. Iuvenes vero aut nunquam aut dissicile videantur . In familiaritate vero assidua nec laici unquam nec religiosi suscipiantur; quam rem non solum seminae de vitis, sed etiam viri de seminis obseruare contendant, si integram puritatem castitatis custodire desiderant. Nec

dicat aliquis, sussicit mihi conscientia mea. Dicat sibi quisque quod sibi placuerit: misera & satis odibilis Deo est excusatio ista. quae magis de impudentia quam de conscientia bona procedit. Nam quandoprima familia.

ritas aut viri cum semina, aut ieminae Cum viro esse coeperit, satis verecunda & sancta esse cognoscitur: quia su trahit imprimis diabolus machinamenta sua , donec paullatim assidua familiaritate crescente, inter ambos inimicam nutriat amicitiam . Callidus enim hostis facit illos sibi inuicem paruo tempore deseruire sine ulla titillatione Iibidinis, sine ullo dispendio castitatis : &ita illos salsa

securitate Circumuenit ι ut eos quasi in blanda tranquil, litate velut duas nauiculas producat in altum : & dum se putant esse securos; nec ieiuniorum quasi remorum adiutorium petunt, nec vigiliarum gubernaculum quaerunt: cumque eos securos fecerit in se ipsis elidens subita illas tempestite demergi, & in vulnificos amplexus impingens, simul uno ictu mortificat. Tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultat . donec duas faculas iungens , simul ambas accendatu: sic explicat diabolus quod celare antea videbatur : sic quasi de simplici caritate amorem conflat illicitum . In primis contentus esteedere, ut sic valeat amplius occupare. Ecce securus est quisque de conscientia sua, quod cum at quem viderit. scandalizari de ipso non possit. Nunquid quomodo con scientiam suam nouit, sic voluntatem alterius videt εἀ Ecce

116쪽

Ecce tuus oculus alium simpliciter videt, & sorte ille te

crudeliter concupiscit. De tua castitate gaudes, de de illius ruina non timesi' Si enim tu te nimium familiarem Praebueris , alterius concupiscentiam nutris : etiam si ipsa non pecces, alium tamen perdes; dc erit tibi causa etiam sine causa, ut te libido maculet aliena. Nolite quq so vos, nolite quibuscunque aut occasiouem dare, aut familiaritatem tribuere: ne sorte cuiuscunque concupiscentia in vos male succensa alibi incipiat quaerere, quod in vobis non potuit inuenire. Sed sorte dicit aliqua : secura sum de conscientia mea. Absit ut hoc de ore religioso procedat. Iam enim cecidit, qui de sua vii tute consi dii. Libidinem si Christo adiuuante desideras vincere. , familiaritatem debes refugere. Certissime nouerit. quod qui indignam familiaritatem non spreuerit, aut se , aut alium cito perdet. Sed sorte dicit aliquis: ideo familiaritatem non fugio, quia volo habere quod vincam, & aduersarium meum cupio tenere captiuum. Vide ne contra te aduersarius incipiat rebellare: vide ne te ducat captiuitas ista in captiuitatem. Audi apostolum dicen tem : Fugite fornicationem . Contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere . contra libidinem vero non e

pedit te pugnare,sed fugere. Esto ergo libidinis fugitivus, si vis esse castitatis pugnator egregius. Sed quod dixi diali genter attendite. Quando aliquis stimulis libidinis incitatur, Christo adiuuante pugnet quantum praeualet con

tra se ; quia non habet quo possit sugere: Si quando vero per alterius societatem oportunitatem voluptatis diabolus subministrat, ipsam familiaritatem quantum praeualet, ut supra dixi, anima sancta refugiat:.ac si aliquando aliquis in seipso tentatur, sibi Deo adiuuante res, stat, quando per alius societatem vel leui concupiscentia titillatur , quasi serpentem venenatum quanta potest ς Veritate reluga at- bed ut haec omnia seruare possimus,

117쪽

abstinentiam rationabilem teneamus: quia vera est illius sanctissimi viri sententia: prout continueris ventrem , ita& venenosos motus eius. Humilitatem etiam nostram quantum possumus conservemus: non enim diu carnis integritas seruatur, ubi animus tumore superbiae corrumpitur . Praecipue si & iracundiae flamma frequentius surgit , castitatis & virginitatis flores cito consumit. Ca ta enim &Deo deuota anima non solum extraneorum , sed etiam parentum suorum assiduam familiaritatem , aut ad se veniendi, aut ipsi ad eos ambulandi habere non debet: ne aut quod non oportet audiat, aut quod non expedit dicat, aut quod castitati potest esse contrarium videat. Si enim vasa quae ecclesiae offeruntur, & in sacro altario ponuntur, sancta ab omnibus appellantur, & nefas est vide ecclesia postmodum ad domum laicain reuocentur, aut usibus humanis aptentur: si tantam dignitatem habent vasa, quae nec intellectum possunt habere nec sensus; putas qualem dignitatem apud Deum habent omnia ad ipsius imaginem procreata ρ Sicut ergo vasa sancta humanis usibus seruitura nec possunt nec debent de ecclesia reuocari; sic religiosum quemquam non oportet, non decet, non expedit parentum suorum multis obligationibus implicari, aut quorumcunque extraneorum perniciosa familiaritate constringi. Illud ante omnia admoneo, ut . emulationis malum quasi venenum vipereum fugiatis:& ita inter vos carit tis dulcedinem conseruetis; ut vobis inuicem per sancta colloquia medicamenta spiritalia praeparetis. Sunt enim, quod pcius est aliquae, quae quando se pariter iungunt, magis sibi detrahendo, vel contra praepositas murmurando vulnera faciunt, quam spiritalia

medicamenta componunt. Vos vero sanctae ac venerabiles filiae, si aliquam videtis pusillanimem, consolationem impendite : si superbientem , humilitatis medicamentum apponite : si iracundam videritis, restigerium

118쪽

patientiae ministrate. Si nobiles natae estis, magis de religionis humilitate quam de saeculi dignitate gaudete ι6c sic terrenam substantiam dispensate , ne unde spiritales pennas bene&cito tribuendo habere potestis, aliquid vobis reseruando aut tardius erogando, carnales compedes habeatis. Terrena namque substantia si i aD dius erogatur, animae pennas quasi visco illigare cognoscitur e quia verum est illud quod seriptum est :) Impedi. menta mundi fecerant eos miseros . Si qua vero pauper fuit, antequam religionem sanctam ad lumeret, Deo debet gratias agere, qui illam mundi istius facultatibus noluit illigare . Multos enim, quod peius est, ita suae facultates ligatos tenent, ut ad aeternam patriam redire non possi nt. Vos vero iam etiam in hoc saeculo Christo propitio selices estis, quae facultates simul& voluptates saeculi illius non solum corde, sed etiam corpore contempsistis. Tenete ergo manus in aratro , α nolite respicere retro . Et

quia in tectum iam persectionis ascendere meruistis ι non vos inde deponant saeculi istius voluptates. Mementot uxoris Loth, quae retro re piciens versa es in futuam salis N un- σε s. α'.quam iuramentum, nunquam maledictum de virginis ore procedat. Non solum corpora, sed etiam corda vestra

omni sollicitudine custodite propter illud quod scriptum est: omni e Rodia serua cor tuum. Et illud quod dominus

in euangelio dixit et De corde enim exeunt cogitationes mala . M

Si enim in corde nihil male cog tatur, quicquid sanetum est ex ore prosertur: quia, sicut scriptum est,tia cordis Os loquitar . Hoc enim lingua pioserre consiueuit, S 'quod ex ossicina cordis conscientia ministrauerit. Et ideo si ex ore vultis bona proserre , semper in cCrde quae sancta sunt cogitate. Sic lectioni & meditationi debetis incumbere, ut ante omnia etiam manibus possitis aliquid exercere, secundum illud quod apostolus ait: si non ,.τι sueratur non manducet: praecipue tamen usque ad borania P ter

119쪽

tertiam lectioni vacare consuescite.& meliorem diei paratem sancto operi dedicate . Oratio vel ira ita cum ii lentio iprocedat ex corde, ut vix audiatur in ore : nam qui alta . voce orare voluerit,& sibi & alteri multum nocet, dum per suam garrulitatem alterius mentem ab oratione sancta&sacra suspendit. In ipsis operibus quae manibus fiunt, saecularia & pomposta adiumenta,quae non utilitati, sed vanitati seruiunt, fastidite atque contemnite ι ut etiam

in ipsis terrenis possiis quicquid sobrietati & honestati

conuenit exercere. Multi enim quod in moribus diligunt, hoc etiam in operibus suis ostendunt. Praeparant sibi Ornamenta tacularia saeculum diligentes, & voluptati seruientes vel luxuriae. vobis vero, quibus mundus crucifixus est, nihil sit commune cum talibus ; sed omnia ornamenta quibus ad luxuriam caro componitur, velut inimica & contraria a vestro proposito respuantur. Sunt

enim, quod peius est, qui pro vanitate saeculi illius plus student terrenis cupiditatibus operam dare, quam Iectioni diuinae insistere: dum volunt stragula pulchra & pietata petia, plumaria etiam & reliqua his similia cum ingenti sumptu&superflua expensa ad oculorum libidinem praeparare, nescientes illud quod dominus per Ioannem, lρ F euangelistam cIamat de dicit: Nolite diligere mundum, neque ea qua in mundo sunt, quoniam omne quod in mundo es, concupiascentia carnis, O concupiscentia oculorum, o seculi ambitio en . Quid prodest virgini integritatem corporis custodire, si oculorum concupiscentias noluerit euitare ρ Sunt etiam nonnullae, quae etiam de iacultatibus suis maiorem partem parentibus, dc sorte diuitibus, quam pauperibus dare volunts 8c non cogitant,quod dum illis substan hiam suam ad luxuriam tribuunt, se aeterna mendicitate consumunt. Sed dicit aliquis : ergo despicere deheo parentes meos 'Absit ut nos dicamus quod parentes tuos non debeas honorate . Quomodo potest fieri ut parentes praedicemus

120쪽

non amandos, qui inimicos dicimus diligendos 3 Ams parentes tuos quantum potes: & si casti sunt & honesti, honorem illis semper impende, & de facultatibus tuis

aliqua illis pro tui memoria munuscula derelinque Totum vero quicquid est maius atque utilius usque in finem taculi profuturum pauperibus tribue; ut eleemosynae tuae usque ad diem iudicij per refrigeria pauperum transeant ad regna canorum. Quod minus dederis parentibus tuis, poterunt sibi ipsi postmodum prouidere , poterunt laborare: quod tibi minus pro misericordia praeparaueris, illo saeculo numquam poteris inueniri . Attamen si sunt aliqui parentes pauperes, ut victum aut . vestitum lassicienter habere non possint ι mercedem apud Deum habebis, si illis unde possint sustentari tribui ς. Venturi enim sumus ante tribunal aeterni iudicis: & si bene egimus feliciter audiemus: Venite benedicti, percipite

reguum, quia esuriui ct silui. Et post pauca: uamdiu fecisis uni ex minimis isis, sine dubio pauperibus, mihi feci iis . Non dixit: venite & percipite regnum , quia parentum vestrorum diuitias vestris diuitijs cumulastis ι quia illis unde luxuriarentur in saeculo dimisistis. Non hoc utiq; dixit, sed illud quod in euangelio commemorat, quod di per prophetam ante praedixerat: Di persit dedit pavoribus. Attendite quailo: Dispersit, inquit, dedit pauperibus. Nam&diues ille de quo in euangelio legimus, quod indumbatur purpura ct bisso, fratres suos diuites dereliquit, sed ille postea guttam refrigerii in inserno ardens quaesiuit, de

inuenire non potuit. Vos vero, sanetae dc Deo dignae animae, totum spiritaliter agite, & cui consecrastis animas vestras, ipsi offerte, immo reddite substantiam vestram . Dignum est ut a vobis accipiat terrena, qui praeparat aeterna . Ipse a vobis accipiat terrenam substantiam , qui vobis contulit virginitatis coronam. Vos autem illi am

plius debit lices estis, quibus dedit, ut illum, qui est im-

SEARCH

MENU NAVIGATION