Iustini historiarum ex trogo Pompeio excerptarum libri XLIV. Ad meliorum librorum lectiones accurate editi

발행: 1843년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

2 IUSTINI HIS TOR. 'congressionibus victor fuisset, repente insidiis circum- Ventus amisso exercitu capitur. Cui Arsacides, Parthorum rex, magno et regio animo misso in Hyrcaniam non cultum tantum regium praestitit, sod et filiam in matrimonium dedit regnumque Syriae, quod Per a Sentiam eius Trypho occupaverat, restituturum promit- ltit. Post huius mortem desperato reditu non serens captivitatem Demetrius, privatam, etsi opulentam Vi- ltam pertaesus, tacitus in regnum fugam meditatur. Hortator illi et comes Callimander amicus erat: qui post captivitatem eius a Syria per Arabiae deserta ducibus Pecunia compararite Parthico habitu Babylonem pervenerat. Sed fugientem Phrahates, qui Arsacidae succe Serat, equitum celeritate Per compendiosos tramites occupatum retrahit. Ut est deductus ad regem, Callima dro quidem non tantum venia, Verum etiam Praemium fidei datum: Demetrium autem et graviter castigatum ad coniugem in Hyrcaniam remittit artioribusque cust diis observari iubet. Interiecto deinde tempore, quum fidem illi suam suseepti liberi sacerent, eodem amico mite repetita fuga est: sed pari infelicitate prope fines regni sui deprehenditur; ac denuo perductus ad regem, ut invisus, a conspectu Submovetur. Τuno 'quoquDuxori et liberis donatus in Hyrcaniam, poenalem Sibi civitatem, remittitur talisque aureis ad exprobrationem puerilis levitatis donatur. Sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam non misericordia gentiS faciebat, nec respectus cognationis: sed quod Syriae regnum adsectabant, usuri Demetrio adversus Anti zbum fratrem, prout res vel tempus vel istuna belli

CAP. X. His auditis Antiochus Occupandum hellum ratus exercitum, quem multis finitimorum bellis

252쪽

LIB. XXXVm. CAP. 10. 245 induraverati adversus Parthos ducit. Sed luxuriae non

minor apparatus quam militias fuit: quippe octoginta

millia armatorum secuta sunt trecenta millia lixarum, quibus coquorum, Pistorum Scenicorumque maior numerus fuit. Argenti certo aurique tantum, ut etiam

gregarii milites caligas auro figerent proculcarentque materiam, cuius amore populi serro dimicant. Culin rum quoque argentea instrumenta suere, ProreuS qu Si ad epulas, non ad bella pergerent. Advenienti Antiocho multi Orientales reges occurrere tradentes Se r gnaque Sua cum execratione superbiae Parthicae. Νec mora congreSSioni fuit. Antiochus tribus proeliis Victor, quum Babyloniam occupasset, magnus haberi coepit.

Itaque omnibus ad eum populis deficientibus nihil Pa this reliqui praeter patrios fines fuit. Tunc Phrahates

Demetrium in Syriam ad occupandum regnum cum Parthico praesidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda a Parthia revocaretur. Interim, quoniam Viribus' non poterat, insidiis Antiochum ubique tentabat. Propter multitudinem hominum exercitum suum Λnti chus Per civitates in hiberna diviserat: quae res exitii causa suit. Nam quum gravari se copiarum praebitione et iniuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt ; et die statuta omnes apud se divisum exercitum per insidias, ne invicem serre auxilia possent, adgrediuntur. Quae quum nuntiata Antiocho essent, auxilium

Pr imis laturus cum ea manu, quae Secum hiemabat, Progreditur. In itinere obvium regem Parthorum habuit, adversus quem sortius quam exercitus eius dimicavit. Ad postremum tamen, quum Virtute hOStes Vincerent, metu suorum desertus occiditur: cui Phrahates exSequias regio more secit, filiamque Demetrii, quam secum Antiochus adduxerat . captuS amore Virginis

253쪽

uxorem duxit.. Poenitere deinde dimissi Demetrii co Iγit: ad quem retrahendum quum turmaS equitum festinato misisset, Demetrium hoc ipsum metuentem iam in regno missi invenerunt; frustraque omnia conati ad

regem Suum reverSi Sunt.

LIBER XXXIX.

A E G. Cap. I. Demetrius. 2. Alexander. 3- Cleopatra. 5. Alexander. Ptolomaeus Nothus.

CAp. I. Antiocho in Parthia cum exercitu deleto. frater eius Demetrius obsidione Parthorum liberatus aurestitutus in regnum, quum omnis Syria in luctu Pr Pter amiSSum exercitum esset: quasi Parthica ipsius ac fratris bella, quibus alter captus, alter OcciSUS erat, Pr spere cessissent, ita Aegypto bellum inserro statuit, regnum Aegypti Cleopatra socru pretium auxilii adversus fratrem suum pollicente. Sed dum aliena adsectat, ut adsolet fieri, propria per desectionem Syriae amisit: Siquidem Antiochenses primi duce Τryphone, e eerant Superbiam regis, quae conversatione Parthicae crudelitatis intolerabilis facta erat, mox Apament, ceteraeque civitates exemplum Secutae per absentiam regis a Demetrio defecere. Ptolemaeus quoque rex Aegypti, bello ab eodem Petitus, quum cognoriSSet CleOPatrum, Sororem Suam, opibus Aegypti navibus impositis ad filiam et Demetrium generum in Syriam profugisse, immittit iuvenem quemdam Aegyptium, Protarchi negotiatoris filium, qui regnum Syriae armis peteret: et composita fabula,

254쪽

LIB. XXXIX. CAP. 2.

quasi per adoptionem Antiochi regis receptus in familiam regiam Set, nec Syriis quemlibet regem sis m. nantibus, ne Demetrii paterentur Superbiam, nomen iuveni Alexandri imponitur auxiliaque ab Aegypto ingentia mittuntur. Interea corpus/Antiochi intersecti a rege Parthorum in loculo argenteo ad sepulturam in Syriam remissum pervenit: quod cum ingenti studio civitatum vi et regis Alexandri ad firmandam sabulae sidem excipi-- tur. Quae res illi magnum favorem popularium conciliavit, omnibus non fictas in eo, Sed, veras lacrimas existimantibus. Demetrius autem Victus ab Alexandro, quum undique circumstantibus malis Premeretur, ad postremum etiam ab uxore filiisque deseritur. Relictus igitur cum paucis servulis quum Tyrum religione templi se defensurus petisset, navi egrediens praesecti iussu interficitur. Alter ex filiis, Seleusus, quintam Sine.' matris auctoritate diadema sumsisset, ab eadem interficitur ; alter, cui propter nasi magnitudinem cognomen Grypo fuit, rex a matre hactenuS UOnStituitur, ut u men regis penes filium, ius autem omnis imperii penes

matrem esset

C Ap. II. Sed Alexander occupato Syriae regno, iu- mens SueceSSu rerum, Spernere iam etiam ipsum Ptolemaeum, a quo suerat Subornatus in regnum, Superba insolentia coepit. Itaque Ptolemaeus reconciliata Sor

ris gratia destruere Alexandri regnum, quod odio Demetrii viribus suis adquisierat, summis opibus instituit. Mittit igitur ingentia Grypo auxilia et filiam TrV- Phaenam, Grypo nupturam, ut populos in auxilium

ne tis non societate tantum belli, verum et adfinitate sua sollicitaret. . Νec res frustra fuit: nam quum 0m S

Grypum instructum Aegypti viribus Viderent, paullatim ab' Alexandro deficere coepere. Fit deinde inter

255쪽

reges proelium, quo victus Alexander Antiochiam profugit. Ibi inops pecuniae, quum stipendia militibus

deessent, in templo Iovis solidum ex auro Victoriae signum tolli iubet, sacetis iocis sacrilegium circumscribens : nam Victoriam commodaιam Sibi ab Iove esse diacebat. Interiectis deinde diebus, quum ipsius Iovis aureum simulacrum in finiti ponderis tacito evelli tu sisset, deprehensusque in sacrilegio concursu multitu- .dinis esset in fugam Versus: magna vi tempestatis ΟΡ- 'pressus ac desertus a suis a latronibus capitur; perductusque ad Grypum interficitur. Grypus Porro, reciperato Patrio regno externisque periculis liberatus, insidiis matris appetitur. Quae quum cupiditate domin tionis, prodito marito Demetrio et altero filio intersecto, huius quoquo victoria inseriorem dignitatem suam sa-utam doleret, venienti ab exercitatione poculum veneni obtulit. Sed Grypus praedictis iam ante insidiis, veluti pietate cum matre certaret, bibere ipsam iubet; abnuenti instat: postremum prolato indice eam arguit, solam

desemionem Sceleris supereras adfirmans, ti bibat, quod sitis obtulit. Sic Victa regina, Scelere in Se VerSO, Ven

no, quod alii paraVerat, exstinguitur. Parta igitur regni Securitate, Grypus Octo annis quietem et ipse habuit et regno praestitit. Natus deinde illi est aemulus regni, frater ipsius Cyzicenus, eadem matre genitus, Sed

ex Antiocho patruo susceptus, quem quum Veneno in lere voluisset, ut maturius armis cum eo de regno Contenderet, eXcitavit.

Cap. III. Inter has regni Syriae parricidiales di cordias moritur rex Aegypti Ptolemaeus, regno Aegypti uxori et alteri ex filiis, quem illa legisset, relicto: videlicet quasi quietior Aegypti status quam Syriae regnum Set, quum mater altero ex siliis electo alterum

256쪽

LIB. XXXIX. CAP. 3.

hostem esset habitura. Igitur quum pronior in min rem filium esset, a populo compellitur maiorem eligere: cui prius quam regnum daret, uxorem ademit; compulsumque repudiare carissimam sibi Sororem Cleopatram, minorem Sororem Selenen ducere iubet, non ma . terno inter filias iudicio, quum alteri maritum eriperet, alteri daret'. Sed Cleopatra non tam a viro repudiata, quam a matre divortio viri dimissa Cyziceno in Syria nubit; eique ns nudum Uxoris nomen adserret, exercitum Grypi sollicitatum velut dotalem ad maritum deducit. Par igitur viribus fratris Cyzicenus Proelium committit, ac victus in fugam Vertitur Antiochiamque Venit. dino Antioohiam Grypus, in qua erat Cyziceni uxor Cleopatra, obsidere coepit: qua capta Tryphaena, uxor Grypi, nihil antiquius quam sororem Cleopatram requiri iussit; non ut captivae opem ferret, Sed ne effugere captivitatis mala posset, quas sui aemulatione in hoc potissimum regnum invaserit, hostique sororis nubendo hostem Se eius essecerit. Tum peregrinos exercitus incertamina fratrum adductos, tum repudiatam a fratre contra matris voluntatem extra Λegyptum nuptam accusat. Contra Grypus orare, ne tam foedum facinus facere

cogatur: a nuIIo umquam maiorum suorum inter tot d mestiea, tot eaeterna bella, post victoriam in seminas Sa ritum, quas Smus ipse et periculis bellarum et saevitis ivictorum erimat; in has vero praeter commvns betin -tium fas accedere necessitudinem sanguinis: quippe ip3μ-, ροασ tam crumis Saeviat, Sororem equidem gom nam μεθ, Suam vera consobrinam; Iiberorum deinde communium materteram. His tot necessitudinibus sanguinis adiicit superstitionem templi, quo abdita prosu- gerit : tantoque religiosius colandos sibi deos, quo magis uis propulis ac paventibus vicisset; tum neque occisa illa

257쪽

250 IUS TINI HISTOR. se virium quidquam Cyziceno demturum, nsc servaturum reddita. Sed quanto Grypus abnuit, tanto Soror muliebri pertinacia accenditur, rata non misericordiae haec verba, Sed amoris esse. Itaque vocatis ipsa militibus mittit qui sororem confoderent. Qui ut in templum

intraVerunt, quum evellere eam non POSSent, manuSamplexantis deae simulacrum praeciderunt. Tunc Cle Patra Secratione parricidarum mandata Violatis numinibus ultione sui decedit. Nec multo post repetita Pro Ili congressione victor Cyzicenus uxorem Grypi Try- Phaenam, quae Paullo ante sororem interiecerat, sapit; eiusque supplicio uxoris manibus parentavit. CAP. IV. . At in Aegypto Cleopatra quum graVar tur Socio regni, filio Ptolemaeo, populum in eum incitat abductaque ei Selene uxore, eo indignius, quod ex Seleno iam duos filios habebat, exsulare cogit, arceSSiis minore filio Alexandro, et rege in locum fratris conStitu-t0 : nec filium regnρ expulisse contenta, bello Cypri exsulantem persequitur. Unde pulso interficit ducem exercituS Sui, qu0d vivum eum e manibus dimisisset quamquam Ptolemaeus verecundia materni belli non viribus minor ab insula recessisset. Igitur Alexander territus hac matris crudelitate et ipse eam reliquit, Periculow regno Securam ac tutam vitam anteponenS. Cl

opatra vero timens, ne maior filius Ptolemaeus ab CyZiceno ad reciperandam Aegyptum auxiliis iuvaretur, i gentia Grypo auxilia et Selenen uxorem, nupturam h Sti prioris mariti, mittit; Alexandrumque filium per legatOS in regnum revocat: cui quum occultis insidiis exitium machinaretur, occupata ab eodem interficitur ;SPiritumque non lato, sed parricidio dedit: digna Pro

ηuS hac mortis infamia, quae etiam matrem toro eXP

lit ; et duas filias viduas alterno fratrum matrimonio ta-

258쪽

LIB. XL. CAP. 1. 25 cit; et filio alteri in exsilium acto bellum intulit, alteri erepto regno exitium per insidias machinata est. CL p. v. Sed nec Alexandro caedes tam nefanda inulta fuit. Nam ubi primum compertum est,i scelere filii matrem intersectam, concursu populi in exsilium agitur, revocatoque Ptolemaeo regnum redditur: qui nequo cum matre bellum gerere Voluisset, nec a Patre armis repetere, quod prior possedisset. Dum haec aguntur. frater eius ex pellice susceptus, cui pater Cyrenarum regnum testamento reliquerat, herede populo Romano instituis, decedit. Iam enim fortuna Romana porrigere SD ad Orientalia regna, nou contenta Italiae terminiS, coe-

Perat. Itaque et ea pars Libyae Provincia facta est: postsa Creta Ciliciaque piratico bello perdomitae in Dr-mam provinciae rediguntur. γο facto et Syriae et Aegypti regna Romana vicinitate artata, quae incrementa iis finitimis bellis quaerere solebant, ademin vagandi arbitrio vires suas in perniciem mutuam converterunt adeo ut adsiduis proeliis consumti in contemtum finitimorum venerint, praedaeque Arabum genti, imbelli antea, fu rint: quorum rex Erotimus fiducia septingentorum filiorum, qu0S ex Pellicibus susceperat, divisis exercitibus nunc Aegyptum, nunc Syriam insestabat: magnumque nomen Arabum viribus finitimorum exsanguibus se

LIBER XL.

ARG. Cap. I. Syria. Tigranos. 2. Antiochi a.

GAp. I. Mutuis fratrum odiis et mox filiis inimicitiiS Parentum Succedentibus, quum in piabili bello et

259쪽

IUSTINI HISTOR. 252 reges et regnum Syriae consumtum esset, ad externa populus auxilia concurrit, peregrinosque sibi reges esse cumSPisere coepit. Itaque quum pars Mithridatem Ponticum, pars Ptolemaeum ab Aegypto arceSSendum' censeret, oceurreretque quod Mithridates implicitus bol- . lo Romano eSSet, Ptolemaeus quoque Semper hostis sui set Syriae: omnes in Τigranem, regem Armeniae, SenSere, instructum praeter domesticas vires et Parthica societate et Mithridatis adfinitate. Igitur accitus in regnum Syriae, per octodecim annos tranquillissimo regno potitus est; neque bello alium lacessere neque lac Situs inserre alii bellum necesse habuit. CAP. II. Sed sicut ab hostibus tuta Syria suit, ita terrae motu VaStata est: quo centum septuaginta millia hominum et multae urbes perierunt. Θω prodigium

mutationem rerum portenderct, haruSPices responderunt.

Igitur Τigrane a Lucullo victo, rex Syriae Antiochus, Cyziceni filius, ab eodem Lucullo appellatur. Sed quod

Lucullus dederat, postea ademit PompeiuS: qui OSCe ii regnum respondit: ns. volanti quidem Syriae, nedum recusanti daturium 8s regem, qui octodecim anno' bus Tigranes Syriam tenuit, in angulo Cilicias latuerit: victo autem eodem Tigrane a Romanis, alieni operis praemia postulat. Igitur ut habenti regnum non adem rit, ita quo cesserit Tigrani, non daturum, quod tumineSciat, ne ruraus Syriam Iudaeorum et Arabum Iair

ciniis infestam reddat. Atque ita Syriam in provinciaΘformam redigit: paullatimque Oriens Romanorum, dicordia consanguineorum regum, factuS eSt.

260쪽

LIB. XLI. CAP. 1.

LIBER XLI.

ARG. Cap. 1-4. Parthorum regnum et res gestae. Ar aces. 6. Bactriana. Parthorum cum Μedis bellum.

CAp. I. Parthi, penes quos velut divisione orbis cum Romanis facta nunc Orientis imperium est, Scytha

rum exsules fuere. Hoc etiam ipsorum vocabulo manifestatur : nam Scythico sermone Parthi exsules dicun-

tur. Hi et Assyriorum et Medorum temporibus inter Orientis populos obscurissimi fuere. Postea quoque, quum imperium Orientis a Medis ad Persas translatum est, veluti vulgus sine nomine Praeda Victorum suere Postremo Macedonibus triumphato Oriente servierunt: ut cuivis mirum videatur, ad tantam eos selicitatem per virtutem provectos, ut imperent gentibus, sub quarum imperio veluti servito vulgus fuere. A Romanis quoquo trinis bellis per maximos duces florentissimis temporibus lacessiti, soli ex omnibus gentibus non Pares Solum, Verum etiam Victores fuere: quamquam Plus gloriae sit inter Assyria et Medica Persicaque, memorata Olim, regna, et opulentissimum mille urbium Bactrianum im-Perium emergere potuisse, quam longinqua bella vicisse. Praeterea quum gravibus Scythicis et vicinalibus bellis adsiduo vexati, variis periculorum certaminibus urgerentur, hi domesticis seditionibus Scythia pulsi, solitudines inter Hyrcaniam et Dahas et Areos et Spa nos et Margianos furtim occupavere. Fines deinde non intercedentibus primo finitimis, postea etiam prohibentibus in tantum protulere, ut non immenSa tantum ac Profunda camporum, verum etiam Praerupta collium

SEARCH

MENU NAVIGATION