Iustini historiarum ex trogo Pompeio excerptarum libri XLIV. Ad meliorum librorum lectiones accurate editi

발행: 1843년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

quam in manu gerebat, amplo circulo inclusum, ut et amicoS caperet, comulere iubet, nec priuS iude exire, quam reSpondum Senatui daret, aut pacem aut bellum cum Romanis habiturum. Adeoque haec austeritas animum regis fregit, ut pariturum Ss genatui responderet.

Reversus in regnum Antiochus decedit, relicto parvulo admodum filio: cui quum tutores dati a populo eSSent, patruus eius Demetrius, qui obses Romae erat, cognita morte Antiochi fratris, senatum adiit: obsidem se vivo 'fratre venime, quo mortuo cultis Otam Sit, Se ignorare. Dimitti igitur se ad regnum petendum aequum zMe,

quod, Siculi iure gentium maiori fratri cenerit, ita nune sibi, qui pupillum aetate antecedat, deberi. Quum Senon dimitti animadverteret a senatu, tacito iudicio tutius apud pupillum quam apud eum regnum suturum arbi, i . tranio: Specie Venandi ab urbe prosectus Hostiae tacitus cum fugae comitibus navem conscendit. Delatus in Syriam secundo favore omnium excipitur; regnumque ei occiso pupillo a tutoribus traditur. CAP IV. Eodem fere tempore Prusias, rex Bithyni- se, consilium cepit interficiendi Νicomedis filii, dum consulere studet minoribus filiis, quos ex n0Verca eius. SUSU erat et Romae habebat. Sed res adolescenti ab his, qui facinus susceperant, proditur; hortatique Sunt, ut crudelitate patris provocatus Occupet insidias et in auctorem retorqueat scelus. Nec difficilis persuasiosuit. Igitur quum accitus in putris regnum Venimet, Statim rex appellatur. Prusias regno spoliatus a filio Privatusque redditus, etiam a servis deseritur. Quum in latebris ageret, non minori scelere quam silium occi di iusserat, a filio interficitur.

232쪽

L1B, XXXV. CAP. 1

225 LIBER XXXV.

A RG. Cap. I. Demetrius Soter. 2. Demetrius Nicator contra Al. ηndrum Balam.

CAP. I. Demetrius occupato Syriae regno novitati Suae otium perieulosum ratus ampliare fines regni et opes augere finitimorum bellis statuit. Itaque Ariarathi, regi Cappadociae, propter fastiditas sororis nuptias infestus fratrem eius Orosernem per iniuriam regno pulsum supplicem recepit; datumque sibi honestum belli

titulum gratulatus restituere eum in regnum statuit.

Sed Orosernes ingrato animo inita cum Antiochensibus pactione, offensis tunc Demetrio, pellere ipsum regno, a qno restituebatur consilium cepit. Quo cognito D metrius vitae quidem eius, ne Ariarathes metu fraterni belli liberaretur, pepercit: ipsum autem Comprehensum vinctum Seleuciae custodiri iubet. Mo Antiochenses indicio territi a desectione destiterunt. Itaque adi vantibus et Ptolemaeo, rege Aegypti, et Attalo, rege Asiae, et Ariarathe Cappadociae, bello a Demetrio lacessiti subornant pro eo Balam quemdam, Sortis extremae iuvenem, qui Syriae regnum Velut paternum armis r peteret : et ne quid contumeliae deesset, nomen ei Al xandri inditur genitusque ab Antiocho rege dicitur. Tantum odium Demetrii apud omnes erat, ut aemulo

eius non Vires regiae tantum, Verum etiam generiS n

hilitas consensu omnium tribueretur. Igitur AleXan- der, admirabili rerum Varietate pristinarum Sordium oblitus, totius sermo Orientis viribus succinctus bellum Demetrio inseri; victumque vita pariter as regno SPoliat. Quumquam nec Demetrio animus in propulsando bello

IUSTINUS. P

233쪽

defuit. Nam et primo proelio hostem fugavit et regibus

bellum restituentibus multa millia in acie cecidit. Ad postremum tamen invicto animo inter consertissimos fortissime dimicans cecidit. CAp. II. Initio belli Demetrius duos filios apud Gnidium hospitem suum cum magno auri Pondere commendaVerat, ut belli periculis eximerentur et, Si ita sors tulisset, paternae ultioni servarentur. Ex his maior, DemetriuS, annos pubertatis egressus audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes et alienae selicitatis orn menta, Velut captum, inter scortorum greges desidem in regia tenebant, auxiliantibus Cretensibus securum ac nihil hostile metuentem adgreditur. Antiochenses, quoque Veterem Patris ossenSam novis meritis correcti ri se ei tradunt: sed et milites paterni favore iuvenis accensi prioris sacramenti religionem novi regis Supe bias praeserentes signa ad Demetrium tranSserunt: a que ita Alexander, non minori impetu fortunae destri ctus quam elatus, primo proelio victus interficitur; deditque poenas et Demetrio, quem occiderat, et Antiocho, Cuius mentitus Originem suerat.

LIBER XXXVI.

ARG. Cap. I. Demetrius Nicator contra Parthos. Trypho ab Antiocho oppressus ἔ item Iudaei. 2. 3. De Iudaeis. 4. Attalus. Asia sit Ro

CAP. I. Reciperato paterno regno Demetrius, et ipse rerum Successu corruptus, vitiis adoleScentiae in Segnitiam labitur; tantumque contemtum apud OmneS ine

a Diuitiasti Goouis

234쪽

LIB. XXXVI. CAP. 2.

tiae, quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit. Itaque quum ab imperio eius Passim civitates deficerent, ad abolendam segnitiae maculam bellum Parthis inferre statuit: cuius adventum non inviti Orientis populi videre et propter Arsacidae, regis Parthorum, crudelitatem et quod veteri Macedonum imperio

adsueti novi populi superbiam indigne serebant. Itaque

quum et Persarum et Elymaeorum Bactrianorumque

auxiliis iuvaretur, multis proeliis Parthos sudit. Ad POStremum tamen PaciS Simulatione deceptus capitur traductusque per ora civitatum populis, qui desciv rant, in ludibrium lavoris ostenditur. Missus deinde in Hyrcaniam benigne et iuxta cultum pristinae fortunae habetur. Dum haec aguntur, interim in Syria Trymo, qui se tutorem Antiocho, Demetrii privigno, Substitui a populo laboraverat, occiSO pupillo regnum SP rias invadit. Quo diu potitus tandem exolescente saV re recentis imperii ab Antiocho puero admodum, Dem trii fratre, qui in Asia educabatur, bello vincitur; rur- Susque regnum Syriae ad sub0lemi Demetrii revertitur. Igitur Antiochus, memor quod et pater Propter Super' biam invisus et frater propter. segnitiam contemtus suiS-set, ne in eadem vitia incideret, recepta in matrimonium Cleopatra, uxore fratris, civitates, quae initio fratemni imperii defecerunt, summa industria persequitur, domitasque rursus regni terminis adiicit; Iudaeos qu que, qui in Macedonico imperio sub Demetrio patre ammis se in libertatem vindicaveran subigit. Quorum vires tantae suere, ut post hunc nullum Macedonum regem tulerint domesticisque imperiis usi Syriam magnis bollis infestaverint. CAP. II. Namque Iudaeis origo Damascena, Syriae nobilissima civitas: unde et Assyriis regibus SeuuS QS

235쪽

IUS TIM HISTOR. regina Semirami suit. Nomen urbi a Damasco rege inditum : in cuius honorem Syrii sepulcrum Athares, uxoris eius, pro templo coluere, deamque exinde Sa ctissimae religionis habent. Post Damamum AZelus, mox Adores et Abraham et Israhel reges fuere. Sed Ι rahelem felix decem filiorum proventus maioribus suis clariorem secit. Itaque populum in ' decem regna divisum filiis tradidit, omnesque ex nomine Iudae, qui post divisionem decesserat, Iudaeos appellavit; colique eius memorium ab omnibus iussit, cuius portio Omnibus a cesserat. Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit; cuius excellens ingenium veriti fratres clam interceptum p regrinis mercatoribus vendiderunt. A quibus depori

tus in Aegyptum, quum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, brevi ipsi regi percarus suit. Nam et

prodigiorum Sagacissimus erat et somniorum primus

intelligentiam condidit, nihilque divini iuris humanique ei incognitum videbatur: adeo, ut etiam Sterilita tem agrorum ante multos annos providerit: perissetque somnis Aegyptus fame, nisi monitu eius reX edicto SerVari per multos annos fruges iussisset: tantaque eXPerimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a deo responsa dari viderentur. Filius eius Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae Pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii, quum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti eum Cum B gris, ne peStis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. Dux igitur exsulum factus sacra Aegyptiorum furto abstulit: quas repetentes armis Aegyptii domum redire tempestatibus compulsi sunt. Itaque Moyses Da-mdSzena, antiqua Patria, rePetita montem Synan Occu-P't: quo septem dierum ieiunio per deserta Arahiae RV m PQPulo suo satigatus quum tandem VeniSset, SePti -

236쪽

LIB. XXXVI. CAP. 3. 229mum diem more gentis Sabbata appellatum in omne aevum ieiunio sacravit: quoniam illa dies samem illis e roremque finierat. Et quoniam metu contagionis pulsos se ab Aegypto meminerant, ne eadem causa invisi apud

incolas forent, caverunt, ne cum Peregrinis conviverent:

quod ex causa factum paullatim in disciplinam religi nemque convertit. Post Moysen etiam filius eius Aruas sacerd0s sacris AegyptiiS, mox rex Creatur; SemPerque exinde hic mos apud Iudaeos fuit, ut eosdem regeS et sacerdotes haberent; quorum iustitia religione permixta incredibile quantum coaluere. CAp. III. Opes genti ex Vectigalibus opobalsami creVere, quod in his tantum regi0nibus gignitur. Est namque Vallis, quae continuis montibus Vel ut muro quodam ad instar castrorum clauditur. Spatium loci ducenta iugera; nomine Iericus dicitur. In ea silva est et ubertate et amoenitate insignis: siquidem p lmeis et opobalsameto distinguitur. Arbores opobalsami formam similem piceis arboribus habent, nisi quod sunt humiles magis et in Vinearum morem excoluntur. Hae certo

anni tempore balsamum sudant. Sed non minor loci eius apricitatis quam ubertatis admiratio est: quippe quum toto orbe regionis eius ardentissimus sol sit. ibi tepidi aeris naturalis quaedam acPerpetua opacitaS inest. In ea r glans lacus est, qui propter magnitudinem et aquae immobilitatem Mortuum mare dicitur. Nam neqUB Ve tis movetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis Stagnatur; neque navigationiS PatienS eSt, qu niam omnia vita carentia in profundum merguntur; nec materiam ullam sustinet, nisi quao alumine illinatur. Primum Xerxes, rex Persarum, Iudaeos domuit; postea

cura ipsis Persis in ditionem Alexandri Magni venero diuque in potestate Macedonici imperii subiecti Syrias

237쪽

230 IUSTINI HISTOR. regno suere. Λ Demetrio quum descivissent, amicitia Romanorum petita primi omnium ex Orientalibus libertatem receperunt, facile tunc Romanis de alieno lamgientibUS.CAp. IV. Per eadem temp0ra, quibus in Syria regni mutatio inter novos reges alternabatur, in Asia rex

Attalus florentissimum ab Eumene patruo accePtUm regnum caedibuS amic0rum et cognatorum suppliciis BF dabat, nuns matrem unum, nunc Beronicen Sponsam maleficiis eorum necatas confingens. Post hanc sceleStam

violentiae rabiem squalidam vestem Sumit; barbam capillumque in modum reorum submittit: non in publi- Cum Pr0dire, n0n populo Se 0Stendere, non domi laetiora convivia inire aut aliquod signum sani hominis habere: Prorsus ut poenas pendere manibus intersectorum vid retur. Omissa deinde regni administratione hortos f diebat, gramina seminabat et noxia innoxiis Permis in bat; eaque omnia veneni succo insecta, velut peculiare munus, amicis mittebat. Ab hoo studio aerariae artis labricae se tradit, cerisque singendis et aere landendo procudendoque oblectabatur. Matri deinde sepulcrum sacere instituit: cui operi intentus morbum ex solis se vore contraxit et septima die decessit. Huius testamento heres Populus Romanus tune instituitur. Sed erat ex Eumene Aristonicus, non Iusto matrimonio, Sed ex Pellice Ephesia, citharistae cuiusdam filia, genitus, qui Post

mortem Attali velut paternum regnum Asiam invaSit. Juum multa Secunda proelia adverSus Civitates, qUae metu Romanorum tradere se ei nolebant, fecisset, iustuS-que rex iam videretur: Asia Licinio Crasso consuli d

cernitur: qui intentior Attalicae praedae quam bello,

quum extremo anni tempore inordinata acie proelium 'SeruiSSet, victus poenas inconsultae avaritiae Sangu

238쪽

ne dedit In huius locum missus Perperna consul prima congressione AriStonicum superatum in potestatem suam redegit; Attalicusque gazas, hereditarias populi Romani, navibus impositas Romam deportavit. Quod aegre serens Successor eius Manius Aquilius consul ad eripiendum Aristonicum Perpernae, veluti sui potius triumphi munus esse deberet, festinata Velocitate contendit. Sed contentionem consulum mors Perpernae diremit. Sic Asia Romanorum facta cum opibus Suis vitia qu0que Romam transmisit.

LIBER XXXVII.

A RG. 1-4. Transitus sit ad Mithridaticum bellum enarrandum.

. CAP. I. Capto Aristonico Μassilienses pro Phoca ensibus, conditoribus suis, quorum urbem Senatus et Omne nomen, quod . et tunc et antea Antiochi bello ins Sta contra Populum Romanum arma tulerant, deleritu serat, legatos Romam depredatum misere Veniamque his a senatu oblinuere. Post haec regibus, qui adversus Aristonicum auxilia tulerant, praemia persoluta: Μithridati Pontico Phrygia maior; filiis Ariarathis, regis Cappadociae, qui eodem bello occiderat, Lycaonia et Cilicia datae; fideliorque populus Romanus in socii filios quam mater in liberos fuit: quippe hinc parvulis auctum regnum, inde vita ademta. Namque Laudice ex numero sex filiorum, quos virilis sexus ex Ariarathe rem SuSCeperat, timens ne non diutinam regni administrationem adultis quibusdam potiretur, quinque Parri-

239쪽

232 IUSTINI HISTOR.cidiali Veneno necavit: unum parvulum Sceleri matris cognatorum custodia eripuit, qui post necem Laudices nam propter crudelitatem eam populus exstinxerat) A lus regno potitus est. Mithridates quoque repentina

morte interceptus silium, qui et ipse Mithridates dictus

est, reliquit: cuiuS ea postea magnitudo fuit, ut non sui tantum temporis, Verum etiam superioris aetatis omnes reges maiestate superaverit bellaque cum Romanis Perquadraginta sex annos Varia victoria gesserit: quum eum summi imperatores, Sylla, Lucullus celerique, in summa Cneus Pompeius, ita vicerint, ut maior clario que in restaurando bello resurgeret damnisque Suis terribilior redderetur. Denique ad postremum non Vi h . stili victus, sed voluntaria morte in avito regno Senex herede filio decessit. CAp. II. Huius suturam magnitudinem etiam co lestia ostenta praedixerant. Nam et quo genituS est anno et eo, quo regnare primum coepit, Stella cometes Per utrumque tempus septuaginta diebus ita luxit, ut co lum omne conflagrare Videretur. Nam et magnitudine sui quartam partem coeli Occupaverat et fulgore sui S

lis nitorem Viderat; et quum Oriretur occumberetque, quatuor Spatium horarum consumebat. Puer tutorum

insidias passus est, qui eum sero equo impositum equitare iacularique cogebant: qui conatus cum eos seselli Sent, supra aetatem regente equum Mithridate, veneno eum appetivere. Quod metuens antidota saepius bibit et ita se adversus insidias exquisitis tutioribus remediis Stagnavit, ut ne Volens quidem senex veneno mori P tuerit. Timens deinde, ne inimici, quod Veneno non Potuerant, serro peragerent, Venandi studium finxit,

quo Per Septem annos neque urbis neque ruris tectouβuβ est: sed per silvas vagatus diversis montium r

240쪽

LIB. XXXVII. CAP. 3. 4. 233gionibus pernoctabat ignaris omnibus, quibus esset locis; adsuetus seras cursu aut fugere aut PerSequi, cum quibusdam etiam viribus congredi. Quibus rebus et insidias vitavit et corpus ad omnem virtutis patientiam duraVit. CAP. III. Ad regni deinde administrationem quum ae SSiSSet, Statim non de regendo, Sed de augendo regno cogitavit. Itaque Scythas invictos antea, qui Z 'rima, Alexandri Magni ducem, cum triginta militiabus armatorum deleverant; qui Cyrum, Peraarum re gem, cum ducentis millibus trucidaverant; qui Phili Pum, Macedonum regem, fugaverant; ingenti selicitato perdomuit. Auctus igitur viribus Pontum quoque ac deinceps Cappadociam occupavit. Quum de Asia tractaret, tacitus cum quibusdam amicis regno prosectus universam nemine Sciente perVagatus eSt omniumque urbium Situm ac regiones cognovit. Inde in Bithyniam transcendit, et, quasi dominus Asiae, opportuna quaeque victoriae Suae metatus rat. Post haec in regnum, quum iam PeriSSe crederetur, remrSUS est, invento ParVulo filio, quem per absentiam eius Laudice soror uxorque enixa fuerat. Sed inter gratulationem adventus sui et stilii geniti, veneno periclitatus est: siquidem Laudice Soror, quum PeriSSe eum crederet, in concubitus amiacorum proiecta, quasi admissum facinus maiore scelere tegere POSSet, Venenum advenienti paravit. Quod quum ex ancilla Mithridates cognovisset, lacinus in auctoreS vindicavit. CAp. IV. Hieme deinde appetente non in conVirio, sed in campo; non in vacationibus, sed in exercitati nibus; nec inter sodales, sed inter coaequales aut equo aut cursu aut viribus contendebat. Exercitum quoque Suum ad Parem laboris patientiam quotidiana mercit

SEARCH

MENU NAVIGATION