De bello contra Turcas prudenter gerendo libri varii, selecti et uno volumine editi cura Hermanni Conringii

발행: 1664년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

. : Laeta strosost Netri Griae expugnationem praelium est secutum. De quo vere dici potest: quod vel uterque exercitus victoria sit potitus, Caesaris sub principium . Turcarum sub exitum pugnae, vel quod neuter ab adversario fuerit victus , quia ambo sese receperint, incerto rerum suarum statu relicto. Quod inter Ludovicum XI Galliae regem & Carolum Burgundum eadem sere ratione contigille legimus; ut Graecorum & Romanorum exempla taceam. ln primo statim congressit Maiar- metes propriis suis oculis vidit exercitum suum dissipatum,dein fugam coniectum; ipse de sua salute sollicitus in montem quendam in ipso Agriae conspectu confugit, faciemque parte vestis Mahumeris, quam religionis cauda secum circumser bat, abstersit. m nta vero nostrorum militum virtus, &in debellando. hoste audacia fuerit, non est obscutum . quod minus quinquaginta millibus militum quos Franciscus Maria Urbini Dux ad extirpandam Turcicam tyrannidem sibi deposcere solebat)instructi , hosti obviam procedere. manus cum eo conserere, α exercitum qui trecentorummillium hominum atque adeo totius Imperij Ottomannici robore constabat, in ipsius Impe ratoris conspectu in fugam coniicere valuerint. Vnde nemo temere dubitare debet , quin s nostri minus avari, melius uniti, magisque providi, inprimis vero erga ducem belli fideliores extitissent . victoriam splendidissimam reportaturi s issent:qualem forsitas ante ipsos nunquam Christiani de Turra, tulerunt , ipso Mahumete capto. Quemadmodum B az tem a magno TamurHan. id est, domino serri squi corrupte altis Tamerianus vel Tamberlanes dicitur 2 captum esse sci

mus.

Et ut

142쪽

Οreto MAMRus ΡΛRs 'o' Et ut tandem hane partem absolvam, Turciarum Duces exiguam sortitudinem & rei bellicae peritiam in eo praelio demonstrarunt: unde plurimi honoribus suis privati,alij vita mulct ii sunt, milites vero timidi & pavidi redditi. Hi No suturum conjicimus, ut eorum Imperator melius rebus suis in proximum annum prospiciat,& vel pacem ineat, vel cum minori suo periculo bellum gerere studeat. Interim perplexe Christianus Orbis de ejus machinationibus est sollibellus, Quare cogitationes hostium altius examinare, & quid Christiani Principes ad gloriam Dei & sui conseivationem praestare possint & debeant, iudicate nostri ossicii esse censemus.

143쪽

PARS TERTIA.

et trara hac parte agitur, an caesar Transrhamu pucem a Turca eIotam, acceptare siueant, necne. Deinde etiam ostenditur, quid δών. mni ijdem Turciso Imperatoriis ferre, si lesium centinua iri, tam quantum est' Christi orum Principes ipsi nocere,po mi. Ut o ni tempore periculum , quod Chris ianitati a Turcis immiseri

N ultima igitur hujus nostri libelli parte, Primo loco demonstrare animu s estinum Caesar i atque Tran-isylvano expediat, ut pacem, si a Turca iis offeratur, laccipiant. Tum etiam exponam, quae Turca sibi Pericula a Caesare & Transylvano, tum etiam ab aliis Christisanorum Principibus imminese timeat. si bellum quod nunc geritur continuetur. Multarum quoque gentium & locorum descriptionem addemus, quae non minus jucunda quam utilis

lectori erit sutura.

EX UI I. Consilium Mahumeti datum, ut pacem cum Caesare ineat. Tros is in Caesar e conjungit, quem Turcae maxime.

timent.

Cur Mahumetes lecti contiu uationem tandem decreverit. um belli initium in Ungaria Amvrathes fecisset, pacis tra istationem penitus recusavit.Quam tamen Galliae Sc Angliae regum legati strenue urgebantu ex adverso vero bellum maritimum contra Hispanum suscipiendu,diligenter hi suadebant, ut a bello, quod contra Galliam & Angliam Hispani gerebant, distraherentur. Majori studio& contentione eandem rem tractarunt, postquam duplici clade in Croatia & Ungaria Amura thes affectus esset,& Constantinopoli domesticae seditiones, de civilesdiscordiae palam serperent, & indies latius manarent.

Post

144쪽

Ur Anaurathis obitum Mahumeti successori saepius eadem in animum revocarunt, belli hujus dissicultatem ipsi o stendentes, & quanto facilius expeditionem in Hispaniam susci- ,ere possit. Hoc inprimis. ipsi ponderandum relinquentes;

14od Transylvanus praeter omnem spem Caesari se conjunxis set, unde Turcarum rationes belligerandi summopere impeditaenierint, siquidem Princeps illejuvenis&audax, maxima nunc autoritate apud amicos aeque atque inimicos ob amplissimas res

stas polleat , qui nunquam ad ossicium reduci possit, nisi pace cum Caesare facta ipse excludatur.Sed ejusmodi pacem vix esse

sinandam propter utriusque emolumentum, quod alter ab al- vis salute dependere videatur: tum etiam propter conscede-inionem recens intor eos initam,& novam assinitatem, qua

Caesari non ita pridem fuit iunctus.. Allegabant etiam Rascianorum rebellionem, quod Moldaviae& alachiae Nai Nodar secessionem a Turcis fecissent: tum etiam quod omnes Tur- earum subditi in maximo timore versarentur , ne vires Imperdotiomannici a Transilvano non modo deprimantur, sed iiqpenitus illud regnum destruatur & evertatur. ni sce Legatorum rationibus & monitis Mahumetes patu- lis praebuit aures. Illud etiam veritus, ne societatem mutuari Christi ni Principes contra se inirenti a qua rea urcarum Impe'. Iatores semper sibi valde timuerunt. Igitur ex responso quod legatis dedi de ipsius quoque actionibus apparuit,ejus animum a pace non esse allienum.Permisit enim Graeciae priosecto quem Beglerbegum vocant) ut ea de re eum Imperatoris Transsua

ni&Walachi ossicialibus agerex ' LXIIX. Cur Turcae libenter de pace tractent.' μγδηaudi Archiducis consilium.

cur Maximilianus Imperator Asiam regale non occuparit.

Ced vetior tamen opinio fuit, Miliunietem etiam tum 'on mi-

145쪽

nus quam Amurathem, armatum animum gessisse, maxima, vero postquam in Croatia caesus suerati ut amissam scilicet re euperaret gloriam. In qua sententia etiam perdinandus Archib dux erat. De pace tamen tractare si inu lare volebat: tum pro pter rationes superius allegatas , tum vero ut in hac quoque parte usum militiae, in primis vero Ottomannicae . sequeretur. Siquidem ea tractatione hostem negligentem& dubium in com,ilijs definiendis & apparatibus faciendis reddere cogitabat.Sperabat etiam fore, ut durante ea tractatione nostrates tardius αremissius in bello contra eum procederent, ne majoribus injuriis ejus indignationem in se concitarent. Qua in re bla ximistianum II in occupanda Alba Regali deceptum fuisse scivia, dum de pace ineunda cum Solymanno tractaret: quae licet comsecta,tamen non diu post, maximo cumChristianorum damno, iterum dissoluta & discussa suit. sed statuamus,Mahumetem eo tempore pacis suisse cupidum, vel eam nunc serio ab ipso desiderari ; expedit tamen ut diligenter quid in hoc negocio rationes nostrae poscant, cons deremus. Ego particulatim omnia ea reseram, in quibus cardo hujus rei gravissimae versatur. Quorum quaedam ad Caesarem spectant; quaedam ad Tran*lvanum: reliqua ad dignit tem & emolumentum totius Christiani orbis pertinem. Iudicinum penes alios esto. LXIX. cum pacis conditiones Turca propo Iunia videtur. Iarcarum mos non restituendi quae semel is lasso ceperant. Cur Georgius Vac ichius ditisumsuam ab Amara ue mceperit.

cur Ferat Bel plurima loca Iucolo Sesoria test tuerit. -ηam loca a Caesariaris Narcis is hoc Aes occupata, fuerint.

primum

146쪽

la se

orro MANNvs PAR g III. ros Isti MuM quod in considerationem venit in eo consistit, quod Turca nunquam pacem cum Caesare M Tranislvano facturus est, isis uterque quae hoc bello ipsi ademit restituat recontra ipse haud facile quae occupavit Gnprimis vero quae alicujus sunt momenti, reddet. Sic enim inter Turcas constitutum est, ut quae semel ipsorum equi pedibus calcarunt , ubi ea occuri parunt nunquam restituant: maxime vero si templa vel Me, ichilas ibi construxerint, vel commodum & emolumentum i' de sperent. Etsi enim Amurales II Georglo νocouichio serviaedio natum, quo ipsum spoliarat, restituerit: id tamen praecipue factum est. quod Anaurathes Ungaros, quorum potentiam Vere bat ut . sibi conciliare voluerit. Tum etiam quod Princeps ille, hujus filiam, quae Graecorum tamen religionem colebat,in mAtrimonio haberet a patre collocatam. Quod unum ex ijs gravissimis sceleribus existimari debet propter quae Deo uti ori visum est opibus & libertate plurimos ejus gentis regulos spq liare. Sicut plane eidem Georgio contigit post ultimam illam Ladistat cladem. Unde in Sclavonicis cantilenis vulgo adpel-'iatur H Dolch, id est, infidelis. Veneti quoque Cesaloniam insulam hodie possident:quam Turcico Imperatori auxilio Consalvi Cordubens s quem ma snum capitaneum vocant )eripuerunt Sed putat sessitan Tuum, hanc insulam sibi parum conducere, vel ejus acquisitionem fore d isicillimam. Selymus pace non ita pridem cum iisdeminita permisit, ut Ferat Bel qui non ita pridem mortuus est Budae, ubi Ilasa suit Iacobo Soranetio Reipublicae legato trede in oppida prope Zara olim Zacynthum )sita; qua Tvicae in bello ipsis ademerant, restitueret, quatuordecim veto prope Se-henicum , & nonnulla prope Spalatum. Cupiebat autem yenotorum amorem eo modo retinere . ut Redere Chi.-

147쪽

os . LATARI SORANT M. statiorum , quod maxime timebat, eos distraheret. Postulata Turcae, quae verendum est ne nostris proponat. haec erunt, ni salior. Vt sibi restituatur a Caesarianis in Croatia quidem propugnaculum munitissimum Petrinae, & quae ipsi ad

tho vicina est, erepta suerunt: tum in Hungaria inferiore stri, gonium & Vicegradum: in superiori vero Vaccia Fileckum te Novigradum. Nuros etiam HatWani restaurari petet. Hisce addet tributi augmentum, & ut sumptus quos in bellum hoc se cit ipsi rependantur. A Transylvano possulabit sibi tradi a lachiam: & ut omni suo juri, quod in eam praetendit, renunciet. Lippam ad Marisionem fluvium sitam,arcem maximi momenti Temestatiae Basia ante subjectam dedat;precium Sangiachatuu duorum lanomae, & Bezchelech, aliorumque minus celebri . um locorum hoc in bello a Transylvano exustorum, sibi sol icum muneribus&annuorum tributorum auctione,poscet. Contra vero eorum quae ipse nostratibus eripuit, non est ut quis resti tu tio nem spetet. Tenet autem Turevopoliae diti. onem , quae intra Savum & Culpam sta. olim Banno paruit. Di. euntur autem Baiani provinciarum Rectores, Beglerbegis au to-etitate &potestate inferiotes. Nee restitue Bia velinicagi quae versus mare vergit,non procul aditione Veneta sita, ea via qu versus Novigradum ducit dinec in Ungaria citeriori vesprinum in Iaurinum , nec in ulteriori Agriam quam Iosuemo occu-

Hure sustus i nobis id posta sunt, ut quas oca utraque

spars hoc in bello occupavit,innotescat& clarius fiat. ZXX. Imperatorem S Trans havam neque con Aialos neque imictos invicem pacem cum Vulca Iacere uetere,cuo nomine Turca se tisum a navi mavo patet. EcvNDo loco & hoc considerandum est, si Mali uinetes eum

148쪽

OT' OMA rvs PARI. III no ambobus pacem facere recuset, an alter seorsum ab altero concentire paci debeat.

, Qui in rebus agendisiunt exercitati, facile dijudicare pos-dunt. si hi Principes a mutuo scedere discedant, eum qui viribus erit inserior, vel a pace excludatur, in maximum conjectum iri periculum. Tum haec animorum disjunctio, foedera & pacta

conventa iuramento confirmata,& promissionem summo Pontifici praestitam, violaret atque anfringeret.

. Quod ii a parte Caesaris primum offendatur, quisnon xv, det , quanta ingratitudinis & neglecti officii culpa in ipsum sit

redundatura,quod eum deserat,qui tempore maxime necessatio in suas partes contra Turcam contesserit ΘQuodsi Transylvanus ossch immemor pacem cum Turca ineat, edo erit timendum ips, ne in summum dedecus apud quosvis incuriat, quod immemor promissionis toties iteratae, cujus inprimis tenax est tandent praeformidine conditioneste-jusmodi inierit, quas in hunc usque diem sortitet respuerat;ib tet commoda majora.&Ierpetua protectio, tum ab hocNabu mete , tum ab ipsius patre Amurathe, oblata.& promissa suerint Quae si Ferdinandus Imp.considerasset,no omnis sei meam garia im jus Turcarum ditionemque coniressisset.Praeterea quis tam demens unquam,iamque omnis rationis expers stratin fide hominis infidelis acquiescere velit λ cui tantum .non senarer id metuendum sit,sore ut ad quam'is occasionem qusTures spem

aliquam lucri faciendi praebeat, foedera pacis prohibita violet& rumpat cuni hujus rei nunquam praetextus idonei deesse pola sint, Barbaris in primis principibus qui fraudi student. Huius rei testes erunt Veneris quibus Anno is o pax fuit a Selymoyiolata, praeter Mi exempla infinita , quae in medium adier possemus. Quod ne sibi quoque contingat, si quisquam alius. Principum, Vert Transrlygnus metito timete dcber . Siqui'

149쪽

dem domusottomannica omnes sibi illatas iniurias ipsi soli Ini Putat,&damna hoc bello accepta ab uno se accepisse Trans Vano putat. Sola ipsius rebellione sic illi justum desiderium,

quo eximere se Turcicae servituti voluit, nominant conssilia sua impedita, seque a cursu victoriarum, quas animo jam voluebat. retardatum fuisse. Id porro eo magis metuendum, quod vix lac ne vix quidem tantisTurcarum viribus resistere posset, si in ipsum solum converterentur di nisi ves Polonus vel Imperator manus ipsi porrigat vel cum defendat, quod exiguae alias Tran- yl vani vires & divitiae sint.Quod si ejus ditiones natura dc locoruua situ munitar esse videantur,ut facile ad tempus defendi pos- int, cogeretur tamen vel sponte sua vel vi coactus immensae huic potentiae cedere; quae universo jam orbi formidabilis est, adeoque propter hominum mul tudinem divitias & omnis bellici apparatus copias insuperabilis videtur. Neque Caesar omni metu atque periculo vacuus erit, Transylvanus eum Turca transigar. Id solummodo enim spem id urca, ut Principes hosce armis semel exuat,&a bello securos reddat quod milites eorum,ubi semel domum ad propria defluxerint, hon iacile militiam repetore soleant. Qua re Cae- satem maxime laborare novit: quod bellum auxiliaribus potiusquam proprijs copiis gerat, ad quarum collectionem plurimum temporis,&Ordinum atque Circulorum Imperii conventus,

requiruntur.

Ex his quae diximus facile unusquisque intelliget, pacem

musmodi Caesari atque Transylvano parum utilem,sed pernicibosisymam potius futurum. Quos nempe ubi arma semel de Posuis L cognoverit Turcicus Imperator,non erit illi difficile, hellum cum majori commoditate, & locis maxime oportunis

redintegrare.

LXXI. Coutra quos liai molem Turca sit cri versurius pacem δε m

150쪽

o reto M ANNus. Pax sit in iι- a quia Persis πω facile lectum materis D. . , Turcomam v Cerimis Tetinio denique & ultimo loco, non modo caesari te Tram sylvino sed omnibus alijs Christiani Orbis Principibus comsderare expedit, quonam certo Turca videatur belli molem in-- posterum conversurus, si pacem cum Caesare & Transylvano sanciat, eamque ad tempus conservet λ Nam haud dubium est. quin Turcica Monarchia subditos semper novis bellis implic tos teneat, ut quae originem ab armis sumpserit,& vires inde adique incrementa omnia ceperit. Quod PE res iAM intentatam sit relicturus, hoe praecipue tempore, & ad bellum non provocatus, inde constar. Quia mi lites Europae sin quibus nervus militiae Turcicae consistit ab illa expeditione maxime abhorrent, propter asperum & longimquum iter, & rerum ad victum pertinentium inopiam, tum et ' iam propter Persarum serociam,quam non parum timere Vbdentur. Inprimis vero quod non ita pridem Turca cum Persarum rege pacem inierit . & sundamenta recens acquisitarum a cium nondum recte sint stabilita, Neque Persis unquam deesse milites possunt. Quorum sei e tria sunt genera, Turcomanni scilicet qui nostros vasallos reserunt: Corizat,vel Corystii, qui stipendia merentinauxiliarij, quorum nomine Armen ,Geo giani atque alij intelliguntur, qui omnes strenui sunt atque au-- daces,equites inprimis, e quibus sere solis ipsorum militia comsat.quae maxima est militiae Persicae labes. CLXXII. Tarca lectum Mules ameth Muroccendi regi non inferet.

oid Seriphi, quid SHuni vox significet.

ni. De regno Gago.

Ec adducor, ut credam Mulei Ameth, egi in pissΑ & MM . Rocco quem Mauri Seriphum nominant, quod nomen, scut Tuccarum 4 ulianus, Regem ci P0minum denutat bel-

SEARCH

MENU NAVIGATION