De collegiis et sodaliciis Romanorum. Accedit inscriptio lanuvina

발행: 1843년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

heres, sed iure creditoris. Scimus enim liberta iis causa promissa plerumque petita esse post mortem liberti, quae causa fuit dimidiae partis bonorum possessionem contra tabulas liberti patrono dandi, ut mortuo liberto eligeret utrum libertatis causa imposita persequi mallet an admittere hanc bonorum possessionem R. Sed etsi heredes ab intestato diseriis verbis non excluduntur a funeraticio petendo, tamen cum intestato mortuo a collegio iusia fieri addatur, apud collegium stineraticium ad ea facienda remanserit necesse est. Aeque certa ratione cuivis hereditestamentario funeraticium petere licuisse inde efficitur. Quo etiam reserenda sunt quae supra ex parte iam attuli, eius qui mensibus non paria verit rationem non haberi, etiam si testamentum factum habuerit, neque obstant verba praefationis minus accurata c. l. v. 7. , ru qui novos antique

pro novus in hoc collegi intrare voles, prius legem perlege et sic intra, ne postmodum queraris aut heredi tuo controversiam relinquas. Idem intelligitur ex capite detestamento Servi, col. II. v. 3: item placuit, quisquis ex hoc collegio servus defunctus δ' fuerit et corpus eius a domino dominare iniquitatae sepulturae datum non fuerit neque tabellas fecerit, ei sun iis imaginarium ei. De funere imaginario vide Cardinalium si explicandum est ex more Romano quem reser Servius, ad Aen. II, 1l6 Sciendum in sacris simulata pro veris accipi tin is cum sanimalibus, quae di sciis inveniuntur, est sacriscandum,

4 atti desuritus, errore typ. λβ Corruptum hoc num iniquitate an fortasse, liter I tantum

in E mutata, INIQUE I ATAL id est INIQ. VEΤΑΤΑΕ barbare,

sed non male.

' dipl. imp. p. 264. Cremabatur scit imago eius et sepeliebatur pro c0rpore ipso cave cum Italis quibusdam cogites de imaginibus maiorum ante sunus latis.

112쪽

d pane vel cera sunt et pro veris accipiuntur 7. - Servi in collegiis tenuiorum non raro inveniuntur l. D. h. t. Servos quoque licet in collegio tenuiorum recipi olentibus dominis; sed iuris eorum plane singularis notitia ex hoc titulo primum prodit. Nam testamenta servorum etsi domini indulgentia quasi precario iure valuisse sciebamus, modo intra domum donaretur dividereturque ' tamen

civilem quodammodo essectum iis esse attribulum vel contra dominos ipsos, nunc primum edocemur. Sententia a

pilis haec est. Funeraticium pro Servo qui in collegio fuerit dandum, aut ei conceditur, quem in tabellis quasi testamento designaverit aut si tabellas non secerit, collegii cura corpus sepelitur; quod Si dominus retinet, unus ei fit imaginarium. - Ratio legis haec fuit, quod heres testamentarius, quem destinctus Suo iudicio sibi elegerat, ei ex voluntate eius iusta facturus putabatur, quod non cadebat in heredem, quem lex dabat, non destincti ultimum iudicium ' - Denique haec omnia non ad collegium Dianae, de quo disputamus, Solum Spectavisse, Sed communi iure esse recepta cum indicat, quod Significantur magis

' Plin. opis t. VIII, 16 permitto servis quoque t Stamenta facere eaque ut legitima custodio. Mandant rogantque quod visum pareo ocius Suis dividunt, donant, relinquunt dumtaxat intra domum; nam servis resp. quaedam et quasi cisitas domus est. Unde ut hoc obiter notem X plicanda sunt quasi collegia intra familiam alicuius domini constituta. s. p. 78 n. 25, p. 96 n. 8. Contra collegium Mercurii or 2394 ex liberis pluriumque dominorum servis constat, ut cum collegio salutari eiusdem indolis fuerit. Erravit in hac re Dirksen. Abh. l. c. . l. ' s. l. 124 4 D. de relig. XI, 7. Funus eum facere oportet quem decedens elegit; sin de hac re non cavit, scriptos heredes ea res contingit; si nemo scriptus est, legitimos.

113쪽

in lege hac quana proponuntur, tum maxime confirmat lapis alius reli. 2977ci C. Iulio C. l. Fausto immuni intestato, quot ex unere eius superfuit, per pironte in et Dextrum

quaestores quartum η'. Iulius cum collegio alicui sun erario adscriptus sine testament mortuus esset, ex funeraticio cura collegii elatus est, deinde quod ex funere superfuit in monumentum erogatum. Unde confirmatur tum quod hic demonstravimus, ium quod Supra monumenta a collegiis posita funeraticiis vindicavimus. Videamus de funere curando. - quod si erat heres, cui uneraticium daretur, cura funeris non pertinebat ad collegium, nisi quod collegae qui ad rogum aderant sportulas accipiebant, quae dicebantur exequiarium. col. I. V. 24. is Destinctum sequentur ex arces HS CCCC n. e qua Summa decedent exequiarii nominem I. n.

qui ad rogus ita dapish dividentur Exequiae autem

pedibus fungentur. coli. col. I. v. 32 deductis commodis et exequiario.'Verba eiequias, fungentur quid significent non video, nisi heredem non esse obligatum ut collegis ad rogum venturis hedam iumentumve subministret quod simile egi legis XII tabularum de in ius vocando. Solos necessarios defuncti ivisse exequias notum est quihus collegas adnumerando esse apparet. Divisionem illam ad istos praecipue pertinere Verbi cautum non est, sed cum in lege collegii heres iuberetur singulos nummos ad rogum dividere do funeratici deductos, collegarum causa caput hoc receptum esse Sequitur. - diverso cum apud collegium funeraticium remanet, funus faciendum esse desuncto

vidimus arbitrio quinquennalis et populi scilicet cum intra miliarium vigesimum a Lanuvio mortuus est. Nam sepultura eius, qui ultra mill XX desunctus est, cum commodes Mil. in monumentum insumtum est relli, recte. irchmani de funer L. I c. 10.

114쪽

a collegio universo fieri nequiret, quid tum faciendum sit diligenter ita perscriptum est, ut distinguatur utrum tempestive nunciatum Sit necne. col. I, v. 26 4 1. Item placuit: quisquis municipio 'ultra milliar XX decesserit et iuntiatum fuerit, io exire debebunt electi ex corpore n ostro homines tres, qui funeris eius . causam rugant et rationem populo redderes debebunt siue dolo Malo it si quit in iis fraudis causa inventum fuerit, eis multa esto quadruplum. . Quibus sing. nummus dabitur: hoc amplius viatici nomine ultro citro sing ulis II S. XX n. Sestertius, ita enim videtur legendum, datur pro exequiario, viaticum pro opera et impensis quod si nuntiari non potuit, funerat ictum exsolvitur ei qui funeravit, quasi gesserit negotia collegit: col. I. v. 29 sq. . Quod si longius quam intra mill XX. decesserit et nuntiari non potuerit, tum qui cum funeraverit. testato fabulis signatis sigillis civium Romanor VII. et probat causa. sun erat ictum eius, satis dato ab eis neminem letiturum, deductis '0mmodis et exequiario, e lege collegii dari sibi petat. I ria igitur sunt, quae qui sun eravit probet faciatve necesse . est ante, quam accipiat funeraticium Veducto scit. exequiario, quod collegis dandum erat, cum non Sua culpa ad rogum non venissent, commodisque aliis fortasse scribue et quinquennali pro exsolutione dandis. I. Se desunctum funeravisse. Quam rem testetur tabulis, quae signatae sunt sigillis civium Romanorum Septem - quae probandi ratio generalis fuit apud Romanos' Cic. pro Mur. AP. 90 date etiam ianuvio. municipio honestissimo.' Cardita signata laedo errore, qui diu me vexavit. Suppleri potest etiam testata re sive teStatus.

δ' Cardinali dii l. res p. VI n. XIV i testamenti, de hac lege

115쪽

et septem esitum nomina apuid eos faciebant publicam fidem ut apud nos subscriptio magistratus. Ita in extractibus proto colli, sive ut Latine loquar in documentis descriptis et recognitis semper apponuntur septem testium nomina cuius rei plurima exempla asserunt tabulae honestae missionis, quas non ipsam honestam missionem exhibere, sed eius apographum neminem fugit. Idem apparet in

libello aurario, quem supra vidimus non esse dictu in magistri sed descriptum ex eo β. Idem Paulus docet de divortio, l. 9 D. de divort. XXIV, 2 Nullum dicortium ratum Si nisi septem civibus Romanis puberibus adhibitis praeter libertum eius qui divortium faciet q. Denique Latinus ut ad civitatem perveniret, ex lege Aelia Sentia

uxorem se duxisse vel civem Romanam vel Latinam liberorum quaerendorum causa, testari necesse habebat adhibitis m' minus quam Septem testibus civibus Romanis puber

bus 7. Unde ortasse septem testes testamenti quod dicunt praetorium explicandi sunt, quos nunc e quinque testibus mancipationis, libri pende familiaeque emtore sive ut alii volunt antestato ducere solent nisi utraque interpretatione coniuncta hunc testandi usum a testamento ad alios actu legitimos iranslatum facimus, quod ideiurrationem habere β.

ait doueCano essere signatis sigillis ciuium R. VII. At non sigilla signantur, sed testamenta sigillis; neque hoc l0c testamenti mentio fieri potuit.' Vide Massmannum S 26, qui quo VII nomina reserat ignorat et cogitat de testibus ad actum proponendi fortasseῖ testandum adhibitis. η' Qui nunciat, non est testis. s. immer Rig. I, p. 565 n. 30. Iuv. VI, 14 collige arcinulas i. e. res tuas tibi habeto), dicet

libertus, et XL a Gai. I, 29. ' Optime hunc usum Romanorum neglectum a Ctis illustraverunt Marinius primus alti . II, p. 80 not. 80) post eum Cardi-

116쪽

II. Requiritur praeterea causae probatio, quae multiplex sane cogitari potest in negotiorum gestione principaliter spectavisse videtur eo, ut unerator probaret se nunciare collegio non potuiSSe.

III. Denique desideratur satisdatio su neraticium ab alio petitum non iri, quoniam exsistente herede ex testamento su neris procuratio et funeraticium ad eum pertinebat, ut is qui sun eravit sive heredis sive hereditatis ' negotium gessisset et in eum actionem ad hanc causam proprio edicto propositam, unerariam haberet. Ait Praetor . I D. de relig. XI, 7 quod funeris cauSa Sumtus factus erit, eius reciperandi nomine in eum ad quem ea res pertinet iudicium dabo. Non sine ratione igitur postulabat colle gium cautionem defensum iri adversus heredem ex testamento.

Magister collegii erat quinquennalis, id est in quinquennium constitutus, ministri scriba et viator, qui perpetui videntur fuisse. col. II. v. 18 sq. Item placuit, ut quisquis quinquennalis in hoc collegio actus fuerit, a sigillis eius temporis, quo quinquennalis erit, immunis esse debebit et ei ex omnibus divisionibus partes duplas dari. Item scribae et viatori a sigillis vacantibus λ partes ex omni divisione sesquipla dari placuit. Unde emolumenta eorum praeterea docemur sigilla tamen

quid significent ignoro. Vix credibile est quam absurdanali dipl. res p. VI n. lli. XIV et in comm. p. 22-25, quamquam in hac lege eum minime agnovit.' l. 1 D. de relig. XI, 7. Cum non addatur eius temporis quo etc. in tempus vitae sue

rint uecesse est.

117쪽

Rati ius hic excogitaverit, vacantibus non cum scribae et Miatori sed cum sigillis coniungens et hariolans de sigillis vacantibus. quidem non dubito, quin immunem ess a sigillis sive acare a sigillis ad collationem stipis menstruae pertineat, qua eximerentur qui pro pecunia officium sodalibus praestabant. Sed sigilla simili significatione usquam legi non memini, nisi sorte in hoc anathemate invento in Pannonia reli. 2395 Deo Mercurio Iulius Certus censor sigillorum collegii ligniferorum cultorum eius de suo tedit . quod obscurius etiam est. Fortasse in stipis menstruae collatione ut taedium apocharum innumerabilium evitaretur, tabulae ceratae sigillum collegii imprimebatur, quod solutionem factam esse significaret; unde sigillum dici ipsam stipem in usum venerit. Sed coniecturas omittamus praestat adnotare divisiones in collegiis ut in municipiis ita fere esse insiti uias, ut honestiores amplius aliquid acciperent. Unde lux ssunditur lapidi ap. reli 4075:hcollegio - milia n. reddedit, quae divisa sunt populo per gradus collegiis ostri R. - Ad quinquennalem haec quoque lex pertinet col. II. V. 22: item placuit ut quisquis quinquennalitatem cesserit i. gesserit integre, ei ob honorem partes sesquiplas ex omni re dari ut et reliqui recte faciendo idem sperent.'De cenis collegii iam agendum est, quae accurate a Cou- ventibus distinguuntur:

col. I. v. 24. Item placuit, si quis quid 'ueri aut referre olet, in conventu referant, ut quieti et hilares diebus sollemnibus epulemur. ut plus semel in eodem mense collegium epulari potuisse

cf. Murat. 27, 4 Soli de invicto sacrum Feronius censor

Cf. rvt. 354, 1 honoribus omnibus per gradus functus Spon. nais c. p. 56. Apuleius et L. X, p. II Oud gradatim permensis honoribus quinquennali magistratui fuerat destinatus.

118쪽

dicendum, sit. Et re vera in ordine cenarum duae incidunt in Augustum mensem, scit in Idus Aug. et XlII. A. Sept. uia confirmantur quae supra A e. hac re dixi Curacenarum pertinet ad Magistros cenarum , quos me lutes magistratu collegii fungi; erat inus tinnibus sodalibus i ex ordine albi subeundum, ut singuli in annum id sustinerent. col. l. v. Item placuit, quisquis magisteri Suo anno erit ex ordine albi ad cenam faciendam, et non observaverit neque fecerit, is arcae inseret HS XXX n. et insequens eius dare debebit et is eius loco restituere debebit. col. II. . v. '5 Magistri cenarum ex ordine albi lactiquo ordines homines quaterni poneres debebunt: vini boni amphoras Singulas, et panes a s sium II. qui iumerus collegii fuerit, et sardas numero quattuor, ira tionem, caldam cum ministerio.

Bonus atti cogitavit de magistro albi facto, quasi de albatus, non albatus magister procederet Sed totissima sunt alba municipiorum, vide si vacat, tit. D. de albo scribendo L, )ν neque collegiorum obscura, quorum non

pauca in lapidibus labemus Ceterum pleraque clii his verbis . interpretationem desiderant. Homines quaterni

soloece scribitur, cum homines quaternos scribendum suisset,

ut supra ad rogus Ita lecti in triclinio significantum quid singulis uribuendum sit Plerumque enim quaterni in lectis accubabant Calda a tratio iam separanda ist; significat aquam calefactam, quam antiqui medicamentis scilicet dulcibusque mixtam potare solebant. Vide Chr. Gebaueri librum singularem de caldae et caldi apud veteres potu , unde unum locum adscripsi ex plurimis ibi non

p. 8. Horat. Sat. I, 4, 6 saepe tribui lectis videas cenare quaternos. Cic. in is 27 67. Lips antiquae lecti L. t c. l. Lips. 1721. 8.

119쪽

sine elegantia aliqua congesti. Mart. Vill, 67:

Curre, age, et illotos revoca, Calliste, ministros Sternantur lecti Caeciliane, ede. Caldam poscis aquam; sed nondum frigida venit, Alget adhuc nudo clausa culina foro.

De ministerio ita Paullus noster ait S. R. L. t tit. 6 86:

Vasis argenteis legatis ea omnia continentur quae capaci tali alicui parata sunt, et ideo tam potoria quam Scaria, item ministeria omnia debebuntur; elut urceoli, patUrae, lances, piperatoria, cochlearia quoquct itemque trullas, calices, scyphi et his similia. Ministeria igitur sunt vasa quibus in conviviis ministratur, ut cum escaria et potoriatum alia omnia toc generali vocabulo comprehendantur'. quid vero dicemus 3 num nihil accepisse sodales nisi panem, Vinum, caldam Sardasque Ita visum est Rattio sed coetum instituere ad non epulandum videtur huic aevo relictum esse. Res explicanda est ex portulis Sportrias proprie sunt fiscelli, quibus populus dapes in publicis vi- Scerationibus acceptas imponere domumque reserre Solebat; tranStale ita dicuntur nummi pro carnibus istis dati. Ita igitur largitio ea fiebat, ut acceptis sive cibis praestantioribus sive pretio eorum suae quisque domi epularetur, quae reliqua erant ad cenam instruendam, panes Vinum οψ υνιον ipse Suo sum tu apponeret. Sportulis nunquam contineri panem vinum iam ex eo tutelligitur, quod in collegi Aesculapii pleraeque divisiones, ut prid. Non. NOV., Vill al. Mart. ita institutae erant, ij iii iis raportulas,

Vide Schultingium, qui ad h. l. multa egregie congessit e scriptoribus hist. Aug. aliisque, unde etiam Graeco μακονίαν dici disces adde Cranieri notam ad Schol. Iuv. p. 10l, ubi ad verba Iuvenalis ill 203 de homine pauperrimo urceoli eae, Ornamentum abaei Scholiasta notat ornamentum abaci quod nos descam dicimus, melius glossa antiqua abaci delsicae, μινιμεριον ob 'IO νβεναλιος, quam Cramerus temere corrupit.

120쪽

panis et vinum dividerentur . - Deinde cum ii qui simul lautia acceperant, communiter iis frui epularique cuperent, factum est, ut aliquis ex collegio, sive is qui dederat sive alius, si cibi distributi erant, cibos omnium pararet, Si nummi pro dapibus, acceptis iis epulum instrueret, pro

pane vino autem insuper modicam pecuniam acciperet, nisi eo liberalitatem Suam demonstraret, quod panem vinum adiiceret gratuitum Sportulas semper pro cena ESSE, non praeter cenam dari, plurima Sunt, quae probent.

Ita eo pertinet , quod in collegio Aesculapii sportulae ea conditione dividebantur, ut qui ad epulandum non

convenissent, portulae et pane s et isti m eorum venirent et praesentibus divideretur, saecvt Corum qui trans mars erunt e qui perpetua valetudine detinetur. Sane non cogebantur qui aderant ibi ce- nure, sed domum redire licebat sportulis acceptis. In eadem lege aut cena promittitur aut sportulae: Pr. Id.

Mart. eodem loco ' cenam, quam Flius Hermes suin)q uennalis omnibus annis dandam praesentibus promisit De Sportulas, sicut solitus est dare. - Ita reli. 3949: ob statu a) dedicationem dedit iuvenibus, HS XX n. adiecto pane et vino epulantibus, id est iis, qui ex pecunia

in praesenti epulari malebant quam domum eam reserre, etiam panem vinum adiecit. Omnino argumenta colligere quae Sponte ubivis prodeunt Supervacaneum est, praesertim eum Marinius solita doctrina plurima collegerit δ' quanquam hoc secit, ut contrarium probaret, nempe portulas non pro epulo dari, sed ad epulum adiici. Plena refutatio eius ab hac scriptione aliena est, quod doleo ubi enim cum Marini res est, non est temere contradicendum. . De sin-' Oreli. 238 panem vinum et sportulas dedit. In schola collegii sive Aesculapii aede, euius signum marm0reum ibi positum commemoratur, ubi collegium epulabatur, magistro collegii, ut videtur, cenam curante. ' ait p. 398.

SEARCH

MENU NAVIGATION