Institutiones Juris naturalis auctore Vincentio Micelio Metropolitanae Ecclesiae Montis Regalis canonico parocho ..

발행: 1776년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

14 DE OFFICI Is ERGA DEUM. f. 16. Nil tam Voluntati humanae intrinsecum , quam

tendere ad Deum. D. V

cum errat consula in materiali bas ideis , ac pruenomena tantum percipit ; Phamasia, cum excitat ideas materiales, quas habuit; & eum se aufert a coiisuetudine sensuum , erigitque in Veram , & intimam rati nem rerum , dicitur Intellectus e Quemadmodum Sensus, cujus omnis natura sita est in materialium terceptione pene caeca , & consula, ex diversa percipiendi ratione sumit diversa nomina , & cum excipit obiecta per aures dicitur Auditus; cum per oculos Visus, ita de reliquis quae quamvis non sint. nisi vari e functiones ejusdem sicultatis erano

scitiva I ex diversis tamen objectis, & diversa percipiendi ratione di versis nominibus distinguantur. Neque Appetiti Va lacultas plus est , quam una, quae quidem ua sui nobiliori usu dicitur Voluntas; eum enim ad id movetur , quod objicit intellectus , seu cognitio intuens

rationem rerum, habet nomen VoluntatiS: eadem tamen, cum de .sendit ad ea , quae confuse videt , & t iter utitur sensu duce, di . . eitur Appetitus Sensitivus : qui item dividitur in alias facultates; non quod in se dividitur , sed quod multis modis movetur: cum , exemis pli causa , quaerit , quod objicit sensatio gustus , Vocatur Gula . Caet xa, quae pertinent ad voluntatem, per Vos ipsi cognoscere, sunt uam. 3ue aperta, poteritis . Ut ad rem redeamuS , omne , quod agit homo,

ru in superiori , seu in inferiori parte, non est , nisi quaedam exercitatio sicultatum Volitivae, & Crenoscitivae. Non appetit, nisi felici ratem natura hominis . Felicitas in his duobus est sita , Perfectione , di Cognitione persectionis. Jure ergo neque est eter has, nec requi. xitur Aia ficultas in homine. Juxta Philosophos non aliud est Natu. ra , quam vivum , actuosumque principium , quod rebus subest : & in hoc differt Natura ab Essentia, quod haec sit origo ultima , & radia , unde , quae rem constituunt , proficiscuntur ; illa vero consideretur ut s , & principium omnium rei actionum. Natura quaeque ideo agit, quia secum habet finem , dc vim ejus assequendi , ac potestatem , quae

sunt iacultates ; & illuc semper dirigit actiones; nec potest quidquam

agere, quod ad finem non ducat ς supervacaneum enim esset . Inde δ, quod Natura, quae non habet libertatem, rectiori semper, & breviori itinere cum omnibus amonitata tendit ad suum finem . Natura est principium ex se indeterminatum ad certas actiones . determinatur autem a fine. Determinata ad finem dicitur hanc habete , aut illam ficultatem ; quia praeter actiones, quae ducunt ad finem , nequit aliud agere . Nos vero , qui, sicut rem in se nullam , sic nec rei fines temnete is ipsis possumus, ex assiduis tantum actionibus, qui snt, educi.

42쪽

D. Facultares naturales eodem determinantur fine, quo natura ipsa, cui insunt ex s. Is nil tam homini intrinis. cum, quam tendere ad Deum ex s. Ergo nil tam volantati humanae intrinsecum, quae est facultas naturalis minis, quam tendere ad Deum. q. 17 Voluntas humana natura sua. tendit ad eumdem finem, quo natiua sua Voluntas Dei. D. Voluntas Dei natura sua tendit ad contemplationem sui ipsius, in ex ipsa solam, veram , Ex perennem percu

mus. Ita, dari in natura hanc vel illam facultatem, asserimus. Re auorem, & intrinsecus facultas est natura ipsa deterini nata. ad aliquod acti num genus , quod ducit ad finem. Clarum proinde est, cum iacultas non si aliud praeter naturam se extaentem in certam aliquam assi seriem, quae ducat ad finem , non habere Facultates finem alium, nisi quo tendit natura ipsa, cui insunt. Quod attinet ad Naturam Liberam , nequit ea , cum Nit, recedere ab illa actionum serie, quae aut ad Finem ducit, aut videtur ob similitudinem ducere ; non enim habet aliam iacultatem. Ideo natura hominis, quae tendit ad objectum. In quo sola est, & vera voluptas, nescit aliud edere genus actionum, quam ut quarit, & habrat ea, in quibus si bonum, unde emanet voluptas. I , cum omne creatum bonum sit species,& derivatio primi bonἱ ; euicumque timet anima, refertur quodammodo in eo , etsi non

pergat. ad primum Bonum; & talit quodammodo desiderium ingentitum nimi Boni. Quodlibet creatum objectam natura sua ducit ad Deum ; ideo nobis iis uti datum ; ideo in quolibet objecti veluti gradu, donec eo evadamus, est sua voluptas, tum ex felicitatis Percepi ritione, quam dicunt; cum ex mirifica comparatione naturae. ut vires animae addantur ad procedendum, donec ad Dein pere eniat, & in eo conquiescat . Grave autem cum si mortalibus tendere iter , quod desiis nit in gaudium perenne, re verum . quia serenda multa, multisque re

hiis in hoc actionum , vitaretiae genere vale dicendum ; ideo qua a utimur, libertate in dimo haeremus aspectu rerum, & gradu in sola scilicet, eaque imperiectissima summi Boni imagine, quae praebet suis hilam. & hinis expertem voluptatem', quae dicitur. Sensibilis: & a Udit lam, i tenebris cupiditatum, de ignorantiae , agimur iis, quae non dant, rid stilum promittunt Voluptatem , putantes tem re, sed brevi paenituri; ingenitum illud vestemens felicitatis desiderium sero . . S

43쪽

DE OFFICIIS ERGA DEUM. Dat voluptatem, ac proinde felicitatem ex Theolo a maturali : Voluntas humana natura sua tendit ad Deum ex , 16. ut ex ipso solam , Veram , ac perennem voluptatem

percipiat, ac proinde felicitatem ex ς 9 , i , & 16 : em

go volivitas humana natura sua tendit ad eumdem 1anem ,γo' natura sua tendit Voluntas Dei. g. IR Duorum , vel plurium Conjunctio circa eumdem sirum , locum , spatium dicitur Vinculum rerum materi lium . Naturalis Conjunctio duorum, vel plurium circa eum. dem finem est Vinculum rerum spiritualium si).f. I9. Datur Vinculum inter Voluntatem Dei,& Voluntatem hominis. D. Voluntas hominis , & Voluntas Dei natura ipsa e dem omnino conjunguntur fine ex LII Conjunctio duorumentium circa eumdem finem dicitur vinculum ex g. p c denti; ergo datur vinculum inter voluntatem Dei , 6e V

D. Religio est vinculum voluntatis humanae cum Volum late divina ex s. r. Datur vinculum inter voluntatem humanam, & voluntatem divinam ex g. praeceonti ; ergo dotis Religio. et r. Nil tam homici intrinsecum, quam Religio set . - 49. Nil

I Nedum eorpora, &'rerum materialium congeries, sed & Spuritus, & immortales animae conjunmone quadam inter se contineri dicuntur : illa cum ab eodem loco , & spatio disjungi nequeunt; haec cum eumdem a natura sortiuntur finem ; ubi enim tinis, ibi requies: finis idem , eadem simul requies ; Ut entia habeam eamdem requiem , opus est, ut eodem dirigant amones suas , & eadem ratione , nec in onunt directione salva naturali l disjungi queant .sαὶ Sicut appetitus Felicitatis oritur ex interiori parte hominis. rc progreditur inde in omnes superiores simul, & inferiores facultates, ut nomo non solum e penitiori sui principio sentiat stimulos, appetitionemque selicitatis, sed experiatur permeantem, & sesam in omnes partes, dc facultates: ita quoque non solum in hominis intimo sentiendum est Vinculam, dc vis Religionis; scit quaevis sicultas, & ay

44쪽

3υRIS NATURA IS PARS I. 1 D. Nil tam hon- intrinsecum, uri tendere ad Deum

ex s. r . Haec tendentia naturalis est Conjunctio voluntatis humanae cum voluntate divina ex I6, 17, 18. Naturalis conjunctio voluntatis humanae cum voluntate divina dicitur

petitus , nisi eam voluptas eorrumpat, & commixtio sensibilium, eo setudoque praepostera , ac frequens materialium rerum ordinem restiam, di naturalem seriem intervertat, docebit plane legitimum, comm

dioremque sui usum esse officium, & munia Religionis. Anima est derivatio primi esse , ut cum Divo Thoma, & omnibus primi aevi P . tribus d et Psychologia Rationalis : cumque a primo Ente participet suum esse , ab eodem in ipsam emanat desiderium Felicitatis . Μens. ut simplicior , & prima participatio primi Esse , tonstituit interiorem hominis partem , & in ea , quippe cui subest Deus, simpliciores m

ventur , vividioresque stimissi Religionis . Quaevis autem alia sicultas, ut oritur e mente, sic trahit eum mente desiderium selieitatis, & cum

eo stimidum Religionis. Quo magis Mens profertur, & progreditur iisticultates, eo multiplicioribus diminuitur limitibus , & in materia magis, & cum materia commiscetur, ac veluti perit. Itaque minus est de primo Esse. Ubi minus est Esse, minor in sensus, & aculeus Religionis. Omnes vero iacultates, si bene inspicimus, ut appetunt μIieitatem, & ad eam tendunt, sic nos ad Religionem movent, & ad conjunctionem cum Deo , qui est felicitas nos : Dissimulare Religionem , premere illius & vim , & vocem , est non modo intimam nostri partem, sed totam etiam premere , & dissimulare naturam eum omnibus partibus, & facultatibus . Non agi stimulis, & ignibus RGIiginnis, eamque putare commentum ad comprimendos populos, indiaesum est tardae, & inolitae cum sensibilibus mentis, atque in materia cum omnibus ficultatibus pene perditae. Sicut , eum quis Deum n

gat , ostendit cor caecum ex Theolo a Naturali, & Psychologia : ita cum non alit , & fovet sensum Religionis , indicio est cor ejus stupore, & veluti obsurduisse desiderio felicitatis , postquam eam locavit in sensibilibus , ubi quiescit, & dormit'. si movetur quidem , sed leviter ,

argumento est, mentem cecutientem in tenetas sensibilium non intelli

gere, in infinito esse reperiendam felicitatem. Illa quidem s in simplucitate maneret sucis eo loco , quo est a Deo constituta , cum stprima, di propior cultas, ubi ad eum se verteret , apud se haberet , ubi quiesce sines eum ab eo descendat in creaturas, oppositas e regione , & summe dissitas ' nescit inter multitudinem, & comis positionem quiescere, nisi longo usu, vellati semno, gustum verae M. . Eutatis amistat. ε

45쪽

DE OFFICIIS RRGA DEUM. Religio ex ν r. & 18. ergo nil tam homini intrinsecum:

quam Religio. g. 22. Natura tendimus ad cognitionem Dei. D. Natura tendimus ad Deum ; quia natura tendi mus ad felicitatem ex g. I . felicitas est voluptas sola δ α ex β. 7 Voluptas haberi nequit sine cognitione ex g. 3. e go natura tendimus ad cognitionem Dei. f. 23. Qui nullam Dei cognitionem habere studet, contra

naturam agit.

D. Natura tendimus ad cogntrionem Dei ex s. 22. ergo qui nullam Dei cognitionem habere studet, contra naturam agit. f. et . Atheus alius est, qui Deum existere mordicus ne

sa in Duo genera possumus Atheorum distingueres quorum unum

mnitio negant existere Deum , & ad sedandos conscientiae morsus st dent , atque nituntur argumenta congerere , ut sibi suadeant Deum nuti Ium esse; R ut excusationem impietatis suae apud alios habeant, vem ditant, nequaquam esse juxta naturae vocem, nee .congruam legibus ra.

tionis existentiam Dei' praejudicium potius esse, quod per educationem ebibimus , quod fovere, ae tueri Politicorum interest ad continendo. populos , quos dominandi studium sibi subjeeit ' quorum libertatem , commodaque suis plane ambitionibus addixerunt; quorum vita in bellis ad privata confilia , bonis, atque laboribus in pace ad vitam in deliciis agendam abutuntur. Aliud vero gentis illorum est, quos inter Epicurei omnes, & Ethnici, qui nec ullam habent cognitionem veri Numinis , quasi nihil intersit, omnemque cogitationem , & laborem omnem ad aurum , ad opes, ad voluptates conserunt , quorum appetietus , atque inordinata inquisitio ad negligendam veri Numinis ideam recta ducit corda hominum , usque etiam ad fastidiendos illos, qui Dei memoriam excitent. Unde Sta vi Institutionum Theologiae M. Iemicae t. 2. e. 6' 3. de Atheismo hase habet : Tota Me disquisiis mi o reserri potes I primum hoc es, an reperiamur , nullum timquam Numnis sensum habuerist, aut qui, de Deo insituri , eo relapsi sunt, u nullum μmen exsere absque ullo conseientiae morsu firmi me credaην ' rerum an tales exigunt, quἰ ad empientiae morsus sedandos argumen Μndequaque conquirant, quibus Euris prefectissmi, er jusissimi exissentiam

46쪽

IURIs NATURALIS PARS I. ast

l. dis Atheus contra Nat am agit. D. Qui nullam Dei cognitionem habere studet , contra naturam agit ex L aa. Arheus est , qui nullam Dei cognitionem habere studet ex 2. parte g. 2ε. ergo Atheus contra

naturam agit.

, 3. 26. Actio illa humana, qua tendimus in Deum, du

citur Bonum Morale. 6. α . Aelio illa humana, qua recedimus a Deo, & ae decumus ad creaturas, dicitur Malum Morale.

g. 28 Bonum Moiae a Natura volitum , Malum.vero

contra naturam.

Nil tam voluntari humanae intrinsecum , quam te dere ad Deum ex s. I 6. Attio humana , qua tendimus ad Deum , dicitur Bonum Morale ex s. 26. Bonum ergo M

Mi sarum de mei in ma hae veritate dubisent. Hos refellere Theologo rum est. Cum enim persuadere aliis studeant non esse Deum , nec eius existentiam legitimum consectarium esse, quod ex naturae principiis edi ci possit, & visceribus; munus Theologi Naturalis est, omni studio, &vi argumentorum ejusmodi mendacium, ac rationum' infirmitatem aporire, & evincere. persectissimi Numinis admittendam necessariam extinentiam ab iis , qui lumine rationis ducuntur : aliorum autem imp gnatio pertinet ad illos , qui Religionem Naturalem profitentur : nam eorum officium est docere, summi , verique Numinis cognitionem esse omnibus necessariam, magni ponderis maximique momenti; Et hese non incumbere, idem esse ae vim Se impetum tardare naturae, quae ex se tendit ad Dei cognitionem, ut sta suam inveniat beatitudinem , luam unam , ex omnibus iacultatibus natura appetit. Vanum proinde, alluinque esse, quod hi homines asseverant, molestiam se pati nullam, nullaque premi sollicitudine , quod summum Deum non quaerant, &summi, persectissimique Nuininis cognitionem nullam habrant; natura enim humana omnis , & cum omni sua vi semper sertur ad acquirenis dam felicitatem; quapropter sicut memoratus Stinerus, qui solam The

logiam sibi proposuerat tractandam , & non Religionem, sinquit, sibi

rem non esse eum primis, prius disquirere institutum nostinum non m Iar ς ita nos , qui Naturalem solum Religionem, & non Theol amassumpsimus exponendam, hoc solum agemus, ut primum genus hominum aut ad bonam frugem argumentis evidentissiaus perducamus , aut ultem, ut ex lamno sic moveant, enitamur.

47쪽

go DE OFFICIIS ERGA DEUM.

tale a natura Volitum. Natura cum Voluntate humana te .

dunt ad Deum ; ergo actio humana, qua recedimus a Deo , est Malum Morale ex g. 27. ergo Malum Morale est contra

naturam.

diy. Exequi Bonum Μorale idem est , ac accedere ad

felicitatem.

D. Bonum Morale est actio humana, qua accedimus ad Deum ex L 26. Deus est objectiun nostrae felicitatis ex s. ia. ergo accedere ad Deum idem est, ac accedere ad nostram felicitatem ; ergo exequi , Vel procurare Bonum rurale ;idem est, ac accedere ad nostram felicitatem. frio. Malum Μorale exequi idem est , ac recedere a FG

tὶ Μί- sint ration- , quibus Naturalistae existentiam Bonidi Μali, seu Peccati , & discrimen a Bono, Maloque Physico demonstrasse arbitrantur. Bonum esse, Malumque physicum existim in liberis actionibus de se clarum,& concessum ab omnibus: aut etiim actio libera congruit fini natum, & tunc bona , quia naturam perficit ; aut contra & tunc mala, quia deteriorem reddit . Ejusmodi autem est Bonum', vel Malum physicum , ac si quando regionis alicujus , aut

iam aeris amo mechanici nostri corporis motibus congruit, & opem et ut Bindum aeque libratum se servet, ac respondentia fluidorum Quanti tali, solidorunt robur, & Vim elasticam tuetur ; contra cum non conducit, aut agit contra naturam corporis nostri , dicitur Malum rnon secus voluntas, eum agit, uti jubet, atque ostendit ratio , rati inalem naturam p cit, si contra , dcteriorem reddit. An autem praeter

e physicum Bonum, & Μsum , si etiam Bonum, & Μalum morale quid hoe addat physco, & in quo ejus natura consistat, suit sem id, quod Religionis Sectatores aου oppugnatoribus divisit. Sune qui esse Moralitatem in libera actione 'mer Bonum, & Malum phyis scum deducunt ex Voluntate Dei, cui placuit, ut quisque in actionibus sitis liberis illud sequatur, quod jubet ratio ς & propterea, qu

hoc implet, piamium, qui contra, 'nam sunt Immereri, tamquam Dei , qui supremus est Dominus , voluntata Vel obse uens, vel rep unans e quemadmodum L atores , & supremi Magitauus, quicum. que legem non occidendi, VA non praedandi per campos violent, moristem iis denuntiant. Esse pine locum primis, pinnaeque In hac vita , α

48쪽

rust Is NATURALIS PARS I. 3 r. D. Malum Morale est actio humana, qua recedimus a Deo ex L 27. Deus est objeetium noctis felicitatis ex ε ergo Malum Morale exequi idem est , ac recedere a felicti

tate.

vel post mortem , praesertim eum sit anima aeterna, non nego equid psed, seposita revelatione, cui non est locus in Iure Naturui, utrum vere Deus hanc inenam , praemiumque instituerit, & quanta sit, opinor , neminem satis ostendisse ratione naturali. Si praemium e medio, poenamque auferimus ' quid erit amplius haae Voluntas Dei praeter eam legem , qua jubet , ut omnes res physice tendant ad suum Finem Caeterum numquam in meis quibuscumque meditationibus exponendis propositum habui cum aliquo pugnare. Quapropter & hujus argumen es , & aliorum plurimorum , ut mihi videtur, infirmitatem aperire Praetermitto , innuisse sat habens ; idque eo magis , quod si aliarum lententiarum imbecillitatem in apertum producere vellem, essem nimis langus, quod utique non est harum institutionum. Nee praeterea decet honestium hominem iis adversari , di insessum se ostendere, qm inmindem causam susceperunt ad defensionem Relisionis, & eumdem nobiaseum habuere finem, & aeque sunt de Resipone promeriti: non enim ab exitu de Auctoris merito, atque intentione judicandum .

Sunt qui Bonum, & Μalum morale in actionibus liberis in hoe ipso situm esse putent, quod pugnent, Vel congruant fini, ad quem eas natura dirigit . Alii in hac intima congruentia Bonum , & Μ Ium intrinsecum , & praeterea in trie imposita per Dei Voluntatem . quod idem est, ae connexio motivi extemi eum interna obligatione ς& recidit sese in idem, de quo supra diximus: & quidam naturae I ges antinadvenisse contenti, In iis ipsis Bonum , & Μsum elataim. esse pro certo ponunt . Consulite , si placet, m sententiarum a ctores Grotium , Pinendossium, Het ccium, Hestam, & in ipsis M.tim liminibus has distinctius reperietis sententias. Μω quidem judicio, Bonum, & Malum morale nihil est aliud, quam ipsa amo physica voluntatis , quae cum Ut juxta Naturam , in hae ipsa actione praeter physicam persectionem , aut imperfectionem , reperit Felicitatem , vel infelicitatem. Praemium, aut plena non sunt quia sejunctuin , aut distinctum ab ipsa operatione animae. Anima immo

talis eum agit bene, & iuri Naturam, in hoc ipso habet, & aequiis rit , accedit sensim , & paulatis ingreditur in objectum suae Felieitatis. ut iustis in officiis erga nox ' obfrivabimus; sicuti, eum agit m le , phusice recedit, & praecludit sibi iter per ulteriores limites, & in. termissionem creaturarum, ad suam fruitatem. Anima sibi is,sa m

49쪽

DE OFFICIIS ERGA DEUM.

CAPUT IL

De rerum Divinarum Meditatione.

f. ai. Ognitio rerum Spiritalium , & Abstrictarum In moralibus dicitur Contemplatio , in Psychol eicis dicitur Abstractio.

mium , aut poenam constituit. Deus quemadmodum creatis rebus in sua creatione nec potuit , nec scivit aliud communicare, nisi persectiones ;s Impersectiones a sua natura quisque habet, sive a nihilo, unde trahit originem , ves a soluntate proprias plus enim , vel minus persectionis communicare potest Deus, immeEtionem numquam:) ita nec poenam ipse immediate potest impertiri: Boni est Deus, non Mali causa , sons,

di origo . Malum habet deficientem , non ei ficientem causam , ut Pa. trum verbis utar . Ignis tormentorum de medio nostri educitur, & esnu creaturae. Si Deus umquam vindex perhibetur, in hoc sita est'

eius ultio, ac vindicta, quia stet procul a nobis, quoniam nos eum a nobis amovimus ipsi terga vertentes . Quod si ipsemet dicitur eduiscere hune ignem de medio nostri; educit se continens. & stans procul a nobis; &, quae vulgo adhibentur loquendi formulae, sunt effectui 'potius , quam astinui tribuendae : neque enim in Deo dari potest affectus tristis, nee ulla ira, & indignatio: nescit Deus odisse aliquid e rum , quae fecit: imo sicut ipse nihil communicat impersectionis, sed quod participatur ex ipso primo Ente , positivum, ac persectio est ita nee potin opus suum odio insectari, imo debet amore prosequi necessario . Si enim creaturas odit, seipsum odit; di cum amat suum opus, amat in eo seipsum, ac suas persectiones . Peccatum tantum odisse potest Deus, quod carentia est, dc imperfectio, ac proinde ab ipso originem minime ducens. Creatura quemadmodum ex nihilo edum natura fert secum imperiectionem , ita per voluntatem potest huic addere cumulum imperfectioni , potest eam sacere sibi majorem . Nat ri libera ideo peccare potest , quia limitibus, & finibus circi iniscripta. Infinitum, Jc illimitatrum peccare non potest. Naturalis imperfectio scire potest secum possibilitatem peccandi Quapropter per peccatum etiam atque etiam habet nihilum, sed potius nihilo, unde educta est, creatura appro.. pinquat, quam maxime. Ad nihilum redactus sum c ne M. Habet per peccatum nihilum natura rationalis , non solum quia excessit Spiritus Miniri , & cum omnibus ejus donis amissa est omnium conlinunicatio

50쪽

IURII NATURALIS PARS T.

adi. Ad abstractionem, ac proinde ad contemplationem pervenire nemo potest, nisi per attentionem , & reflexio nem, quae vulgo Meditario appellatur.

gratiarum; nonisenim est hic lociis de donis supra naturam positis age. re: sed, quod pluris est , hebescit , & minuitur ad nihilum usque I tellectus. Intelle his, per quem homo proprie secernitur a bruto, non quem vulgo appellant Rationem , ι , ut Iamblicus ait , penitissimus cum Deo tactus, amittitur , scilicet sensus divinitatis : ita per bona opera perficitur magis, & limitibus exuitur, dc se erigit in id , quod subest limitibus, usque divn in Deum , unde exiit, remedia, denuo, de quiescat. Procul a Deo cum minia in se videat periemonis, minus persinionis in iis, quae t amplexus est; si eum hinnita perfectione.

quam sponte perdidit , comparantur, quia ι rems, ut cum Auis gustino loquar , nihil aliud reperire potest, nisi iummum taedium , aemolestiam: & sicut ipsa ultro cecidit, recessit a Deo, devinxit se cre turis, ita ipsa supplicium sibi struxit, de dolorem . sed principio advertendum unum dari in nobis assectum , nimiamm Uoluptatem tantum ; & ex objectoriam varietate , 3c varia, qua oppontuitur, ratione , diversa nomina hic sumit asinus. Taedium ha- et in ea ortum , & est relatio ipsius. Cum ex majori perfectione . quam amisimus , fla transitivi ad contemplationem minoris persectionis tunc Taedium oritur . Cum ex iis , quae gustum magis oblectant, agea , quae misius, fit transitus; non rincipitur Uoluptas, sed dicitur Taedium ; Contra, cum ex iis, quae minus , ad ea, quae magis s p t ; excitatur Voluptas . Micie de mensa, quae Lazaro essent sol

ita , & voluptati , taedio sunt , ac fictidio Epaeoni : & ratio est: quia

quisque dum objectum videt, Ens aliquod incere debet: imperfectiones sint carentia e si ergo Ens , persectionem; si pertemonem , Volupta. tem percipere debet. Μajor igitur dari potest, aut minor voluptas in contemplatione Entium , quae ex diverso gradu diverium nometi iniimit , & ex diversa objectorum varietate . Si ex minori pertemone progredimur ad majorem contemplandam ; appellamus Voluptatem: si ex majori , quam amisimus , ad minorem I Taedhim . Me de Cesore dicimus, di Frigore. In natura non datur, Me dari potest nisi Calor;

Frigus ex relatione inter majorem , & minorem calorem oritur: eo

pora, quae Frigori, di Calori sunt obnoxia, sunt viventia: s viventia. ergo in iis dari debet motus ; si motus , ergo semper Calor . Frigua ergo, di Calor ex transitu minoris ad majus . aut majoris ad minus existunt. Ita de Voluptate, & Tadio. Homo per poetatum seiungit amo, Infinito Ente . voluntatem suam ; A cum ea omnes iacultatec

SEARCH

MENU NAVIGATION