Theologia moralis seu Resolutio casuum conscientiae, juxta Sacrae Scripturae, canonum, et sanctorum patrum mentem jussu eminentissimi ac reverendissimi Stephani Cardinalis Le Camus ... Gallica primo lingua, & deinde Latina exarata. Authore Francisco

발행: 1703년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

1 3 Buta Innoe si XII.

celebrandarum , aut post idem Concilium imposita , aut in limine fundationis , sed pro his

omnibus reducendis , aut moderandis , vel commutandis ad Apostolicam Sedem recurratur , quae, re diligenter perspecta , id statuet, quod magis in Domino expedire arbitrabitur palioquin reductiones , moderationes, & commutationes hujusmodi, si quas contra hujus prohibitionis formam fieri contigerit, omnino 'nullas, atque inanes decernit.

Deinde ubi pro pluribus Missis , etiam ejusdem qualitatis celebrandis , stipendia , quantumcumque incongrua , & exigua , sive ab una , sive a pluribus personis collata suerunt, aut conserentur in futurum Sacerdotibus, Ecclesiis , Capitulis , Collegiis, Hospitalibus, Societatibus, Monasteriis, Conventibus, Congregationibus , Domibus , ae Locis Piis qui buscumque , tam saecularibus, quam Regularibus ; Sacra Congregatio sub obtestatione divini Judicii mandat, ae praecipit, ut absolutEtot Missae celebrentur , quot ad rationem attributae eleemosynae praescriptae fuerint, ita ut

alioquin ii, ad quos pertinet, suae oligationi

non latisfaciant ι quinimmo graviter peccenx, & ad restitutionem teneantur. Id vero, ut deinceps observetur exactius, sacra Congregatio eadem auctoritate revocat

Privilegia , &Indulta omnia quibusvis perinis , Ecclcsiis, ac Locis Piis, tam Saecularibus, quam Regularibus cujuscumque ordinis,Congregationis , & Instituti , quamcumque ob causam concessa , quibus indulgetur , ut certarum Missarum , vel Anniversiariorum celebratione , aut aliquibus Collectis, seu orationibus plurium M sarum oneribus in futurum

suscipiendis satisfiat. Ae similiter omne damnabile lucrum ab

312쪽

De celebratione M tram. 279

cles a removere volens, prohibet Sacerdoti, qui M tam suscepit celcbrandam cum certa eleemosyna, ne eamdem M stam alteri, parte ejus3em eleemosyinae sibi retenta, celebrandam

committat.

Praeterea , ne in Ecclesiis , in quibus onera M Tarum in perpetuum imposita 1iant, Sacerdotes in eis , ut par est , adimplciadis eo tepidiores , ac segniores reddantur, quod onera hujusimodi cum nulla , aut parva sint utilitate conjuncta ; statuit , atque decernit, ut pecuniae , ac bona mobilia Ecclesiis , Capitulis, Collegiis , Hospitalibus , Societatibus , Congregationibus, Monasteriis , Conventibus, ac Locis omnibus , tam Saecularibus, quam Regularibus , atque illorum personis in futurum simpliciter acquirenda cum onere perpetuo Missarum celebrandarum ab iis , ad quos pertinent , sub poena Interdicti ab ingressu Ecclesiae ipsis faeto incurrenda a die realis acquisitionis, , statim deponi debeant penes AElem sacram, vel personam fide, & facultatibus idoneam, ad eMotum illa, i eu illorum pretium quam primum investiendi in bonis immobigibus fructiferis cum exprcssa, di i1rdividua mentiore oneris, quod illis annexum reperitur. Ae si eadem bona immobilia auctoritate Apostolica deinceps alienari contigemt,eorumdem pretium , sub eadem poena , ut supra , deponi, atque in aliis boni, stabilibus itidem seu

ti se iis cum episdem oneris repetitione, atquzannexione converti debeat.

Ad haec, Sacra Coi gregatio quibus is Capitulis , Ciu legiis , Societatibus, & Congregationibus , nec non omnibus, & singulis Ecclesiarum , ac piorum locorum , tam Saecularium , quam Regularium Superioribus , ver

aliis, ad quos pertinet , distiicte prohibet , av

313쪽

18o Rum Innocent sit XII.

imposterum onera perpetua suscipiant M Tarum celebrandarum , Saeculares quidem sine Episcopi, vel ejus Generalis Vicarii, Regulares vero sine Generalis , vel Provincialis consensiu ,& licentia in scriptis, & gratis concedenda ; alioquin Saecularis, qui hujus prohibitionis transgressor extiterit, ab ingressu Ecclesiae interdictus sit eo ipso : Regularis vero scd nam privationis omnium ossiciorum, quae tunc obtinebit, ac perpetuae inhabilitatis ad alia de caetero obtinenda, vocisque activae, ac passivae, absque alia declaratione incurrat. Eleemos ynas vero manuales& quotidianas pro Missis celebrandis ita demim iidem accipere possint , si oneribus antea impositis ita tisfecerint, ut nova quoque onera suscipere valeant; alioquin omnino abstineant ab hujus modi eleemo Inis , etiam sponte oblatis in futurum recipiendi, & capsulas auferant ab Ecclesiis cum inscriptione illa : Eleemosyna pro

Missis , vel alia simili, siub iisdem poenis ipso

fac o incurrendis, ne Fideles hac ratione fruia

trentur.

Episcopus vero, seu ejus Vicarius , aut Generalis , vel Provincialis, ubi de licentia pro perpetuis oneribus fuerint requisi i , in singuli

casibus diligenter inquirant, de si gulis Missarum celebrandarum obligationibus , cuique Ecclesiae , Monasterio, aut loco pio incumbentibus ; nec antea assensum hujusmodi, aut licentiam praebeant, quam eis legitime constiterit, illius Sacerdotes tam novo oneri susciapiend0 , quam antiquis jam susceptis satisfacere posse, praecipuamque rat: onem habeant, ut redditus, qui Ecclesiis, & locis piis relinquuntur , omnino respondeavit oneribus adjun iis secundum morem cujusque Civitatis , vel

Provinciae, intelliganime, si in re tanti mo-

314쪽

De celabratione 28 tmensi desides, aut negligentes fuerint , in novissimo die se hujus praetermissi muneris rationem esse reddituros.

Postremo Issustrissimi Patres non sine gravi

animi dolore intestigentes , mala fere omnia, quae Regularem disciplinam evertunt, ac prae cipue nimiam hanc facilitatem fovent, in oneribus Mistarum supra vires suscipiendis , veluti ex infecta radice, pullulare ex majori Regularium numero, quam ferant redditus , & eleemosynae cujusque Monasterii; inhaerentes lummorum Pontificum , ac sacri Tridentini Concilii Decretis, hac de re editis , sanctissimi

Domini nostri auctoritate praecipiunt, ac mandant omnibus , & singulis Generalibus, Provincialibus, Commisiariis, Ministris, Praesidentibus , Abbatibus, Prioribus , Praepositis, Guardianis, Vicariis , & quibuscumque aliis

Superioribus Monasteriorum , Conventuum,

ac Domorum Regularium , bona immobilia possidentium, vel non possidentium, cuiuscumque ordinis, Congregationis,&Instituti existentium intra fines Italiae , & Insularum adjacentium , ut singuli , ad quos pertinet in qualibet Provincia , adhibitis duobus, aut tribus Regularibus sui ordinis, vel Congregationis probatioribus, & rerum usu peritioribus, bona immobilia, census , redditus , & proventus

omnes, consiuetaS item eleemosynas, & ob- ventiones tam communes Monasteriorum ,

Conventuum , & Domorum ejusdem Provinciae , quam etiam singularibus personis Religiosis assignatas, seu permissas in communem usum deinceps conferendas , decem annorum immediate praecedentium habita ratione diligenter, & mature recognoscant, iis omnibus detractis , qHae reparationes , pIaestationes,

315쪽

grandines, stetilitates , aliave cujusiibet generis onera consse Vermat absorbere.

Eaque omnia scripto fideliter exarata , idem 'Superior , cujus interest , in proximo Capitulo, seu Congregatione generali, vel Provinciali coram tribus Judicibus ab ipctomet Capitulo, seu Congregatione deligendis proponat, qui computatis hujusmodi redditibus , eleemos 7-nis , & obventionibus universis, & oneribus, ut supra detractis sedulo e Xaminent, quot Religiosi homines connumeratis etiam Laicis, aliisque necessariis servientibus in unoquoque Monasterio , Conventu , & Domo regulari juxta regionis , & proprii instituti morem, victum , & vestitum , & medicinalia in communi habentes , competenter valeant sustei tari. Tum eorumdem bonorum , reddituum, eleemosynarum , & onertara praeci am notam

ipsim et Capitulo , seu Coeglegat oni eYl:ibeant, ut in illo diligenter om: ibus ciscussia,eujusque familiae Monasterii, Conventus , ac domus Regularis in singula quaque Provincia

certus earum tantum personarum numerus,

Patrum capitularium Volo praefigatur, quae redditibus , eleemosynis, & obventionibus, ut superius suffcienter ali possint. Ne vero Superiores, qui id prastare debent , serius, aut remissius, quam par est, suo muneri satisfaciant; mandat sacra Congrega tio , ut infra annum , post proximum Capitulum generale, vel Provinciale computandum, omnia hoc de genere capitulariter gesta , in authentieam formam redacta, ad sacram ipsam Congregationem Concilii singuli mit

tant.

Numerumque familiae, singulorumque Conventuum, Monasteriorum, & Domorum h

316쪽

De celebratione Aldissarum. 283

jutinodi Regularium , Capitali, seu Congregationis generalis, vel Provincialis sententia,& auctoritate praefinitum , iidem Superiores tam Generales, & Provinciales omnes, qzram locales perpetuo servare omnino teneantur, nec possint illum quoquo modo augere, etiam praetexta augmenti reddituum, absq ae sacrae ipsius Congregationis licentia; SuperioreS autem hujusmodi , qui praedicta omnia in praefixo termino non praestiterint , vel numerum, ut supra praescriptum , quovis modo augere praesumpserint, privationis omnium officiorum , quae tune temporis obtinebant, vocisque

activae , & passivae, & ad omnia suae Religionis osse a & gradus inhabilitatis perpetuam

poenam eo ip b incurrere , atque aliis etiam gravioribus a Sede Apostolica infligendis poenis saera Congregatio subjacere voluit ,& declaravi z. Deinceps vero Monasterium Conventus,

Domus , Congregatio, vel Societas Religiosorum , seu Regularium nulli bi recipiatur, nisi praeter alia ad id requisita , in singulis huius- , modi locis duodecim saltem Fratres, alii Monachi , seu Religiosi degere, & ex redditibus,& consuetis eleemo jseis detractis omnibus, ut supra derrahendis, competenter sustentari valeant ad praescriptum Decreti sel. rec. Gregorii XV. hac de re editi ; alioqitin Monasteria,& loca hujusmodi posthac recipienda , in quibas duodecim Religiosi , ut lapsa sustentari, atque inhabitare non poterunt, & actu non in-hasi averint, ordinarii loci visitationi, correctioni, atque omnimodae jurisdictioni subjecta esse intelligantur. Porro , ne ullo unquam tempore haee in oblivionem, seu desuetudinem abeant superiores locales cuiusque Monasterii, Convemus,

317쪽

1 8 4 Bulia Innocentii XI L

ac domus Regularis,curare , atoue essicere teneantur , flab poena privationis Offcii, voci Dque activae, & passivae ipso facto incurrenda, ut in perpetuum , seXto quoque mense , id est feria lecunda post primam Dominicam Adventus , & seria sexta post Octavam Corporis Christi , praesentes ordinationes in publicamenta perlegantur.

Omnibus tam Ecclesiasticis per lanis cujuscumque sint ordinis, conditionis, & gradus, quam Laicis quocumque honore, & potestate praeditis, praesentia Decreta declarandi , vel

interpretandi facultate penitus interdicta. Non obstantibus, quod supra scirpta Omnia , & singula in praesentibus Decretis contenta , Constitutionibus, & Ordinationibus Apol-tolicis in favorem quarumcumque personarum , atque ordinum tam Mendicantium, quam non Mendicantium , Militiarum etiam

sancti Joannis Hierosolymitani, Congregationum, Societatum , ae cuiust bet alterius Insti tuti , etiam necessario & in individuo expria mendi,Ecclesiarum , Monasteriorum, Conventuum , Collegiorum , Capitulorum , Hospitalium,Confraternitatum, & aliorum quorum-- eumque tam saecularium, quam Regularium locorum , nec non illorum , etiam juramento, confirmatione Apostolica , vel quaviS firmitate alia roboratis, statutis , & consuetudiniabus etiam immemorabilibus, Privilegiis quoque , Indultis , & litteris Apostolicis, etiam Mari magno , seu Bulla aurea, aut ali s nuneupatis , seb quibu cumque tenoribus , & formis , ac cum quibu vis etiam derogatoriarum derogatoriis, alii 'que essicaciotibus, &in litis clausulis , nec non irritantibus Decretis, etiam motu proprio, & ex certa sciertia, ac

de Apostolicae potestatis plenitudine, aut alias

318쪽

De celebratione a sarum. 28j

quomodolibet, etiam per viam communicationis , seu extensionis concessis , & iteratis vicibus approbatis, & innovatis , etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis , eorumque totis tenoribus, & formis, specialis, & individua , ac de verbo ad verbum , non autemper clausulas generales , mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma servanda esset, tenores hujusmodi, ae si de verbo ad verbum , nihil penitiis omis so , & forma in illis tradita observata , inserti forent, praesentibus pro expressis habens, quibus quoad ea, quae praesentibus adversantur, illis alias in suo robore permanseris , sacra CongregatioS anctitatis suae auctoritate specialiter, & expresse derogat, caeterisque contra riis quibuscumque. Et ne praemissorum ignorantia a quoquam praetendi possit, voluit eadem sacra Congregatio , ut praesentes ordinationes in Valvis Basilicarum S: Joannis Lateranensis , & Principis Apostolorum de Urbe , ac in Acie Campi Florae , ut moris est , affixae , omnes , ad quos pertinet , ita arctent , & afficiant, ac si unicubque personaliter intimatae fuissent. Utque earundem praesentium transiimptis,

etiam impressis manu alicujus Notarii publici subscripti,& sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis , eadem prorsus

fides adhibeatur , quae praesentibus adhiberetur , si sorent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae die Er Junii is 2 .

Cosimus Card. de Torres. Prosper FQuanus S. Congreg. Secr. Ex citatis autem sirper praemissorum Deererorum intelligentia , seu interoretatione infra

scriptis dubiis, prodierunt a memorata Cou-

319쪽

286 Bulla Innocentii XII.

o legatione simili auctoritate illi a praefato Uibano Papa octavo specialiter attributa, retaponsiones , seu declarationes inferius appo

nendae.

Super primo sacrae Congregationis Deercto , de celebratione Missarum , quo prohibetur , ne Episcopi in Dioecesana Synodo, aut Generales in Capitulis generalibus, vel alias quoquo modo , reducant onera ulla Missarum celebrandarum, aut post idem Concilium im posita , aut in limine sundationis. Quaeritur, quid si legatum sit ita tenue , ut non sit, qui velit onus illi injunctum subire, etsi recurrendum sit ad Sedem Apostolicam

pro moderatione oneris, totum aut fere totum

insumendum sit pro expensis ad id neeetariis 3 Et quid , si permittatur Episcopo in fundatione , ut possit hujusmodi onera moderari Secundo, super secundo ejusdem Congregationis Decreto , quo cavetur , ut celebrentur tot Missae, quot ad rationem tributae eleemosynae praescriptae fuerint.

Quaeritur, an verba illa L praescriptae suerint J intelligenda sint de praescriptione facta

ab offerente , vel ab Ordinatio 3Tertio , an cum ordinarius praeser pserit eseemosynam congruam juxta qualitatem loci,

personarUm , ac temporum , ncerdotes accipientes stipendium' minus congruo , teneantur

Missas illis ab offerente praetcriptas Celebrare p. Quartis , an Sacerdotes , qui tenentur Mis fas celebrare ratione Beneficii, seu Capestae, Legati, aut falarii, pc.ssint etiam mam alem eleemos nam , pro M vilis votivis, aut defunctorum recipere , & unico Missae Sacrificio utrique oneri fati facere r

320쪽

Q i Θ, posito , quod Testator relinquat, ut celebrentur pro ejus anima centum Missae, absque ulla praescriptione eleemosynae. ritur , an liberum sit haeredibu , eleemosynam sibi bene visam praescribere, an vero eadem eleemosyna praescribenda sit ab Ordi

nario.

Sextb , super tertio Congregationis Decreto , in quo eadem Congregatio revocat Privilegia , quibus indulgetur, ut certarum Missarum , vel Annivertariorum celebratione, aut aliquibus collechis , seu orationibus, plurium Missarum onesibus in futurum suscipiendis satisfiat. Quaeritur, an verba in suturum sescipiendis intelligenda sint de oneribus suscipiendis post Privilegium 3 Septimo , ita per quarto ejusdem Congregationis D creto, quo prohibetur Sacerdoti, qui suscepit M Tam celebrandam cum certa eleemosyna , ne eamdem Mossam alteri , parte ejusdem eleemolytiae sibi retenta, celebran

dam committat.

Qiuaeritur , an permittendum sit administra toribus Ecclesiarum , ut retineant aliquam eleemosynarum portionem V ro expensis manu tentionis Ecclesiae , Altarium , Inservientium , paramentorum , luminum , vini, Hotatiae , & similium ρOchaud, an hoc Decretum habeat locum iaBeneficiis, quae conferuntur in titulum , id est, an Rector Beneficii, qui potest per alium celebrare , teneatur Sacerdoti celebranti dare stipendium , ad rationem reddituum Beneficii Decimo , an Sacerdotes, quibus aliquando offertur eleemol na , major solita , pro celebratione Missae, debeant dare eam lem in te gram eleemosynam iis,qu: bas M lsas celebra

SEARCH

MENU NAVIGATION