Auctores finium regundorum. Nicolai Rigaltii observationes et notae, item glossae agrimensoriae

발행: 1614년

분량: 594페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

22 SICULI FLACCIdiuisionis assignationisque leges quasdam colonis describunt , ut qui agri delubris sepulcrisve publicis, qui folis itineris, viae, actus, ambitus, ductusque, aquarum, qui publicis utilitatibus seruierint ad id

' Vique tempus quo agri diuisiones fierent, in eadem conditione essent qua ante fuerant: nec quicquam utilitatibus publicis derogauerunt. In quibusdam regionibus fluminum . modus aflignationi cessit: in quibusdam vero tanquam subsecivus relictus est: alijs autem exceptus,inscriptumque,ssumini illi tantum, ut in Pisaurensi comperimus, datum assignatumque,ut Veterano: deinde redditum suum veteri possessori: flumini Pisauro tantum, ne quo alueuia deinceps & vltra ripas utrinque aliquando adscriptum modum per omnes centurias per quas id flumen decurret: quod factum auctor diuisionis assignationisque iustissime prospexit. Subitis enim violentisque imbribus excedens ripas defluet, quod etiam ultra modum sibi adscriptum egrediatur, via uorumque Vexet terras. Cum ergo possessores hoc incommodum patiantur, astiduitate tempestatum, contemptoque flumine, alueo ripisque su is, aequum videatur iniuriam passos su bsequi . terras usque ad alueoen fluminis, has tamen terras Pisaurenses publice vendiderunt, quas credendum est proximos quosque contingentes eas emisse vicinos. Limitum quoque modus in quibusdam regionibus per amoplum spatium exceptus est: in quibusda vero modo assignationis cessi. Ergo centuriae limitibus clausae

qui a limitibus excipiuntur,ad praescripta lege lati-

42쪽

tis Atriis datae incipiant mensurae oportet ¢u riarum in his quibus non excipiuntur,ad praescripta lege latitudinis ab linea mensurali per limite omnis. moestas in mensuram centuriae cadit: qui tamen, Victa Pra Hiximus, temper itineribus & mensuris agen-ctis P exta ij oportet ut sint. spatium autem intra quod fors ver Lari debeat, quasi dignationes dat. Decimario vero & cardini maximis maximus latitudinis .mod cis praescribi debet: deinde quintam quamque centuriam includens per decimanos cardinesque, cum viginti&quinque centurias includant, saltus appellatur. quibusdam regionibus cum in ipsis incedant villis, portas domini villaru faciunt,ianuasi: imponunt, &seru os huic negotio ad transmittendum populum applicant, quomodo utilissimum . iter populo seruari debeat. Datur autem. Via a possesibribus ut similes occupent: hac tamen conditione , ut si illae in limitibus positae sint, id est limites in . quibus incedunt, dent per agros suos iter populo, dum non deterius quam per illas transeant: sed quaedam ita positae sunt, ut quantumcumque de limite deflectere velint, incommodum iter patian tur:ita necessario per ipsas transeunt villas. Limitem aut m non puto quemquam occupare debere colendo , ut per agrum iter reddere mallet: alioqui de fiexus illi qui de limite detorquentur, multo maiorem occupant modum. Centuriae autem non per 'omnes rcgiones ducenta iugera obtinent, in quibus dani ducentenadena, quadragena: ita diligenti cura &haec erunt inspicienda, quoniam & limitum

43쪽

24 S ICVLI FLACCInon aequale spatium inter lapides sit oportet. Si amplius qua ducentena iugia a centuriae habent,ut putali habet centuria ccxl. iugera , sint oportet per deci manum aut cardinem ab lapide ad lapidem actus xxiiiJ.&per alterum limitem actus xx. tot enim actus numerum per decimanum ac per cardinem datos inter se multiplicatos facient cccclxxx. Itaque diligenter id scrutandum, quanta per decimanum, dc quanta per cardinem spatia inter lapides obseruari debeant. Comperimus in quibusdam perticis cum centuria ducentena iugera haberet, non viginti actus aequaliter per limites inter lapides datos. In Beneuentano actus vigintiquinque per decimanos,& actus sedecim per cardines: qua mens ra iugera ducentena quidem includuntur,centuriae quadratae

non exprimuntur. Illud praeterea comperimus, deficiente numero militum Veteranorum agro, qui territorio eius loci continetur, in quo veterani milites deducebantur, sumptos agros ex Vicinis terri

torijs diuisisse & assignaste. Horum etiam agrorum qui ex vicinis populis sumpti fiant, proprias factas esse formas,id est suis limitibus quaeque regio diuisa est, & non ab uno puncto omnes limites facti sunt: sed, ut supra dictum est , sua quaeque regio formam habet, quae singulae praefecturae appellantur, ideo, quoniam singularum regionum diuisiones alij prae

ferunt: Vel e c eo quod uadiuersis regionibus magi stratus coloniarum iurisdictionem mittere soliti

sunt. attamen OmneS quarum coloniarum ciues acceperunt, eius perticae appellabuntur. Ergo praefectura

44쪽

ctura illa dicitur, cuius territorio ager suinptus finierit perticam illam, tanquam coloniam illam,ubi ciuis deductus fuerit. nec tamen semper uniuersa territoria, quoties ager coloniae deficit, vicinis auferuntur , sed solum quod aflignare nece sie fuit, quod ipsum legis praescriptio declarat. Aliqum do

vero in limitationibus ager etiam ex Vicinis territo rijssumptus non suffecit, sed & auctor diuisionis astignationisque quosdam ciues colonis dare velit, agros eis assignare, Voluntate sua e dictis commen tariis, aut in formis extra limitationem, monte illo,

pago illo, illi iugera tot, aut illi agrum illum qui fuit illius. Hoc ergo genus fuit assignationis sine diuisione, cum, ut supra dictum eli, agri diuiduntur limitibus structis percenturias, assignantur Viritim nominibus. Sunt vero diuisi nec assignati, ut etiam in aliquibus regionibus coperimus. Quibus, ut supra diximus, redditi sunt agri, iussi professi sunt, quantum, quoque loco possiderent. Aliqui bus vero ita contigit,ut iussi aestimatione facta pro . si terentur, quibus secundum aestimationem, quomodo data est, pulsique agris suis sunt, Veteranus'; victoreo deductus es L illud vero quod saepe respi cimus, quod similitudines culturarum comparemus, potest quidem fieri, ut similes conuenientesque culturae, etsi Vna facies, plures tamen domini. Nam cum pulsi sunt populi, potestatique locupletiorum fuissent lati fundi, in cuius agro ruissent plures per sonae, hic diuisus ut assignatus est. Ita quamuis ille habuerit culturae faciem,quam plures domini acceia, D

45쪽

perunt, erit quidem inter plures similis facies, tamen quisque suum fecundum acceptas habere debebit. Item contrario euenit,Vt quod pluribus assignatum est, ad unum perueniat dominum: & quam distimiles sint culturae, ut etiam finitiones appareant, quae erant Inter eos, Item quibus aflignati erant agri tum, quoniam, Ut supc inuenimus, uni foco territoria complurium acceptarum attribuantur. Nihil ergo nocere dc bebunt varietates &disimilitudines culturarum, ex quibus ut nostra fert opinio, nascuntur sὰpe controuersiae, Scaes respici

tur,id est quas quique acceptas defendant, quibusq;

personis redditum aut commutatum sit pro suo. Saepe etiam unius eiusdemque hominis duo domini acceptam tibi defendunt. Quae res quamuis sit con fusa, tamen modus minor in posscstione maiorem modum sequitur. Aliquando autem monumenta eorum quibus asi ignati sunt agri, aut vocabula villarum agrorumque quamuIS iuxta Videntur, tame ut supra & saepe commemorauimuS, potuerunt aliquando aliqui aliquem numerum,id est ali quantam particulas rem iuste aut vendidisse. Euenit aliquando, ut in Nolano comperimus, idem: quae diuisio non ab uno puncto conccsiit, sed ex diuersis limitibus qui oblique inter se concurrunt. . Ergo

videndum est qua significantia quarum regio dignosci posse, ut intelligi possit dextra aut sinistra

decimanum dexteriorem: aut dextra aut ii nilhr, decimanum sinisteriorem. Praeterea dicuntur de vi miscellum: Haeueniunt, ut quia dicio Iulio d

46쪽

DE CONDIT. AGRO R. 27

ducti erant, temporibus Augus cimilitiam repetie runt. consumptiique bellis Victores terraS suas repetierunt: in locum tamen defunctorum alti agros acceperunt, ex quo hi Vt his centurhs inueniantur&corum nomina qui deducti erant, &corum qui postea in locum successerunt: quod tamen hac su-1picione nos inuenimus, sic, cum dataassignata nos

computaremuS, & excederent centuriae modum,

reuersi ad originem primam aflignationis, inueni- mus postea adiecta esse nomina in hac conditione qua supra opinati sumus. Subsecivorum mentio repetenda est: auctores finem diuisionis assignatio nisque aliquando subseciva Reipublicae coloniarum concciserunt, aliquando in conditione illo.

Tum remanserunt: quae quidam, id est coloni, sibi donata vendiderunt, aliqui vectigalibus proximis quibusq; ad icripseru nt: alij per singula lustra locare soliti, per mancipes reditus percipiunt, alij in plures

annOS : quae ex monumentis publicis cognosci pos . sunt. Collegia sacerdotum, item quos virgines habent agros, & territoria, quaedam etiam determinata, & quaedam aliquibus sacris dedicata, in eis etiam lucos, in quibusdam etiam aedes templaque quos agros quasve territoriorum formas aliquoties comperimus extremis finibus comprehensas sine ulla mensurali linea, modum tamen inesse scri p tum. Praeterea cum ex alijs territo sager sumptus est, de subseciva & vacuae centuriae quae in assignationem non ceciderant, redditae sunt, eiS ex quorum territorio agri sumpti erant, quae &ipsi aut vendide-

47쪽

18 sICULI FLACCIrunt, aut vectigalibus subicctium habuerunt, sicut

& aliarum rerum publicarum comperimus, ut ut stipra commemorauimuS. Non enim omnis ager centuriatus in assignationem cecidit, sed& multa Vacua relicta sunt,quorum ea condatio est quae subsecivorum . de quibus Domitianus finem statuit, id est possessoribus ea concessit. Subsecivorum dixi mus hanc conditionem esse factam, quod siluae&loca aspera in assignationem non Venerunt. Comperimus vero in aliquibus regionibus & pascua & situ as assignatas esse, adscriptumque in formis ira illi, & ille tot siluas & pascua, iugera tot. Territoria inter ciuitates, id est inter municipia & colonias, &praefecturas, alia flu minibus finiuntur, alia summis montium iugis ac divergijs aquarum, alia etiam la- .pidibus positis praesignibus, quia priuatorum terminorum forma disterunt: alia etiam inter binas colonias limitibus perpetuis diriguntur. De quibus id est territorias, si quando quaestio mouetur, resipi ciuntur leges ciuibus datae, id est colonijs munici phsque&praefecturis. Nam inuenimus saepe in pu - . blicis instrumentis significanter descripta territoria , vocabulis enim aliquorum locorum comprehensis, incipiunt ambire territoria. Illud vero comperistum est , pluribus municipsis ita fines datos, Ut cum ., pulsi essent populi, & deducerentur coloniae in unam aliquam electam ciuitatem, multis, Ut supra . &saepe commemorauimus, erepta sint territoria & diuisi sint complurium municipiorum agri, & in .

voa limitatione comprehensi sint, factaque est per .

48쪽

tica omnis, id est omnium territorium coloniae eius in qua colonia deducti sunt. Ergo fit, ut plura territoria confusa unam faciem limitationis accipiant: aliquibus vero auctores diuisionis reliquerunt ali quid agri eis quibus abstulerunt, quatinus haberent iurisdictionem: aliquos intra mu rOS cohibuerunt. itaque, ut frequenter diximus, leges datae colonijs municipijsque intuendae erunt. Nam& compluri- bus locis certos dederunt sines, intra quos iurisdi chionem habere deberent, cum non potuerit Uni uersus ager in assignationem cadere , propter aut asperitatem locorum , aut praerupta montium: quamuis excederent fines lege datos, tamen quoniam Vacabant, concessi sunt his quorum finibus sumpti erant. Nec tantum iurisdictio concesia est: saepe etiam R. P. ager donatus cst: si quando tamen, ut iupra diximus, quaestio de his moueatur. , legeS

coloniarum aut municipiorum respiciendae erunt.

S ed &pagi saepe significanter finiuntur, de quibus .

non puto quae itionem futuram, quorum territoriorum ipsi pagi sint, sed quatinus territoria: quod tamen intellegi potest,uel ex hoc magistri pagorum quod pagos lustrare soliti sunt, uti trahamus quatinus lustrarent. Si vero de ipsis pagis quaestionem

quis moueat,amplae Tei negotium mouebitur. respiaciendum tamen,Vt saepe diximus,quibuS ex Vtroque

locantur. Nam & quoties militi praetereunti alisve cui comitatui annona publica praestanda est, si ligna , aut stramenta deportanda, quaerendum quae ciuitates quibuspagis huiusmodi munera praebere solitae e

49쪽

go SICULI FLACCI DE CONDIT. AGROR.hnt. Praeterea & regiones solent cliam diuersia sacra facere. Ita videndum erit,qualiter pagi sacra faciant. Gracchanorum4Silianorum limitationum mentio habenda est. in quibusdam etiam regionibus, Ut

opinamur, ijsdem lapidibus limitibusque manentibus post astignationes posteriores , duces facti sunt: quibusdam autem limitibus institutis, alii

lapides sunt positi, etiam eis manentibu S quOS Gracchani aut Siliani posuerunt. De qua re diligenter intuendum erit,ut eos lapides eosque limites comprehendamus, qui postremo per auctores diuisionis positi sunt Praeterea auctores astignationis diuisionisque non suffcientibus agris coloniarum, quos ex vicinis territorijssumpsissent,assignauerunt quidem futuris ciuibus coloniarum, sed iurisdictio eis agris qui assignati sunt per eos remansit, ex qu rum territorio lumppti erant, quod ipsum diligenter intuendum erit, & leges respiciendae.

l i

50쪽

INCIPIUNT NOMINA AGRORUM.

AssignatuS. Centuriatu subsiciuUS.

EpipedonicUS.. Triumuiralis. Solitarius SyllanUS. . Neronianus podismatuS.. Caesarianus adsignatuS. Iugarius in quinquagenis jugeribus.. . Meridianus in xxv. Jugeribus. Commutatus ex benefacio Augusti. .

INCIPIUNT NOMINA LIMITUM.

Maximi..

Limites intercisiui. Limites Quintani. .

Ager Ager Ager Ager Ager Ager

Ager

Ager Ager Ager Ager Ager

Ager,

Ager Ager Ager Ager Ager Ager

SEARCH

MENU NAVIGATION