Laminii theologi argivi Ad Thaddaeum s.r. imperii comitem de Trautmansdorf contra librum De Tolerantia ecclesiastica & civili epistolae tres

발행: 1785년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

,, quo non habuit nisi durissimas responsiones. Quibus

is factum est ut passim ab Orientalibus Romanorum M superbia argueretur , neque a Gelasio pacem amarim crederetur. Unus Anastasius Secundus satis ostendit se predecessorum suorum duritiem nequaquam pro- bare. Nam missis Legatis, atque scriptis ad Imri peratorem humanissimis litteris, etiamsi rogaret utri diptychis deleretur nomen Acacii qui prima fuerat I, schismatis occasio, tamen de aliorum episcoporum M nomine, qui cum Acacio communicaverant nihil ,, sollicitus, teste Anastasio Bibliothecario , paratismM mus erat nomen Acacii restituere , dummodo disiis sensiones Ecclesiarum componerentur. Sed obiit re ,, pente Anastasius, cui unus post alterum successerunt ,, Symmachus & Ηormisdas, qui Anastasii vestigia nonis secuti, rem denuo in summo discrimine posuerunt. ,, Nam Orientales beate memoriae nomina Ss. Euphr

si mii ac Macedonii in sacris diptychis reposuerant, e,, quibus odio catholicae fidei ab raserant Eutychiani. Poscebant igitur prudentiae leges, ne Hormis das in-

is sisteret abrasioni petendae nominum tam carae reis cordationis, cum id ne fieri quidem posset absque ,, periculo seditionis, & populi tumultus. Hinc ro- ,, gatus ab Iustino Augusto, ut ab ista eonditione rece- ,, deret Hormisdas, flecti non potuit eius animus, &,, institit proposito pertinacissime . Tantam animi fe- Qitiam doluit Orientalis Ecclesia ; sed pacis amore se ducta satius duxit sanctorum suorum nomina e diis p tychis dimittere , quam utramque Ecclesiam peris petua divisione seiungere ,, . VIII. Haec tibi est, carissime mi, Orientalium Ecclesiarum moderatio , apud quas sanctos abradere e di-ptychis, idem est ac haereticos reponere in ipsis. Ergo dum pacis studiosas facis, exhibes prostitutas, & veritatis atque iustitiae improbissimas proditrices. Iuid D igitur

52쪽

igitur hic dicemus p opportunissime elgmat contra te Hermianensis Facundus , qui, ut optime scis, non to ge ab illis temporibus claruit, regn/nte Justiniano Imper tore in Numquid per tot annorum spatia s,, non est inventus quisquam in Romanis 4 cerdoti- bus a Felice Acacii damn tore , usque ad Hormi ,, dam,qui Orientis reconciliavit Ecclesias, inter quos

fuergi etiam B. Gelasius in sanctitate vitae atque ,, sci potia per universum mundum celebrioris famae,, gloria praedicatus, non est inventus vel in Romano se clero, Christiana plebe inibi consistente, vel in cun- ctis occidentalibus Ecclesiis, qui vel taptum esset M pro Ecclesiarum unitate sollicitus, quantum Magister, , hic novus Mocianus, cujus te exhibes dignissimum se successorem ) novissimis temporibus destinatus; ut se nemo cognosceret & doceret quod in eadem quoque

is causa malorum communio toleranda foret, ne cum

gigantis eradicaretur & triticum λ i)IX. Attamen prosequeris ,, Quaedam tamen Orien- ,, talium Ecclesiae eam gravem iniuriam fieri memo- riete sanctorum suorum passae non sunt. Hinc relli- terunt Romanorum supercilio. At inst bat Hormi D das ut in illas vi ac poenis animadverteret justinusis Augustus; sed longe melius quam Pontifex eccle- ,, siae spiritum ipse intellexerat, nee votis Pontificis

M annuit A Contra vero hortatus est Pontificem , ut no-M minis Acacit abrasione contentus, de caetoris non ,, inquireret. Atque antea ad eumdem pontificem

,, scripserat Imperator Anastasius impiissimus haere- ticus) his verbis. Nimis dηrum sibi Qideri mortuo- rγm caussa ab Ecclesia viventes expellere Oe. se Post haec tibimetipsi hoc epiphonemate acclamas ta aeuanto

melius judicabant laici a partium studio liberi, quam

53쪽

in propria eaussa summi Ecclesiue pastorest ra Ergo putas optimum rerum ecclesiae te laudasse iudicem Anastasium, & non potius indignum qui Christianis imperaret , ut aiebat Euphemius Patriarcha Z I). Sed c, ve ne quis tibi Facundi ore dicat Non ergo ulterius abutatur in suam aliorumque perniciem novus hic doctor assertionibus oe exemplis a . Nam summi ecclesiae pallores non in propria caussa, sed in caussa multorum episcoporum , qui in odium fidei a Zenone& Anastasio Imper toribus vexabantur , & in caussa Ecclesiae Universae, ea qua Divinitus pollebant auctoritate judicabant. X. Verumtamen non hic desinis a mendacio. Sie enim perseveras pag Izo. Cum nollet Hormis das,, ab inceptis desistere,& cum intelligeret illas Orien- , , tis Ecclesias propositas conditiones respuere i nec

se Augustum votis suis annuere velle, rem totam reis misit arbitrio Epiphanii Constantinopolitani, quiis mitiora consilia secutus, ut unius Acacii nomen deis teretur expetiit, & Ecclesias omnes amico foedere,, conjunxit. Quare exitus comprobavit indolem ac

se spiritum Ecclesiae magis hac in caussa prodidisse in is oriente, quam in Romanis Episcopis. Qqod & po- is steriorum saeculorum judicium fuit, immo vel ipsius,, Ecclesiae Romanae, quae postea quasi non factum is consideravit quidquid hac in re gestum fuergia prae-- sulibus suis Nam non solum permisit ea , de quiis bus lis erat, nomina episcoporum iterum in dipty-- chis Ecclesiae Orientalis inscribi,sed etiam suis Bea-

se torum fassis inseruit, ac iis honorem ac cultum se exhibuit, quorum, dum viverent, communionem

se Pontifices Romani reiecerant. Quo satis comprobais tum est ipsius iudicio in ea caussa modum Pontifices

54쪽

excessisse , . Haec sunt eompendio quae tu de Acaciam Schismatis historia protulisti. Miror ignominiam

non pungere, quem veritatis amor non feriti

XI. Falsissimum enim est, Ecclesiam Romanam , quae hactenus firmissimo tenet quidquid actum fuit

contra Acacium a sex praesulibus suis, tamquam non facta considerasse quae gesta fuerunt. Testem quidem habemus Facundum , quod ea quippe volente, non lamium Rome & apud Occidentales,sed etiam apud Orientales univeisos, usus invaluit, ut novi episcopi omnes antequam consecrarentur, per libellos damnarent nomen Acacii i . Equidem fateor Graecos per tem pus aliquod saeculari potentia fultos duorum praecipue Imperatorum, qui hqretica labe polluti erant, pluribus annis Acacii nomen recusasse quominus eraderente sacris diptychis. Non tamen quia vel insontem , Vel minus culpabilem eorum plerique existimarent, sed maxime quia ex ipsius damnati nominis erasione, irritas propterea inde evasuras putabant ordinationes Omnes ab eo factas, rei terandumque Baptismum. Errorem

abstulit Anastasius Papa Secundus, definiens crimen Acacii ipsum tantum respicere sa). XII. Sed quid est quod unus te movet Acacius, Schaereticorum quaerelae Z Contra vero quid praeteris Joannem Talaiam virum optimum, atque Secunde Sedis , Alexandrinae scilicet Episcopum , qui Acacianis machinationibus legitima possessione deturbatus, Acacium apud Romanum Pontificem canonice accusavit,& exemplo Maiorum suorum Prim Sedis imploravit auctoritatem , ut sibi restitueretur Episcopatus Z Quid taces de Calendione probatissimo Antiochiae Antistite, quae totius Orbis Christiani tertia Sedes habebatur pAn ignoras ipsius Acacii opera fuisse episcopatu depul-

55쪽

sum , atque in eiusdem sedem In trusurn fuisse Petrum

Fullonem haereticorum monstrum , quem paullo ante

Acacius ipse damnaverat ρ Quid taces tot ac tanta crumina ab Acacio patrata Θ Quid supposititiis coloribus pingis iam confictas haereticorum calumntas, ut iis tamquam rebus gestis moveantur lectores λ I Contra vero quum Catholicus videri velis de tot pulsis Caiatholicis Episcopis siles , &i siles etiam de in eorum locum immissis Eutychianis haereticis p Vix mussitare te audio, Acacium tragoedias excitasse, & primam extitisse schismatis caussam . Sed nullam mentionem facis decanonica ejus accusatione ad legitimum tribunal Romani Pontificis , neque de ipsius damnatione ab uno& altero Concilio , vel septuaginta vel quadraginta circiter Episcoporum Romae habitis a Felie e Papa Te tio, qui sententiam protulit, quam iustissimam Uni Versa probavit Ecclesia, & iustissimam ultro fatentur Gallicani Scriptores, Tillena ontius, Natalis Alexander, Fleuryus, eeterique omnes a) ι. XIII. Quid garris ergo Romanos Pontifices bellum

movisse Acacio , eiusque memoriae, cum opus esset

potius dicere motum ab Acacio bellum fuisse Ecclesiae Universis , & sitis prssertim episcopis per Orientem constitutisΘQuoniam ipso instigante Zenonem Augustum, prster duos laudatos Discopos,sedibus expulisse patet Catholicos Praesules Nestorem Tharsensem , Cyrum Hierapolitanum , Joannem Cyres ensem , R manum Chalcidem , Eusebium Samosatenum , Iuli, num Mopsveste num , Paulum Constantinae. Manum Hemeriae, Andream Theodosiopolitanum, Eliam Cς- sariensem , Thomam, Nicostratum, aliosque permul tos, qui Ecclesiae Romanae uti par erat , in hirentes,

56쪽

Fidem Chalcedonensis Concilii Apostoli ea tuebantur constantia & firmitate si . Sed cum unive sum Orientem , ideoque maximam Ecclesiet partem Romanis adversantem temere affrmas , cur siles plurimorum Epi. scoporum universi Orientis, & prqsertim Constantinopolis Adcemitarum ad sedem Apostolicam iteratos recursus, quibus de nimia, ut ipsis videbatur, Romanorum pontificum erga Acacium conniventia conquerebantur r) . Et tanta miseratione commotus in hqreticos atque schismaticos, ut vehementer doleas,nimis dure habitos a Romanis Pontificibus , propterea quod renuebant omnino communicare cum ipsis, nihil inde moveris tot Catholicorum Sacerdotum,& religiosissimorum virorum necibus , etiam inter templum &altare peractis ab illis Eutychianis, quorum tantopere misereris λXIV. Nihil te movent lacrymς ducentorum & amplius Archimandritarum & Sacerdotum , qui suis datis nominibus, Acacium damnabant, & pro universo oriente Catholico deprecantes ad Romanum Pontificem Sanctum Hormisdam, quem tu impudentissime vocas pertinacissimum, tanquam ad Ecclesi univer Caput, & ad Patrem communem religiosissime confugerunt λ Audias qusso cum Hormi a loquentesis Euntibus namque nobis ad mandram domini Simeo. nis pro caussa Ecclesio, insidiati sunt nobis in itinere,, pr dicti coinquinati, & supervenientes occideruntis ex nobis trecentos quinquaginta .iros, quosdam au-M tem

in Felle. Tertio . vid. Evagr. Hist. Es. lib. . cap. s.

57쪽

o tem vulneraverunt; alios vero, qui potuerunt ad co- lenda altaria confugere , ibidem peremerunt; & monasteria incenderunt . . . Ad singula autem delat ,, ad vestram beatitudinem instruent charis a venera ,, bilibus fratribus Joanne & Sergio, quos miseramus,, Constantinopolim, sperantes vindictant fieri de hisis quae commissa sunt. Sed eos nec verbo dignatus est se Imperator, sed etiam cum grandi c*ntumelia expu- ,, lit, comminatus eis , qui ista porrigerent... De is precamur ergo, Beatissime Pater, supplicantes &is rogantes, ut exsurgatis cum fervore & Lelo, &se condoleatis iuste pro corpore laniato, nam caput ,, estis omnium , O vinditetis fidem eontemptam, ca- nones eonculcatos, patres blasphematos . . . Non ergo,, despiciatis nos , Sanctissime, qui a bestiis ferocibus se quotidie vulneramur &c. ) itaque falsissimum est orientem universum, maximamque totius Ecclesiet partem , ut dictitas tu , excommunicatam fuisse a Romanis Pontificibus nam prster Constantinopolitanos cives universos, & totius Orientis Monachos, infiniti prope numero Episcopi orientales apertissime cum Roma sis perpetuo communicarunt, & persecutionem vel a Zenone , vel ab Anastasio sortiter passi , anathematigabant Acacium, & quotquot riusdem sectabantur

XV. Quamobrem dum impudentissime earpis sanctum Hormisdam, non recordaris ipsius Legationem ad orientales, & ad Anastasiuin Imperatorem cumscripta instructione, in qua non minus prudentia quam caritas refulget, ut ait ipse Fleuryus 3 . Sed cum

58쪽

iniquissimo Principe omnes evanuerunt sanctissimi viri conatus, ad paceni Ecclesil comparandam. Anastasio autem extincto , atque Iustino vix ad Imperium elato , populus Constantinopolitanus, qui antea in miserrima servitute degebat , nonne subitis iteratisque acclamationibus Episcopum coegit, Synodicas mitte te Romam ad communionem impetrandam P Et pace statuta , erasisque nominibus Acacii, Flaviis, Euphemii, & Macedonii , an eruperunt seditiones atque tu multus , quos exaggerabant catholice pacis inimici, qui aeque ac tu conniventiam p taedicabant, modera tionem , & falsam pacem P Non ut veram Christi pacem haberent; sed ut sub fal velamine pacis haeresis. dominaretur I)ι Et cum velis eruditus videri, non adhuc novisti omnes omnium aetatum sectatores, prε- dicare moderationem erga se ; dum tamen omni gene- persecutionis Catholicos exagitant Θ Τu novus magister in Israel & ignoras,quia ultra non erunt fo*enda vulnera, quae merentur abscidi saὶ λ Quare aiebat sapientissime Clarissimus Bos uetus contra Dupinium .

Vi hanno de'falsi moderati, e de'falsi giusti, i quali, , UOrrebbero che non si traitassem male gli Eretici; ma la Chiela non e stata mai di questo spirito. Col- ,, te parole di S. Celestino dic eva effa a tuiti i Vesto- vim Duris dura responsio - Abbalter bis gna que-- sti superbi t hi gna rendere abbomine voti ai Po- polo questi avvelenatori che ammagetano te ani-M me ec. I)XVI. Sed tu qui moderationem & conniventiam eo laudas & requiris, ut omnium haereticorum ac Schismaticorum una sit componenda communio, cur taces

de illa conniventia Legatorum Sedis Apostolicae ad

59쪽

Acacium , Uitalls & Miseni , qui e custodia pmducti ,

Constantinopoli cum Acacio & Petro Moggo comm nicarunt Z Quid taces p Si quidem non taceres, nisi se res falsam illam moderationem, & culpabilem conni Ventiam , veluti praevaricationem ac perditae fidei crimen damnatum fuisse ab universa Ecclesia, & prae ceteris a Constantinopolitana plebe orthodoxa, & ab episcopis AEgyptiis, Dardanis, Illyricis, Africanis, Italis, Gallis, & Hispanis. Inter quos omnes erant permulti doctrina & sanctitate conspicui, ac praesertim in Italia, Gallia, & Africa ε . Verum sanctos non curas, nisi si qui sine iudicio tuo , qui faveant haereticis atque schinmaticis. Itaque dum tantam sollicitudinem ostendis, ut nomen Acacii, qui una cum haereticis persequebatur Catholicos, in diptychis. Ecclesiae tris quillissime

remaneret inscriptum, tu ex alba sanctorum, quos uni

versa colit Ecclesia, expunxisti veneranda nomina Ro manorum Pontificum Gelasii, Symmachi, & Hormis. dae, qui non solum a te sancti nunquam dicuntur, sed contra per summam iniuriam describuntur quemadmodum destituti spiritu Ecclesiae, ita libidine domi oandi in Cleris, pertinacia, duritie, superbia, supercilio, aliisque criminibus inquinati.

XVII. Verum enimvero clamant contra te omnes

Catholici Scriptores,& clamat Ecclesia Universa. Audi Tille montium is Durant que Simplice travailloivis pour la palx de l'Egli se, Acace ac hevoit de la rui-- ner, en pretendant unir I. C. avec Belial se 1 . Ee Natalis Alexander se vides, ait, summm Sedis Ap ,, stolicae erga Acacium patientiam & mansuetudinem, in quem statim non animadvertit, sed variis peris triennium commonuit literis, ut is haereticorum D s comm

60쪽

,, communione recederet; deinde missa legatione ad ,, officium revocare studuit vides Acaeli contuma- ,, clam , qui nee Romanum Pontificem suis responsis,, dignatus est, nec ad Sedis Apostolicae tribunaI eausis Α, nice Vocarus sistere se voluit, aut saltem per Leg, ,, tos respondere. vides Acacium communionis ini- Α, tae cum haereticis manifestis convictum reum,& vim ,, latae Legationis Apostolicae. Vides Romanos Ponti- ,, fices Acacium damnantes Synodi Chalcedonensis,, constituta, quibus non Eutyches tantum & Diosco.

rus, sed & eorum sectatores, & sectatorum commu- ,, nicatores fautoresque damnati sunt,executioni mam

se dasse pro jure tela Primatus. AEquissimam igi-

,, tur Pontificum Romanorum in Acacium sententiam ,, nemo non dixerit I) . Haec Natalis Alexander, qui totus est in Acacio ab haeresi purgando . , XviII. Sed tu eo longius progrederis , ut ab omni veluti crimine & reatu Acacium excusare videris; contra vero iniquissime damnas Romanos Pontifices firmiter urgentes, ut ipsius nomen eraderetur e dip chis . Summa tamen injuria; nam quum Acacii depositio sit omnibus iustissima,quomodo ergo nomen ipseus retinendum erat in diptychis, tanquam fuisset inj se depositus λ Et quomodo inter Constantinopolitanos

Episcopos habendus erat aeque ac in pace & communione obivisset Ecclesiae Z Qui ergo tantam moderationem praedicas & conniventiam erga haeresim &haereticos, ut unius Acacii nominis caussa existimes, Romanos suam durius negasse communionem orientalibus, audi Sanctum Gelasium Papam de nomine illius, ae de Petro Moggo loquentem. Cur ergo per Pecti,, & Acacii nomina rursus inimica sepes intexitur,

as quam

SEARCH

MENU NAVIGATION