Iustini historiarum ex trogo Pompeio excerptarum libri XLIV. Ad meliorum librorum lectiones accurate editi

발행: 1843년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Pugnaretur, tyranni Vincuntur: victi in urbem relagiunt, quam exhauStam caedibus suis etiam armis spoliant. Deinde, quum omnes Athenienses proditionis su- Spectos haberent, demigrare eos ex urbe iubent, et in brachiis muri, quae diruta fuerant, habitare, miraneiSmilitibus imperium tuentes. Post haec Thrasybulum corrumpere, imperii Societatem PollizenteS, conantur. Quod quum n0n contigisset, auxilia a Lacedaemoniis petivere: quibus accitis, iterato Proeliantur. In eo bello Clitias et Hippomachus, omnium tyrannorum SBeViS-simi, cadunt. CAP. X. Ceteris victis, quum eXercitUS eorum, ex quibus maior pars Atheniensium erat, sugeret, magna voce Thrasybulus exclamat: Cur se violorem fugiant

potius, quam ut vindicem communis libertatis adiuvent pcivium illam meminerint aetem, non hostium eSSe nec Sst ideo arma cepissθ, ut aliqua victis adimat, Sed ut ademta re3tituat: aeaeae se dominis, non civitati, bellum inferre. Admonet deinde cognationis, legum, Sacrorum communium, tum vetusti per tot bella commilitii: orat, misereantur eaeSulum civium, Si tam patienter ipsi So Mant: reddant sibi patriam, accipiant libertatem. His Vocibus tantum promotum est, ut reversus in urbem ex ercitus, xxx tyrannos emigrare Eleusina iuberet, substitutis decem, qui rempublicam regerent: qui, nihil

exemplo prioris dominationis territi, eandem viam crudelitatis aggressi sunt. Dum haec geruntur, nuntiatur Lacedaemone, in bellum Athenienses exarsisse; ad quod comprimendum Pausanias rex mittitur: qui miserico dia exsulis populi permotus, patriam miseris civibus restituit, et decem tyrannos ex urbe Eleusina migrare ad cetoros iubet. Quibus rebus quum paX statuta eSSet, interiectis diebus, repente tyranni non minus restitutos

62쪽

exsules, quam Se in exsilium actos indignantes, quasi vero aliorum libertas sua servitus esset, bellum Athenia ensibus inserunt; sed ad colloquium, veluti dominati nem recepturi, ProgreSSi, Per insidias c0mprehensi, ut pacis Victimas trucidantur: Populus, quem emigrare iusserant, in urbem revocatur. Atque ita per multa membra civitas dissipata, in unum tantum corpus redigitur; et, ns qua dissensio ex anteactiS naSceretur, omneS iureiurando Obstringuntur, discordiarum oblivionem sere. Interea Τhebani Corinthiique legatos ad Lacedaemonios mittunt, qui ex manubiis portionem Draedae communis belli periculique peterent. Quibus negatis, non quidem aperte bellum adversus Laceda monios decernunt; sed tacitis animis tantam iram concipiunt, ut subesse bellum intelligi posset. CAp. XI. Eodem sere tempore DariuS, rex PerSarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. Regnum krtaxerxi , Cyro civitates, quarum praesectUS erat, teStamento legavit. Sed Cyro iudicium patris iniuria videbatur. Itaque occulte adversus fratrem bellum parabat. Quod quum nuntiatum Artaxerxi esset, arcessitum ad Se fratrem, et innocentiam dissimulatione belli simulantem, compedibus aureis Vinxit; interfecissetque, ni mater prohibuisset. Dimissus igitur Cyrus, iam non , occulte bellum, sed palam; nec per dissimulationem, Sed aperta professione parare coepit; auxilia undique contrahit. Lacedaemonii memores, Atheniensi bello

enixe Se eius opera adiutos, Velut ignorantes, contra quem bellum pararetur, decernunt auxilia Cyro mitte da, ubi res eius exegisset: quaerentes apud Cyrum gratiam, et apud Artaxerxem, si vicisset, Veniae Patr sinia, quum nihil adversus eum aperte decreViSSent.

Sed quum in bello sors proelii utrumque fratrem PugnaΘ

63쪽

IUSTΙΝΙ ΙΙISTOR. obtulisset, prior Artaxerxes a Datre Vulneraturi quem quum equi fuga periculo subtraxisset, CyruS a cohorte regia oppressus interficitur. Sic victor Artaxerxes et praeda Daterni belli et exercitu potitur. In eo Proelio decem millia Graecorum in auxilio Cyri suere: quae et in cornu, in quo steterant, Vicerunt, et post mortem Cyri, neque armis a tanto exercitu vinci, neque dolo capi potuerunt; revertentesque inter tot indomitas nationes et barbaras gentes, per tanta itineris spatia, virtute se usque terminos patriae defenderunt.

LIBER SEXTUS.

ARG. Cap. I. Sparianorum in Asia gesta. 2. Agesilaus. Conon. 3. Pisandri clades. 4. Spartanorum fortuna inclinans. 5. Athenarum res auctae. Iphicrates. 6. I. Thebanorum de Spartanis Victoria. 8. Epaminondaa. s. Graeciae post Epaminondae mortem statua et

conditio.

CAp. I. Lacedaemonii, more ingenii humani, quo plura habent, eo ampliora cupientes, non contenti ac S-sione Atheniensium opum vires sibi duplicatas, totius Asiae imperium assectare coeperunt; sed maior pars Sub regno Persarum erat. Itaque Dercyllides, dux in hanc militiam electus, quum Videret Sibi advemus duos praefectos Artaxerxis regis, Pharnabazum et Τissa sernem. maximarum gentium viribus succinctos, dimicandum pacificari cum altero statuit. Aptior Visus TiSSasernes,

64쪽

LIB. VI. CAP. 2.

vir et industria potiar, et militibus Cyri quondam regis

instructior, in colloquium Vocatur, et statutis conditi nibus, ab armis dimittitur. Hanc rem Pharnabazus apud communem regem criminatur, ut Lacedaemonios Asiam ingrenos non repulerit armis, sed impe is regiis aluerit: merceturque ab his, ut disserant bella, quam gerant, tanquam non ad uniu3 Summam imperii detrimentum Omns perveniat. Indignum ait, bella non perseflici, sed redimi; hostem pretis,non tarmis SummOUfri.

His vocibus regem Τissaferni alienatum hortatur, ut in locum eius navalis belli ducem eligat Conona Atheniensem, qui, amissa bello patria, Cypri exsulabat: quippo

Atheniensibus, etsi fractae δint Opes, manere tamen na-tem Mum; nec, Si eligendu3 Sit sae univerais, meliorem

alium esse. Acceptis igitur quingentis talentis, iussus est Conona classi praeficere.

CAp. II. His cognitis, Lacedaemonii et ipsi a rego Aegypti Hercynione auxilia navalis belli per legatos

petunt, a quo centum triremes, et sexcenta millia modiorum frumenti missa; a ceteris quoque sociis ingentia auxilia contracta sunt. Sed tanto exercitui, et contra tantum ducem, deerat dignus imperator. Itaque postulantibus sociis Agesilaum ducem, regem tunc Lacedaemoniorum, propter responsa oraculi Delphici diu Lacedaemonii, an eum Summae rei Praeponerent, d liberaverunt ; quibus laturus imperii sinis denuntiabatur quum regium claudicassetimperium; erat enim pede Hlaudus. Ad postremum statuerunt, melius esse inces in regem, quam imperio regnum claudicare. POSte3- quam Agesilaum cum ingentibus copiis in Λsiam mis re, non facile dixerim, quod aliud par ducum tam bene comparatum suerit: quippe aetas, virtus, conSilium, SAEPientia utrique prope una, gloria quoque rerum g

65쪽

diarum eadem: quibus quum paria omnia fortuna d Uerit, invictum tamen ab altero utrumque SerVRVit. Magnus - igitur amborum apparatus belli, magnae res

gestae fuerunt. Sed Cononem seditio militum invadit, quos praefecti regis fraudare Stipendio soliti erant; eo instantius debita poscentibus, quo graViorem Sub m gno duce militiam praesumebant. Itaque Conon, diu rege per epistolas frustra saligato, ad postremum ipse ad stum pergit; a cuius aspectu et colloquio prohibitus

eSt, quod eum more Persarum adorare nollet; agit tamen cum eo per internuntios, et queritur, opulentissimi regis bella inopia dilabi; et, qui eaeercitum parem ho- StibuS habeat, pecunia vinci, quapraestet, inferioremque eum ea parte virium inveniri, qua longe Superior Sit.

Postulat, duri sibi ministrum impensae, quia pluribus

id mandare perniciosum sit. Dato stipendio, ad claSSemremittitur: neo moram agendis rebus lacit; multa lam titer, inulta feliciter agit: agros hostiles vaStat: urbes expugnat: et, quasi tempestaS quaedam, cuncta Pr

sternit. Quibus rebus territi Lacedaemonii, ad patriae subsidium revocandum ab Asia Agesilaum decernunt. CAP. III. Interim Pisandrus, ab Agesilao profici-

Scente dux patriae relictus, ingentem claSSem Summis viribus instruit, fortunam belli tentaturus. Nec non et Conon tunc primum cum hoStium eXercitu conUUrauruS, magna cura ordinat Suos. Summa igitur non tam d

cum in eo proelio, quam militum aemulatio fuit. Nam et ipse dux Conon non tam Persis, quam Patriae Studebat; et, sicut amictis Atheniensium rebus auctor amissae dominationis fuerat, sic volebat idem haberi redditae, patriamque vincendo recipere, quam Vici amiSerat: eo Speciosius, quod ne ipsorum quidem Ath niensium, sed alieni imperii viribus dimicet, Pugnatu-

66쪽

rus Periculo regis, Victurus praemio Patriae, gloriam que diversis artibus, quam priores civitatiS Suae duces, consecuturus: quippe illos Vincendo Persas patriam defendisse; se Persas victores faciendo reStitutUrum Patriam eSSe. Porro Pisandrus pro coniunctione Agesilai, etiam virtutum aemulator erat; contendebatque, ne a rebus gestis eius et gloriae splendore decederet, neVetot bellis ac seculis quaesitum imperium brevis momenti culpa subverteret. Eadem militum et omnium remiagum cura erat; quos maior sollicitudo cruciabat, non tam, ne ipsi quaesitas opeS amitterent, quam, ne PriStinas Athenienses reciperent. Sed quanto maius proelium fuit, tanto et clarior victoria Cononis. Victi Lacedaem

nil fugam capessunt; praesidia hostium Athenis deducuntur; populo restituta dignitate conditio servilis eripitur multae quoque civitates recipiuntur. C p. IV. Hoc initium Atheniensibus resumendae potentiae, et Lacedaemoniis habendae finis suit. Νamque, velut cum imperio etiam virtutem perdidissent, contemni a finitimis coepere. Primi igitur Τhebani, auxiliantibus Atheniensibus, bellum his intulere: quae civitas ex infirmis incrementis, virtute Epaminondae ducis, ad spem imperii Graeciae erecta est. Fit itaque terrestre proelium, eadem Lacedaemoniorum sortuna, qua Pugnatum adversus Conona navali proelio suerat. In eo bello Lysander, quo duce Athenienses victi a L cedaemoniis fuerant, interficitur. PauSanias quoque, alter dux Lacedaemoniorum, proditionis accusatus, in exsilium abiit. Igitur Τhebani, potiti Victoriam, Un

Versum exercitum ad urbem Lacedaemoniorum ducunt, facilem expugnationem rati, quoniam deserti a SociiAomnibus erant: quod metuentes Lacedaemonii, regem

suum Agesilaum ex Asia, qui ibi magnas reS gerebat,

67쪽

IUST NI HISTOR. ad defensionem patriae arcessunt. OcciSO enIm LySandro, nullius alterius fiduciam ducis habebant. Cuius quouiam Serus adventus erat, conscripto eXercitu, Obviam hosti procedunt. Sed victiS adversus paulo ante Victores nec animus neque vires pares fuere. Prima igitur congressione funduntur. Deletis Iam Suorum c

piis, supervenit rex Agesilaus, qui restituto proelio, non difficulter, recenti et multis expeditionibus indurato milito, hostibus victoriam eripuit; ipSe tamen gravitor

sauciatur.

CAP. V. Quibus rebus cognitis, Athenienses Verentes, ne, iterum Lacedaemoniis Victoribus, in pristinam sortem servitutis redigerentur, exercitum contrahunt, eumque in auxilium Boeotiorum per Iphicratem, viginti quidem annos natum, Sed magnae indolis iuVenem, duci iubent. Huius adolescentis Supra aetatem virtus admirabilis suit; nec unquam anto eum AthenienSeS, inter tot tantosque duces, aut spei maioris aut indolis maturioris imperatorem habuerunt; in quo non imp ratoriae tantum, Verum et oratoriae artes fuere. Conon qu0que, audito reditu Agesilai, et ipse ex Asia ad de- P0pulandos Laeedaemoniorum ag S revertitur; atque ita, undique belli sormidine circumstrepente clausi Spa tant ad summam desperationem rediguntur. Sed C non, Vastatis hostium terris, Athenas pergit: ubi magno sivium gaudio exceptus, Plus tamen tristitiae ipse ex incensa et diruta a Lacedaemoniis patria, quam la

titiae ex recuperata post tantum temporis, cepit. Itaque, quae incensa fuerant, praedarum Sumtu et exercitu Pe Surum restituit; quae diruta, reficit. Fatum illud Ath narum suit. ut ante a PerSiS crematae, manibUS eorum, et nunc a Lacedaemoniis dirutae, ex spoliis Lacedaemoniorum, restituerenturi Veraa quoque vice, nunc habe-

68쪽

LIB VI. CAP. 6. T.

rent Socios, quoS tunc hostes habuerant; et hostes nunc Paterentur, cum quibus iuncti tunc arctissimis societatis vinculis suerant. CAp. VI. Dum haec geruntur, ArtaXerXeS, r Pe sarum, legatos in Graeciam mittit, per quos iubet omnes ab armis discedere; qui aliter fecis3et, eum Ss pro hosis habiturum: civitatibus libertatem suaque Omnia restituit. Quod non Graeciae laboribus, assiduisque bellorum internecivis odiis consulens secit; sed, ne O

cupato sibi Aegyptio bello, quod propter auxilia, adVe

sus praesectos suos Lacedaemoniis miSSa, Sumererat,

exercitus sui in Graecia distinerentur. Fessi igitur tot bellis Graeci cupide paruere. Hic annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax tota Graecia facta est Sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est. Sed Lacedaemonii securis insidiantes, absentiam Arcadum speculati, castellum eorum eXPU-gnant, occupatoque Praesidium imponunt. Itaque, armato inStructoque eXercitu, Arcades, adhibitis in auxilium Τhebanis, amissa bello repetunt. In eo Proelio Archidamus dux Lacedaemoniorum Vulneratur; qui, quum caedi suos iam ut victos videret, Per Praeconem corpora intersectorum ad sepulturam poscit. Hoc est enim Signum apud Graecos victoriae traditae. Qua consessione contenti Thebani signum parcendi dedere. CAP. VII. Paucis deinde post diebus, neutris qui quam hostile facientibus, quum quasi tacito consensu induciae essent, Lacedaemoniis alia bella adversus finiti-m gerentibus, Thebani Epaminonda duce occupandae urbis eorum Spem ceperunt. Igitur principio noctis taciti Lacedaemona proficiscuntur; non tamen adgredi ineautos potuerunt: quippo senes et celera imbellis a ta8, quum adventum hostium praesensissent, in ipsis

69쪽

portarum angustiis armati occurrunt; et adversus quindecim millia militum non amplius centum iam etaetae aetatis Viri pugnae Se Osserunt. Τantum animorum Viriumque patriae et penatium conspectus subministrat, tantoque praesentia quam recordatione sui maiores Spiritus largiuntur. Nam ut videre, inter quae et Pro quibus starent, aut Vincendum Sibi aut moriendum cenSuerunt. Pauci igitur Sustinuere senes aciem, cui parante diem univerSa iuventus eSSe non potuit. In eo proelio

duo duces hostium cecidere: quum interim Agesilai adventu nuntiato Τhebani recessere. Νec bellum diu dilatum: siquidem Spartanorum iuventUS Senum Vi tute et gloria incensa teneri non potuit, quin eX continenti acie decerneret. Quum Victoria Thebanorum eS-Set, Epaminondas, dum non duciS tantum, Verum etiam sortissimi militis ossicio fungitur, graviter VUlner3tur. Quo audiis his ex dolore metus et illis ex gaudio Stupor inlicitur: atque ita veluti ex placito consensu a proelio disceditur.

CAP. VIII. Post paucos deinde dies Epaminondas

decedit: cum quo vires quoque reipublicae ceciderunt. Nam sicuti telo si primam aciem praefregeris, reliquo ferro vim nocendi sustuleris: sic illo, velut mucrone teli, ablato duce Thebanorum, rei quoque publicae vireS hebetatae sunt: ut non tam illum amiSiSSe, quBm cum illo interiisse omnes viderentur. Nam neque hunc Bnte ducem ullum memorabile bellum gessere, neU P0Stes Virtutibus, sed cladibus insignes fuere: ut manifestum sit patriae gloriam et natam et e tinctam cum eo suiSSe. Fuit autem incertum, Vir melior an dux esset. Nam et imperium non Sibi, Sed Patriae SemperquaesiVit; et pecuniae adeo parcus fuit, ut Sumtus funeri desuerit. Glo- . riae quoque non cupidi0r quam pecuniae: quippe recu-

70쪽

. LIB. VI. CAP. 9.santi omnia imperia ingesta sunt: honoresque ita geS- Sit, ut ornamentum non accipere, sed dare ipsi dignitati Videretur. Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta, ut mirabile videretur, unde tam insignis militiae scientia homini inter litteras nato. Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio dissensit. Nam ut

relatus in castra semianimis vocem Spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisivit: num cadenti sibi scutum ademisset hostis p Quod ut servatum audivit, alia tum, velut laborum gloriaeque Socium, OSculatus mi. Iterum quaesivit, utri vicissent. Ut audivit, I hebanOS, bene habere ερ rem, dixit: atque ita, Velut gratulabundus patriae, eXSPiraVit. CAp. IX. Huius morte etiam Atheniensium virtus intercidit: siquidem amisso, cui aemulari ConSueverant, in segnitiam torporemque resoluti, non ut olim in cla Sem et exercitus, Sed in dies sestos apparatusque ludorum reditus publicos effundunt: et cum actoribuS nObilissimis poetisque theatra celebrant, frequentiuS SUenam quam saStra Visentes; versificatoresque meliores quam duces laudantes. Tunc vectigal publicum, quo antea milites et remiges alebantur, cum urbano P0Pulo dividi coeptum est. Quibus rebus effectum eSt, ut inter otia Graecorum sordidum et obscurum antea Maced Dum nomen emergeret: et Philippus, obses triennio

Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidae virtutibus

eruditus, regnum Macedoniae Graeciae et Asiae cervicibus, velut iuguIn Servitutis, imponeret.

SEARCH

MENU NAVIGATION