Institutiones Juris naturalis auctore Vincentio Micelio Metropolitanae Ecclesiae Montis Regalis canonico parocho ..

발행: 1776년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

mitur in tam modum. Anima, spiae, uti diximus, veri. honique sedes est, ubi per sensationem, attentioneta e cipit, admovetque sibi materiales ideas, sive, ubi rerum obseeta immittunt per corporis organa simulacra sui, & eL figies , si haec illi, quem docui s , intimo sensui congruant apte , ti , amico Veluti foedere , Conscientiae , quae iudex est una, & unica veri trutina, consocientur , illud jam est j

dicium de rei veritate . Nec id ita velim aecipias, quasi, quae extra nos sunt objecta, in nos intrent, Vel transfera tur: foris illa manent, dum ministerio sensationum intra nos, quacumque id ratione fiat , saporum, colorum, quarulitatis , ὀe qualitatis imagines effinguntur , quaa nos Vesula, vel idola praeferentia rerum facies nuncupamus. Haec ubi veniunt ad interiorem animam, quoniam in ea sola veritaghabitat, nulla falsitas; si haerent, eo ipso sentit jam anima objecti veritatem, seu, ut melius dicam, concipit abdito quodam, secretoque sensu, Θ mi incla dicitur , idiae

in sibi Conscire. Hoc autem lacrio oriri in nobis ideam certi, ti in hac objecti animique veluti cohaerentia, situm esse judicium rectum, docuimus uberius in nostra Psychol aia rationali. Conscientia boni cadit & ipsa super eamdemideam , non eodem modo tamen. Omne objectum , communi philosophorum sententia , tribus modis potest considerari; ut esse , seu eris, ut bonum, ut unum. Itaque , cum natura mali opinione Philosophorum, & Patrum omnium, in primis Divi Thomae, in privatione, seu carentia , sive in nihilo, ut utamur Augustini voce, sit posita, si quando anima ab uisinito bono, a quo haurit esse, in quo eth, Zevivit, quod est Deus , cum quo in sui rece1su, seu sub me te , complexu , ὀc cognatione necesseria conjungitur, s si modo est in simplicitate conjunctio,) transit ad malum, seu limulatum bonum, cujusmodi sunt creaturae omnes, ut ostendumus in Theologia Natiuali, in hoc ex amplexu Boni Insu siti transitu ad amplexum boni finiti, sentiat diminutionem,ti angustias neceste est. Omiis creatura limitibus, te malo est coacer rata , conflataque; unus Deus omnino perfectus,

22쪽

absque ressio; in creaturis animi cruciatus, 3e maerores ιHic angor, quem in secretis interioribus, ubi ad creaturas convertimur, experimur, motius conscientiae dicitur, in intima animi sede movetur. Quando igitur anima ad obj

cti perceptionem, si ad illud sese convertat, angitur, Sesollicita est; esse id malum indicium est apertissimum. Conistra, si ad perceptionem rei, & eorum, quae rem comita

tur , ac sequuntur, manet aequitas , ac tranquillitas ; illud indicium boni, te rem. Haec a me disputata, non quod jam hinc in anteces

sum postulem, mihi concedas dari binum, εc malum mora. Ie . Esset hoc invertere scientiarum ordinem. Scimus , I ris Naturae esse, statuere , num re detur bonum, εc malum morale. Ad regulas methodi, ne disciplinarum series per turbetur , ea nobis licet jure quasi nostro assumere, quae pertinent ad scientias Ius Naturae praeuntes; cujusmodi sunt: Esse aliquid certi; Esse animam, le tenere quasdam leges

in sitis actionibus; Existere Deum; 4e hujuscemodi alia 1 sed

ideo dicta, ut constet, non esse necessariam juris demonstrationem, ut cognoscas dari bonum, εc malum morale. Nais tura ipsa hoc omnes admonet; non opus magistro, ac dia Sciplinis; in naturae rationalis visceribus nobiscum cogniti nem hanc gerimus. Id imum demonstratione agimus, ut, dum analysi confiisorum a notis progredimur ad ignota, Mab certis, atque perspicuis nondum explorata & certa conia stituimus, dubitationem omnem erimamus. Illud suoque nobis aperietur, in superioribus posteriora, sequentia in a tecedentibus fui1se abesta, quae vel non vidimus, vel vitarata habere non adhuc victi ratiocinatione noluimus. Ex hoc erit, ut nihil habeant excusationis, qui negant bonum,ic malum morale, non ante Deum, non apud homines: ante Deum ob vocem intimam, testimoniumque Conscientiae; penes homines intra Demonitratione, quam non possunt et dere , tenentur: Theologicae facultates non faciunt Christianum hominem; proprium id interioris gratiae: amplectendam v

to Christi esse Religionem, & prδtendam docent: dicti aes saetam causorum non tam jua venun; Das omnia

juria

23쪽

at natura, commonefaciunt. Sic igitur Iulis Naturalis selen tia neque ipsa vicit hominem honesium; a Conscientia hoc, a voluntate petendum: ineudit tamen ad id natum esse hominem, & omnem adimit excusationi locum. Ergo sibi Iuris maturae scientia proponit non indere cordibus homunum boni vel mali .cognitionem ; sed ex naturae, conscie lixque visceribus in apricum producrae, commendare literis,& universitati mortalium ex iis, quae tantum intelligimus, de re iunt sensus, tame velut ad solem, & ad Uiem a Se1 quemadmodum propositio tunc Vera est, cum nais aure rei congruit, neque illi plane allentimur, nisi talem , intimo animi judicio specta; erimus; ita iunc series propo-stionum rite fluet, & ad methodi legem, cum sequetur,

reseret latin iam rerum seriem, nec ab ipso naturae o dine recedet. Meum itaque est in hac Iuris Naturae tracta. time proPositum, atque coida vi, secreto natura i quitur, & ine docet in intimis unumqtiemque nolirum , et ore in prη ostiones cenas, S eo il las ordine proponere exterius, quo natura intus incia di posuit, quorum interia

pres & testis est propolitio exictior. Ita facilior, & firmxerit tractatio Iuris diaturalis. Nil quippe iacilius, quam

ideas movere eorum, quae ipsa racite iug Iit natura: immo tam clio ad extIinsecam pIopolitionis enunciationem e

sistunt illae in anima, & enulgent, ac si non nova, sed obducta, & quorum non meminerimus, opponantur: nihil quoque firmius, quam Intellectu cum Imaginatione, corpore cum anima , sensu intimo cum exteriori demonstratione coniunctis, totum suasisse, & vicisse hominem, in inte1iori parie vi Conscientiae, in exteriori vi demonstrationis; in uitellectu fulgore vetitatis, ideis malesialibus in imagina di facultate. Solus animi sensus nos evincit, non dat, ut alios convincamus ; sola Demonstratio Phan am coercet, non animo dominatur. Neque igitur inania sophiiniata,

neque hypothesea victae pro fundamento sunt hujus scieutiae

24쪽

inandatum, ut interiorum naturae sensuum admorutorem

agam, & ducem, dessisse operam omnibus philosophiae par tibus , quae huic legitimo ordini facem prasenuit, neque omnes, qua par est methodo; iis, quae in philosophia comstitueram, & inde mutuari fas esset, nihil usus, eam posui pro hujus scientiae principio propolitionem, quam natur ipsa & omnibus simul, & singillatim unicuique per ora ce tum enunciavit, Sc emnaciat; quam philosophorum scholae

omnes conseliae nunquam non sunt, & confitentur. Imo ne.

que in ipsa demonstrationum serie ad propositiones in aliis philosophiae . partibus iam statutas pro commodo vestro me

reseram, nisi summa quandoque cogat necelsitas, ne sim longus. εc ne longis evagationibu naturalem fluxum deis montuationum interrumpam , si quando necessitate id agam, ut non precario videar sumere propositiones, negsim obstu us iis, qui philosophiae parum opem navaverint,

cui abo δe rationes ea tum piaecipuas. 6c utariorem apponere

in annotationibus explicationem. Quare , quemadmodum ii, quibus hujusmodi propolitionum non adeo aifulget veritas, ineam hanc sine utilitati inserviendi voluntatem probabunt; ita ueuiam, credo, dabunt, quibus meditationum philos phicarum usus satietatem seret in iisdem revolvendis, tifaltidium. Ligenitus natum hominum appetitus selicitatis , qui proseri se usque mille modis, quo feruntur univeris c gitationes mentis , se cordis omnes motus , ὀe impetus, erit cardo, in quo haec tractatio jinis natum tota vertetur cuin suis partibus. Felicitas est gaudium nulla temporis interiami1lione , nulla doloris , vel moles liae accessione turbatum rhunc natura starum cupit, hujus desiderio movetur , hue semper dirigit omnes actiones; atque, ut in eo quiescat, suscipit labores, fert quoque non aegre injurias temporum,

eredit se periculis, Se artubus undarum, tot gerendarum re rum , M vitae negotiis implicatur. Cum vero gaunium, Mvoluptas oriatur neces lario ex cognitione perlectionis, ut ex impersectione taedium, quocumque in objecto est aliqua

imperfectio, non potest nauua quiescere, nec suam ibi iti

25쪽

tuere. Felicitatem: sit objestim varia magna persessione,

ex imperfectione tamen, aut oritur, aut oriri potest ti dium. Itaque, cum creatae res omnes conditione essentiae sint variis undique limitibus terminatae , ideoque imperi stae, in nulla creatarum rerum Felicitas potest esse , ad quam tendit natura, sed solum in Deo . Ut Dei persecti ne, quae est infinita, immensa, ac propterea nulla usquam impenectione saetata, delectemur, necesse est illum cogno. scamus . Persectio sine cognitione nec Voluptatem creat, nec laudium. Haec necessitas cognoscendi Deum, & ejus attria uta , quae sedes sunt, & meta selicitatis nostrae, fert secum alia erga Deum ossicia. Nulla datur idea in anima nisi ocicasione, aut ope idearum materialium, quae auribus , visu, sensibus reliquis comparantia. Hinc incium, ut assidue, vel ex voce, vel in scripto cognoscendanini Dei perfecti num occasionem lamamus. Comtiones, & ideas simplicium Don assequimur, nisi eo procedamus ope attentionis super materiales ideas , Ne judicii, analysis, cirterarumque ani mi iunctionum , quas Philosophia, Meditationis nomine complectitur . I inc intelligitur tenni hominem ad Dei, divi vorumque meditationem, quo eX acceptiβ jam ideia , quantum ias homini est, evadat ad simplicitatis ejus intelligem

Ex hoc manat etiam necessitas vim siciendi sensibus , quae Mortificatio dicitur: ut amore sensibilium, qui animum obtundit, domito, ti temerat ia nostri parie compressa, ubgilem meditationi praesem',& acrem mentem. Iam vero, quoniam una est, Fe vera Felicitas Deus, quis neget sudio omni, omni magnitudine, & vi amoris diligendum 3 Ηine iterum alia divini cultus , A venerationis ossicia . Debitus Deo ingens amor poscit, ut ejus gloriam , qua fieri potest, proferamus ; unde est licitum Matiimonium , ut, quo latius manat, longiusque genus hominum, manet etiam cognitio ,εe cultus veri Numinis. Matrimonium licitum ex fine hoe uno quaerendae Dei gloriae, quo fit, ut non spectandum alio, neque aliud genitoribus sit curandum, nisi ut liberos ad c

di amorem Dei , qui est una Felicitas , & ad

26쪽

reliqua Religionis officia voce , & exemplo ducant , dabit locum alteri Iuris Naturalis parti , - dicitur Ius Geon

micum; de ossiciis enim erga nos ipsos in aecciso ad ossi cia erga Deum . Qui inde s equitur numerus , de multitudo domorum calata est, cur universitatis hujus, seu omnium liviminum communiter jura , ὀe ossicia consideremus; quod Ius Politicum dicunt . Et, cum idem sit finis omnium , idem iter, media aequa esse propterea, communi aque omnibus j

in , & ossicia cememus. Cupiditatibus, & isnorantia factum est , ut , qiue bona promiscue natura proludit , ea necesse fuerit dividi, quod est statimentum Iuria Hypothetici, Smcietatis Civilis, Magiitratuum , M omium , quae pertinent ad Ius Publicum. Denique quemadmodum ex Iure Naturali Hypothetico publica res eget ducibus, ὀc magistratibus, qui

iussa naturae , qua pollere debent supra caeteros prudentia, videant , medeantur latione legum ignorantiae hominum, & , addita tristitia potestatis , cupiditatibus si aenum, modumque ,

Pertinacibus terrorem imponant; ita etiam oportet nos , qui

in hoc versamur hypothetico itatu, haε leges, suppliciaque edicta non obtemperantibus, discamus; quod dicitur Ius Cia

vile . Animadvertemus in ipso tractationis decursu, nec naturalem , nec civilem societatem esse satis emax, ti potens auxilium ad haec ossicia omni ex parte implenda: imo, etsi ducant ad felicitatem, non absolutam tamen eam, & plane

persectam. Docet Theologia solum id esse Christianae Soci talis . Si itaque vetam cupimus felicitatem , hujus quoque Societatis persectar lex sequenda , quae Canonica nuncupatur. Lex Naturalis instituit Hominem, Civem Civilia , Lex C nonica Christianum . Ergo Ius Naturae, ut sindamento est Civili Legi, ita ante pertractandum : Lex Canonica, ut per ficit utramque, nisi prius illas noverimus , quid addat , ut

perficiat, cognoscere non postumus. Non arbitremini, Audiatores, per omnem vim, & quacumque parent latissime, has omnes noes leges excursuros. Temporis brevitas biennio definita vix patitur, ut summa ponam primordia tam vastae

rei. Velum erit deinde sequi caeptum iter,& scientiae tam B ne

27쪽

P R IE F Α T I o. necessariae vobis, & cum civili , tum christianae Reipublico,

vestro studio rudimenta pessi ς - . . Ut eo pergamus ordine, quem res exhibet, initium ab Iure Naturali sumimus . Faxit naturae Auitor , Pater, ut , oua et ipse insculpsit cordibus leges, quarum cuique in auimodat ummentum sat magnum, dilucide exponare. Adiu b pientia, Magistra mentium, ut ne a vero deflectam. Σ1 at cedat unctio Divini Spiritus, exuet adeo cor omm labe , essiciet ut via non modo insit , sed etiam suavitas redu

det in eibis, quae vestras & lumine mentes, M irriget retre coclesti, ad quae discitis complectenda, volimtares. Cedet omne prospere, cum ex animo Panatem Virginem ruipi rabimus.

28쪽

ΡRO LEGO ME NON

6. I. A Ctiones laternae dicuntur, Pue sola vi ani in mae eliciuntur; Externae autem , quae ΠΗ, in organorum corporis perficiuntur . Sunt I M. Meni vel Liberae , vel necellariae. Liber quae a libertate animae pendent; Necessariae , seu Naturales, quae ab ea non depeniat, sed per essentiam , ὀe naturam

animae , vel corporis determinantur

f. a. Libertas est Principium activum , simplex , quod nec comprincipium habet intrinsecum, unde determinata actiosequatur.

s. Voluntas est ipsum Principium liberum, quod via cognitione actiones suas exserit sa)2 .

1ὶ Duae in anima suiit iacultates , ut docet Psychologia ' PH cipium agens, & Cognitio. Principium agens , cum natura sua' sit viavum , non eget alio, ut agat: agit semper, nec actio ab eo sejungitur ; sed ob vim , motionemque continuam , est semper novum . Imo , eum sit simplex, nec internum admittit comprincipium , a cujus m tu, & actione ad aliquam actionem certam inducatur, nec vis externa potest eo procedere, ut illud physice ad aliquam actionem adducat. Et si qua potest vis accedere, cogi tantum poterit, ut actionem serat, &patiatur, non Vero, ut asat. Principium agens vivum, & simplex ex se tantum agit; ab alica solum accidit, ut actionem recipiat. Ad hoc, ut aliquid ab externa vi ad unum quiddam determinetur , in quo sita est necessitas, Sc coactio, opus est detur compositio ς simplex vivum omnem excludit compositionem e solum eis ergo causa , & principium actionis . Cognitio est ea animae facultas , per quam res ipsi objiciunis tur; quae in plures quoque dividitur iacultates, Sensum , Attentionem, Nemoriam &c. a diversis objectis, & diversa objiciendi ratione . Principium agens s ne cognitione liberam est, sed non est voluntas: ad vo liuitatem requiritur, ut actio sit prius cognita , non satis est sit libera, juxta vulgare effatum : mi vinium, quis pracognitum. Libertas cum c

29쪽

tet PRO LEGO ME NON .f. . Coactio est vis extrinseca actitata agenti, unde

terminata aflio necessario intelligitur.

f. s. Coactio dividitur in Moralem, & Physidam . Phy

sica est vis extrinseca physice adhibita agenti , unde dete minata actio necessario intelligitur. , 6. Moralis est motivum extrinsecum , quod voluntatem ita adigit, ut, si ratione uti Velit, determinat m actionem Hecaelario eligere debeat.

. Metus est repraesentatio mali futuri , 1e ab effectu

dicitur Taedium, ex repriesentatioue mali futuri perceptum.. 8. Metus dividitur in Levem , 'Gravem. Metus Gn vis est repraesentatio mali magni , 6c imminentis : contra , si malum repraesentatum leve fuerit, vel longe remotum, L vis dicitur intus. L Metus gravia tunc Incuti dicitur , cum majus est malum, quod intentatur , quam bonum , quod eligi vult. Contra metus levia tunc ineuia diantur , cum majus est bo

num, quod eligi vult, quam malim , quod intematur. si

f. IO. Mitione appellatur Vesumas inralis; Libertas fine cognitione appellatur voluntas Physica , quam etiam aliqui spontanestatem dicunt , d versam ab ea, quae cum necessitate eoniungitur, ut in phintra . Volumtas moveatu necesse est, sive potius ducatur ab objecto, quia e nitionem hahet et libertas non item , quia stat fine cognitione , nee ab ea pendet. Ut bene agamus, vel male, libertati eomes esse debet cogniam , di eum ea boni vel maIi pereeptio: nam sine eognitione nec bo. rum esse potest . nee malum . quamvis siae cognitione detur actio

liberas

1 in Gravitas metus ex gravitate mali . quod instat , & ex bo--, quod fit amittendum , ratione habita imiusque, penὸenda est . S. bonum est magnum, malumque , quod imminet, est insta magnitudinem boni, metus levis est, iket malum, in se spectatum, Sc non ha-hito respectu ad honum , fit grave . Propterea diversi sunt gradns m tus , prout est diversa hominum , temporum , rerumque constitutio, quae efficiunt bonum majus, aut minus . Hinc Deus, & Religio, cum sint bona, queis nullum in terris potest aequari mesum , nul Ius nastus illo. rum respectu est gravis; Deus enim , ut demonstrabimus , est aeterna s licitas omnis; inlisio medium ad hane felicitatem necessarium. odivis

30쪽

11. Lex dividitur in Physicam, te Moralem. Lex ny

vis itaque malum adeundum est, ne Deum amittamus, neve deseramus cia reli Fionis, quae ad bonum, anteferendum plane omnibus bonis , unum est iter . Cumque post Deum , & Religionis ossicia, vita hae conservatioque sui ipsius secundum inter bona obtineant locum , quodlibet , ne abjiciamus ea, serendum malum. Et cum prenant caetera ho-na cum bono vitae, vel mala subeunda, ne sit periculum vitae ' quiliis hei metus dicitur semper levis. Hic vero animmvertendum, at Ium es se Μetum, aliam Trepidationem; Μetus est, cum obiicitur animae morum , a quo , nisi per jacturam rei alicuius, ut honoris , vel fortuna. rum , aut ipsius etiam vitae, nullum sit effigium. Opponitur ergo anumae vel malum , vel alicujus amissio boni subeunda . Trepidatio est , cum ingruit grave aliquod ex improviso malum , quod iceas interturabat , invertit imaginationis legem, tollit animae velut omnem conspeαε tam , ut nequeat cernere neque bonum, neque malum , multo minus

dignoscere, utrum eorum sit alteri praehabendum ; denique ad age

dum tam icta vit temere potius , 8c caeco quodam impetu , quam V Iuntate . Ausere propterea Trepidatio moralitatem, quia aufert volunt tem , etsi libertas maneat : non ita Metus . Illa vero Trepidatio omisnem ausere moralitatem, quae omnem adimit animadversoni locum, &mergit plane , atque obruit rationem . Sed quae non omnem amovet animadversonem, neque omnem tollit moralitatem . Μetus, & Trepti

datio suos habent gradus . Ex magno metu sit quandoque transm Trepidationem : ex amborum gradibus a limandi sunt moralitatis grais dus . Sed et si Trepidatio sit interdum tanta, ut tollat omnem animavi versonem, non ideo semper est animus moralitatis expers. Interest non parum , oriatur ne ex ' tenuitate fibrarum , & infirmitate corporis, in qua ideae late proseruntur, amplisresque fiunt, ut propterea commoti nibus, Y3c pere bationibus pateat lociis; an ex ipsius natura mali; vesex desectu virtutum. Debet enim quivis homo virtute pollere, eamque obtinere Mimi firmitudinem, ut terrena cuncta despiciat, nullaque e

rum iactura moveatur. Si quis itaque haeret sensibilibus, & ob aliquem

assectum , quem ratio non regit, non movet Religio, non cohibet vir tus , malo instante turbetur, vitio tribuendum ; nec actio tune legi re pugnans omni caret moralifate , . quam existere suo Ioco oflandemus .

Erunt haec infra magno usui , cum de Contractibus, Sc reliquis erga Deum, & homines ossiciis disserennis.

SEARCH

MENU NAVIGATION