Auctores finium regundorum. Nicolai Rigaltii observationes et notae, item glossae agrimensoriae

발행: 1614년

분량: 594페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

li,cas,dioe est quae ante a possesso rc potuerunt obtineri. Nam ager arctfinius, sicut ait VarrQ, ab arcen dis hostibus est 'appellatus. qui postea interuentulitium; per ea loca.quibus finit, terminos accipere coepiti In his agris: nullum ius subsecivoruni interuenit. Subsecivum est quod a fit bisecante linea no men accepit seblectuum. Subsecivorum ' genera su neduci cunia m quod an extremis assignatorum fiSnium centuria explerinon potuit. Aliud gcnussub cseciuorum quod in mcdiis assignationibus, &inte gris centuri' inrememt, qvicquid enim inter uitit imites minus quam interclusima est , fuerit assigna, tum hac iremanet . appellatione : ideo quod is modush qm assignationi silerest, linea cludatur subsecetusὸ 'Nam& reliquarum mensurarum actuS quicquidinter normalem lineam, & extremitatem interest , subsecivum appellatur. Est ager similis subseciuorumi condationi extraclusiis dc non assiis

gn tus, qui is R. P. populi Romani; aulipsius coloniae, cuius fine circundatur, siue peregrinae urbi,aut locis sauris, aut religiosis aeque ad populum. Roma num mitinentibus datusnon' est, iure subsecivo 'i uin k in eius qui assignare potuerit, remanet potestate. Ager extractaeus est, qui intra fin1timam lineam Ni sienturim inroriacet ui ideoque extractu sus, qui ultra limites finiti; a linea clauditum m

quid. exaghqdς liis interuenit. Sed quoniam et his

72쪽

avoque partibus singulae. controuersiae diuersas proprias habent conditiones, propriae sunt nominandae- Vt i potui ergo comprehendere, genera sitne

contIouersiarum numero xv. liD E positione terminorum, De rigore, De fine, De loco De modo, De proprietate, Depossessione, De alluvione, in iure territorii, De subsecivis, Desticis publicis; De locis relictis & extraclusis,De locis sic ris de religiosis, De aqua pluuia arcenda , De iti

D E positione terminorum controuersia est i ter duos plures ve vicinos: inter duos,an in rigore.sit caeterorum siue rationis: inter plures, trifinium faciat, an quadrifinium de horum opinione cum constitit mensori, si secundum proximi temporis. possessionem non conueniunt, diuersas attiguis . posses ribus faciunt controuersias, sed ab integro , alius forte de loco,alius de fine litigat. . . DE rigore controuersia cit finitimae conditio ris,quoties inter duos pluresve terminos ordinatos;

sue quae alia signa, secundum legem Mamiliam in

tra quinque pedes agitur. . - . . .

D E fine similis est controuersia, nec dubium est quin supra de finis conditione dixerim. Nam & ea dem lege continetur, &de quinque pedum agitur latitudine: sed de fine qpicquid per flexus quibus

arctfini; agri continentur, Ut per extrema comprΟ montoria,aut summa montium,aut fluminum cursus, aut locoru natura,quam supercilium ancllant. .: . DE loco controuersia est,quicquid excedit supra.

73쪽

icriptam latitudinem, cuius modus ad patentem non proponitur. Haec autem controuersia frequenter in arctfiniis agris variorum signorum demonstrationibus exercetur , ut fossis, fluminibus, arbostibusque antemissis,aut culturae discrimine. D E modo controuersia est in agro assignatoa agitur enim de antiquorum nominum propria defensione,ut si L.Titius dextra decumanum tertium, citra cardinem quartum acceperit, sortis suae partes tres, siue quod huic simile, quartam habeat in quacunque proxima centuriae Huic enim uniuersitati limes finem non facit, etiam si publico itineri se uiat.Nam in caeteris agris de modo fit controuersia, quoties promissionis modus non quadrat. DE proprietate controuersia est plerumque, Vt ui Campania cultorum agrorum sylvae absunt in montibus, Ultra quartum aur quintum forte vicinum. Propterea proprietas ad quos fundos pertinere debeat, discutiatur. Est& pascuorum proprietas pertinens ad fundos, sed in commune, propter quod ea compascua multis locis in Italia communia appellantur, quibusdam prouincijs pro indiviso. Nam per haereditates aut emptiones eius generis controucrsiae fiunt, de quibus iure ordinario liti

gatur.

DE posscssione controuersia est, de qua ad interdictum , hoc est, iure ordinario litigatur. D E alluvione fit controuersia, fluminum infe stationa hinc fundi multas habent condition . ,

D E iure territori; controuersia est denique ad

74쪽

ipsam urbem pertinens, siue quod intra pomerium eius urbis erit, quod a priuatis operibus obtineri non oportebit: eum dico locum quem nec ordo nullo iure a publico poterit amouere. habet autem codiciones duas: unam urbani soli, alteram agrestis. Agrestis,quod in tutela rei fuerat adsignarum urbanae: urbani, quod operibus publicis datum fuerat auidestinatum Huius soli ius quamuis habita ratione Diuus Augustus de statu municipiorum tra' Rauerit, in proximas urbes peruenire dicitur, qua- Tum ex voluntate conditoris maxima pars finivincoloniae est adtributa,aliqua portio moenrum extres mae perticae assignationis inclusa, sicut in Piceno , fertur, inter montium Praxutianorum quandam.

oppidi partem A sculanorum fine circundari. Quod ossi ad haae reuertamur,hoc conciliabulum fuisse fer 'tur,&postea in municipii ius relatum. Nam non. omnia antiqua municipia habent strum priuile - gium. quicquid enim ad coloniae municipuis priuilegium pertinet, territoriJ iuris appellant. Sed si irationem appellationis huius tractemus, Territo rium est quicquid hostis terrendi causa constitu

tum est. . . .

D E subsecivis controuersia est, quoties aliqua pars centuriae siue tota non est assignara,& posside tur: aut quicquid de extremitate perticae. possessor: proximus aliusve detinebit ad subsecivorum conqtrouersiam pertinebit.

D E locis publicis sue populi Romani siue colo

niarum municipiorumve conrrouersia est, quoties ,

75쪽

ea quae ncque assignata, neque vendita fuerino, aliquis possederit, ut alueum fluminis veterem populi Romani,quem Vis aquae interposita insula, & diu isi proximi posiestores finibus reliquerint,i, acit sylvae quas ad populum Romanum multis locis pertinere

ex veteribus instrumentis cognossemus, Ut ex pro ximo in Sabinis in mome Mutela. Namdi colonia-.rum auc municipiorum similis est eonditio, quoties loca quae R P.data assignata fuerant ab.alus obtinebuntur, ut subseciva concessa. .

DE locis relictis &i extractusis controuersa est in agris assignatis. relicta autem loca stini, quae siue locorum iniquitate, siue arbitrio conditoris relicta limites non acceperunt: haec sunt iuris subsecivorum. Extractus a loca sunt aeque iuris subsecivorum quae ultra limites , di ultra finitimam lineam erunt. finitima autem linea, aut mensuralis est, aut aliqua obseruatione, aut Ierminorum ordine seruatur. M litis enim locis assignationi agrorum immunitas superfuit sicut in Lusitania finibus Augustinorum. D: E locis sacris&religiosis controuersiae plurimae iure ordinario finiuntur: nisi si de locorum eorum modo agitur: ut locorum publicorum in montibus, aut aedium; quibus fecundum instrumentum fines restituuntur. Similiter locorum religiosorum, quibus secundum cautiones modus est restituendus. Habent enim Moesilea iuris sui hortorum modos circumiaccntes,aut praescriptum agri finem. 'DE aquae pluitiae transitu controuersia est, in qua si collectus pluuialis aquae transuersum secans finem

76쪽

finem alterius fundi influit, &disconuenit, ad ius ordinarium pertinebit. Quod si per ordinationem

finis ipsius agitur, exigit mensoris interuentum.

D E itineribus controuersia est, quae in arci finijs

agris iure ordinario finitur: in assignatis, mensura rum ratione. Omnes enim limites secundum legem

colonicam itineri publico seruire debent. Sed multi cxigente ratione per deuia&confragosa eunt, qua iter fieri non potest: & sunt in usu agrorum eorum locorum , ubi proximus possesssor est, cuius forte sylua limitem detinet ,& transitum inuerecunde denegat, cum itineri limitem aut locum limit1 de beat. Est & controuersiae genus quod ad solum non pertinet, de arborum fructibus earum quae in fine sunt, siue intra, nec ullam ad radicem habent con

trouersiam, quoties inclinatae in alterutru fructum iactauerint, inter assines mouent disputationem.

Sunt & aliae limitum conditiones, quae ad solum non pertinent, hoc est ad artem nostram. solum autem quodcunque coloniae est assignatum, id uniuersum pertica appellatur. Quicquid enim huic uniuersitati applicitum est, ex alterius ciuitatis fine, siue solidum , siue cultellatum fuerit, praesectura appellatur. CVLTELLANDI ratio quae sit, saepe quaeritur. cuius praemensi ioli spatium cosummamus, & illam

cliuorum inaequalitatem planam esse cogimus,dum mensurae lateribus inseruimus. Cultellamus ergo agrum eminentiorem, de ad planitiem redigimus; aequalitatem hanc nobis ratione ipsa seminum n

77쪽

18 AGGENI COMMENT. IN FRONΤ.

tura monstrauit. Omnis enim illa soli inaequalitas colligi poterit,nisi quod de terra quicquid naicitur,

in aerem rectum exit, & illam terrae obliquitatem crescendo atterit, nec maius spatium occupat,quam si explano nascatur.

AGGENI V R BI CI COMMENT.

- VsCEPI Mus qualitates agrorum tractan das, atque plano sermone & lucido expo nendas, & volumus, ea quae a Vcteribus obscuro sermone conscripta sunt, apertius & intellisibilius exponere, ad erudiendam polleritatis in fantiam, & quo dulcius possint disciplinam appetere quam timere. Nam primaevae aetati quam sinUradicos amarissimae literarum, scientes literas non . ignorant. t deoq; ita planum facimus iter i exeun. tes a prioribus 1ludis literarum, in his secundis ac liberalibus venientes, disciplinam hanc velut suauia talem quandam post 'amaritudinem concupiscant. Iam nunc ergo pergamus exponere. Agrorum qualitates tres esse Iulius Frontinus ostendit dicens, .

AVnam agri diuisi& assignati. Videamus qui sit hic

ager diuisus & assignatus. Sine dubio video alicuius formam agri magnam, quae diuisa est atq; assignata in tempore : &nisi esset quaedam materialis agri forma, quomodo poterat diu idi Z an totum mundum aut prouinciam totam unius possumus agri qui sit diuisus qualitatem accipere Θ & quia hoc ita intelligere omnino mihi videtur absurdu, eo quod subiungit continuo idem Fronimus, Altera me - -

78쪽

DE LIMITIB. AGRORUM. . Is

sura per extremitatem comprehensi. Video ergo illum agrum quidum in sic duccnta, & eo amplius iugera contineret, pollea iussu principum intercisiuis limitibus distributus quinquagenis iugeribus, vel amplius, ut qualitas locorum inuenta est. quae intercisiones per trifinia & quadrifinia siue interuenientium , vel interpositorum ratione signorum cernuntur esse dispositae. Alteram qualitatem dicit mensuram per eiusdem agri extremitatem comprehensiun. Iuxta hunc agrum de quo locuti sumus,

videmus confinem e me modum mensura comprehenium subsecivi, qui frequenter in extremitati bus aflignatorum agrorum incidens,mensura lineat cernitur comprehensus. De hoc inferius suo loco apertius disputabimus. Nam quidam centuriam volunt intellegi mensuram dictam per extremita - tem comprehensam: quod& ipsum potest accipi, iquia& si centenis hominibus duo centena iugera data legimus, quorum propter numerum fit appel lata centuria: legimus in quibusdam locis ab uno mille-trecenta iugera fuisse possessa. Tertiam arci fini) agri qualitatem aflignat. Arctfinius ager, ab iaarcendis hostibus nuncupatur, sicut paulo inferiusia subsequens lectio manifestat. Hic & occupatoriusia ager dicitur, eo quod in tempore occupatus est a Victore populo, territis exinde fugatisque hostibus: quia non solum tantum occupabat Unusquisque, quantum colere pretesenti tempore poterat, sed quantum in spe colendi habuerat, ambicbat. Fines vero liis signis inter se diuidebat, fossis manufactis,

79쪽

so AGGENI COMMENΤ. IN FRONT.

arboribus antemissis, fluminum interuenientium cursu, iugis quoque montium, quae ex eo nomine accipiuntur, quod continuatione ipsa iungantur: supercilijs, nec non itineribus, vel divergiis aquae, quae aut loci natura, aut solerSprocurauit antiquitas. Ager ergo diuitus assignatus est colonijs siue munici ohs unicuique posscstioni modus siccundum. terrae qualitatcm. Hic ager habesconditiones duas: D unam, qua plerunq; limItibus continetur: alteram, in qua per proximos possessionum rigores assignatus cst. limes ergo est quodcunque in agro opera manuum factum c1t ad obseruationem finium. rigor vero suae rectitudinis naturalis nome accepit. Quic- quid autem secundum hanc conditionem in longi 'tudinem est delimatum,per strigas appellatur: quicquid per altitudinem, per scamna. StrigatuS ager,estrui a septentrione in longitudinem in meridianum

ecurrit. Scamnatus autem, qui eo modo ab occidentem orientem crescit:&altitudinem hac secun dum idioma artis voluit Frontinus in orientem II tellegi. Nam dum superficiales nunc qualitates tanta. tummodo, Vel mensuras exponat, quomodo nos

possumus soliditatis corpus aduertere, in quo alti ludo aut crassitudo ponatur Z Ager ergo limitatus hac similitudine dccumanis & cardinibus contine tur. Ergo hic ager quem in hac similitudine asserit

contineri decuman IS atque cardinibus, In re prata

senti considerari poterit. Nam decumanum l1mi rem traxerunt, sicut Hi genus describit,ab occidente in orientei Cardinem vero a meridiano in septen

80쪽

DE LIMITI B. AGRO R. o irrionem duxerunt. quidam vero ex aduerso eos asse-

runt constitutos. Nam&alibi limites facti sunt ab his qui solis ortum & occasum secuti sunt, quos se

sellit ratio creometriar. mihi tamen sicut Higenus constituti decreuit limites, ita rationabile videtur, ut decumanus maximus in orientem crescat, & car

do maximus in meridianum. Ager per strigas & per scamna diuisus & assignatus est more antiquo in hac similitudine, qua in prouincijs arua publica cΟ-luntur. Ager ergo siue per strigas, siue per scamna diuisus sit, siue quocunque alio ordine succedenti, assignatus est more antiquo, atque antiquo arbitrio in hac similitudine, qua in diuersis prouincijs arua. publica coli perspicimus. Nam quod publica arua coli dicit , ne ammiremini. Nam ideo publica hoc loco eum dixi ste aestimo, quod omnes etiam priuati agri tributa atque vectigalia persoluant.Nam paulo

inferius dicit, Eadem ratione,&priuatorUm agro tum mensurae aguntur, Vt apertius ostenderet publicum cum priuato esse consortem: quia dum priuatus laborat in proprio,dc tributum publico,&sibi

alimoniam arua excolendo procurat. Ager est men- su ra comprehensus, cuius modus uniuersius ciuitati est assignatus. Illius agri mensuram in Unum mo-

dum quodammodo video comprehendi. Nunc hic modus uniuersalis sagacius a nobis inuestigarr de- t. Videmus igitur modum per terminos territoriales, & limitum cursus, & titulos, id est in scriptis lapidibus, plerumque suminibus, nec non aris lapideis claudi territorium atquc diuidi ab alterius terri-

Hiij

SEARCH

MENU NAVIGATION