Iustini historiarum ex trogo Pompeio excerptarum libri XLIV. Ad meliorum librorum lectiones accurate editi

발행: 1843년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

2li IUSTINI HISTOR.C Ap. VIII. Igitur quum ab utrisque bellum Paror tur, ingressique Asiam Romani Ilion venissent, mutua gratulatio Iliensium ac Romanorum fuit: Iliensibus A

neam ceterosque cum eo duces a se prosectos, Romanis

Se ab his procreatos referentibus. Τantaque laetitia omnium fuit, quanta esse post l0ngum tempus inter parentes et liberos Solet. Iuvabat Ilienses, nepoteS SUOS Occidente et Africa domita Asiam ut avitum regnum vindicare, o abilem Troiae ruinam suisse dicentes, ut tam seliciter renasceretur. Contra Romanos avitos lares et incunabula maiorum templaque ac deorum Simulacra inexplebile desiderium videndi tenebat. Profectis ab Ilio Romanis Eumenes rex cum auxiliis Ozcurrit nec multo post proelium cum Antiocho commissum. duum in dexteriore cornu pulsa legio Romana maiore dedecore quam periculo ad castra fugeret, M. Aemilius, tribunus militum, ad tutelam caStrorum relictuS, Brmare Se milites suos et extra vallum progredi iubet, Stricti quo gladiis fugientibus minari, morituros, dicens, niSi in proelium revertantur, infestioraque Sua quam hOStium castra inventuros. Attonita tam ambiguo periculo legio, comitantibus commilitonibus, qui fugere eos Prohibuerant, in proelium revertitur, magnaque caede edita initium victoriae fuit. Caesa hostium quinquaginta millia, capta undecim . Antiocho pacem petenti nihil

ad superiores conditiones additum, Africano praedicante : neque RomaniS, Si Vineantur, animos minui' neque si Vincant, Secundis rebus insolescere. Captas civitates inter socios divisere, Romanis aptiorem gloriam quam P0SSeSSiones voluptarias iudicantes: quippe Victoriae

gloriam Romano nomini vindicandam; opum luxuriam

Sodiis relinquendam.

222쪽

LIB. XXXH. CAP. 1.

LIBER XXX l .

A RG. Cap. I. Aetoli.. Μessenii et Achaei. Philopoemen. 2. Antiochus Syrus. Philippus. Demetrius. Porseus. 3. Galli. 4. Prusias, Eumenes. Hannibalis mors.

CAP. I. Aetoli, qui Antiochum in bella Romana

impulerant, victo eodem, soli adversus Romanos et viribus impares et omni auxilio destituti remanserunt: neo multo post victi libertatem, quam illibatam adversus d minationem Atheniensium et Spartanorum inter tot Graeciae civitates soli retinuerant, amiserunt. Quae conditio tanto amarior illis, quanto serior fuit, reputantibus tempora illa, quibus tantis Persarum opibus d mesticis viribus restiterant; quibus Gallorum violenti

am Asiae Italiaeque terribilem Delphico bello fregerant :quae gloriosa recordatio in maius desiderium libertatis

augebat. Dum haec aguntur, medio tempore inter Messenios et Achaeos de principatu primo dissensio, mox bellum Orium est. In eo nobilis Achaeorum Philopoemen imperator capitur; non quia pugnando Vitae pepercerit, Sed, dum suos in proelium revocat, in transitu fossae equo praecipitatus a multitudine hostium oppressus eSt. Quem iacentem Messenii seu metu Virtutis Vel Verecundia dignitatis interficere ausi non fuerunt. Itaque Velut in illo omne bellum consecissent, captivum Per Unive Sam civitatem in modum triumphi circumduxerunt es-suS0 obviam populo, ac si suus, non hostium imperator, adventaret; nec victorem Achaei avidius vidissent, quam Victum hostes viderunt. . Igitur eumdem in the thum duci iusserunt, ut omnes contuerentur, quem

223쪽

IUSTINI HISTOR. - 2 6 potuisse capi incredibile singulis videbatur. Inde in carcerem ducto verecundia magnitudinis eius venenum dederunt; quod illo laetus, ac Si visisset, accepit, qua sito prius: an Lycortas, praesectus Achaeorum, quem Secundum a se esse scientia militari sciebat, incolumis effugisset' Quem ut accepit evasisse, non in totum, dicens, consultum male Achaeis, exspiravit. Nec multo post reparato bello Messenii Vincuntur; Poenasque in-tsrsecti Philopoemenis pependerunt. CL p. II. Interea in Syria rex Antiochus, quum gram vi tributo pacis, a Romanis Victus, oneratuS BSSet, Seu inopia pecuniae compulsus seu avaritia sollicitatus, quia sperabat se sub specio tributariae necessitatis excusatius sacrilegia commissurum, adhibito exercitu nocte templum Elymaei Iovis adgreditur. Qua re prodita, Concursu insularium cum omni militia interficitur. R mae, quum multae Graeciae civitates questum de iniuriis Philippi, regis Macedonum, Venissent, et disceptatio' in senatu inter Demetrium, Philippi filium, quem pater ad satisfaciendum senatui miserat, et legatos civitatum

esset: turba querelarum confusus adoleScens repente obticuit. Tuno senatus Verecundia eius motus, quae probata etiam antea, quum obses Romae esset, omnibus

suerat, causam illi donavit: atque ita modestia sua DF metrius veniam patri, non iuro defensionis, sed patrocinio pudoris, obtinuit: quod ipsum decreto senatuS Sh-gnificatum est, ut appareret, non tam absolutum regem, quam donatum filio patrem. Quae , res Demetrio n0ngratiam legationis, sed odium obtrectationis comparaVir. Nam et apud fratrem Perseum aemulatio illi invidiam Pontraxit; et apud patrem nota absolutionis causa ossen-

Re fuit, indignanto Philippo plus momenti apud Sen xvm Personam silii quam auctoritatem patris ac dignit

224쪽

LIB. XXXII. CAP. 3.

tem regiae maiestatis habuisse. Igitur Perseus, perspecta patris aegritudine, quotidie absentem Demetrium apud eum criminari; et Primo invisum, post etiam S spectum reddere; nunc amicitiam Romanorum, nunc Proditionem ei patris obiectare. Ad postremum insidias sibi ab eo paratas confingit: ad cuius rei probationem immitiit indices, testes subornat, et lacinus, quod obiicit, admittit. Quibus rebus compulso ad parricidium Patre, lanestam omnem regiam lacit. CAp. VI. Occiso Demetrio sublatoque aemulo, non negligentior tantum Perseus in Patrem, Verum etiam contumacior erat; nec heredem regni, Sed regem Se ger bat. His rebus offensus Philippus, impatientius in dies mortem Demetrii dolebat: tunc et insidiis circumventum suspicari, testes indicesque torquere. Atque ita e gnita fraude non minus scelere Persei quam innoxia Demetrii morte cruciabatur; peregissetque ultionem, nisi morte praeventus suisset: Nam brevi post tempore mombo ex aegritudine contracto decessit, relicto magno belli apparatu adversus Romanos, quo p0stea Perseus usus est. Nam et Gallos Scordiscos ad belli societatem perpulerat: secissetque Romanis grave bellum, nisi decessisset. Namque Galli bello adversus Delphos infeliciter gesto, in quo maiorem Vim numinis quam hostium Senserant, amisso Brenno duco pars in Asiam, pars in Thraciam eXtorres fugerant. Indo per eadem Vestigia, qua Venerant, antiquam patriam repetivere. Ex his manuSquaedam in confluente Danubii et Sari consedit, Scordi-ε Sque se appellari voluit. Tectosagi autem, quum in antiquam patriam Tolosam venissent, comPrehenSique Pestifera lue essent, non prius sanitatem reciperaVere, quom haruspicum responsis moniti aurum argentumque bellis sacrilegiisque quaesitum in Tot ensem laeum

225쪽

mergerent: quod omne magno post ismpore Caepio Romanus ConSul, abStulit. Fuere aulem argenti pondo centum decem millia, auri pondo quinquies decies centum millia. Quod sacrilegium causa excidii Caepioni exercituique eius postea fuit. Romanos quoque Cimbrici belli tumultus, velut ultor Sacrae Pecuniae, inSecutuSest. Ex gente rictosagorum non mediocris Populus praedae dulcedine Illyricum repetivit, spoliatisque Istris

in Pannonia consedit. Istrorum gentem fama est originem a Colchis ducere, missis ab Aeeta rege ad Argonautas raptoresque filiae persequendos: qui ut a Ponto intraVerunt latrum, alveo Savi fluminis.penitus invecti vestigia Argonautarum insequentes naves suas humeris Psr iuga montium usque ad litus Hadriatici maris tran ' tulerunt, cognito qu0d Argonautae idem Propter magnitudinem navis priores secissent: quos ut avectos Colchi non reperiunt, Sive metu regiS Sive taedio longae navigationis, iuxta Aquileiam conSedere, IStrique ex vo bulo amniS, quo a mari concesserant, appellati. Daci quoque suboles Getarum sunt: qui quum Orole rege adversus Bastarnas male pugnassent, ad ultionem Segn, tiae. capturi Somnum capita loco pedum ponere iussu regis cogebantur; ministeriaque uxoribus, quae ipsis antea fieri solebant, sacere. Neque haec ante mutata sunt, quam ignominiam bello acceptam virtute delerent.

CAP. IV. Uitur Perseus, quum imperio Philippi

PatriS SucceSSiSSet, omnes has gentes adversus Romanos

in societatem belli sollicitabat. Interim inter Prusiam regem, ad quem Hannibal post pacem Antiocho a RomaniS datam profugerat, et Eumenem bellum ortum est quod Prusias Hannibalis fiducia rupto laedere prior intulit. Namque Hannibal, quum ab Antiocho Romani tuter ceteras conditiones pacis deditionem eiuS de Se

226쪽

rent, admonituS a rege, in fugam verSus Cretam dese tur. Ibi quum diu quietam vitam egisset, invidiosumque Se Prdpter nimias opes Videret, amph0ras plumbo repletas in templo Dianae, quasi fortunae suae praeSidia,

deponit; atque ideo nihil de illo sollicita civitate,

quoniam Velut pignus opes eius tenebat, ad Prusiam Contendit, auro Suo in statuis, quas Secum portabat, i fuSO, ne ConSPectae opes Vitae nocerent. Dein, quum Ρrusias terrestri bello ab Eumens victus eSSet, et, Proeliatim in mare transtulisset , Hannibal novo commento auctor victoriae suit: quippe omne Serpentium genus

in fictiles lagenas coniici iussit, medioque proelio in naves hostium mittit. Id primum Ponticis ridiculum visum, fictilibus dimicare, qui serro nequeant. Sed ubi

Serpentibus repleri naves coepero, ancipiti periculo circumventi hosti victoriam cessere. Quae ubi Romam nuntiata Sunt, missi a senatu legati sunt, qui utrumque regem in pacem cogerent, Hannibalemque de Scerent. Sed Hannibal re cognita sumto veneno legationem morte praevenit. Insignis hic annus trium isto orbe maximorum imperatorum mortibus fuit, Hannibalis et Phil poemenis et Scipionis Asricani. Ex quibus constat, Hannibalem nec tum, quum Romano tonantem bello Italia contremuit, nec quum reversus Carthaginem Summum imperium tenuit, aut cubantem coenasse aut plus quam sextario vini indulsisse; pudicitiamque eum tantam inter tot captivas habuisse, ut in Africa natum qui-ViS negaret. Μοderationis certe eius fuit, ut, quum di-V0 arum gentium exercitus rexerit, neque insidiis Su rum militum sit petitus umquam, neque fraude Proditus, quum utrumque hostes saepe tentaSSent.

227쪽

LIBER XXXIII.

g R θ. Cap. 1.2. Μaeωdotii eum bellum contra Peraeum. Aetoli oppressi.

, C A p. I. Minore quidem rerum motu Romani Macedonicum quam Punicum bellum gesserunt; sed tanto clarius, quanto nobilitate Macedones Poenos ante M runt : quippe quum gloria Orientis domiti, tum et a xiliis omnium regum iuvabantur. Itaque Romani et legiones Plures numero conscripserunt, et auxilia a MasiniSSa, rege Νumidarum, ceterisque Sociis omnibus a b Verunt ; et Eumeni, regi Bithyniae, denuntiatum , ui bellum summis viribus iuvaret. Perseo praeter uac donicum invictae opinionis exercitum decennis belli Sumtus a patre paratus in thesauris et horreis erat. Quiabus rebus inflatus, oblitus fortunae paternae, Veterem Alexandri gloriam considerare suos iubebat. Prima equitum congressio fuit, qua victor Perseus SuSpenSam omnium ospectationem in favorem Sui traxit: .misit tamen legatos ad consulem, qui pacem Peterent, quam patri suo Romani etiam victo dedissoni, impensas belli lege victi suscepturus. Sed consul Sulpicius non minus graves quam victo leges dixit. Dum haec aguntur, m tu tam periculosi belli Romani Aemilium Paulum consulem creant, eique extra ordinem Macedonicum bel lum decernunt: qui quum ad exercitum VeniSSet, non m3gnam moram Pugnae secit. Pridie quam Proelium con-Sereretur, luna nocte defecit, triste id ostentum Perseo omnibus praesagientibus, sinemque Macedonici regni portendi vaticinantibus. CAP. II In ea pugna M. Cato, Catonis oratoris fili-

228쪽

LIB. XXI

us, dum inter consertissimos hostes insigniter dimicat, equo delapsus pedestre proelium adgreditur. Nam c clentem manipulus hostium cum horrido clamore, Veluti iacentem obtruncaturus, circumsteterat: at ille citius Fore collecto magnas strages edidit. Quum ad unum opprimendum undique hostes convolarent, dum Proc rum quemdam petit, gladius ei s manu elapsus in mediam cohortem hostium decidit: ad quem reciperandum umbone se pr0tegens inspectante utroque exercitu inter mucrones Se hostium immersit; recollectoque gladio multis vulneribus exceptis ad socios cum clamore hostium revertitur. Huius audaciam ceteri imitati victoriam PePerere. Perseus rex fuga cum decem millibus talense tum Samothraciam desertur: quem Cneus Ocbavius ad PerSequendum miSsus a consule, cum duobus filiis, , Alexandro et Philippo, cepit; captumque ad consulem duxit. Macedonia a Carano, qui Primus in ea regnavit, usque Persen triginta reges habuit. Quorum sub regno fuit quidem iunnis noningentis et viginti tribus; sed rerum non nisi centum nonaginta duobus annis P0tita. Ita quum in ditionem Romanorum cessisset, magistratiabus per singulas civitates constitutis, libera lacta est; legesque, quibus adhus utitur, a Paulo accepit. Aet

lorum universarum urbium senatus cum coniugibus et

liberis, qui dubia fide fuerant, Romam missus, ibique, ne in patria aliquid novaret, diu detentus, aegreque

per multos annos legationibus civitatum senatu satigato, in patriam quisque suam remiSSUS Mi.

229쪽

LIBER XXXIV.

ARG. Cap. 1 3. Bellum Achaicum sub .Mummio. Ptolemaeus Ab Antiocho pulsus. Demetrius. 4. Prusias.

, C Ap. I. Poenis ac Macedonibus subactis, Aetol rumque Viribus principum captivitate debilitatis, soli adhuc ex Graecia universa Achaei nimis potentes tunc temporis Romanis Videbantur, non propter Singularum civitatum nimias opes, sed propter conspirationem uni- VerSarum. Namque Achaei, licet per civitates, veluti per membra, divisi sint, unum tamen corpus et unum imperium habent; singularumque urbium pericula mutuis viribus propulsant. Quaerentibus igitur Romanis causas belli tempestive fortuna querelas Spartan rum obtulit, quorum agros Achaei propter mutuum odium populabantur. Spartanis a Senatu re OnSUm ret, '. legatos Ss ad inviciendas res sociorum et ad iniuriam demendam in Graeciam missuros: Sed legatis occulta mandata data sunt: ut corpus Achaeorum di olverent, singulasgus urbes proprii iuris saderent, ' quo facilius diad Oisequia cogerentur,. et, Si quas urbeS sontumas

enent, frangerentur. Igitur legati omnium civitatum principibus Corinthum evocatis decretum SenatUS Citant; quid consilii habeant, aperiunt: eaepedire Omnibus, dicunt, ut Singulae civitates sua iura et legra habeant. Quod ubi omnibus innotuit, velut in furorem Versi, universum peregrinum populum trucidant: l g0tOS quoque ipsos Romanorum violassent, nisi audito tumultu trepidi fugissent. CAP. II. Haec ubi Romae nuntiata sunt, Statim Se

230쪽

LIB. XXXIV. CAP. 3. 223 natus Mummio consuli bellum Achaicum decernit: qui extemplo exercitu deportato et omnibuS Strenue provi

sis, pugnandi copiam hostibus secit. Sed Achagi, velut nihil negotii Romano bello suscepissent, ita apud eus

neglecta omnia et soluta suere. Itaque praedam, non proelium cogitantes, et vehicula ad spolia hostium reportanda duxerunt et coniuges liberosque SuOS ad Spectaculum certaminis in montibus posuerunt. Sed pro lio commiSSO ante oculos suorum caesi, lugubre his Spectaculum et gravem luetus memoriam reliquerunt. Coniuges quoque liberique eorum de spectatoribus paptivi facti, i praeda hostium fuere. Urbs ipsa Corinthus diruitur; populus omnis Sub corona Venditur: ut hoc exemplo ceteris civitatibus metus novarum rerum imponeretur. Dum haec aguntur, rex Syriae Antiochus

Ptolemaeo/ maioris sororis Suae sili0, regi Aegypti, bellum inseri, segni admodum et quotidiana luxuria ita

marcenti, ut non solum regiae maiestatis officia inter mitteret, Verum etiam SenSu hominis nimia Sagina careret. Pulsus igitur regno ad fratrem minorem Ptolemaeum Alexandriam confugit: participatoque cum eo regno, legatos Romam ad senatum mittunt; auxilia petunt; fidem societatis implorant. Movere Senatum

preces fratrum.

CAp. III. Mittitur itaque legatus Popilius ad Anti

chum, qui aistiners illum Aegypto, aut, Si iam inceSSi 3et, eaecedere iuberet. Quum in Aegypto eum invenisset, osculumque ei rex obtulisset nam coluerat inter ceteros Popilium Antiochus, quum Romae obseS eSSet ; tunc Popilius facessere interim privatam amicitiam iubet, quum mandata patriae intercedant; Prolatoque Senatus decreto et tradito, quum cunctari eum videret

consultationemque ad amicos reterre, ibi Popilius virga,

SEARCH

MENU NAVIGATION