Hieronymi Cardani Mediolanensis medici Liber de libris propriis

발행: 1557년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ter opinionem.Sed iam ad alia transeamus, quilibet de hoc sibi,quod Velit,statuat ego, quid credam,habeo tum praesertim cum n5 monitus sim tantu m, sed multa etiam edoctus fuerim per somnu , de quibus necdum

cogitaueram.

Sed & si numen omne abesset , quod i men non tam absq; ingratitudinis vitio ad-ruittere possum,quam absque iactantiae suspicione negare,cum quilibet nouerit,qui ea quae de Arcanis aeternitatis legerit atque in eis fuerit exercitatus,esse verissima, nihilominus vel sponte hoc vitae genus eligendo praestantissimum elegisse videor. Vt enim de Anaxagora ad Eudemum scripsit Aristoteles, interrogatus ille quinam scelix esset 'Respondit nullum eorum quos existimas,sed qui a Delicitate alienissimus tibi vi

deatur.animaduerterat enim neminem nisi

magnum,aut pulchrum,aut diuitem , Delicis appellatione dignum illi censeri,cu contra sibi foetices beatique haberentur, qui iustis honestisque actionibus tranquille incuberent, diuinaque aliqua contemplatione participarent. Neque id congruere mihi quod ex Aristotele vulgatum est, existimauerim: scilicet quod pauperes diuitias, diui

92쪽

'otes sapientiam quaerant. Etenim quamuis de numine, nantis,atque impulsu excusari possem, ostensurum tamen spero, etiam

si proponatur bonorum finis ipsa voluptas

iuxta Epicurum, optimum vitae genus me mihi elegisse.Atque id tam aperte facere posse confido, ut nemo adeo sit huic causae infensus,quem non in meam *ntentiam traham. Id vero commodius facturus sum si utilitates scribentium aliquod dignum iam

nunquam inuentum mortalibus edocuero.

Itaque primum ab exemplis clarissimorum virorum iudicium sumendum reor, quicutot laboribus ac difficultatibus huic muneri addicti sunt. Quis enim Platone sapientior 3 Aristotele prudentior' Theophrasto doctiorξHippocrate gratiior i Galeno acutior 3Cicerone facundiori Caesare Dictatorcpotentior Hieronymo sanctiori Antisthene pauperior tZenone melior ξCleatheaerumnosiorξPlinio impeditior'Sylla deterior aut imperitiorta tamen omnes conati sunt imaginem suae mentis posteris scribendo relinquere. Quinimo alij sumptibus suis& industria aliena nomen apud posteros quaesiuerunt. Velut Iustinianus Imperator, Alphonsus Castellae , ut vocant, Rex, &Con

93쪽

turae praecepta,horum medius tabulas astronomicas reliquir. Ingenui magis hominis fuerat rem ut gesta est , fateri. Memorabile

quoque factum Sostrati Gnidi fuit, quicuturrim in Pharo regis nomine exaedificas.set, exterius quidem obducta calce nomen regis inscripsitimarmori autem, Sostratus

Dexiphanes Gnidius diis nauigatibus salutiferis.Quod etia Mausoli architecti secise ferui.An ergo Onaneshi desipuere,qui no solum sapientissimi,sed etiam fossicissimi fuerunt 3 at dices, diuites hi erant & potentes. nequaquam Nam Zeno pauper, Antisth ni nihil fuit, Cleanthes vero noctu aquae hauriendae operam dabat pro hortis irrigandis , assidue vero studiis incumbebat, scribebatque de die adeo, ut lx. libros reliquisse feratur. Zenonis vero libri sunt innumerabiles. Sed iam ad rationem acced

mus. primum quidem nihil esse delectabilius ipsa sapientia haud dubium esse debet.

V t tamen euidentius hoc sit , scire oportet omnem iucunditatem esse in voluptate, omnem tristitia in dolore. Animalia igitur, quod sensu praedita sint, delectationem habent. plantae autem non habemaut si habet,

94쪽

92 exiguam acquasi insensibilem.Sed cum animalia rationis expertia non cognoscant se assici voluptate , licet afficiantur, eorum longe minor est delectatio: hominibus autem maior,quonia magis cognosciit. Quia vero se cognoscere percipiunt, maXima. adeo ut harum isticitatum interuallu pluries belluinams icitatem contineat. Maximum igitur delectationis fundamentum est cognoscere propriam Delicitatem. Qui ergo adeo amentes sunt, ut non cognoscat inflaticitatem,nec valde talices, aut in talices esse possunt. Non est tamen scelicitas humana absoluta quod sit cum metu doloris, quod non sit diuturna, quod eode momento non intelligamus& cognoscamus nos

intelligere,sed paulo ante vel post,quod discrimen temporis, quamquam exiguum sit admodum,Vetat tamen nos omnino esse foelices, adeo ut conueniant haec duo tempora in unum. Ob id igitur homines perfecta talicitate non fruuntur , nec cognitio etiam humana est de omnibus, neque Omni modo, nec perfecta. Ultimo non efficit ipsas res. intelligentiae autem absque metu malorum,& semper,cognoscut,& dum cognoscunt se cognoscere,simul atqueeodem

95쪽

actu intelligunt: hisque tribus modis ab omnibus differunt. inter se autem quoniam plura aut pauciora persectius aut minus absolute cognoscunt,non tamen faciendo cognoscunt. Hoc enim Dei proprium est sunt& alia forsan discrin na quar intellectus meus non assequitur. Est δc aliud maximuindicium quod humana scelicitas in opera-xione consistat, quae fit secundum cognitionem . nam vesperi diem sequentem avide expectamus,& si senes una die stamus sieniores.Annos etiam persaepe cupimus exactos, ut quod cum ipsorum cursu perfici debere speramus, habeamus absolutum. At mane diei finem non desideramus, quoniam cXacta die nihil superest quod agamus. constat igitur animae cognoscentis opus summum bonu in se continere, & ut Claudianus inqui I psa sibivirtus pretium est Cum igitur

perfectio hominis summast,cognoscere scintelligere, qui scribunt legenda: hac voluptate fruuntur:estque haec vera mentis arternitas, cum eadem sententia perpetuo tempore maneat, & nostri pars melior. Ob id igitur sapientcs conati sunt hanc meliore sui partem scriptis ad nos traducere: atq; id est commodum primum scribentium. Secundum

96쪽

cundum est memoriae ipsius confirmatio. rrium est exercitatio honesta per quarix etiam multa scitu digna nobis occurrunt, quae alioqui, incautos prςterirent.Galenus Vero cum principalem causam conscribendorum operum prastermisisset, honestiore quide, sed longe minus efficacem subiunxit tacilicet preces amicorum quae tame nec nobis defuit. nam praedictiones ab Anglis, mathematica a Germanis,medica ab Italis postulabanturinaturalia vero ab omnibus. Gallis moralia placuere, quae forsan usui multis fuerunt. Si epistolas omnes claroruvirorum,qui ut ederem nostros labores, suadebant,in unum congessissem,integra arca contineri non possent. Sed pertaesus multitudinis maximam partem earum ignibus tradidi. Verum ad institutum redeo Maxima voluptas est hominibus, cu scipsos velut in speculo contemplantur. N am speculum cum corporis tantum effigiem reserat, magna tamen voluptate nos afficit,tametsi corpus pars nulla sit nostri,sed tanquam vehiculum solum. Etenim homo totus vere

anima est scripta. igitur nostracia legimus nos ipsos intuemur velut in speculo ipso. Adde quod effigies corporis ipso absente decedit

97쪽

decedit, imago autem animae manet in libris,etiam si homo ipse non adsit.quare forsan melius libros picturis & statuis comparaueris quae tamen praeter id quod , ut dixi, non nos sed nostrum operculum repraesentant,nullus etiam Zeulis, aut Apelles. vel Polycletus tam ad vitium referet imagine nostri corporis, ut scripta ani mae. Distantpr terea scripta a pictili is& statuis quod in omnium conspectu sint:& ut immortale amortali. nam scripta renouantur augentq; autoritatem, translata imagines amittunt.

Atque id etiam scitu dignum, speculum

hoc mentis cum contemplamur, tam nos, quam speculum,meliores reddit: corporeuautem speculum & imago non ita. Qiaamobrem Ouidium non aliud occultasse sub tam pulchra fabella Narcisi se ipsum in fonte intuetis reor, quam ut depingeret sapientem scripta sua per legente. hic enim vere ille puer formosissimus est animus noster sui imagine captus.sic enim inquit, Cunctaque miratur quibus est mirabilis ipse. Se cupit imprudens: &qui probat ipse

probatur.

Dumque peti patitur:pariterque accendit,

98쪽

dit,& ardet. Quam putas esse voluptatem eruditi cuius scripta iam leguntur,& placent.cum cogitat quod in Regum ac principum cubicula penetrat, in manibus sapientum ac potentiorum versatur, diligitur a formosis. nam& mulieres legunt: alij auro vestiunt, coInmendatiirq; perenibus bibliothecis, laudatur in publicis locis, suspiciturque a tot sui saeculi viris ξQuod si cotingat geniti adesse, bona esse quae scribuntur, & recte elaborata subit spes tot futurorum taculorum quibus perpetuo revirescet: familiamque cum posteris ac patriam illustrabit. Quas opes

cum hac vita conferest cum tot reges,ne dicam principes & opulentos, temporis diuturnitas obruerit, ut ex decem millibus vix unus supersis, Cleanthes autem qui dum viueret terram sodiebat,adhuc fama vivat innumerisque in libris refloreat 'Quid dicam de his quorum libri ad nos peruenerui, qualis Plato Aristoteles, Plutarchus, & absque

numero alij 3 Sed age si quid melius habes

his opes erunt, verum non tam facile est parare Opes,quam nomen, si quis a natura ad hoc sit institutus subiacent hae fortunae, labores inexhaustos, aut dolos, scelcrataq;

faci

99쪽

facinora requirunt: maxime his temporibus.Itaque cisi meliores forent,non tamen tam tuta earum acquisitio esset.Praeterea si bene succedat alea, grauis tamen & absq; voluptate est acquisitio : nec licet simul ac quirere& uti. Verum voluptas haec ad posteros transfertur: sed forsan filiis etiam parum proderiit, cum tot insidue obcas illis immineant, hinc amnes ex haereditate aucupium faciunt: dispensatores ac domestici subfurantur,tot leno nes, sycophantae, inde magistratus,& causidici,atq, aulici, S qu

doque principes. Ipsi filij opibus inertes facti,nec se tueri,quin spolientur possunt nec spoliati,quid agant, habet octo assueti. Deinde,ut de me loquar, si opes parandae crat, medica arte non aliter parare potuissem. ciea,si qua alia gloria, quae illam comitatur, ex pta tota seruilis cst, plenaque laboribus, incommodis , solicitudinibusque immensis,ac anxietatibus,to, ut Vere fatear,ingenuo Viro indigna. ut non mirer Olim scruorum fuisse hoc exercitium . illud potius male habct quod nimis etiam me illi dedc-rim. nanque ad hanc usque diem supra decem millia egrorum curaui. Neque enim haec vitae meo: ratio lucro obfuit, quippe

100쪽

ci.Atque utinam opibus comparandis non

plus obfuisset prodigalitas ipsa, atque incuria iam partorum, qVim studia literarum& conscribendorum librorum voluntas.Si enim quantum auri ex arte accepi, referre vellem, Vereor ne maior laude sit turpitudo,quod tantum profuderim. Neque tameadeo me piget huius profusionis & incu- iae contemptusque pecuniarum,cum recor dor Bionem Boristhenitem adolescentem haeredem factum ab hero opulentae haereditatis tabulas testamenti lacerasse. Cratem vero Thebanum supra cc. talenta patrimonij diuisisse ciuibus, quod exemplum secutus est,ut ferunt, Apollonius Thyaneus de Peregrinus philosophus Sed dices,hi,philosophi fuerunt,nos de ciuili homine sermonem habemus. constat enim Socratem, dc

plerosque alios, maxime qui ex eius schola fuerunt,contemptisse diuitias. Sed quid dices de Aristotele, qui ob veritatis studium in Euboeam concessit exul,&magna bonorum parte mulctatus Quid de Philoxeno poeta, qui cum nec philosophus esset . nec satis bonis moribus institutus, ut qui gruis collum optaret,quil obscoene nimis vixit. Cum

SEARCH

MENU NAVIGATION