T. Lucretii Cari De rerum natura. Libri sex, cum notis Thomae Creech, collegii omnium animarum socii

발행: 1754년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Τ. LUCRETII

Gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, Sollicitate suis ullum de sedibus unquam, Nec verbis vexare, & ab imo evertere summam: Caetera de genere hoc adfingere, & addere, Memmi, I 6sDelipere 'st; quid enim Immortalibus, atque Beatis Gratia nostra queat largirier emolumenti, Ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur Quidve novi potuit tanto post ante quietos Inlicere, ut cuperent vitam mutare priorem I7o Nam gaudere novis rebus debere videtur , Cui veteres obsunt; sed, cui nil accidit aegri Tempore in anteueio, cum pulchre degeret aevum, Quid potuit novitatis amorem accendere tali An, credo, in tenebris vita, ac moerore jacebat, I 7s Donec diluxit rerum genitalis origo Quidve mali fuerat nobis non cite crcatis 3 Natus enim debet, quicunque'st, velle manere Iii vita donec retinebit blanda voluptas. Qui nunquam vero vitae gustavit amorem , I 8o Nec fuit in numero, quid obest non esse crotum

Exemplum porro gignundis rebus , & ipsa Notities Hominum, Divis unde insita primum Quid vellent facere ut scirent, animoque viderent Z

Quove modo'st unquam vis cognita Principiorum, I 8sQuidnam inter sese permutato Ordine possent, Si non ipsa dedit specimen. Natura creandi Namque ita multa modis multis Primordia rerum Ex infinito jam tempore percita plagiS, Ponderibusque suis consuerunt concita ferri, I9o omnimodisque coire, atque omnia pertentare,

Quae I . Summam. IIundum , viz.

rum Philosophorum sententia , qui L mctim agnoscebant. Lambinus legit,

74.. Amorem accendere tali. Alii, amore tali: Tali. Tali .m, seu Deo vel Homini. Faber. I 8 I. Nee fuit in numero. Rerum creatarum; GH creatum: Alii, Eoa creato, ut V. 177. 'se ereatu. Iga. Exemplum pomo, &c. Tota omnium rerum notities a Simulachris rerum incurrentibus derivarer. Dii etiam nihil inconsulerate faciunt, quicquid agere constituunt. illud pra- vident: At nullae Imagines rerum in Mentem Divinam cadere potuerunt, cum res ipis nondum extiterint; ideo inepte aliquis dicat Deos Caelum, Te ram , Animalia, Omnia cretisse. I 87. Creandi. γ Lambinus, Cream do : melius. I 88. Multa modis multis. Multia modis multis e Gilanius. Diuili oci by Cc

292쪽

Quaecunque inter se possint conςressa creare,

Ut non sit mirum si in taleis disposituras

Deciderunt quoque, & in taleis Venere meatus, Qualibus haec rerum genitur nunc Summa novando. 19s

Quod si jam rerum ignorem Primordia quae sint, Hoc tamen ex ipsis Coeli rationibus ausim .

Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis, Nequaquam nobis divinitus cise paratam Naturam rerum, tanta stat praedita culpa. 2oo

Principio, quantum Coeli tegit impetus ingens, Inde avidam partem Monteis, Sylvaeque ferarum Possedere, tenent Rupes, vallaeque Ρaludes , Et Mare, quod late Terrarum distinet oras. Inde duas porro prope parteis servidus Ardor, aos Assiduusque Geli casus mortalibus aufert. Quod suae rest arvi, tamen id Natura sua vi Sentibus obducat, ni vis Humana resistat, Vitai causa valido consueta bidenti

Ingemere, & terram pressis proscindere aratris. IIo Si non foecundas vertentes vomere glebas, Terraique solum subigentes cimus ad Ortus: Sponte sua nequeant liquidas existere in auras. Et tamen interdum magno quaesita labore,

Cum jam per terras frondent, atque omnia florent; a IsAut nimiis torret servoribus aetherius Sol, Aut subiti perimunt imbres , gelidaeque pruinae , Flabra

I9s. Genitur. collit. Geritur, Nee melior quidem haec vox Genitur Lambini. I96. Guodsciam rerum, &o. Sequuntur , V. 27. argumenta Φ vitiosa huius Μundi constitutione ducta; Quippe Sapientissimi artificis opus fumet absolutum, non horridum Montibus, Sylvis, Paludibus, cte. Aliae partes non rigerent perpetuo gelu, neque alias nimii Calores torrerent: Deinde Fruges potisis quam Spinas, Sentes , & caetera inutilia produceret: Denique nullis procellis vexaretur, non aleret Feras Humano Generi infestas, neque varii Μorbi varias Anni tempestates sequerentur, & Funera praecipitarent : Sed omnia fuissent optimὸ disposita & ornata ; Quieti atque

utibus Humani generis accommoda, &Deo digna. 2ψ2. idcm partem. Μagnam, ingentem , Interpretes, Quia, via. Avidi magna omnia desiderant, vel quia avidἔ occupata est; duis feret haec Τ AOidam , Bibulam, Nardius, nam Terra est Humoris avidissimae Ineptὸ. Nec porro Interpretes praetendant , A villo complexu quem tenet AEther, lib. II. v. I Ofis . non attinet. Melius igitur cum vulg. legatur Aliam , sed potius Habitant: Neque insolentius Montes hahitant, quam bimae pesident. 2c6. Geli. Veteres tam Gelus, quam Gela. Disit ipso by Cooste

293쪽

Τ. LUCRETII

Flabraque ventorum violento turbine Vexant.

Praeterea genus horriferum Natura Ferarum, Humanae genti infestum , terraque marique, 22 Cur alit, atque auget Z Cur Anni tempora morbos Apportant Z Quare Mors immatura vagatur

Tum porro puer, ut saevis projectus ab undis Navita, nudus humi jacet, infans, indigus omni Uitali auxilio, cum primum in luminis oras 22s

Nixibus ex alvo matris natura profudit: Uagituque locum lugubri complet, ut aequum'st, Cui tantum in vita restet transire malorum. At Variae crescunt Pecudes, Armenta, Feraeque: Nec crepitacula eis opu' sunt, nec cuiquam adhibenda'st aro Almae nutricis blanda atque infracta loquela: Nec varias quaerunt Uei eis pro tempore Coeli. Denique non Armis Opus est, non Moenibus ulvis, Queis sua tutentur, quando omnibus omnia turge Tellus ipsa parit, naturaque daedala rerum. αδ rPrincipio, quoniam Terrai corpus, & Humor, Aurarumque leves animae, calidique Uapores, E quibus haec rerum consistere Summa videtur, Omnia nativo ac mortali corpore constant: Debet tota eadem Mundi natura putari. ΣΑΟQuippe etenim quorum parteis, & membra videmus Corpore nativo & mortalibus esse figuris; Haec eadem ferme mortalia cernimus esse,

a 22. Apportant. portant, Lamin binus, infra, v. ῖ7O. κι aliam quamois elatim importare pericli.

223. Tum porro Puer, Re. V. I 3. aliud habes argumentum ; Si Dii mundum fecissent, Μelior foret Hominum, quam Aliorum Animalium conditio , at longὶ deterior. Ω si rem ipsam attendas , Brutis Parens videtur Natura, Hominibus Noverca. stas. Vitali auxilio. J Ita Μuretus , dum codd. Vitat . 23o. Nec crepita via eis πω Dut. codd. Nec crepitacula eis opus es, &rectiis: Plautus ,

a 36. Principio, quoniam, &c. De- pulsis iis praeiudiciis quae Stoicorum vanitas, aut Vulgi superstitio opinioni

suae opposuerat, V. I a. hoc modo di

sputat; cum ea sit Natura Totius quae Partium . x observemus mundi pa tes, Terram, viz. Aquam , Aerem &Ignem subimie mutari, aliquando diminui , R deinde refici; dicendum est

tutam compagem esse pariter Μortaclem.

2 o. Debet tota eadem. Gifanius .

Debet eodem Omnis, Vi Z. aeque nativo &mortali corpore constare.

2 3. Haec eadem ferme. Debuit plane R diserte concludere , sed ita alibi loeutus est: Donatus , ferme Pr furiis: Terent. Andr. Act. 3. Sc. 1.

294쪽

Εt nativa simul. Quapropter maxima Mundi Cima videam membra, ac parteis consumta regigni. 24s Scire licet, Coeli quoque idem Terraeque fuisse Principialc aliquod tempus, clademque futuram. Illud in his rebus ne me arripuille rearis, Memmi, quod Terram, atque Ignem mortalia sumpsi Esset neque Humorem dubitavi, Aurasque perire: 3so Atque eadem gigni, rursusque augescere dixi: Ρrincipio, pars Terrai nonnulla perulla Solibus alliduis, multa pulsata pedum vi pulveris exhalat nebulam, nubeisque volanteis, Quas validi toto dispergunt aere venti: assΡars etiam glebarum ad diluviem revocatur Imbribus, & ripas radentia flumina rodunt. Praeterea, pro parte sua quodcunque alid auget, ditur: & quoniam dubio procul esse videtur

omniparens, eadem rerum commune sepulcrum et asso

Ergo Terra tibi limatur, & aueta recrescit. Quod superest, Humore novo mare, flumina, sonteis

Semper abundare, & laticeS manare perenneiS, Nil opus est verbis, magnus decursus aquarum

Undique declarat: sed primum quicquid Aquai 26sTollitur, in summaque fit, ut nihil Flumor abundet,

Partim quod validi verrentes aequora Venti Deminuunt, radiisque retexens aetherius Sol: Ρartim quod subter per terras diditur omneis.

vero praecipuae partes, & maxima Μundi membra, Terra, Aqua, Aer, Ignis gignuntur, ς intereunt, U. 9.Fulitis demonstrat: Multae Terrae particulae in altum feruntur, & Aera componunt ὁ Μ ultas auferunt flumina , & in Μare volvunt, v. I . AquRitem nova indies nascitur, at pars illius vi Solis in Aerem mutatur, pars in meatibus subterraneis Terrae formam induit, v. II. Aerem, qui recipit omnes particulas e rebus omnibus perpetuo fluentes, & res illas omnes reficit, nemo dixerit aeternum, aut immortalem , v. . De Igne denique idem concludendum , cum Radii Solis, qui unicus est Lusis & Ignis fons, quolibet monumento emissi pereunt: Ideoque quod Sol ipse reparetur, aequὸae Lychni R Tedae , omnino confiten

et 8. Arripuisse. ) Arripere, assume

re non datum aut concessum ab altero :

Tullius, lib. I. de Nat. Deor. Arria pree mihi videmini , quas vestro jure,

rem nulti modo prohalalem.

a6r. Limatur. Libatur, melius. 26s. Sed primum quicquid. uidque , ut saepe ali,s, &V. 28 . item, v. 3OS. Nam primum quicquid Diagoris disterit eis. 268. Retexens. 'Α-λή- .

λύων, resolvens.

295쪽

Percolatur enim Virus, retroque remanat M

Materies Humoris, & ad caput amnibus omnis Convenit; inde super terras fluit agmine dulci, Qua via secta semel liquido pede detulit undas. Aera nunc igitur dicam qui corpore toto Innumerabiliter privas mutatur in horas. x7r Semper enim quodcunque fluit de rebus, id omne Aeris in magnum fertur mare: qui nisi contra

Corpora retribuat rebus , recreetque fluenteis ,

Omnia jam resoluta forent, & in Aera versa. Haud igitur cessat gigni de rebus, & in res ago

Recidere assidue, quoniam fluere omnia constat.

Largus item liquidi fons luminis, aetherius Sol

Inrigat assidue coelum candore recenti, Suppeditatque novo confestim lumine lumen.

Nam primum quicquid fulgoris disperit eij, 28 r

Quocunque accidit: id licet hinc cognoscere possis, Quod simul ac primum nubes succedere Soli Coepere, & radios inter quasi rumpere lucis, Extemplo inferior pars horum disperit omnis; Terraque inumbratur, qua nimbi cunque feruntur, 29 Ut noscas splendore noVO res semper egere, Et primum jactum fulgoris quemque perire; Nec ratione alia res polle in sole videri, Perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum. Quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, as rLumina, pendentes Lychni, claraeque coruscis Fulguribus, pingues multa caligine Tedae, Consimili properant ratione, ardore ministro, Suppeditare novum lumen, tremere ignibus instant; Instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit: χC Usqueadeo properanter ab omnibus ignibus ejus Exitium celeri toleratur Origine flammae.

st a. s mine dulci. J agmen, pro actu . & ductu quodam ponere non in legans est. Ut Leni suis agmine Tibris. maerobius, Satur. VI. cap. 4. 28 . Fluere omnia consat.) Supra. lib. IV. Nec mora, nec requies inter dasur ulista stim si 283. Inritat. Sol enim Fons Iumianis. Vid. v. 66I. & lib. IV. v. 37s.a87. Suecedere Soli. ) Virg Geor. 3. Aut tecto astietus coluber succedere , es umbrin. Idem, lib. IV. -- Atque alto succedere caelo. 299. Tremere igni f. Tremul radios spargunt LIchni, & Tedae. Diuiti sti by Coo

296쪽

LIBER QUIN TU s. a flic igitur, Solem, Lunam, Stellasque putandum

Lx alio, atque alio lucem jactare sub artu, Et primum quicquid flammai perdere sempere gos inviolabilia haec ne credus forte vigere. Denique non Lupides quoque vinci cernis ab aevo rNon altas Turreis ruere , & putrescere Saxa

Nori delubra Deum, Simulacraque seda fatisci p

Nec sanctum numen fati protollere fineis et IoPosse Z Neque adversus naturae foedera niti Z Denique non Monumenta virum dilapsa videmus Cedere proporro, subitoque senescere casu Non ruere avolsos Silides a montibus altis, Nec validas aevi vireis perferre, patique Is Finiti Neque enim caderet avolsa repente, Ex infinito quae tempore pertolerassent Omnia tormenta aetatis privata fragore. Denique jam tuere Hoc circum, supraque, quod omnem Continet amplexu terram; quod procreat ex se qao Omnia quod quidam memorano recipitque peremta:

Totum nativum mortali corpore constat. Nam quodcunque alias ex se res auget, alitque, Deminui debet , recreari cum recipit res.

Praeterea, si nulla fuit genitalis origo

Terra

periora argumenta confirmat, v. II.

Quae Solidissima videmus, sentiunt vires temporis, & putrescunt. Turres Templa. Deorum Simulachra Nee illa Νumen ipsum sustentare potesto quis non videt quotidie labantia Τ Saxa denique, quae integra vidimus brevi tempore labefacta 1 unt, & montihus avulsa eadunt: Quis autem dieat illa ab aeterno extitisse, quae temporis finiti vires perferre nequeant Τ

ro. Protollare fines. proferre: Plautus Neque viri Vitam Anet in erastinuis protolli. 3I3. cedere proporro , &c. GII

nius, Quaerere pro porro sibi eunque meminra credas,

Id est, ut eredas ea aliquando sibi quaeis

rere Senectutem : Sed melior vulgata lectio. Faber autem rejicit. Denique nou monumenta, &c. Ω legit, Omniaque ut porro, subitoque sen

Icere credas, Nou ruere avulsos, ste.

Sed huic etiam coniecturae vulgatam lectionem libenter praeferam. 3I9. Denique jam tuere, ste. v. s. Illos refutat, qui omnia ε caelo oriri,& in coelum iterum resolvi sentiunt, ct tamen Caelum ipsum immortale se aeternum asserunt; Nam quod in alias res vertitur, ct quod ex iis rebus soluistis reparatur & reficitur, id Νativum prorsus & Μortale. yas. Praeterea si nulla fiat, &e. Μundi novitas, v. I . probatur, tum ex eo , qudd Historiae omnium antiis quissimae Thebano aut Trojano bello iuperiores non finx, ut esse deberent.

297쪽

T. LUCRETII

Terrai & Coeli, semperque aeterna fuere: Cur supera bellum Thebanum, & funera Troiae,

Non alias alii quoque res cecinere Poetae Quo tot facta virum toties cecidere Nec usquam Aternis famae monumentis insita florent Uerum ut opinoo habet novitatem Summa, recensque Natura 'st Mundi, neque pridem exordia coepit.

Quare etiam quaedam nunc Artes expoliuntur,

Nunc etiam augescunt; nunc addita Navigiis sunt Multa : Modo organici melicos peperere sonores. 33 rDenique Natura haec rerum, Ratioque reperta 'st Nuper, & hanc primus cum primi e Ipse repertus Nunc ego sum , in patrias qui possim vertere Voces. Quod si sorte fuisse antehac eadem omnia credis: Sed periisse hominum torrenti saecla vapore, qwAut cecidisse urbeis magno vexamine Mundi, Aut ex imbribus assiduis exisse rapaceis Ρer terras Amneis, atque oppida cooperuisset Tanto quippe magis victus fateare uecesse 'st, Exis Mundus foret , non dico aeternus, sed multo vetustior 3 tum eX eo quod

Artes omnes recens adinventas habemus , siquidem Authores omnium meis morantur 9 ctim. si Mundus nunquam

coepisset, deberent Artes, ac potissinatim, Vitae utiles semper extitisse. Μacrobius . in Somn. Scip. Lib. II.

'ap. Io. Vtiis non hine misimet Mundum quandoque coepisse, nec longam retro hQm aetatem , cum ahbine ultra duo retro amorum millia de excellenti rerum g starum memoria ne Graea quidem extet

Historia. Nam supra Ninum, a quo

Semiramis Detindum quosdam creditur procreata , nihil praelarum in libros r lutum est. Si enim ab initio , imo ante

initium fuit Mundus, ut PhilUopbi volant , cur per innumerabilium seriem fis

culorum uou fuerat cultuς, quo nunc utia

mur , inventus ' Non literarum usus, quo solo memoriae fulcitur aternitas i Cur denique multarum rerum experientia ad aliquas Gentes recenti afute pervenit i Ute e Galli mitem , vel cultum olea Roma jam adolescente didicreum s aliae vero Gentes adhuc multa nescium, qua nobis inventa plaeuerunt: Haec omnia vide tur intemitati rerum repugnare, dum opinari nos faciunt certo Mundi principio singula quaeqtie caepisse. 336. Natura haec rerum. Physicam intelligit, plane eadem ratione Hor tius , qui interdum audacior est, de Pythagora dixit, Naturae non sordidus Auctor.

gumentis nonnulli Philosophi hoc modo respondent ; Olim Artes istae viguerunt , quae nunc florent, sed aliquando Ignis, aliquando Aqua delevit, vel

Terrae motus hausit humanum genus :Inde iam novae videntur nobis & recentes. Hoc responsum reforquet Poeta. U. I 3. Nam Orbem aliquando Ignibus perustum , aliquando Aquis obru-atum, aut Terrae motibus dirumptum nemo sanus aeternum dixerit : Ideo enim Hominem dicimus Μυrtalem, quoniam illis Μorbis tentatur , qui ita alios vehementius incidentes eos abstu

lerunt.

298쪽

LIBER QUINTUS. 277

Exitium quoque Terrai , Caelique futurum. Nam cum res tantis morbis tantisque periclis Tentarentur , ibi si tristior incubuisset Causam, darent late cladem, magnasque ruinas: Nec ratione alia mortales esse Videmur Inter nos, nisi quod morbis aegriscimus isdem, gro

Atque illi, quos a vita natura remoUit. Praeterea, quaecunque manent aeterna, necesse 'st,

Aut quia sunt solido cum corpore, respuere ictus, Nec penetrare pati sibi quicquam, quod queat arctas Dissociare intus paricis, ut Materiai qssCorpora sunt, quorum naturam ostendimus ante: Aut ideo durare aetatem posse per omnem.

Plagarum quia sunt expertia, sicut Inane 'st, Quod manet intactum, neque ab ictu fungitur hilum: Aut etiam, quia nulla loci sit copia circum', q6sQuo quasi res possunt discedere, dissolvique. Sicut Summarum Summa 'st aeterna, neque extrRQuis locus est, quo dimitiant: Neque corpora sunt, quae Ρο1sint incidere, & valida dissolvere plaga. At neque cuti docui) solido cum corpore Mundi 36s Natura 'st, quoniam admistum 'st in rebus Inane: Nec tamen est ut Inane: nevae autem Corpora desunt, Ex Infinito quae possint forte coorta Proruere hanc rerum violento turbine summam, Aut aliam quamvis cladem importare pericli. q7o Nec porro natura loci, spatiumque profundi Deficit, exspergi quo possint moenia Mundi, Aut alia quavis possint vi pulsa perire. Haud igitur lethi praeclusa 'st janua Caelo, Nec Soli, Terraeque, nec altis aequoris undis: g7s Sed patet immani, & vasto respectat hiatu. Quare etiam Nativa necessum 'st confiteare Haec eadem: neque enim , mortali corpore quae sunt, ΕΚ3 2. Praeterea quacunque, &e. Nihil aeternum aut immortale agnoscit Epicurin, praeter Corpora perfelie So- Iida , Inane , Ω .. , Universum: At Mundus non est Corpus perfectὸ Solidum , nec Inane , neque, cum Ιnfiniti fuit Mundi, haec compages potest diei Universum: v. a . Videsis etiatam Libri III. versum 8 8. 377. Quare etiam nativa, &c. Ex eo quod finem habiturus est Μundus, concludit, V. 4. Initium habuisse: Nam quod aliquando peribit, alim periisset.

299쪽

Ex infinito iam tempore adhuc potuissent

Immensi validas aevi contemnere Vireis. δῖGDenique tantopere inter se cum maxima Mundi Pugnent membra, pio nequaquam concita bello , Nonne vides aliquam longi certaminis ollis

Posse dari finem Z Uel cum Sol, & Vapor omnis

Omnibus epotis humoribus exsuperarint, 38 rQuod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur τTantum suppeditant Amnes , ultroque minantur. Omnia diluviare ex alto gurgite ponti; Νequicquam : oniam verrentes aequora Venti Deminuunt, radiisque retexens aetherius Sol; 39o Et siccare prius confidunt omnia posse, Quam liquor incoepti possit contingere finem. Tantum spirantes aequo certamine bellumi Magnis de rebus inter se cernere certant:

Cum semel in terra fuerit superantior Ignis, 39r Et semel ut fama 'i0 Humor regnarit in arvis. Ignis enim superavit, & ambens multa perussit,

Avia cum Phaethonta rapax vix Solis equorum 2Ethere raptavit toto, terrasque per Omneis. At pater Omnipotens ira tum percitus acri 4-Magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu Deturbavit equis in terram; Solque cadenti obvius aeternum suscepit lampada mundi; Disjectosque redegit equos, junxitque trementeis: Inde suum per iter recreavit cuncta gubernanS. wr Scilicet, ut veteres Graium cecinere Poetae :Quod procul a vera animi ratione repulsum.

38 I. Denique tantopere, &e. Aliud demum argumentum deducit, v. 36. a pugna continua Elementorum praecipuarum Mundi partium. Cum enim Ignis cum Aqua committatur, & modb Eluviones superent . quidni tandem eum totius Μundi ruina haec concert tio terminetur 3 Quod verb magna Incendia & Diluvia contigerint, de Phaethonte R Deucalione fibulae demonstrant, nam Igne vastata , & Aquis obruta erat Terra, licet Poetae

inepte finxerunt Incendium istud ial Diluvium interventu Deorum erupis

382. Pio nequaquam. Impio , quial Bellum hoe est civile & intestinum. 388. Diluinare. Diluvio obruere. 396. Reemrit. nperarit, & veris su 399. Terro ue perisis . Gassendus.797. Ambens.) Ambedens ab Ambedo : Sic Amhesse pro ambedere. Alii,

ambiens.

300쪽

LIBER QUINTUS. 27

Ex infinito sunt corpora plura coorta; Inde Cadunt vires aliqua ratione revictae, 4 Io Aut pereunt res exustae torrentibus auris: Humor item quondam coepit superare coortus,

Ut fama 'st hominum, multas quando obruit urbeis: Inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit, Ex Infinito fuerat quaecunque coorta, ΑΙ sConstiterunt Imbres, & Flumina vim minuerunt. Sed quibus ille modis conjectus Materiai Fundarit Coelum ac Terram, Ρontique profunda, Solisque & Lunae cursus, ex Ordine ponRm. Num certe neque consilia Primordia rerum 42s Ordine si quaeque, atque sagaci mente locarunt; Nec quos quaeque darent motus pepigere profector Sed quia multa modis multis Primordia rerum . Ex infinito jam tempore percita plagis, 'Onderibusque suis consuerunt concita ferri, 4as

omnimodisque coire, atque omnia pertentare, Quaecunque inter se possent congressa creare; Propterea fit, uti magnum volgata per deVum omnigenos coetus , & motus experiundo, Tandem ea conveniant, quae ut convenere repente 4 o Magna

4rg. Ut fama es Hominum , &e. Gitanius, Ut fama est . Hominum multos quando obruit Undis. Vossius , Hominum mustas. id est crimina Hominum, sive impios Homines : At quid hic loci Greetius cum criminibus Hominum3 profecto Epi-turaeus nunquam credidit istas Aquas ad eluenda filominum peccata fuisse Terrarum Orbi immissas. I . Sed quibus iste modis, ste.) Nativi huius mundi exordium explicatu.

rus , Deos, omnemque Providentiam Ionge removet; & totum opus Materiae permittit, v. I s. Inde chaos, rudis & indigesta Particularum congeries , quae huc R illuc agitatae, tandem pares cum paribus convenerunt, inde Mare, Coelum , Terra, Sol , Sidera, ct quaecunque hic Μundus continet. V. II. Plutarchus ex Epimis de Plaeit. Phil. lih. I. cap. 4. 'O τοίνυν

419. Solisque V Lunae.' Alii, Solis

Lunai. 3Ο. Tandem ea conveniant , quae ut

convenire repente.) Alii , Tandem eoniavmiunt ea quae coniuncta. &c. Et meis litis. v. lih. II. v. II 69. In sequenti versu pro sepe Faber legit, nempe. Ut & lib. II. v. x o. At prosecthvox repente modum tantum conjunctionis exprimit, ideoque illa, quam jactat Faber, emendatio nulla est, vi Llib. II. v. IO .

SEARCH

MENU NAVIGATION