Codex regularum quas sancti patres monachis, et virginibus sanctimonialibus seruandas præscripsere, collectus olim a s. Benedicto Anianensi abbate. Lucas Holstenius Vatic. Basil. canonicus et bibliothecæ præfectus in tres partes digestum, auctumque e

발행: 1661년

분량: 217페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

poena vel gloria, una tantum res nobis remota, alia de- nunciaretur infinita ir sic quoque incitamenta ab bene vivendum proponi putarem. Nunc verb an illud. magis refugiendum sit, an istud magis ambiendum e cum hinc magna sint supp icia, hinc magna sint praemia 3 Et tamen etiam si merita nostra retributio digna non sequeretur , quid fieri rectius ab homine possit, quam indultam vitam caste ac pie vivere , sanctitatemque eius, cuius imaginem gestaret, aemulari Z Adde quod per ineffabilem domini no-1iri misericordiam ab beatam vitam minis praemiisq; etiam sollicitamur. O quam pulchra illa, spretis fideliter saeculi huius rebus, adueniet post domini in vos fidelis remuneratio , cum in illa coruscanti sede floriae, sanctorum choris mixti verum Dei filium agnum sequemur pariterq; in hac vita Chri ilo consepulti, in illa pariter exuliantes regnabimus t Indigna sunt palpones huius temporis ad situram

om-sita. gloriam qua reuelabitur in nobis . Atque idcirco ut huius gloriae non expertes simus, vitae huius voluptate non capia mur. Vita enim nostra abscondita est in coelo. Nihil in M. . 11. t 4. hoc mundo speremus . Spes e nisi qua Cissetur non es Lyes. Nec multitudinis refugiamus exemplo intriti enim synt Tocati; pauci Cero elem. Nec inchoato studio lassemur non enim M. e. io, qui ccepit, sed quiῖς everaverit aluus erit. Gulae. libidinis, auaritiae, irae, vanitatis, superbiae, una est debellatrix tot criminum continentia: cuius optimus erit custos timor, si me nineremus in conspectu domini nos semper utos. Gaudium ac tristitiam tunc magis nostram ducamuς, cum proximorum sunt. In obtrectationibus aeque detestanda nobis sit linguae & aurium prurigo . Haec iiiij mei memoriae, haec obseruationi mandate; nec longus in his custodiae labor eiit. Quantuli enim vi sumus vitae huius sunt dies in nobis Propterea quia sicut scriptum est secutii. Oo, ii. rum fura ducurrerunt, non esse diuturnum poteli quin nos si

non communis, propria laliena absolutio, ad iudicen

102쪽

nostrum sponsoremque meritorum dominum transferat. Haec audientes tacitis ora lacrimis rigant: tantus eorum

erga beatitudinem suturam in huiusmodi exhortationibus assectus est. Sic itaque beatissimus Paulus mysticis imbutus disciplinis , deuotiens militiam regi saeculorui Deo, per stipendia innocentis vitae praemia consectat

aeterna

INCIPIT ADMONITIO

si diligenter attenditis, venerabiles filiae, euidenter agnoscitis, quod nullus homo sibi soli vivit, nullus sibi

moritur. Omnis enim homo quantiscunque exemplum sanctae conuersationis praebuerit , cum tantis & pro tanti s ad praemia aeterna perueniet . Et econtra qui exemplum malae vitae &peruersae actionis ostenderit; quantascunque suis malis moribus ad opera iniqua prouoc uerit, cum tantis & pro tantis perpetua supplicia sustinebit. Nos vero non solum exemplum male vivendi caeteris non praebeamus, sed etiam lancta & salubri admonitione ad humilitatem dc caritatem vel obedientiam iugiter prouocemus. Non simus de illis, quae irascentibus vel surentibus quibuscunque sororibus malis consilijs solent pabulum superbiae ministrare, dicentes, quod nolo debeant tanto tempore abiecta se humilitate deiicere, &tam dura vel inepta imperia sustinere. Non simus de t libus, quae per amarissimas linguas, non solum vulneratas curare nolunt, sed etiam quae sanae sunt vulnerare con-endunt: quae murmurando, detrahendo. per inobedie iam vel iracundiam non Christo seruire, sed diabolo militare & ministrare consueuerunt: astutus enim & cru-

103쪽

delis diabolus calliditate veteris artificii ac multiformis ingenij animas quas semel persuasione nequissima desides, tepidas, ae negligentes effecerit, etiam in aliorum subuersionem sibi seruire compellit, de quibus scriptuni est: Vtinam calidus esses aut stigidus: nunc autem quia tepidus

es, incipiam te evomere ex ore meo. Tales enim animas ad inobedientiam vel superbiam praeparatas diabolus omni I mine veritatis ci caritatis excoecat, & quasi venator r bustissimus & callidissimus auceps velut illices sibi ad c piendas si potest etiam sanctas animas aptat ac praeparat; quomodo aucupes facere solent, qui columbas quas primum ceperint excoecant & surdas faciunt, ut dum ad illas reliquae columbae conueniunt, praeparatis retibus cinpiantur . Ita etiam hostis antiquus de tepidis clericis , &de negligentibus monachis, vel desidiosis virginibus exercete consueuit: & cum in eis oculos patientiae clauserit, ignem compunctionis & flammam verae caritatis extim xerit, & de solo religionis habitu persuaserit gloriari, sicutiam dixi,ad aliarum perditionem velut illices eos proponit, & praeparat in exemplum, ut dum illos simplices quique & minas solliciti imitantur , diuersis laqueis vel retibus capiantur. Isti tales non solum pro se, sed etiam pro alijs quos exemplo malae conuersationis de bono humilitatis & obedientiae reuocauerint, rationem sunt in die iudicij reddituri. . Antiquas enim hostis, qui bonis semper inuidere co fueuit, primum seruos vel ancillas Dei, quos tepidos ac negligentes esse cognouerit, persuadet otiosis fabulis occupari, murmurando vel detrahendo ad contumaciam , prouocare, & ad audiendam lactionem tardissimos res dere: di eum in eorum cordibus velut callum, &vt ita dixerim, storiam teporis induxerit, ad quaelibet oper

'in ala sibi eos facit praeparatos,& omnibus viiijs vel negpentiis infeliciter seruire compellit; secundum illud quod

104쪽

qui operatur, elim servus est citur. Sicut enim sanctae ac spi- P 'ritales animae seruore caritatis accensae spiritu sancto aguntur, α ad omne opus bonum iugiter praeparantur ,

secundum illud quod apostolus ait: Gotquot Diritu Tei R a untur, hi sunt iij iei. Ita econtrario negligentes & tepidae ab illo contrario spiritu possidentur, de quo scriptum est: Cum exierit immundus spiritus ab homine, vadit per Linctica arida, qtuo it requiem ct non inuenit et psea reuertens inuenit domum juam vacuam ct scopis mandatam, o adducit secum alias septem spiritui nequiores se, o erunt nouissima hominis illius peiora prioribus. Haec enim sine dubio patiuntur clerici . - . monachi, siue virgines superbi, inobedientes & tepidi. Cum enim in primordijs conuersionis suae relicta saeculi conuersatione ad militiam sanctae religionis animo seruenti confugerint, per gratiam Dei vacuantur omnibus malis: postea vero dum per negligentiam ac desidia . . non apponunt studium, ut cum Dei adiutorio repleantur spiritalibus bonis, vitia quae discesserant inuenientes eos cum multiplici nequitia remeantes, compellunt eos redire ad vomitum: & impletur in illis quod scriptum est: sicut canis quando reuertitur ad vomitum suum odibilis fit, ita & peccator quando reuertitur ad peccatum suum. De istis talibus terribiliter clamat apostolus Petrus: Si enim,inquit, re fugientu coinquinationes muni his mrsum impli νὰ , inriti superantur acta uni eoru po Ieriora deteriora prioribus. Melius, inquit, fureat illis non cunascere viam tu litia , quum post cognitionem retrorsum canuereti ab eo quod illic traditum est sancta mandata contigit enim illis illud veri prouerbii: o canis reuersus ad κvomitum pium , cisus lua in volutabra lati. Hoc illis euenit. qui post abstinentiam ad gulam, post vigilias ad somno lentiam, post humilitatem ad superbiam, post obedient: am ad contumaciam, post patientiam ad iracundia . ,

velut

105쪽

velut canis ad vomitum ,& velut sues reuertuntur ad Juxuriae volutabrum .

Et ideo qui se talem esse cognoscit, dum corrigendi tempus est. cum rugitu & gemitu ad vulnus superbiae humilitatis medicamentum contendat appCnere z contra murmurationis vel iracundiae venenum antidotum obe

dientiae sestinet accipere . Et antequam anima sua multis peccatis obnoxia de hac luce discedat, remedium sibi in diem necessitatis acquirat, & lampadi suae per superbiam extinctae humilitatis de caritatis oleum, dum colligendi cie mendi tempus est, praeparare contendat ut inter sanctas virgines accensa virginitatis lampade in vasculo animae suae oleum. caritatis exuberet. Quia penitus virginiatas in corpore nihil proderit, si caritas vel hi in litas et corde discesserit. Et haec quidem obseruant animae sanctae, & quae illis similes ecte volunt, facere non desistunt. Aliae vero quae non spiritaliter sed carnaliter vivunt, non humilitati sed superbiae in selicia colla submittunt: nec velut apes. spiritalia inella colligunt, sed quasi vespae crudelia venena diffundant: quando senioribus inobedientes existunt, quando flammis iracundiae succienduntur, quando odium in corde condunt, quando murmurati nibus suis de se de alias vento superbiae de portu obedientiae excussas, de tranquillitate patientiae proturbatas faciunt naufragare; & quae in primordijs conuersationis suae res ictis saeculi fluctibus ad quietem monasteri j consu-gere , nunc nimio furore superbiae in ipso portu procellis. iracundiae naufragare probantur. Istis talibus. meliore&sunt illae, quae taculo seruire videntur : quia multo me lius est humilis coniugalitas, quam superba virginitas , et plus laudabiles quae in medio pelago se Deo auxiliante custodiunt, quam illae quae in portu nimia negligentia

vel securitate merguntur,.

106쪽

relices ergo sunt illae animae, quae ita cor suum diuerse virtutum aromatibus Christo donante replere contendunt; ut ex illorum ore non nisi caritas & humilitas, nunquam nisi castitas, vel mansuetudo, vel obedientia proferatur: unde & sibi aeterna praemia . & alijs pr*beant sanctae conuersationis exempla. Sicut econtrario infelices sunt, & miserae, & omni lacrimarum fonte lugendae, quae ita malis moribus corrumpuntur, ut ex illarum ore, vel indigna conuersatione, non Cli: isti medicamenta , sed diaboli venena procedant. Quae cum soris religioso habitu quasi pellibus ovium contegantur, velut lupi rapaces intrinsecus esse noscuntur it Mserpentium vel viperarum more, tamdiu fictam humilitatem habitu corporis demonstrare videntur, quam dita nulla castigatione corripiuntur: at ubi vel leuis admonitio fuerit ; tunc salsa humilitate remota superbiae se suo ror exeret: & tunc in veritate cognoscitur, quia aliud proserebatur in ore , aliud abscondebatur in corde , falsa humilitas fingebatur in corpore, M superbiae virus tegebatur in mente. Haec ergo omnia timentes potius quam Se vobis sni- sirum aliquid sentientes, cum omni humilitate & paterna sollicitudine caritati vestrae suggessimus; & ideo ante oculos vestros tepidorum negligentias proferre voluimus: ut &de bons, quae in vobis munere diuino collata sunt spiritaliter gaudentes, Deo gratias reseratis , & pro me ac mei similibus, qui adhuc multis negligenti js premimur iugiter Dei misericordiam supplicetis: ut cum ante tribunal Christi vobis pro perseuerantia bonorum operum corona tribuatur, nobis intercessione vestra vel peccatorum indulgentia concedatur, praestante domino nostro sep u qui cum patre & spiritu sancto vivit de regnat in saecula,

rulorum, amen ..

107쪽

EPISCOPI ARELATENSIS

Cum lcvacare

esariam Abbatissam eiusque congregationem. EGISTI me famula Dei ac venerabialis in Christo soror,& crebris petitionibus extorsisti potiusquam rogasti, ut qualemcunque sermonem exhortatorium

tibi scribere deberem : non quod ad scientiam vel ad perfectionem tibi qui quam conserre possim ; sed in quo in gis prouidentiam meam sacile deprehendere queas. Quod ego diu multumque renisus facere distuli, verens iactaniae simul impudentiaeque notam incurrere; praesertino sciam te diuinis voluminibus assidua meditatione nihilque quod ad perfectionem tuam attinet te penitus ignorare. Sed quid iaciam Z Negare non audeo quod implere nequeo . Tanta est enim petendo & iubendo fides simul & auctoritas, atque extorquendo perseuerantia; ut tibi quicquam negare irreligiosum videatur. Tamen si das fidem nulli te lecturam alii:,nec ad legendum edituram; secundum quod Deus vires dederit faciam quae hortaris. Danda mini venia est,si opus iniunctum digne implere nequivero; tibi potius imputandum , quae ut hoc aggrederer imperasti. Remoti igitur a temeritate, atque ab elatione liberi, proposito insudemus operi nec de mediocritate dissidamus ingenij. quod cregimus merito tuae orationis adiuuari. Hoc tamen sciri volo ,

ni a

108쪽

nihil me tibi statuisse scribere, nisi quod ad persectae vitae

normam, emendationem que morum te possit instruereo pquod expositam beati tussi nem virginitatis pedibus sub-ijciat mundum. Haec in eorum pedibus illi scribere studeant quibus laudari cupiunt: nobis alio longe pergendum est itinere. Igitur hoc primum studium primaque cura sit tibi scire voluntatem domini tui, & dii genter inquirere quid ei placeat, quidue displiceavi ut rationabile Deo secundum Deum reddas obsequium: quia fieri potest, ut votum obsequendi quisque offendat, qui quomodo obsequi debeat antea non didicit. Inter omnia Dei Praecepta generale mandatum est de iustitia : quia nulli transgredi omnino licet, quod omnibus imperatum est. De virginitate itaque dicitur: βυi potest capere capiat . Sed καρmnis qui non fecerit fructum bonum excidetur, ct in ignem mitte- . I tur: quam Saluator plenissime quidem, sed breuiter in euangelio comprehendit dicens: Omnia quaecuniis multis k' β' ut faciant vobis homines, ita ct vos scire eis. Igitur persectionis secuta consilium , vide ηι rediboenu ν ti sed in monti si 'saluam fac animam tuam : Quia enim cupis scandere vitam, per angusti itineris illius callem tendendum est, derelicta mundi spatiosa maximaque saeculi pompa, quam corpore apostolicam vis exhibere virginem. Quam lampadam tuam bonorum oleo accensam , cogitando semper quae domini sunt, in obuiam praepares sponsi. Qualis deberesse persectio, cuius talis suit principium 2 Omne opus lauius agitur,cum eius principium semper agatur. Quamuis quisque perfectus dissolui desiderat & esse cum Christo, interim in hac vita necesse est, ut numquam des, nat cum vitiis habere conflictum . si vult de hoste res e re triumphum. In primis namque contra superbiae morbum fortiter dimicandum est; ut vitiorum capite radicit euulso, ea tera vitia quae ex eo prodeunt facilius extirpeat . Nec enim est ad ruinam facile or lapsus; de qua

109쪽

E et io, ii. qua scriptura dicit : Initium omnis peccati super i. Redi' namque: quia sicut origo est omnium criminum, ita

inimica cunctarum virtutum . In peccato enim ipsa est prima , & in conflictu postrema. Haec enim aut in exo dio montem per peccatum prosternit, aut nouissime de virtutibus dethcit . Vnde & omnium peccatorum est moxima : quia tam per virtutes quam per vitia hnmanam , mentem exterminat. Plerumque ex culpa superbiae in abominandam carnis immundit: am itur; quia alterum pendet ex altero. Nam sicut per superbiam mentis itur

in prostitutionem libidinis; ita per humilitatem mentis' salua fit castitas carnis. Deus autem nonnunqum dethcit occultam superbiam ment f per manifestam ruinam carnis. Principaliter namque his duobus viiijs humano generi diabolus dominatur; id est, per superbiam mentis,& luxuriam carnis. Vade & de diabolo ad Iob loquitur dominus dicens: Sub υmbra dormit O in secreto calami Glocis humentibus. Per calamum enim inanis superbia; per loca vero humentia carnis demonstratur luxuria. Per haec enim duo, ut diximus, vitia diabolus humanum possidet genus, vel dum mentem per superbiam erigit ;vel dum carnem per luxuriam consumit. Forti enim adnisu necesse est contra luxuriam repugnandum : quia interiusest hostis inclusus.Omnis virtus diaboli contra viros in lambis; aduersus feminas in umbilico ventris eius; de quo scriptum est e Virtus eius iκ lumbis, O pote las in Umbilico Uentris eius. Q i enim delectationem non refraenat libidinosae suggestionis; cito transit ad consensum libidinis . Nam facile resistit operi, qui titillanti non se accommodat dele et uioni. Quamuis sanctorum Dei intentio inconcussa in amore Dei persistat, de carne tamen quam exterius gestat, multa praelia interna tolerat. Sed Deuqui huc ab probationem permirtit, gratia protegente 1uos no a deserit. Propterea ex corde s uni fornicationes

110쪽

amoliendae, Ut non prorumpant in opere. Hinc per prophetam dicitur: Accingite lumbos vestros super Gera ι hoc est, libidines in corde resecate ; quando instigatione daemonum mens uniuscuiusque iusti impedituri diuini iudicij metus, aeterna tormenta ante oculos proponantur: quia nimirum omnium poena grauioris supplicii formidine superatur. Sicut enim clauus clauum expellit; sic ardoris gehennae recordatio ardorem excludit luxuriae.

Audi quid dominus de diabolo fatetur dicens : Stringit caudam fluam quasi cedrum: quia prima eius suggestio velut herba tenera facile abscinditur; at si semel dentem delectationis fixerit, more cedri obdurestit. Praecipue metam humilitatem iugiens, illam sectare quae vera est . quam Christus docuit, in qua non sit inclusa superbia .

Vmbram enim huius virtutis multi, veritatem autem sequuntur pauci: verum enim humilem patientia ostendit iniuriae . Numquam in iracundia succendatur anima tua: quia ira viri iustitiam Dὸi non veratur . Quod si paululum ite inflamma uerit , festines necese est ut expellatur. Nullum in anima tua inuidia inueniat locum. Pessimumque hoc malum est, quando de alieno bono quisquis deterior st: nam unde bonus proficit, inde inuidus contabescit. Dissicile namque ex hoc morbo quisque recipit medicinam; quia non Vult pateticere culpam. Rara enim ex hoc consessio : quia saepe aliud pro alio dicitur ,& ideo ad salutem numquam venitur, de quo ad populum beatus Cyprianus scripsit. Satis sollicitam ori tuo pone custodiam: nec quisquam facilius quam per linguam peccati contrahit maculam, teste Iacobo apostolo : Unguam trusim hominum domare pote i. Vnde pie admonet dicens : Si quis putat se religissem esse, non restanans linguam suam, sed seducens cor suum i huius vana es religio . Iuxta sententiam sapientissimi Salomonis: su dimittit aquam, caput est iurgiorum ἰ quia qui linguam non res ranasiconcordiam dis

o sipat.

SEARCH

MENU NAVIGATION