장음표시 사용
61쪽
haec in Aphorismos&in uniuersam Hi
pocr. doctrinam, praeter id quod totam a tem amplectuntur, historia delectant,& utilitatem secum coniunctam habent, scribunturi cruditis, nobilibus diuitibus: ipsa
ars in veneratione:ipsa autoris fama inclyta,cuius nonae colitur apud omnes,ad quos memoria eius peruenit. Ipsa tamen opera,
quae dixi,quatuor praestantissima sunt meo iudicio omnium,quq a me conscripta sunt, tametsi non ignorem multos alios libros Enostris maiori in precio apud multitudine habedos:velut libri de Subtilitate,de Varietate rerum,de Arcanis aeternitatis, & de Fato.Sed,ni me fallit opinio, quatuor illa perpetua erunt cum humani generis aetate, hi aute a pluribus legentur:quo fit ut haec commentaria,cum in utroque genere praesten omnibus, quae scripsimus , sint pr serenda. Poterat & quatuor primis opus MetopOscopi ς adnumerari,quod & in eo totam artem a me inuentam tradiderim: verum humilioris cuiusdam argumenti, sic in genere coniecturali versari videtur. Sed ad ordia
3s Succedenti anno scripsi in artem medicam foliis clxiv.quom nituim esUa diu. Rur
62쪽
Rursus in sectionem primam Avicennet in soliis cl. initium, Hucusque diuersis cum
ambagibus. Interim vero conscripsi per ocium duos , libros de Circulis, quoru initium est,Cum duo circuli se inuicem secant: folia xxiiij. continent.Propositum fuit in ei sui obliqua multa rectilineis aequalia, imo potius non aequalia esse demonstrarem.N am hoc quasi exemplum est diuinarum contemplationu. Id vero in superficiebus, & aliquanto mirabilius in angulis.Neque enim Euclides, aut Archimedes , aut Apollonius, aut Heber, aut alius quispiam, quod sciam, de talibus scripserunt. Anno vero intermissionis libros de Iudi 3 ciis astrorum auxi,scripsiq; alios xii) libros Metoposcopiae, cuius operis initiu est,Corporis totius significationes ex totius etiam habitu dignoscuntur:magnitudo foliorumclxxx.In primo igitur libro agi tur de physiognomiauit secudo, de signincatis generaliter omnium linearum rin sequentibus se ptem libris , De significatione linearum iuxta planetarum loca,a Saturno incipiendo ad Lunam descendedo per ordinem: in decimo,de lineis plura loca possidetibus: in
63쪽
. in undecimo , de linearum mixtione, tum de lineis genuum,brachij,umbilici, pedum: in duodecimo,de lineis in frote mulierum:
in tertiodecimo de naeuis & signis aliis. Fuit hoc opus totum nostrae inuentionis, Praeter primu librum,obseruationes tamen ab aliis sumptae,5 congruentes. Docent autem solo aspectu hominum Vitam, natura,
Orestortunamq; agnoscere libri hi. Nec quisqua aliusquod id faciat,animaduertere potest Nam lineae ac signa illa non in manibus, scd fronte, quae omnibus patet, obseruantur. Non paruum est omnino opus , cravniuersam artem amplectatur,atque eo maius, quod scrine octingentis figuris illustro: tur.3 9 Eodem tempore coepi librum experimetorum,colligetis quae alias scripseram , que perpetuo auxi continet nunc folia ccx. initium cuius est,Omnis qui gloriam ex medica arte consequi desiderat. Doceo quibus modis sanauerim syderatos, arthriticos, rins profluuio tabescentes, aegre spirantes,l, em opto icos, ulcera praualestem, quarta-DaS,melancholicos , comitiales. Peculiariare propria medicamenta,& quq regioni, Mactati nostr congruerent,descripsi.
64쪽
Eodem quoq; anno condidi libros quin o
que musice. quorum initium est, Muscam neque ab antiquitate: magnitudo foliorumclxx.In primo libro agitur de generalibus artis regulis atque principiis:in secundo,de antiqua musica, ubi de rythmis, carminibus,choris,saltationibus in tertio, de musica nostra in quarto, de modo componendicantilenas,& dicitur Cotrapune hiscin quinto de structura S usu in strumen torum. Satis est in his libris nouarum consonantiaruscientiam me tradidisse. Historiam quoque
rituum,& rythmorum, antiquarumq; mo- dulationum,tum instrumentorum muscorum compositionem omnema vocumque in eis quarundamnQndum cognitaru inuen
Contigit autem per eadem tempora res 4rmira admodum . & singularis exempli,cuius in Libris de Subtilitate memini , atque eo somnio xxj. libros citis argumenti scripsi, qui saepius arditi sunt. Est autem foliorum cclxxx.Initium operis est, Proposi- tum nostri negotij est de subtilitate tracta re.Librorum series haec est.
65쪽
Tabula libraram de Subtilitate. CLPrimus e principiis naturalibus, materia, sorma, Vacuo, loco, corporum repugnantia,motu. Secundus,de elementis. Tertius,de caelo. Quartus,de luce & lumine. Quintus e metallicis. Sextus,de metallis.
Septimus,de lapidibus. Octauus,de plantis. Non , de animalibus quae putredine ge
Decimus,de animalibus quet ex semine proueniunt.
Undecimus,de Arma, & necessitate hominis.
Duodecimus,de illius temperamento. Tertiusdecimus, de sensibilibus, & vol
ptate. Quartusdecimus,de anima, α mente.
Quintusdecimus, de inutilibus subtilitati
Decimussextus, de scientiis. Decim septimus,de artibus. Decimusost
66쪽
Decimusoctauus, de mirabilibus, &s -
Decimusnonus,dedaemonibus.. Vigesimus,de intelligentiis.' Vigesimusprimus de Deo , & Vniuerso. atque ibi etiam de tonitru grandine, pluuia,& similibus. Conscripsi primo unico folio,indequatuor,post septem,inde auxi ad quinquagin-ra,& octuaginta demit cum editus est,nunc
Vero ad clx.integra folia peruenit. Vbi primum excussus est Nurimbergae nam & Lutetiae,& Lugduni,& Basileae cessauit somnium illud, nisi quod dum in Scotia essem ea nocte, quae praecessit cognitionem libri Micropresbytico, cuius lectione maxime delector,tale quippiam,quod me iucunditate pertunderet, visus sum prae manibus habere.Itaque libri hi de omnibus generaliter tractant seu naturalibus,seu etiam artificiosis rebus,aut his quae supra fidem esse videntur.Exempla quoque & rationes, non omnium quidem, sed duntaxat rariorum rerum,atque effectuum, adieci. Docui autemptaecipue causas eorum , quae in superiore
parte orbis fiunt,elemeta tantum tri , qualitates
67쪽
tantu de multis loco exempli adduxerim, re in quibus a caeteris philosophiae nostris libris differant, edocuimus, ne quis titulis tantum librorum ex hoc opere inspectis, quaedam repetita existimet, quod similes
tractationes contineri videantur. Caeterum,ut ad ordinem redeam,seque 'Atti anno Genua inuisi,& ne nihil in via conscriberem ,coepi quatuor libros De tuenda sanitate. In quorum primo agitur de his quae ad sanos pertinent usque adiuuentutem:In secudo, te senibus:In tertio, de morbo sis corporibus In quarto de hisqui alicui muneri addicti sunt. magnitudo operis solia ccxxiiij. initium, Asclepiadem si quem alium mortale. Plura sunt in his libris quae t
Gal.aut non attigit, aut saltem ab eo edita non extant, velut ratio coctionis in ventriculo,quies senibus utilissitna,aquae caelestes quas vocant Elyxir,& aurum potabile.Rc- .gimen iter agentium, & eorum qui magnis incommodis subiacent, humidorum discrimina ex libris de Subtilitate sumpta,praeparationes,quoq; ciborum,quas & si Galenus tradiderit,libertamen eius non eXtat.Omisit etiam Galenus dicere quid lcmpus in alimentis faciat.Nec si quis libros de Tuenda
68쪽
Sanitate de cibis boni & mali succi, & de
attenuante victu in Unum iungat, opus simile nostro absit iactantia dicto)facile esR-ciat : non solum quod plura nos attigerimus,sed quod quibusdam in partibus aliis principiis innitar. a. Reversus ex Genua scripsi folia quattuordecim operis de praeceptis ad filios: cuius est initiv,Cum multi,o filij,existimaus
rint. Haec omnem sapientiae rationem continent breuiter raditam,atque eXplicatam. neque enim exemplis,aut ratione, sed simplici admonitione indigent pueri. Docent autem & quibus modis patresfamilias domesticos cotinere atque instruere debeant. λε . Anno xlix. aetatis meae conscripsi libros decem problematu,quorum initiu cst, Cur luna magis de nocte lucet quam de die. Foliorum est hoc opus lxx. In primo libro de inanimatis agitur . In secundo , de animaistis In tertio,de moribus.In quarto, de legibus generaliter: In quinto, de lege Christi: In sexto,de lege Iudaeorum: In septimo de legibus Maii aethi,& Idolorum:In octavo, de Repub.In nono,de successibus : In decimo de flagitiis.Soluuntur autem problema
omnia quadrifaria, Theologice, Astronomi
69쪽
Nomiia,Naturaliter & iuxta philosophoruPeripateticorum , Epicureorumq; sentcntiam qui callide omnia tractant. Propterea hi libri res varij argumenti continent. Alium quoque librum materna lingua scripsi foliorum cxl:cuius titulus est, Technarum calidarum seu De te Burie calde: Initium, Fu nela inclita cita di Paula. H rum & fabularum unum & idem videtur esse propositum,scilicet delectare docendo,
ut illud Horatianum communiter eis conuenire videatur: Omne tulit punctium, qui miscuit utile dulci. Veruntamen magnum discrime est inter fabulas ac technas. Nam technae historia constant, Z amice instruunt, &prudentibus conueniunt, & virum quantumcunque grauem delectare possunt:at fabulae simpliciter docent , & pueris aut calumniantibus scriptae videntur. his quidem, ut respondeamus moderatius : illis , ut aptius monean
Sequenti anno contigit res rara. laborabat iam decennio illustrissimus vir Ioannes Amulthon patria Scotus, Archiepiscopus Ecclesiae B.Andreae, grauissima spiran-
70쪽
di difficultate, quae illum serme siligulis de
cem diebus inuadebat: cunq; omnia tentas sent frustra medici, sui & affinis cuiusdam, ut audiui,consilio scripsit ad me, rogans vead illum curandum Lutetiam, aux saltem
Lugdunum me conferrem,acciperem quantum vellem pecuniarum. Non leuem mihi futuram gloriam, ipsum venturum Lut ii m aut,si oporteret etiam Lugdunu.Ego, qui alias Gallias inuisere vel nullo cominpendio destinaueram, occasionem arripui, confisusque scilicitati meae in arte,conferorne Lugdunum, neminem inuenio:tandem
post xlvj. dies, ni fallor,aduenit medicus tuus Gulielmus Casanatus vir egregiuS,no iam Lutetiam,sed in Scotiam usque deducturus:reluctor, tadem precibus victus, deducit in Scotiam. Sed dum itineri accingimur,atque in ipsa reluctatione plurimi periere dies. Vltima, qua discessum parabamus , venit Ludimagister quidam ad me, consilium petit pro morbo graui:do. offert pecunias:renuo:dieit se posse puerum ostendere qui daemonas in urceo videat.accedo:
inuenio nugas esse. inter haec loquimur de Orontij speculo ignem accendente, quod Archimedis inuentum esse sciebam:osten-