De bello contra Turcas prudenter gerendo libri varii, selecti et uno volumine editi cura Hermanni Conringii

발행: 1664년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Oττo MINNu, PAR s II. Tetriebasti, quod penula caput tegant, nominantur. N ecita dudum Vsbegh Haia, de quo modo dixi, mortuus est, filio duodecim annorum relicto. Idem quod Tartarus, offerebat etiam Princeps qui in Ceilan dominatur; quae provincia a mari Caspio magis versus ortum tendit. Devictoria, quam iam in manibus se habere putabant, successibus priorum bellorum Turcaeiudicium faciebant. Neque a Persarum equitibus, licet Arabibus utantur equis, sibi quicquam timendum rebantur, quod extimiditate saepius iam in fugam vers fuissent. Neque etiam verendum, ut in Persarum gratiam Ceorgiani quos Gurgginos Turcae v cant, quondam tberi dicti suntl arma sumant; quod nonnulli eorum Turcis pareant, di Bassar in Tiflis & aliis, postquam Bassalucchia Mustapha facii fuerunt sint subiecti; alii vasallisint Turcae: reliqui suos habeant Principes Simonem & Al,κ-andrum, quorum imperium haud grayatesequantur, nec ad

altiorem fortunam aspirent, sed sua regione licet parva, contenti , eam tueantur atque defendant, quae natura loci&'situ munitissima est ut vix aditus ad eam pateat, propter monica

wlvas ct viarum angustias quibus passi m c ingitur

LIIL on tium delegis inferendo S ripho. . sDeportulust uero se Laror. - uir ui De rebellione cuiusdam inarabul. E i cis De quibus m locis, quos rasantire Africa rene'. CE NDA, quae dicta fuit, sententia, erat, ut belli m in ALLOcam contra Seriphum transferatur, propter has fere causas Ottora annico imperio magno probro & dedecori futurum, quod Mauros istos&Afros, qui numero paucissimi sunt,

terrarum

bes luerit . Ne . minus turpe &honestum, quod in Africa , quae tertia pars orbis terrar

. .... .

112쪽

exagitavit, exiguam adeo terrae particulam possideant. Augerium &Tunetum nunquam tuto possiderii neque subdi tos& piratas, qui eas urbes incolunt, contentos fore & quietu, ros, donec regnum illud integre libcreque possideant. O cupandum este promontorium Aguero& portum Lixa seu Larissae quae loca extra fretum Herculeum sita sunt quod Anglis de aliis Turcarum amicis, qui in eo mari praedatoriam exercent, multum commoditatis allatura sint,& eorum na vigationem tutam redditura. Quamvis Seriphus Mahum fanae religioni sit addictus,& regnum suum in seudum ab Ot tomannico imperio teneat ,clam tamen cum Hispano&Equi tibus Melitensibus conspirasse dicitur; unde hi non ita priaden Tripolim ipso connivente ex improviso fere occupassent. Quod rebellionem, quam movit Morabut&eius succestar, clam promoverit: atque eis hominum multitudine valeat, re tamen pecuniaria destituatur. Quamvis etiam Hispani in Africa possideant Maraschebir, Oran, Pegnon; Tangis, Arullam, Mazasan, Ceutan, & Septam, atque adeo Mautas iuvare illisque assistere queant, illorum tamen impetus&co natus instructa classe facile cohiberi,&ipsam Hispaniam his festari posse. Tum etiam quod expugnationem Tuneti Golettae quae GHispanis inexpugnabiles judicatae, a Sinano vero Bassa magna sua cum laude captae sunt 2 tam recenti adhuc memoria Hispani teneant, ut non facile quid contra Tur

eas ingrmam Maurorum molituri videantur. a. LIV. Consilium de Iesio Melirensi bis inferendo.

'ERTsAde bello movendo sententia contra Melitam seu Maliam Insulam dicta fuit, quam classe obsideri di d

bellari volebanti . .

Quod equitum sacrorum triremes indies maximis damnis tum mercatores, tum qui religionisi causa Mecham con-tςndunt, assicerent.' Non igitur religionis soluamodoc

113쪽

in quod

ita sit celsos, vales,

OTTO MANNus. PARs II msi bellum eo transferendum , quo viam, quae eo ducit, ab equitum incursionibus tutam reddat: verum etiam ut veteres iniurias,& damna iam dudum accepta ulciscatur ; in. primis vero ut dedecus atque infamiae notam , quam Soly- mannus incurrerat, cum fiustra Melitam obsedistici ,dcleat , damnumque resarciat. Praeterea etiam communςs subdiatorum querelas in medium afferebant. Esse videlicςt qua in plurimos, qui amicorum , Plures, qui cognatorum, quo miseram servitiitem apud equites servire sciebant, aerum, has &calamitates defleant,a quibus tandem eos liber ri pete bant. Querentes tantum abes E, ut sub eius maioribus t 1ia Turcis perserenda silerint, quin ipsos contra equite Rhodo inrula & propugnaculo sortiissimo, quod vel su Orientem Christianum defendebat orbem , spoliarint. 1 cena insuper equites muli andos, quod Afros rebelles omni munitionum senere iuverint, & Methonem , hodie M . don dictam , ex improviso occupare tentarint.

LV. C filium de His NOUUvanae . De Asterio Vrbe. uomodo His nus a Mauris GHis se Aulis imul Asa ratione in Mari r-roosnu Persico ipsi res e um Q loro eorum, qui Hispanum bello petendum esserebantur, sententia nobis dicenda est Hi contendebant fieri non posse, ut Turcicum Imperiaturi ad totius mundi monarchiam, tanquam ad scopum, ad quem Omnes omnium Turcarum actiones & machinati oes directae seruper fuerint, pertingat, nisi prius Hispani d bilitentur vires &iinmensa potentia, qua omnes alios Chrias iani orbis Reges & Principes longe superare credatur.

ullum esse periculum, ut Hispanus Algerium obsideat. L quam

114쪽

L λ et 1 R i SORAN et irquam n uic longe melius munitam norit, atque suerat tempore Caroli V Imperatoris; quem Turcae Crai voce Sclavonica nominare solent. Et quamvisHispani sine intcrmissione Rege de ea expeditione sollicitent,quod nova in dies damna & cala, initates a piratis Afris accipiant: tamen quo minus illorii petitioni annuat, obstare periculum, quod ab hostili classe quaeseo modo in mare Hispanicum attracturus esset, sibi suis ite imminere sciat. Praesidiarias Hispanortim triremes, non facile regiones versus Orientem sitas, quas Turcae incolunt, petituras esse . ne minus procul e patriae conspectu, quae ipsarum ope ut plurimum indiget discedant. Hispaniae rege

vel multitudine negociorum, vel aliis de causis retardari, quominus quae in concilio militari decreta sunt, subito exequatur. Et quantum ex eo judicare possumus, quod non itipridem ad Nicopolim, quae Proneza hodie, & Navarinum , quae quondam Pylus dicta est, contigit, Hispani sibi ab armis

Otto mannicis sedulo cavere videntur. Ipsum Regem cauti ilia me insuis versari negociis certissimum est, ne cum Turca bello concurrere tandem aliquando invitus cogatur: quod vi-'dere fuit, cum non ita pridem sub exitum belli Persici, auxilium Persarum regi denegarit, cui succurrere poterat Sante solitus fuerat. Quod si defensionem parare, & vim vi repellere omnino velit, vix tamen ipsi tantum virium superes R. ut praeterea , quae nunc diversis in locis bella gerit, novum insuper s uscipere, do quantum sat est militum & pec uniae aliarumq; rerum ad bellum necessariarum , suppeditare possit. Instare ipsi Belgii desensionem, & amissarum provinciarum recuperationem, quae propter fluxum maris de multitudinem fluviorum muniti mae,5 ab incolis mira animi praesentia pertinacia, libertatis & religionis conservandae causis,defendantur. Hispanum capitali odio ab Angladissidere, quae benium boς multia modia iuvare postix, si in Lusitania regnum

115쪽

aici

lasque ita.

assi

qmpetum Relat, vel navibus, quae Indiae thesauros advehunt, insidias struat: vel in alia eius regna incursiones tentet, que madmodum non ita pridem Coronae portum occuparit, qui locus conani odissimus est ad infestandum Hispaniam, o impediendas navig&tiones indicas, atque alias quae in Oceano fieri solent. Bellum vero Gallicum tam implicatum di sollicitum tenere Hispanum , ut qua ratione citra honoris&b norum iacturam se expediat, modum vix ullum reperire

lis Quyd si vero cum Principibus supra dictis pacem ineat, Et nullum inde in posterum periculum ipsi creari possit, alia i men rem ed i a q uaerend a di i n m an us su menda eueci aromat umaliarumque mercium negociationem, ex qua maximos ille per cipit seu tus, impediendam. Eius quoque naves, si opus fuerit, Persico sinu exturbandas ope illarum iriremium ,quae Posidii hodie SueZ dicitur) in statione teneantur. Propugna- eula,quae in illis locis possidet,aggrediunda,& si fieri possit o Cupanda, quemadmodum contra Lusita nos in Diu Sormiret tentatu fuit. Quod Alfonsus AlbuqucrquensisLusitaniae pro- rex in India efficere studuit,cum celeribus equis regione illam percurrens, Mecham spoliare ex improviso, di Mahumetisse. pulchrum depraedare contendit. Idemq; sub imperio Sult noram quoque evenit: & Traianus Imperator iam olim e dem modo grassari conatus est./Ea quae in Astica possidetla,ca , adoriunda esse,&littus Hispaniae quod est ad marem diterranen in infestandum . Vt subditis Afiis qui indies illud Bu ite rogabant,aliquando gratificetur: quo secure negociari. & peregrinari possint: ipitque Mauri tandem aliquando ab Hii panorum dominio liberentur, quod Selimo proxime defunito persuasum aliquando fuerat . verum id multo commod i iis hoc tempore fieri po sse, quod Maurorum gens nune

116쪽

maximas di itias acquisierint, naturae vero ductu & religione moti, odium acerrimum contra Hispanos conceperint.

Huc non parum conducere Africae portus , in quos navibus semper tutus patebit aditus. Porro maximi ad hoc bellum momenti rem esse, quod Galliae rex & Angliae regina sponte continuationem belli contra Hispanos offerant. Gallus Navarram invadat, &ius , quod ad illud regnum praetendit, armis repetat. A gliae regina non modo ipsum in Indiis occidentalibus, in oceano verius Septentrionem & occasum aggrediatur, sed di novos tumultus & motus in Portugalliae regno excitet. Ibi quam plurimi subditorum aegerrime Hispanorum impe- ,rium ferunt. Sibi enim ita persuadere, & vere quidem: cuni Postremo Portugalliae rege, qui verus &legitimus ipsorum erat dominus, omnem prosperitatem & tranquillitatem se amisisse. Hic enim pacem cum Galliae & Anglia regibus cmluit, unde subditi maximas divitias negociando acquirere poterant: ubi veroin Hispanorum manus incidcrunt, propter bella perpetua, nova indies sibi damna insen i & pericula

creari conqueruntur.

Insuper magnam exulum Hispanorum copiam passim reperiri , qui male contenti &pertaesi dominationis Hispanicae,non modo ex Portu gallia sed ex ipsa etiam Aci agonia& aliis regni partibus profugerunt, nunc vero in Gallia & Constantinopoli degant, qui auxilia & subsidia phirinia o

culte ac palam liberaliter offerant. Eadem Mauros quam- Plurimos polliceri. Hosce vero omnes perfacilem expediationem,&certissimam victoriam promittere, si ex improviso quis Hispaniam invaderet , quod fere nullus ibi sit mili alae usus, cum incolae raro domi sese in armis eXerceant ineque in locis necessariis ordiniria praesidia sint disposita,&rςxpauci equi ad bellum idonei Ieperiantur. . I

117쪽

orio MANStus. PARs Π. Ig Considerandum porro, Hispaniam viris, qui rem belli- eam Drtiter & strenue tractarint,valde exhaustam elle, propter crebros copiarumdelectus, quae in Indias Italiam atque Belgium sere quotidie trans mintur. Inde haud leviter vires earum regionum attritas & extenuatas adeo esse, ut si valido &numeroso exercitu impetus in eas fieret , vix a suis defendi aut iuvari posse videantur, sed aliarum vicinarum ditionum huic regno subiectarum, praesidio & auxilio opus habiturae sint i quae si vel impediantur, vel in tempore adesse cessarent, tanto faciliorem parti adversae victoriam sui relin

querent.

VT p Venetae Reipublicae quondam concessa,discuti tur, illi qui QUINTO loco lintentiam suam dixerunt,

Amurathi perluadere conati sunt ; rationibus utentes Veria similibus potius. quam veris, licet illae Turcis minus dubiae videri poterant, quod eas acile & libenter credere solemus

quae cupimu5.

Dicubant hi , nullam expeditionem minus dissicilem ' L a suxuram

118쪽

futuram hae ipsa: iudicio de rebus praesentibus e praeteritorum bellorum eventibus sumpto, in quibus semper Turcae Venetis aliquid eripuerunt, qui ut pacem obtinerent, multis . nominibus Turcis satisfacere cogebantur. Rempublicam Venetam sibi a Turcis timere, & a bello alienam esse, inde patere quod semper sibi finem actionum omnium pacem proposuerit, & nunquam ad arma malorum insistens vestigiis nisi coacta pervenerit. Quid, si forte ad primum arm rum strepitum locis aliquibus ultro cedat' ne maiori damno assiciatur vel penitus vincatur , quod in Cypri deditione faciunt esse constat. Quid, si eius tanta non siit potentia & belli robur, ut solaresstere possit 'Quod si cum aliis sese iungat in oram haud brevem intercessuram propter dissicultates, quae in iciendis foederibus occurrere solent. Quod Hispano noni aeque iam ut olim i cta sit, cuius etiam auxit o nuperrime destituta, pacem cum Selimo inire coacta fuerit. Quodsomnino Venetis se iungere contra Turcas Hispano animussi ; fieri tamen nullo mo do posse, ut quae necessario' ad bella requiruntur, quibus ille nunc cst irretit us, suppeditare possit. Ipso vero absente, omnem aliam confoederationem ad

bellum maritimum gerendum fore inutilem & inanem. Quae Pontifex hiic conferre possit , esse perexigua. Licet enim ossicio ille suo sungatur , alios Principes ad ferendum auxilium adhortando, di ad bellum instigando , praeter sub- sidium tamen aliquod pecuniarium e suis thesauris vel Ecclesiasticorum reditibus depromptum, vix ipsum amplius quippiam praestiturum esse: vel ubi ad summum res conatum perveniet, cum Veneta classe quinque suas triremes . coniuncturam ; quae cum Sabaudi, Melitensium equitum,& Florentini navibus,classem ao triremium solum modo effi- .cient, quod perexiguum esse videtur. Notandum & hoc p

inter Vcnetam Remp. ut sibi pei suadent Turcae) & reliquos

119쪽

. OTTO MAUNIa s. Ρ1Rs II. Christianos Principes sorsitan eam non esse animorum coniunctionem & familiaritatem, quam gravitas periculi, quod illi ex bello Turcico imminere potest,&ipsa necessitas exigit& requirit. Hactenus dissolvendis alienis nominibus prox, mo bello contractis, & construendis propugnaculis , eius thesauros exhaustos, forsitan nunc non ea auri copia instructos, quam belli moles efflagitat. Tandem cum Venetorum tota ditio passim propugnacula habeat quam plurima, fieri nullo modo posse, ut simul omnia milite aliisque munitionibus bellicis tam bene munita snt, quam ratio belli postulat de requirit. ir IN hocbellum fere omnes Vis rii consenserunt, sed quo belli primus impetus dirigendus es et, variorum variae fue-riam opiniones quas particulatiria recensebo. O Sinan Bassa Albanus, natus in pago Topolano, qui est in Sangiachatia Philippopolis, quae Preserem hodie dicitur. anno praeterito , vel ex languore quod belliam Ungaricum ex voto minime cessisset, vel veneno necatus occubuit. Hic pri mam expeditionem contra Corcyram ansulam quae hodie Corla dicitur suscipiendam esse suadebat: quod ut iusta de causa fieri crederetur , 3co cecchinos praetendebat, quos Corcyrenses fisco Turcico ab Anno is 37 deberent, pro ter Bastiam quae illis tunc temporis ea conditione concessa fuerat. Est autem Bistia desertus quidam in Epiro locus, pago cuidam T cico contiguus, Corcyra Iamo passuum distans. Non procul inde absunt salinae ad fluvium Cala, Irrat tan, quas Turcae possident. illic merces, quae ex Graeciae regionibus adseruntur, navibus imponuntur, ut in Corcyram transvehantur. Hanc ille suae expeditioni praetexebat causam, sed aliam fuisse, certum est; nimiam videlicet ipsius ambitionem, qua titulum & laudem strenuissimi expugnatoris di debellatoria arcium acquirendi dindςrio maximo da grabar. '

120쪽

cyram,quae natura loci &arte munitissima & inexpugnabilis habetur, expugnaret: eundem sibi belli eventum promi tens, quem expeditio eius qua GOletiam cepit habuerat. Feratus Basia,Charaitam leu niger serpens cognominatus, anno praeterito vivere desiit; Mahumetis scilicexsultu quam uero prudenter, alii iudicent) sti angulatus. Accusatus Gnim fuerat, quod clam cum Tartaro Crymaeo conspirassiet, ne, ut debebat, in bellum Vngaricum proficisceretur, quia Ferat dux belli generalis non suis et creatus: tum quod Miachaelem aluodam cum Transylvano reconciliare tentarit. Quorum defectionis caussam, non odium erga Turcas . sed indignationem contra Sinanum Balsam sitiite, in consilio Visiriorum dicebat. Verum haec licta ab eo fuerant, quo autoritatem Sinani Basse imminueret, a quo capitali odio dissidebat, postquam propter tumultum, qui in circumcisi One Mahometis inter Iani ros, & Spalilogianos extitit,

Masul factus, id est ab ossicio remotus, cum ignominia suisset. Hic suadebat ut Cur ro quae Ascruvium Ptolomaeo dicitur J occuparetur, quod eam obstare putaret Castello novo,& clavis praecipua Dalmatiae, malis Adriatici, &veneti territorii esset. Nimis diu immoratus sum in Siliano &Ferato Bassa, quod eorum antehac mentionem secerimus , & postea etiam facturi simus , quod primi sere & pra

cipui sint, qui clavum Reipublicae tenuerint. Nunc ad reli, 'quos pergo. Sinaia Cicata, Venetorum propter rationes sepra ait patas hostis , Cy heram Insulam, Cerigo hodie dictam, inu dendam esse suadebat, lucernam Archipelagi eam vocans,

di exploratricem actionum Turcicarum , maxime vero,

quod ex ea insula facillimus in Peloponnesum sit trajectus. Sic Demaratus Spartanorum rex in Persia exulans Xerxi

insit,

SEARCH

MENU NAVIGATION